Skip to the text

VII. In epistolam ad colossenses.

(Coloss. I) Paulus apostolus, etc. Hanc epistolam scribit Apostolus ad Colossenses, qui sunt Asiani: quibus non ipse Apostolus praedicavit, sed ejus discipuli, scilicet Archippus et Epaphras. Sed Archippus ministerium in eos acceperat; Epaphras vero ex eis oriundus fuit, et ab Apostolo instructus doctrinam Archippi confirmavit. Postea vero pseudoapostolis supervenientibus, et carnales observantias praedicantibus, in dubium illis venerat quibus esset credendum. Unde Apostolus, cujus auctoritas celebris erat, quasi medius judicat, quae pars potius sit tenenda, scribens eis ab Epheso. Intentio itaque Apostoli est in hac epistola confirmare Colossenses in ea fide et doctrina, quam a discipulis ejus acceperunt, et non in aliquo praeter Christum spem ponendam esse docet. Modus tractandi talis est: more solito salutem praemittit; deinde gratias agit de bonis eorum, fidem et dilectionem eorum commendans. Orat ut perficiantur in Christo, cujus beneficia, et secundum utramque naturam primatum commendat, et post ministerii sui dignitatem commemorat, et monet ne per philosophiam, vel legis caeremonias seducti a Christo recedant. Tandem omnes simul, et separatim, scilicet sexus, et aetates, et conditiones moraliter instituit. In fine monet Archippum sollicitum esse ministerii sui.

QUAESTIO I. Gratias agentes, etc. Dicit expositor quod hic incipit Apostolus ostendere quod lex non prodest, sed nocet. Nonne lex bona, et a Deo data, et non solum non nocuit, sed profuit in statu suo? quomodo ergo verum est quod non prodest, sed nocet? Solutio. Verum est quod lex ante gratiam profuit; sed post gratiam inutilis fuit. Cui solutioni sic objicitur: Nonne lex modo perhibet testimonium veritati, et per illam illuminamur in cognitione Deitatis? ergo etiam nunc tempore gratiae nobis prodest lex. Quomodo ergo verum est: Lex non prodest, sed nocet? Solutio. Lex lecta, et spiritualiter intellecta prodest, et non nocet: secundum vero litteram observata non prodest, sed nocet.

QUAESTIO II. Qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum. Quaeritur quid vocet sortem, cujus participes facti sumus. Solutio. Futuram haereditatem, quae sorte, id est divina gratia et voluntate, sine meritis datur, hic vocat Apostolus sortem.

QUAESTIO III. Item quaeritur quomodo sine meritis futura haereditas detur sanctis, cum per fidem, et dilectionem, et bona opera eam mereantur. Solutio. Sine meritis praecedentibus fidem intelligendum est, non sine subsequentibus: quae sunt ex gratia, et ideo non excluduntur, cum dicitur quod sola gratia datur futura gloria. De his jam diximus superius.

QUAESTIO IV. Transtulit nos in regnum Filii. Quaeritur quid dicat regnum Filii Dei. Solutio. Regnum coelorum, vel Filii, pluribus modis accipitur, scilicet pro futura gloria, ut ibi: Adveniat regnum tuum (Matth. VI); vel pro praesenti Ecclesia, ut ibi: Cum tradet regnum Deo et Patri (I Cor. XV); vel pro fide Christi, ut ibi: Regnum Dei intra vos est (Matth. XII); vel pro sacra Scriptura, ut ibi: Auferetur a vobis regnum coelorum, et dabitur genti facienti fructum (Matth. XXI).

QUAESTIO V. Filii dilectionis suae. Nonne Spiritus sanctus est dilectio, qua Pater diligit Filium, et Filius Patrem, et Christus est filius dilectionis? Videtur ergo, quod sit filius Spiritus sancti: quod fides non recipit. Solutio. Dilectio communiter accipitur pro divina natura, sive substantia, sive essentia, cum dilectionis filius esse praedicatur. Est enim Filius naturae, substantiae, et essentiae Patri consubstantialis, et coessentialis. Quid autem dilectio significet, cum dicitur: Spiritus sanctus est dilectio, qua Pater diligit Filium, et e diverso alibi expositum est. De redemptione item, et imagine, et de eo quod Christus dicitur caput Ecclesiae, jam dictum: nec oportet, ut acta agamus.

QUAESTIO VI. Quaeritur autem an Christus secundum humanitatem fuerit caput sanctorum incarnationem praecedentium. Videtur quod sic: sed qui nondum secundum humanitatem erat, quomodo potuit esse caput eorum? Vel si, quomodo potuerunt habere, quod nondum caput erat? Solutio. Christus etiam secundum humanitatom potest dici caput eorum qui fuerunt ab Abel, quia per fidem futuri omnes salvati quotquot salvati sunt. Nota quod Christus ejusdem naturae esse cum Patre praedicatur, ubi filius dilectionis esse ostenditur. Ubi vero imago, non solum ejusdem substantiae identitas, sed etiam personalis proprietas insinuatur. Ubi primogenitus omnis creaturae esse dicitur, ibi Patri coaeternus asseritur. Ubi quod omnia per ipsum condita sunt legitur, omnipotentia ipsius declaratur. Ubi dicitur quod omnia in ipso constant (Coloss. I), immensitas ejus manifestatur, cujus aeternitas in Joanne insinuatur, ubi scriptum est: In principio erat Verbum (Joan. I); et personalis proprietas cum subjungitur: Et Verbum erat apud Deum (ibid.); et substantiae identitas, cum dicitur: Et Deus erat Verbum (Joan. I). Est itaque Filius Patri coaeternus, consubstantialis, coomnipotens; alius in persona, idem cum Patre omnium creaturarum principium.

QUAESTIO VII. Et ipse, Christus scilicet, est caput Ecclesiae. Dicitur quod Ecclesia coepit primo ab Abel, qui primus fuit justus, sed nonne Adam fuit justus? Creditur enim quod post lapsum per poenitentiam, et fidem sit justificatus: quare ergo non dicitur Ecclesia incoepisse ab Adam? Solutio. Ab Adam maculam originalis peccati contraxit Ecclesia, ab Abel nullam, et ideo ab Abel melius incoepisse dicitur quam ab Adam; quia Scriptura de peccato Adam, et non de justitia facit mentionem, et de justitia Abel, et non de peccato. Christus ergo semper caput omnium, qui fuerunt ab initio, sicut eorum, qui secuti sunt eum: per quem solum accessum habemus ad Patrem.

QUAESTIO VIII. Videte, ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam (Coloss. II), etc. Nonne cognitio rerum naturalium, quam tradiderunt philosophi, utilis fuit ad Dei invisibilia cognoscenda? Per visibiles enim rerum visibilium formas, quarum doctrina docetur in mathematica, venitur ad invisibiles rerum visibilium causas, quas docet physica: per quas venitur ad cognoscendas invisibiles substantias, et invisibilium substantiarum invisibiles naturas. Quomodo ergo Apostolus talem cognitionem vocat inanem fallaciam? Solutio. Apostolus non reprehendit philosophos de hoc, quod naturas rerum inquirebant; sed de hoc, quod potentiam Dei cum sit infinita, sub causis naturalibus coarctare conabantur, dicentes Deum nihil facere contra naturam. Unde Deum creaturam fieri, virginem parere, mortuum revivere, dicebant esse impossibile. Hunc ergo errorem eorum jure reprehendit Apostolus: non veram, quam habebant, de naturis cognitionem.

QUAESTIO IX. In quo habitat omnis plenitudo divinitatis. Cum una et simplex plenitudo divinitatis sit, quomodo dicat omnis plenitudo divinitatis, cum omnis soleat colligere multitudinem? Solutio. Omnis plenitudo divinitatis dicitur, ut I otetur: quod omni modo inhabitandi ibi est, etiam personaliter. Vel aliter: Omnis plenitudo dicitur ut insinuetur quod in ipso est plenitudo non solum scientiae, sed etiam potentiae et bonitatis. In quo destruitur error eorum qui dicunt quod homo assumptus habet omnem scientiam per gratiam, quam habet Verbum per naturam, sed non omnem potentiam.

QUAESTIO X. Plenitudo divinitatis corporaliter. Cum divinitas sit incorporea, quaeritur quomodo possit habitare corporaliter in Christo. Solutio. Corporaliter dicit, id est, completive, solide et veraciter, respiciens ad legales figuras, quae fuerunt umbra futurorum, quarum corpus, id est, impletio et veritas est Christus. Vel aliter: Corporaliter non significat naturam rei existentis, sed potius modum existendi. Sicut enim corpus sic habet esse naturaliter in uno loco, quod simul non potest esse in alio: sic plenitudo divinitatis habet esse in homine assumpto: quo modo in nulla alia est creatura. In omni creatura est per essentiam, in justis per gratiam, in solo Christo secundum personalem proprietatem. Hoc est ergo Deitatem habitare in Christo corporaliter, id est personaliter. Sicut corpus est in pluribus locis, simul non corporaliter sed spiritualiter. Hoc dicens non nego veritatem, et essentiam corporis Dominici esse simul in pluribus altaribus, sed per hoc insinuo quod modum illum existendi non habet communem corporibus aliis, vel ex natura corporis, sed potius communem cum spiritu, non creato, sed increato. Utrumque mirum, et verum; quod spiritus creatus alicubi est corporaliter, et corpus Christi sacramentale in pluribus locis spiritualiter.

QUAESTIO XI. Delens chirographum decreti, quod erat contrarium vobis, etc. Quaeritur quid vocet decretum, quid chirographum. Solutio. Decretum nominat vel ipsam legem Moysi, vel Dei praeceptum, quod primo homini dedit in paradiso, dicens: De ligno scientiae boni et mali ne comedas (Gen. II); chirographum utriusque decreti violati memoriam: omnium autem culparum chirographa deleta sunt fuso sanguine sine culpa.

QUAESTIO XII. Quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. Quaeritur quomodo distinguatur umbra, corpus, spiritus. Solutio. Aliud est umbra, aliud corpus, aliud spiritus: quae tria aliis nominibus dicuntur figura, res, veritas, ut idem sit umbra et figura; idem corpus et res; idem spiritus et veritas. Legales caeremoniae umbra, et figura futurorum dicebantur. Sacramenta gratiae corpus, sive res illarum umbrarum vel figurarum sunt: spiritus vel veritas dicitur gratia spiritalis scilicet quam conferunt sacramenta Novi Testamenti, et significant: sacramenta vero Veteris Testamenti, tantum gratiam spiritualem significant, et non conferunt: et haec differentia inter haec et illa sacramenta. Item sciendum est quod illa, quae tempore legis fuerunt praecepta, nunc tempore gratiae non sunt praecepta; sed tantum veritatis testimonia, unde tunc peccatum erat non observare etiam unum. Nunc autem non est peccatum ea non custodire; imo qui custodit, offendit.

QUAESTIO XIII. Mortificate membra vestra (Coloss. III), etc. Quaeritur quid, vel quae vocet membra, quae sunt mortificanda. Nunquid oculus, manus, pes sunt mortificandi? Solutio. Membra hic vocat Apostolus concupiscentiam membrorum, sicut ipse subjungit, et exponit fornicationem, etc.

QUAESTIO XIV. Avaritiam, quae est idolorum servitus, etc. Nonne aliud est avaritia, aliud idololatria? quomodo ergo avaritiam vocat idolorum servitutem? Solutio. Ideo avaritiam comparat idololatriae, quia non est dispar malitia. Sicut enim idololatra colit truncum, sic avarus nummum. Et sicut idololatra nititur auferre Deo honorem suum, sic avarus res quas Deus communiter pro omnibus creavit, sibi usurpat soli.

QUAESTIO XV. Exspoliantes veterem hominem, etc. Quaeritur quid hic vocet veterem hominem. Solutio. Dicitur quandoque vetus homo Adam primus homo, qui peccando se, et totam posteritatem suam induit tunica vetustatis. Dicitur quandoque vetus homo, quilibet homo, qui portat imaginem terreni; quandoque vero dicitur vetus homo ipsa vetustas, quae consistit in culpa et in poena; quandoque vetus homo habitus vitiorum nuncupatur, ut hic, secundum expositorem.

QUAESTIO XVI. Et induite novum hominem. Quaeritur similiter quid hic vocet novum hominem? Nam novus homo quandoque dicitur Christus, a quo est omnis novitas; quandoque novus homo dicitur quilibet in Christo renovatus; quandoque etiam habitus virtutum; quandoque specialiter mens rationis. Sed superius, quod homo interior vocatur, mens, dictum est; hic autem dicitur quod mens interior dicitur novus homo: quod videtur esse contrarium, cum aliud sit novus homo, aliud interior, ut jam ostensum est. Solutio. Dicit expositor quod novum hominem vocat rationalem mentem, nec est contrarium ad id quod superius dictum est, quod mens interior homo dicitur: idem enim propter diversas proprietates diversa sortitur vocabula.

QUAESTIO XVII. Qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus, etc. Item quaeritur quomodo mens dicatur renovari secundum imaginem Dei, cum ipsa sit imago Dei, nunquid renovari potest secundum seipsam? Solutio. Eadem est imago quae renovatur, et illa secundum quam renovatur, sicut dicimus aliquem mortuum esse secundum corpus, id est corpore non secundum spiritum. Mens itaque secundum semetipsam, id est in semetipsa renovatur. In Epistola tamen ad Ephesios dicitur, quod ipsa renovatio fit secundum Deum: ideo secundum Deum, ne secundum creaturam esse dicatur. Per talem enim renovationem Deo consimilis et conformis efficitur: ideo secundum ipsam esse dicitur. Nota quod haec imago, quae in cognitione Dei renovatur, aeque in viro et in femina invenitur: quae alia est ab illa, de qua superius dictum est: Vir est imago Dei, et mulier viri.

QUAESTIO XVIII. Donantes vobis metipsis, si quis adversus aliquem habet querelam. Hoc idem praecepit Dominus, dicens: Debitoribus vestris dimittite (Matth. VI), sed quid est quod a nobis dimitti possit? quod est debitum, quod a nobis possit exigi ab illo, qui nobis injuriam intulit? Solutio. Hoc est dimittere injuriam illatam, pro nobis nullo modo satisfactionem propter injuriam postulare: quaedam alia super hoc alibi a nobis dicta sunt.

QUAESTIO XIX. Dicit expositor quod qui ab illicitis abstinet laudem habet; qui vero a licitis temperat, laudem et praemium quasi diceret: Ille vitat poenam, hic etiam meretur coronam. Sed nonne etiam ille, qui abstinet ab illicitis, non solum laudem, sed etiam mercedem habet? Solutio. Qui abstinet ab illicitis semper vitat poenam, sed non semper meretur coronam, nisi tunc tantum, quando tentatur et impugnatur.

QUAESTIO XX. Omnia in nomine Domini facite. Per omnia, non intelligit nisi bona, quae sunt a nobis facienda. Unde quaeritur an omnia facienda praecipiat propter Deum fieri. Nunquid ex praeceptis constringor dare pallium meum pauperi, quem indigere video, et sciam hoc Deo placere. Nam si dimitto, videor contemnere: quod scio illum velle fieri. Solutio. Sic debet intelligi: Omnia facite in nomine Domini, id est nihil contra Deum faciatis, et in bonis non gloriam vestram, sed Dei quaeratis. Non tamen in omnibus quae agimus meremur; quia quaedam sunt indifferentia, ut sedere, stare, spiritum ducere, manum claudere, oculos aperire, et hujusmodi. Quaedam vero talia sunt, quae sic habent meritum, si fiant; et non sint peccatum, si non fiant, ut pallium dare pauperi, et omnia vendere, et dare pauperibus: quod perfectorum est, qui nudi Christum sequuntur.

QUAESTIO XXI. Dicite Archippo: Vide ministerium quod accepisti in Domino, ut illud impleas (Coloss. IV). Quaeritur an subditi praelatos monere possint. Solutio. Ecce auctoritas, ut subditi praelatos moneant, ne pigri sint in praevidendis his, quae ad salutem spectant.

Chapter 19 of 28