Skip to the text

XII. In epistolam ad titum.

Paulus servus Dei (Tit. I), etc. Hanc epistolam scribit Tito relicto Cretae episcopo, ex humilitate, et simplicitate nimis patienti, a Nicopoli, de episcopali officio imperiose et potestative tractando, praescripta ei sua auctoritate utili. Debet enim pontifex habere maternam pietatem, et paternam severitatem: ut sit fortis superbis, et suavis modestis: nec habens timoris angulum, nec elationis supercilium. Urat et luceat: unde in veste legalis pontificis erat coccus bis tinctus, qui habet speciem ignis. Ignis autem duo facit: urit, et lucet; ita et pontifex gladio praedicationis, scilicet ignito eloquio, urere debet mordaci increpatione, et metuenti comminatione: et lucere blandis, fovendo et delectabilia promittendo. Ideoque de manna dicitur, quod indurabatur ad ignem, et liquescebat ad solem. Et baculus pontificalis ab inferiori pungit, et in summo ad anteriora extenditur in se rediens: quia ecclesiasticus doctor gladio verbi pungere debet, id est aspere arguere peccantes, quod est ex inferiori natura, et correctos in anteriora dirigere, ita tamen ut ad propriam conscientiam sui consideratione redeat, si forte in se habeat quod aliis improperando annuntiat. Forma itaque baculi hoc figurat, quod pontifex rebelles pungere, et mites ad se trahere debeat, unde quidam ait: Curva trahit mites pars, pungit acuta rebelles. Est ergo intentio Apostoli in hac Epistola instruere Titum de episcopali officio, atque monere, ut id imperiose tractet, et haereticos vitet. Modus talis: Primo salutat, deinde instruit eum de episcopali officio, docens eum quid agere debeat, et quales episcopos per civitates constituere: deinde qualiter diversos vel sexu, vel aetate, vel conditione instruere debeat: postea monet eum de vitandis haereticis.

QUAESTIO I. Quam promisit ante tempora saecularia, etc. Quaeritur quomodo vitam aeternam promisit Deus ante omnia tempora, cum nondum essent homines, quibus promitteret? Solutio. Promisit, id est in seipso aeterno immutabiliter proposuit, ut in tempore vitam aeternam iis, quos jam praedestinavit, daret.

QUAESTIO II. Sine crimine, etc. Non ait sine peccato: quia, ut dicit auctoritas, nullus quantumcunque pie vivat, etsi dignus nomine justi sit, est sine peccato. Sed dicet aliquis: Nonne in baptismate, et per veram poenitentiam fit plenaria omnium peccatorum remissio? Quod si est, imo, quia ita est, constat quod iste baptizatus, et vere poenitens est absque peccato. Quomodo ergo verum est, Nullus est sine peccato? Solutio. Cum dicitur, Nullus est sine peccato, sic intelligitur: Nullus quantumcunque sit bonus, potest transigere hanc vitam sine peccato; potest tamen vivere sine crimine, id est graviori peccato, et querela, id est peccato tali, quod est dignum accusatione, et damnatione, ut adulterium, homicidium, furtum, et similia.

QUAESTIO III. Cretenses semper mendaces, etc. Quaeritur, cur Apostolus doctrinae suae, cui inest divina auctoritas, intersevit verba Gentilis et infidelis auctoris, et loquens Atheniensibus ait: In ipso vivimus, movemur et sumus (Act. XVII); et alibi ait: Inveni aram, in qua scriptum est, Ignoto Deo, quae de scripturis ethnicorum sumpta esse certum est (ibid.) Solutio. Licet divinae auctoritati, unde voluerit, assumere testimonium veritatis, quod necessarium esse judicavit. Non enim propterea omnia alia, quae ibi sunt approbat, et vera esse judicat. In cujus rei figura Hebraei spoliaverunt Aegyptios auro, et argento et aliis, quae erant necessaria ad divinum cultum. Et in lege praeceptum est Judaeis, ut si mancipium gentile emerent, ejus pili raderentur, et unguium incrementa abscinderentur, deinde ad usus domesticos assumeretur. Sic vanis et superfluis Gentilium superstitionibus abrasis et decisis, quod purum repertum fuerit assumendum est ad ministerium domus Dei. Notandum est quod divini auctores hujusmodi testimonia ponunt in alia significatione, quam sint posita a suo auctore, ut illud: Expedit, ut unus homo moriatur pro populo, [et non] quam tota gens pereat (Joan. XI); aliter intellexit Caiphas, aliter evangelista. Ille enim cujus potentia et virtute locuta voce hominis est asina velut organo, usus est Caipha in praedictorum verborum prolatione.

QUAESTIO IV. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Nota, quod quidam confitentur Deum verbis tantum, alii etiam factis; quidam Deum tantum factis negant, quidam et verbis, et factis, qui Deum verbis et factis, confitentur, boni sunt. Qui autem negant et verbis et factis, infideles sunt; qui autem verbis confitentur, et factis negant, an dicendi sunt confitentes, an negantes simpliciter? Solutio. Audi. A fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII), non ait a verbis. Omnes itaque mali Deum factis negant; omnes antichristi sunt, qui Christum negant vita. Antichristus nondum venit, et tamen jam multi antichristi sunt in mundo.

QUAESTIO V. Haereticum hominem post unam, et secundam correptionem devita (Tit. II), etc. Haereticum vocat, qui per legem, legem impugnat. Sed quare talis est vitandus. Nonne melius esset, cum eo saepe conferre, et ab errore eum ad veritatem revocare? Solutio. Ex quo incorrigibilis est, melius est eum devitare, quia si saepius corriperetur, exercitatio esset ad malum.

QUAESTIO VI. Cum sit proprio judicio condemnatus. Quaeritur, quomodo iste talis proprio judicio sit condemnatus, nam credit verum esse quod dicit, et sic non judicat se damnatum. Solutio. De eo qui scienter peccat, qui errorem agnoscit et veritatem novit, et tamen errorem laudat, et veritatem vituperat, hic loqui videtur Apostolus, et hic talis teste conscientia damnatus est ut liquet omnibus.

Chapter 24 of 28