II. In epistolam I ad corinthios. (pars 1)
QUESTIO I. Paulus vocatus Apostolus, etc. (I Cor. I.) Haec Epistola, quae destinatur Corinthiis, non sicut in corpore epistolarum secundo loco disponitur, sic secundo loco ab Apostolo scripta est. Utraque enim epistola Corinthiis missa ante scripta est, quam illa, quae est ad Romanos. Quod inde patet, quia in Epistola ad Romanos dicit, se Romam profecturum postquam collectam ab Achaicis factam pauperibus, qui sunt Hierosolymis, assignaverit. De qua collecta facienda in istis mentionem facit. Sed hoc non est factum sine rationali causa, quod illa ad Romanos in corpore epistolarum aliis praeponitur, sed propter dignitatem Romanorum. Vel potius quia in illa primum vitium tollitur et destruitur, quod est superbia. Corinthii vero ab Apostolo ad fidem conversi, sed postea multifariam a pseudoapostolis subversi et seducti, errabant in virtutibus sacramentorum, et maxime in virtute baptismatis, putantes ipsum a malo collatum, nullam habere virtutem, majorem a meliori, minorem a minus bono. Minus etiam de Apostolo sentiebant, et contemptui habebant: qui in verbis humanae sapientiae ad eos non venerat, sed in simplicitate fidei propter parvulorum informationem. De resurrectione etiam non bene sentiebant, dicentes eam jam factam esse: aliqui etiam inter eos omnino negabant. Quidam etiam legem cum Evangelio quasi ad salutem necessariam tenere volebant. In conjugio etiam peccabant, sicut in multis aliis, et schismata faciebant: in quibus eos Apostolus corrigere intendit. Postquam enim in nobis superbia succisa est, restat ut etiam alia vitia succidamus. Ex his itaque apparet, quae sit hujus epistolae materia, quae intentio, quis modus et ordo agendi. Est autem specialis hujus epistolae materia, status Corinthiorum, in quo tunc erant, cum eis scripsit Apostolus ab Epheso. Intentio vero est eos a contentionibus ad unitatem fidei revocare. Modus vero talis, quia instruit, corripit, confirmat, laudat secundum personarum qualitates. Ordo talis: salutationem more scribentium epistolas praemittit, ne in exordio eos increpasse videatur. Deinde de bonis praeponit, ut eis alii conformentur, et sic ad contentionem arguendam venit. Inchoat itaque a salutatione dicens, Paulus, nomine humilitatis utens contra superbiam; Apostolus, nomen est dignitatis et officii.
QUAESTIO II. Per voluntatem Dei, etc. Quaeritur quid hic vocet voluntatem Dei? Dicitur enim aliquando voluntas Dei ipsius consilium, aliquando praeceptum, aliquando dispositio,, aliquando approbatio, aliquando permissio. Solutio. Voluntatem Dei vocat ipsius beneplacitum.
QUAESTIO III. Gratia vobis, et pax a Deo. Quaeritur quid sit gratia Dei? Solutio. Gratia Dei dicitur, Deus gratis dans, et gratia id est inspiratio divina, scilicet operatio Dei, ex qua movetur animus ad diligendum Deum et proximum.
QUAESTIO IV. Exspectantibus revelationem, etc. Quaeritur utrum omni justo reveletur statim post mortem ejus de ejus salute. Videtur enim quod non: nam cum ista revelatio sit plena cognitio, quae est aeterna beatitudo, videtur si hoc concedatur, quod nullus sit in poenis purgatoriis: simul enim in poena, et gloria quis esse potest? Solutio. Perfecti statim ad cognitionem summi boni transeunt, in quo est aeterna beatitudo. Minus autem perfecti antequam ad aeternam beatitudinem perveniant, per poenas purgatorias transeunt, certi tamen de sua tandem requie. Quod autem poenae purgatoriae sint, manifestat Augustinus, dicens: Mitissima poena purgatoria gravior est qualibet poena temporali, quae apud nos est: non possunt itaque simul esse poena et gloria in igne tali.
QUAESTIO V. Quaeritur quomodo sit intelligendum, quod legitur: Tremebunt angeli in die judicii; si enim tunc tremor erit in eis, quomodo beati? Solutio. Tremor iste notat venerationem superioris potentiae, non quod poena timoris possit ibi esse, ubi aeterna beatitudo. Notandum quod non omne peccatum mortale dicitur crimen, sed illud solum, quod est dignum accusatione et damnatione.
QUAESTIO VI. In diem adventus Domini, etc. Quaeritur an Dominus sit venturus in die ad judicium; quia saepe tempus adventus ejus dies vocatur. Solutio. Tempus adventus Domini, dies nuncupatur non pro aeris illuminatione, sed pro occultorum revelatione: omnia enim quae modo latent, tunc patebunt. Nescitur vero an die, an nocte venturus sit? Non enim tamen nomine diei, ut supra, sed etiam nomine noctis designatur tempus judicii, ut in Evangelio scriptum est: Media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit (Matth. XXV); sed nox dicitur propter nimiam sui occultationem: dies judicii dicitur propter discretionem bonorum et malorum.
QUAESTIO VII. Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego sum Pauli, etc. Quaeritur an verum dicat Apostolus dicens, Hoc autem etc. cum nullus eorum hoc diceret. Non enim in veris apostolis gloriabantur, sed in pseudo. Unde in sequenti dicturus est. Haec autem, fratres, transfiguravi in me, et in Apollo (I Cor. IV). Solutio. Verum dicit Apostolus, et est sensus verborum: Hoc autem dico, quod unusquisque, etc., id est hoc, quod dico, simile est illi quod unusquisque vestrum dicit. Noluit autem illos, in quibus gloriabantur propriis designare vocabulis, ne videretur illis invidere; et ut in majoribus ostendat in minoribus non esse gloriandum.
QUAESTIO VIII. Dicit Augustinus quod potestatem baptizandi Christus sibi retinuit, quam, si vellet, servis suis dare potuit. Quaeritur igitur quae sit illa potestas, quam Christus sibi retinuit, et servis potuit dare, et tamen non dedit. An sit potestas exterius corpora tingendi; sed hanc dedit apostolis, quibus ministerium baptizandi contulit; si autem potestatem baptizandi vocat interius animas abluendi, potestatem hanc solus Deus habere potest, cujus solius est se animabus infundere, et maculas peccatorum abstergere: quomodo ergo hanc servis suis dare potuit? Solutio. In responsione hujus quaestionis multi laborant, nescientes quid nomine potestatis Augustinus significaverit. Nos autem dicimus quod potestatem vocat dignitatem: qua invocatione nominis Christi, vel totius Trinitatis datur baptismus: quam dignitatem potuit dare servis suis praecipuis, ut eorum nomine designaretur baptismus, et diceretur baptismus Pauli, baptismus Petri, et tantam vim haberet baptismus nominibus eorum designatus, quantam habet nomine ipsius Christi designatus: hanc tamen eis dare noluit, ne quis spem poneret in homine.
QUAESTIO IX. Aut in nomine Pauli baptizati estis, etc. Quid in nomine Pauli sit baptizari, solet quaeri. Solutio. In nomine Pauli non sunt baptizati fideles; quia illi, qui baptizantur, non jubentur credere in Paulum, sed in Christum, nec nomen Pauli invocatur super eos vel super elementum, ut fiat sacramentum, sed nomen Christi qui solus baptizat in Spiritu.
QUAESTIO X. Ne in sapientia verbi evacuaretur crux Christi. Quaeritur quomodo per sapientiam verbi evacuaretur crux Christi. Solutio. Sapientia mundi, quae dicitur sapientia verbi, quia nulla virtute, sed sola verborum compositione commendatur, opinatur naturale ingenium ad cognoscendum, et liberum arbitrium sufficere ad recte vivendum. quod si esset, crux Christi evacuaretur, id est Christus gratis mortuus esset.
QUAESTIO XI. Perdam sapientiam, etc. Nonne omnis sapientia a Deo? quomodo ergo dicitur: Perdam sapientiam sapientium? Nunquid Deus id, quod ab ipso est, perdit? Solutio. Sapientia ipsorum in ipsis non est sapientia Dei; quoniam eam sibi ascribunt, et ea abutuntur: unde dum summa comprehendere putant, evanescunt in cogitationibus suis, et sic ex eorum sapientia damnationem sibi incurrunt. Falsa itaque opinio eorum, qua credebant Deum non posse aliquid facere contra solitum cursum naturae, et qua opinati sunt liberum arbitrium sufficere ad salutem, sapientia sapientium vocatur a propheta, quam Deus destruit faciendo contra eam, secundum rationes superiores, operando salutem nostram in medio terrae.
QUAESTIO XII. Mundus per sapientiam non cognovit Deum. Quaeritur quomodo hoc sit verum quod hic dicit, cum alibi scriptum sit de sapientibus mundi: Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt (Rom. I): quomodo utrumque est verum, mundus non cognovit, et cum cognovissent Deum? etc. Solutio illud: Cum cognovissent Deum, etc., intelligitur de possibilitate cognoscendi. Hoc autem mundus non cognovit Deum, de actu cognitionis accipitur. Vel potius illud, cum cognovissent Deum, de paucis sapientibus et excellentioribus intelligitur. Hoc autem, mundus non cognovit, de omnibus, vel majori parte exponitur. Unde hic dicit mundus: quo nomine universitas, vel major pars intelligi solet. Vel mundus, id est sapientes mundi, et si Deum cognovissent secundum opera restaurationis, in potentia, non in pietate; in majestate, non in humilitate. Notandum esse theophanias in creaturis, id est divinas apparitiones, ut in mundo, cujus magnitudo summam Dei potentiam demonstrat; plenitudo vero vel pulchritudo mundi, Dei sapientiam demonstrat; utilitas autem mundi, benignitatem Dei insinuat: in potentia Pater, in sapientia Filius, in benignitate Spiritus sanctus intelligitur
QUAESTIO XIII. Qui gloriatur, in Domino glorietur, etc. Quaeritur quid sit in se, vel ex se gloriari. Solutio. In se, vel ex se gloriatur, qui esse putat ex se, quod ex Deo est, et ideo laudem sibi attribuit, qui quantum in se est, Deo aufert quod suum est: solus enim Deus auctor bonorum est. Unde consequens est, quod quicunque dicit aliquid boni esse ex se, quodammodo se facit Deum. In se etiam gloriatur, qui licet sciat esse a Deo quod habet, tamen finem illius, quem deberet ad Deum referre, ad se retorquet.
QUAESTIO XIV. Quaeritur etiam quid sit in Domino gloriari. Solutio. In Domino gloriatur, qui sola gratia Dei se dignum gloria arbitratur.
QUAESTIO XV. Et ego non veni ad vos in sublimitate sermonis, aut sapientiae, etc. (I Cor. II.) Quaeritur quomodo Apostolus dicat, se non venisse ad Corinthios in sapientia, sed praedicasse eis Christum, et hunc crucifixum: tanquam minus difficile sit ad intelligendum, quod Deus in carne assumptus mortuus sit, quam Deum esse in essentia unum, et trinum in personis? Solutio. In Christo duae sunt naturae, humana et divina: quae vero sunt secundum naturam humanam, magis nobis affinia sunt quam illa, quae secundum naturam divinam sunt: quare a nobis facilius creduntur et intelliguntur. Ea vero quae secundum divinam naturam, ut de tribus personis, et eadem essentia et hujusmodi, remotiora sunt, et ideo ad intelligendum difficiliora. Unde bene dixit se non venisse ad eos in sapientia cum de morte Christi eis dissereret; quia illa minora, et non illa sublimiora praedicavit.
QUAESTIO XVI. Nonne ad hoc, ut aliquis sit perfectus, exigitur ut Deum unum et trinum credat? et sic videtur Apostolus imperfectam doctrinam illis tradidisse, non praedicans illa sublimiora, et sic decepisse. Solutio. Fides duobus modis dicitur, vel quando simpliciter proponitur quid credendum sit: vel quando discretio eorum, quae creduntur, distincte ostenditur, quid credendum sit, et qualiter, et quare. Sic autem Apostolus generaliter sine discretione singulorum articulorum, proposuit eis quid credere deberent. Sic enim oportet in primis credentes initiare, postea proficientes perficere.
QUAESTIO XVII. Sapientiam loquimur inter perfectos. Quaeritur quos vocet perfectos hic Apostolus. Sunt enim alii perfecti in fide, et cognitione; alii perfecti in cognitione, et minus in fide; alii perfecti in fide, et minus in cognitione. In fide et cognitione perfecti sunt, ut apostoli; in cognitione perfecti, et minus in fide, ut quidam clerici, qui minus constantes sunt in fide quam rustici; in fide et non cognitione, ut complures rustici, qui parum de cognitione attigerunt, et tamen perfecte credunt. Solutio. Videtur nobis, quod sapientiam loquebatur Apostolus inter perfectos cognitione, quia illi, qui sola fide sunt perfecti, videntur incapaces altiorum: tamen merito fidelibus talibus saepe multa revelantur: et ideo secundum quosdam perfectis fide loquitur.
QUAESTIO XVIII. Neque principum hujus saeculi quae destruitur [qui destruuntur]. Quaeritur quomodo sapientia philosophorum destruatur, cum ipsa videatur esse comprehensio veritatis. Solutio. Destruitur, cum falsa vel nulla esse demonstratur: putabant enim, ut jam dictum est, quod Deus nil contra naturam facere posset. Itaque inter magna, et multa, quae vere comprehenderunt, multa falsa asserebant, et illam veritatem, quam ex Deo habuerunt, non Deo, sed sibi attribuerunt, unde sapientia eorum versa est in tenebras.
QUAESTIO XIX. Quam nemo principum hujus saeculi. Quaeritur primo quos vocet principes saeculi? Solutio. Vel sapientes mundi, vel daemones, vel etiam legisperitos.
QUAESTIO XX. Quaeritur ergo secundo quomodo verum sit, quod nullus daemonum eum cognoverit, cum scriptum sit de illis, qui dicebant: Jesu fili David, quid venisti ante tempus torquere nos? (Matth. VIII.) Et iterum: Et erant multa daemonia exeuntia, et clamantia, quoniam hic est Filius Dei, et non sinebat ea loqui; quoniam sciebant eum Filium esse Dei (Marc I). Solutio. Dicti sunt daemones scivisse propter suam existimationem: qui potius existimabant Deum esse Christum quam veraciter scirent: sic enim Deus diabolum semper dubium reliquit, ut semper post humilia aliqua alta faceret, et post sublimia ad humilia rediret: unde post illud insigne miraculum de Lazaro, cum diabolus prorsus putaret Deum esse, permisit se capi, ligari, flagellari: Unde iterum diabolus purum hominem eum esse arbitrabatur; sed ipso jam ducto ad praesidem, et ipsis Judaeis in malo confirmatis aliquo modo ei revelatum est, quod per eum jus suum perderet, et persuadere voluit Pilato per uxorem, ut eum dimitteret.
QUAESTIO XXI. Item quaeritur tertio de Judaeis quomodo verum sit, quod eum non cognoverunt, cum de eis scriptum sit in parabola evangelica: Ecce haeres; venite, occidamus eum (Marc. XII). Et alibi: Quia per invidiam tradiderunt eum (Matth. XXVII): sed si cognoverunt, et tamen occiderunt, incredibilis crudelitas in eis fuit. Item, si sciebant eum esse Deum, sciebant eum immortalem, et sic non posse mori: quomodo ergo ejus mortem quaerebant, si ipsum non posse mori sciebant? Solutio. Dicunt quidam Judaeos cognovisse Christum, quod negare non potuerunt. Vel in veritate aliqui eorum cognoverunt ipsum esse illum qui in lege et prophetis promissus erat. Non autem ipsum esse Deum credebant, quod tamen eum, quem sciebant esse justum, occiderunt, invidia erat. Cujus est talis natura, ut contra sua bona quaerat aliena incommoda: divini ergo consilii dispensationem penitus ignoraverunt.
QUAESTIO XXII. Ut sciamus, quae donata sunt nobis. Quaeritur quid sit scire ea, quae data sunt nobis. Solutio. Scire a quo sunt data, et non esse ingratum datori: ille enim dicitur vere habere qui scit unde habet: ille non habere, qui nescit unde habeat, et ingratus est ei, a quo habet: nemo enim donis Dei est beatus, qui danti est ingratus.
QUAESTIO XXIII. Spiritualibus spiritualia comparantes. Quaeritur quos vocet spirituales: alii enim vita, et non intelligentia sunt perfecti; alii intelligentia, et non vita. Solutio. Quos superius perfectos nuncupavit, hic dicit spirituales.
QUAESTIO XXIV. Quaeritur quem dicat animalem. Est enim animalis secundum vitam, et secundum intelligentiam. Solutio. Terrenae sapientiae intentum vocat animalem, qui terrena considerans, quae Dei sunt stulta reputat.
QUAESTIO XXV. Spiritalis vero omnia discernit, quae ad salutem sunt necessaria, et ipse a nemine judicatur. Nequit enim animalis intelligere, quid faciat, vel quare. Opponitur. Petrus a Paulo est reprehensus, ergo spiritalis a spiritali judicatur. Solutio. Spiritalis a nemine judicatur, id est, damnabilis, et damnatione dignus a nullo ostenditur: licet enim in aliquo peccet, non tamen hoc damnabile est illi.
QUAESTIO XXVI. Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, etc. (I Cor. II). Nonne Apostolus spiritalis erat tam vita quam scientia, et sic potuit loqui spiritualia, quod et faciebat? Unde superius: Sapientiam inter perfectos loquimur (I Cor. II), quomodo ergo dicit, Non potui vobis loqui tanquam spiritalibus? Solutio. Non hoc dicit, quin facultatem docendi majora intrinsecus haberet, sed quia ipsi congrui auditores non erant, saepe tamen permistis perfectis et imperfectis eadem dicuntur, etsi non eodem modo intelligantur.
QUAESTIO XXVII. Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus nunc incrementum dedit. Quaeritur quomodo Apostolus dividat inter se, et Deum, et Apollo, cum Paulus, vel Apollo nil faciat, nisi ex Deo et per Deum, et sic quidquid vel Paulus, vel Apollo operatur, et Deus operetur. Solutio. Dividit Apostolus, ut ostendat quid Deus per ipsum Paulum, et per Apollo, et per se operatur: Apostolus enim praedicando ad fidem Christi operabatur, quod et Deus fecit per Paulum. Frustra enim Apostolus extra loqueretur, nisi Spiritus sanctus intus esset, operando, et mentem moveret.
QUAESTIO XXVIII. Qui rigat, et qui plantat, unum sunt. Quaeritur quomodo unum, cum sint tam in substantia quam in accidenti divisi? Solutio. Unum sunt, id est indifferentes. Neque enim Paulus plus confert ex eo quod Pauli est, quam Apollo ex eo quod Apollo est. In collatione enim donorum non plus facit iste quam ille: solus enim Deus dona confert, plus tamen laborat Paulus quam Apollo, et majus donum confertur per officium Pauli quam Apollo, quia per fidem, quae ex praedicatione est, venit ad baptismum. Vel per sacramenta ipsa non plus confertur ex isto quam ex illo, vel per hunc quam per illum.
QUAESTIO XXIX. Dei enim sumus adjutores, etc. Nunquid Deus indiget aliquo? Quomodo ergo apostoli erant adjutores Dei. Solutio. Ideo dicti sunt adjutores Dei, quia per illos operatur Deus, licet illud idem per se operari posset.
QUAESTIO XXX. Ut sapiens architectus fundamentum posui, etc. Quaeritur quid dicat fundamentum. Solutio. Fidem Christi, quae per dilectionem operatur, quam consecuti sunt ex praedicatione ipsius Pauli: hoc fundamento manente, nemo perire potest, licet aliquae maculae adhaereant, quae per ignem purgantur. Quamvis enim hic aliqua mundana desiderio possederunt, haec Deo tamen non praetulerunt, sed Deum omnibus. Deum autem praeferre omnibus est, si daretur optio vel electio moriendi vel Christum negandi, malle mori quam Christum negare. Super hoc fundamentum alius id, alius illud aedificat.
QUAESTIO XXXI. Quaeritur, quid per lignum, fenum, et stipulam intelligatur? Solutio. Dicunt quidam quod per haec tria intelligitur peccatum veniale: sed haec quomodo super hoc fundamentum aedificant, cum potius quodlibet peccatum pertineat ad destructionem quam ad aedificationem. Item quomodo haec aedificans salvus erit quasi per ignem, cum fides sine operibus mortua sit. Item si quis habuerit omnem fidem, ita ut montes transferat, charitatem non habeat, nihil prodest (I Cor. XIII): ergo si non est salus sine charitate quomodo potest aliquis salvari, sola haec tria, super hoc fundamentum aedificans?
QUAESTIO XXXII. Aliter alii dicunt quod per lignum, fenum, stipulam intelliguntur bona opera, sed imperfecta. Secundum quam sententiam quaeritur quomodo bonum opus sit arsurum, vel quomodo detrimentum patiatur? Solutio. Non opus bonum, quia bonum; sed quia imperfectum a sua imperfectione purgabitur, et praecipue quibusdam affectionibus carnalibus, quas habent talium aedificatores, quae videntur peccata venialia esse.
QUAESTIO XXXIII. Omnia vestra sunt; vos autem Christi; Christus autem Dei, etc. Quaeritur secundum quam naturam nos sumus Christi, hoc est, an ipsius sumus secundum humanam naturam, an secundum divinam. Solutio. Potest dici quod ipsius sumus non solum secundum naturam divinam, secundum quam noster est Creator, sed etiam ipsius sumus secundum humanam naturam, secundum quam est noster Redemptor; ipse autem secundum utramque naturam Dei Patris est, a quo habet quidquid habet; sed aliter et aliter: secundum enim quod Deus est, habet per naturam omnia, quae Patris sunt; et omnia eadem habet secundum quod est homo, sed per gratiam: haec est norma rectae fidei.
QUAESTIO XXXIV. Nihil mihi conscius sum, etc. (I Cor. IV). Quaeritur quomodo dicat Apostolus se sibi in nullo conscium esse, et tamen in hoc non justificatum esse: et Joannes in Epistola sua dicat: Si non reprehenderit nos conscientia nostra, jam fiduciam habemus ad Deum (I Joan. III). Et ipse Paulus alibi: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I): quare nos justos esse debemus putare, et inde gloriam nos habere, si nos non reprehendat conscientia nostra. Quae est enim major perfectio justitiae, quam tam puram conscientiam habere? Solutio. Potest aliquid semper nos latere: ideoque ad hoc quod veram justitiam habeamus, non sufficit, quod conscientia nostra nos non remordeat: tamen gloriari inde possumus, quod nostra conscientia munda est, et pura.
QUAESTIO XXXV. Item quaeritur, quomodo Apostolus non esset sibi conscius, cum sciret se non esse sine peccato. Unde Joannes: Si dixerimus quia peccatum non habemus, mendaces sumus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). Et puer, cujus vita est unius diei super terram (Job II), non sit sine peccato. Unde ipse ait: Et facio quod nolo (Rom. VII). Solutio. Apostolus tantae perfectionis erat, quod quidquid conscientia sua sibi dictabat esse faciendum, hoc faciebat. Unde si quandoque ut homo, vel per ignorantiam, vel subreptionem, vel fragilitatem peccasset, totum sicut stipulam vis divinae dilectionis consumpsit.
QUAESTIO XXXVI. Nolite ante tempus judicare, etc. Aliud est judicare de ambiguis, quod est prohibitum, quia damnabile: aliud est suspicari, quod est humanae infirmitatis, qua nemo forsitan caret. Sed cum Apostolus prohibeat judicare, et ipse Dominus idem in Evangelio prohibeat, quid est quod alibi Dominus dicit: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium (Matth. VII). Qualiter etiam discerni possunt, ipse subdit, dicens: A fructibus eorum cognoscetis eos (ibid.). Hinc videtur innuere quod de talibus debeamus judicare. Solutio. Aliud est malos discernere, ut caveantur; aliud judicare damnatione dignos: quos nescimus definite an sint boni an mali.
Chapter 11 of 28