IV. In epistolam ad galatas.
(Galat. I.) Paulus apostolus, etc. Hanc Epistolam Apostolus mittit Galatis: qui de Gallia venientes, in quamdam Graeciae provinciam Graecis se miscuerunt. Unde provincia illa prius Gallograecia dicta est, deinde Galatia. Unde cum Graeci acuti ingenii sint, hi stulti, et ad intelligendum tardiores, ut indociles Galli habentur. Hi prius ab Apostolo in fide, et in doctrina evangelica sunt instructi, postea a pseudoapostolis multis modis sunt subversi, ut crederent gratiam Christi sine lege Moysi non sufficere ad salutem. Unde patet quae sit materia specialis, scilicet status Galatarum in quo tunc erant; generalis autem materia, communis status Ecclesiae. Intentio vero Apostoli in hac Epistola est Galatas versutiis pseudocircumventos ad veritatem fidei catholicae et doctrinae evangelicae revocare. Modus talis: salutem praemittit, ubi contra detractores, et de operibus legis gloriantes, de sua dignitate, et Christi gratia breviter tangit: commendans personam suam, quando pseudo deprimebant. Post salutationem de levitate eos redarguit: post personam suam latius commendat. Deinde legem Moysi improbat: docens eam non esse tenendam post Christum, quia non solum non proficit ad salutem et justitiam, sed etiam officit. Post commendat Evangelium et fidem Christi, quae sufficit ad salutem.
QUAESTIO I. Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo, etc. Cum mundus sive saeculum sit opus Dei qui bonorum tantum auctor est, quaeritur hic quomodo totus in maligno positus sit mundus, vel quomodo saeculum dicatur nequam. Solutio. Non solum loca, sed etiam tempora et instrumenta malorum trahunt infamiam eorum, quae in eis fiunt: unde dies pessimi, et tempora periculosa dicuntur. Saltus quoque pleni latronibus, mali dicuntur; et gladius, quo sanguis effunditur, et calix, quo venenum propinatur; et sic mundus, vel saeculum malitiae nomen sortitur propter ea quae in eo fiunt.
QUAESTIO II. Sed licet nos, vel angelus evangelizet vobis praeter id, etc. Nonne multa erant, quae nondum eis Evangelizavit quae sunt credenda et tenenda parvulis, qui lacte simplicis doctrinae sunt nutriendi? Solutio. Non ait plusquam accepistis, sed praeter id, inquit, per quod intelligit contrarium. Unde promittebat se venire ad quosdam, ut impleret ea quae eis deerant.
QUAESTIO III. Si adhuc hominibus placerem, etc. Quaestio, quae solet hic fieri, in prima Epistola ad Corinthios soluta est. Sed dicet aliquis: Quidquid alibi dictum sit, vellem audire, quomodo utrumque verum sit, si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem; et illud: Placete omnibus per omnia (I Cor. X). Ipse non vult placere hominibus, ut sit servus Christi. Nobis autem praecipit ut omnibus hominibus placeamus. Nunquid non vult nos non esse servos Christi, cum utrumque non possimus, et illis placere, et Christi servi esse? Unde scriptum est: Dissipavit ossa eorum, qui hominibus placent (Psal. XXV). Eadem quaestio nascitur ex verbis Domini diversis. Alibi enim dicit: Luceat lux vestra coram hominibus (Matth. V); et alibi: Nolite justitiam vestram coram hominibus facere (Matth. VI). Solutio. Nihil aliud monemur, sive ex verbis Domini, sive ex verbis Apostoli, nisi ne finem bonorum operum in laude hominum ponamus, et ne eamdem quasi pro mercede bonorum operum optemus.
QUAESTIO IV. Persequebar Ecclesiam Dei, etc. Quaeritur an Apostolus persequendo Ecclesiam Dei peccaverit, cum zelum legis habuit, idque faciendo crederet propter Deum esse faciendum. Nam quisque tenetur, ut illud faciat, quod conscientia dictat esse faciendum propter Deum, et ita si non faceret, videtur Deum offendere per contemptum. Item, Ecclesiam persequi, malum esse quis dubitet? Solutio. Dicunt quidam, sive hoc sive illud faceret, peccaret. Alii vero dicunt quod zelus ille, quem habuit Apostolus, erat bonus, sed opus illud malum fuit, et erroris, scilicet persecutio Ecclesiae.
QUAESTIO V. Neminem autem aliorum apostolorum vidi, nisi Jacobum fratrem Domini. Quare Jacobus minor filius Alphaei frater Domini dicatur solet quaeri. Solutio. Dicunt nonnulli quod ideo frater Domini dictus est, quia fuit filius Joseph de alia uxore, qui pater Domini putabatur: sed hoc non est ratum, cum Joseph virgo esse credebatur; alia ergo quaerenda est solutio. Sciendum itaque quod Maria mater Domini, Joachim et Annae filia fuit, quae nupsit Joseph, et ita fuit Joseph putativus pater Domini. Mortuo autem Joachim, Cleophas frater Joseph eamdem Annam accepit uxorem, et genuit ex ea filiam quam vocavit Mariam, quae nupsit Alphaeo, qui genuit filios, scilicet Jacobum, Joseph, Simonem et Judam. Mortuo autem Cleopha, quidam Salomas eamdem Annam duxit, et ex ea filiam genuit nomine Mariam, quae nupsit Zebedaeo: et habuit ex eo filios Jacobum, qui dictus est Major, et Joannem evangelistam. Tres igitur viros Anna habuit, et tres filias. Nunc videndum est quare Jacobus Alphaei et minor dictus est frater Domini. Minor dictus est ad comparationem alterius, qui prius adhaesit Domino, et ideo major vocatus est, non secundum tempus nativitatis, sed conversionis. Frater autem Domini dictus est secundum quosdam, quia filius materterae ejus erat, vel propter similitudinem sanctitatis ejus, vel potius quia nepos fuit patrui Christi, id est Cleophae. Hebraei enim germana consanguinitate ex parte patrum conjunctos fratres vocant. Notandum quod quatuor modis in Scripturis fratres dicuntur. Natura, ut Esau et Jacob; gente, ut omnes Judaei fratres inter se dicuntur; cognatione, ut omnes illi qui sunt de eadem familia; cum ex una radice turba diffunditat, ut Abraham, et Loth, et Jacob, et Laban Scriptura vocat fratres. Affectu fratres omnes Christiani, ejusdem gratiae participes, eumdem Patrem coelestem habentes.
QUAESTIO VI. Cogis gentes judaizare (Galat. II), etc. De hac reprehensione quaeri solet an fuerit vera, an dispensatoria, et an peccaverit Petrus, et vere reprehensibilis fuerit? Solutio. In responsione hujus quaestionis illa duo praeclara lumina Hieronymus et Augustinus videntur dissentire. Hieronymus dicit quod reprehensio illa dispensatoria, et non vera fuit, et quod Petrus non peccavit, nec reprehensibilis fuit. Augustinus vero asserit quod vera fuit reprehensio, nec simulatoria, et quod Petrus vere reprehensibilis fuit; nec secundum veritatem Evangelii ambulavit; non in hoc, quod infirmus factus est infirmis, sed quia suo exemplo cogebat gentes judaizare: alioqui consequens erit falsum scripsisse Paulum, quod nullatenus credendum est. Item de abolitione legalium post Christum, nihilominus idem magistri duo non idem sentiunt. Hieronymus enim dicit quod post Christum mortiferae sunt illae legales observantiae. Augustinus dicit quod licuit Judaeis tunc in primitiva Ecclesia eas observare, tantum non ponerent spem in eis. Ante enim Christi adventum videntur fuisse necessariae; in ipso confinio legis et gratiae indifferentes, si in eis non poneretur spes; nunc autem sunt mortiferae. Nota quod dispensatio est inferioris status concessio causa vitandi scandali, in qua minus fit malum, ut majus vitetur. Salva reverentia secretorum, B. Augustini sententiam praeferimus sententiae B. Hieronymi super praedicta reprehensione et legis abolitione. Unde objectionibus B. Hieronymi sic respondemus. Prima est: Christus est finis legis, id est consummatio et plenitudo legem implens, et consummans in se, et in suis. Non tamen ita quod lex post Christi adventum per nullum temporis curriculum licite a quoquam fieret. Item, lex et prophetae usque ad Joannem. Venerande senex Hieronyme, responde mihi sensu puro, qualiter est hoc intelligendum, lex et prophetae usque ad Joannem? Nunquid sic, quod post Joannem non licuit legem servare? Quod videtur secundum tuam disputationem. Sed nonne Christus etiam post Joannem legem servavit, vetus pascha celebrando? Nunquid Christus fecit quod non decuit? Est itaque intelligendum sic: lex et prophetae usque ad Joannem, id est a Joanne gratia Novi Testamenti incoepit et praedicari et exhiberi: etex tunc Vetus Testamentum coepit cessare. Item tunc temporis non erat haeresis legales observare caeremonias, licet modo esset, maxime si quis crederet gratiam non sufficere ad salutem sine lege. Item si sunt observandae, salutem afferunt. Nonne quaedam observamus, quae salutem non conferunt, sed pro nostro arbitrio eis possumus uti, et non uti?
QUAESTIO VII. Ex operibus legis non justificabitur homo, nisi per fidem Christi. Quaeritur quomodo fides justificet et non opera, cum Deus reddat unicuique secundum opera sua. Nonne ex quo habet esse meritum et praemium, corona et justitia? Si ergo corona est ex operibus, videtur quod justitia sit ex eisdem. Solutio. In Epistola ad Romanos disputatum est pro modulo nostro de hac quaestione: hic modo sufficiat dicere: fides ideo dicitur justificare, quia ex certitudine invisibilium aeterna bona diliguntur; dilectio autem justificat. Ex fide ergo dicit nos justificari, quia ipsa prima est, ex qua impetrantur caetera. Nec cum dicit nos ex fide justificari, opera bona frustrantur, sed ideo hoc dicit, quia ipsa opera sunt ex gratia fidei.
QUAESTIO VIII. Si ea, quae destruxi, iterum reaedifico, praevaricatorem me constituo. Sed dicet aliquis: Nonne fidem quam impugnabat destruxit, et iterum eam reaedificat praedicando, et sic videtur esse praevaricator? Solutio. Qui rem falsam, quae destrui potest, destruit, si eam iterum reaedificat, praevaricator est. Fides autem non potest destrui, licet possit impugnari. Licet itaque Paulus prius conaretur nostram fidem destruere, et iterum reaedificare, non tamen praevaricator fuit.
QUAESTIO. IX. Item opponitur de eodem sic: Si ea, quae destruxi, iterum reaedifico. Ecce manifeste dicit se destruxisse legalia; alibi vero dicit: Legem ergo destruimus? Absit! sed legem statuimus (Rom. III). Quomodo ergo verum est utrumque? Solutio. Duobus modis dicitur quis legem destruere. Ille legem destruit, qui eam in statu suo ante Verbi incarnationem dicit inutilem, nec a Deo datam asserit, et hoc modo legem Paulus non destruebat. Ille etiam dicitur legem destruere, qui eam ostendit post Christi adventum secundum carnalia non esse tenendam, et hoc modo Paulus legem destruebat dicens: Si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit.
QUAESTIO X. Nunquid Christus peccati minister, cum lex bona sit, et mandatum bonum, justum, et sanctum? quomodo Christus si legem ministrat, et peccatum? Nunquid Deus, quando legem dedit, peccatum ministravit? Solutio. Lex quidem bona, tamen occasio peccati: juxta quam rationem minister legis dicitur minister peccati.
QUAESTIO XI. Per legem enim legi mortuus sum, etc., id est per auctoritatem legis eam dimisi: sed per quam auctoritatem, quaeritur. Solutio. Moyses dicit: Suscitabo vobis prophetam de fratribus vestris, quem sicut me audietis (Deut. XVIII). Et Hieremias: Consummabo testamentum novum domui Israel. Et David: Et holocaustum pro peccato non postulasti: tunc dixi: Ecce venio (Psal. XXXIX). Ex hoc etiam quod in lege scriptum est: Odio habebis inimicum tuum (Matth. V), cum nullus cum odio inimici possit salvari, constat quod lex neminem justificat. Ideoque ab ea ad gratiam quae justificat fugiendum est. Et quia lex tantum manum, et non animum cohibebat de exterioribus agendo, et omnes cultores suos sub maledictione constituebat, liquet quod per ipsam ipsi moriendum est, ut in Deo vivatur.
QUAESTIO XII. Qui dilexit me, et tradidit seipsum pro me, etc. Revoca quaestionem illam ad memoriam, quomodo Pater, Filius, et Judas conveniant in traditione Filii, super Epistolam ad Romanos secundum posse nostrum pertractatam. Si enim per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est: sed Christus non est gratis, id est sine causa, sive utilitate, mortuus: ergo ex lege non est justitia. Lector, auctoritatem revoca ad memoriam quoties opus fuerit tibi probare quod ex lege non est justitia: hoc dico, quia sunt auctoritates quibus videtur quod possit ostendi quod ex lege sit justitia: sicut in superioribus ostensum est.
QUAESTIO XIII. Quis vos fascinavit non credere veritati, etc. Quaeritur quid sit fascinatio. Solutio. Magica ludificatio, qua oculis hominum ostenduntur aliter quaedam quam sint: fascinus, vel fascinatio vocatur: vel vulgo fascinatio, quod nocet infantibus. Oculi enim quorumdam dicuntur visu urere, et hic actus fascinatio existimatur. Sic invidia non solum invido nocet aliena felicitate tabescenti, sed iis etiam in quibus aliqua bona incipiunt esse. Unde scriptum est: Fascinatio nugacitatis obscurat bona (Sap. IV).
QUAESTIO XIV. Qui ex fide sunt, benedicentur: qui ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Quaeritur quid sit esse ex fide, quid sit esse ex operibus legis. Solutio. Illi sunt ex fide quorum esse pendet ex fide, id est qui per fidem tendunt ad verum esse, et qui per fidei gratiam quaerunt justificari. Et soli a Deo aeternae vitae benedictionem consequentur. Ex operibus autem legis esse dicuntur, qui ex eis quaerunt justificari; ideoque sub maledicto sunt, tanquam legis transgressores.
QUAESTIO XV. Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea. Quaeritur an Deus in lege praecepit aliquid quod non possit adimpleri? Si dicatur nihil, quomodo omnes, qui sunt ex operibus legis, sub maledicto sunt? Item, si Deus praecepit aliquid homini quod ipse non vellet facere, videtur Deus injustus et crudelis. Solutio. Dicunt quidam quod nihil praeceptum est in lege quod homo non possit adimplere. Contra quos dicit expositor, quod multa praecepit Deus, quae omnia nullus potuit adimplere. Unde apostolus Petrus: Cur tentatis Deum, nobis imponere jugum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus (Act. XV).
QUAESTIO XVI. Maledictus omnis qui pendet in ligno. Quaeritur an Christus sit sub hac universitate maledictionis contentus? Sed ille est qui super omnia est Deus benedictus in saecula; per quem tollitur omnis maledictio, et qui benedixit nos omni benedictione in coelestibus. Ipse enim semen Abrahae promissum, in quo fit omnium gentium benedictio. Quomodo ergo iste potest esse maledictus? Solutio. Alia est maledictio culpae, quae longe est a Christo: alia est poenae, quam Christus voluntarie suscepit, factus pro nobis maledictum, sive peccatum, id est hostia pro peccato: ut omnium maledictionem tam culpae quam poenae de medio tolleret. Potest etiam dici quod maledictus fuit Christus maledictione culpae, non vere, sed secundum opinionem hominum: unde tanquam peccator cum iniquis reputatus est.
QUAESTIO XVII. Si enim ex lege haereditas, non ex promissione. De hac consequentia quaeritur an vera sit. Ad sui veritatem requirit ut sint opposita haereditatem esse ex lege, et ex promissione: alioquin non sequeretur, si ex lege, non ex promissione. Quid est ergo, haereditatem esse ex lege: quid est esse ex promissione? quid etiam vocat haereditatem? Solutio. Haereditatem, vocat aeternam vitam: esse ex lege, est esse ex operibus legis, ad quorum impletionem homo videtur sibi sufficere, nec gratia Dei indigere, quod est ex meritis esse haereditatem. Ex promissione vero esse haereditatem, hoc est, esse ex gratia. Vide ergo, quod esse ex lege, et promissione sunt opposita. Unde alibi dicit Apostolus: Si ex operibus, jam non ex gratia (Rom. XI), id est, si ex debito, non ex gratia.
QUAESTIO XVIII. Quid ergo lex? Cum priores sancti, qui ante legem fuerunt, fuerint per gratiam fidei justi, et promissionem sint consecuti, quaeritur quare lex sit data? et quid utilitatis contulerit? Solutionem hujus quaestionis Apostolus ponit dicens: Propter transgressionem lex posita est, quod duobus modis potest intelligi, scilicet propter transgressionem cohibendam, ut saltem timore cessarent homines transgredi, ut quandoque idem facerent voluntarie; vel propter transgressionem lex posita est, id est, ut faceret homines transgredi, et sic humiliarentur, et medicum quaererent, et gratiae auxilium implorarent. Data est ergo ut superbos humiliaret, et infirmitatem proderet, et duris in flagellum et in signum futurorum.
QUAESTIO XIX. Quaeritur cur statim post hominis casum lex non sit data? vel quare ipse Filius illico non venerit? vel quare tot homines perire permiserit? Solutio. Magno consilio hoc factum est, ut post hominis casum non illico lex daretur, vel Filius mitteretur. Nisi enim superbia hominis prius vires experiretur sui arbitrii, libertati sufficientiam arrogaret, et legem superflue datam, et Filium frustra venisse judicaret. Nec omnes, qui tunc fuerunt, perierunt: sicut nec omnes qui modo sunt, fiunt salvi. Itaque hoc factum est, ut homo morbum infirmitatis suae agnosceret, et gratiam sibi necessariam imploraret. In lege enim naturali relictus est sibi, ut sic vires naturae experiretur, et convictus est de ignorantia, et confessus est, quia defecit lumen oculorum suorum: adhuc tamen credebat se habere virtutem, qua possit implere quidquid necessarium ad salutem erat. Unde et dicebat: Non deest qui impleat, sed deest qui jubeat. Quasi diceret: Cognitione, non virtute indigeo. Data est itaque lex, quae ignorantiam illuminaret, sed infirmitatem non adjuvaret: quae peccatum detexit, sed non consumpsit, qua data invaluit morbus, et aucta est concupiscentia, non legis, sed naturae vitio, et instantia diaboli, ut ita cognita utriusque legis insufficientia, et sua infirmitate, clamaret ad medicum, et quaereret gratiae auxilium: et sic multiplicatis infirmitatibus acceleraverunt ad medicum, qui veniens in forma servi sanavit vulnera languidi. Hic est enim Samaritanus ille qui ad vulneratum, qui incidit in latrones, appropinquavit, et vulnera ejus alligavit: quem sacerdos, et levita, id est lex et sacerdotium, pertransierunt (Luc. X): quia lex ad perfectum neminem perduxit (Hebr. VII). Hic est Elisaeus, qui post missum baculum non effectivum salutis, venit ad suscitandum mortuum filium Sunamitis (IV Reg. IV). Hic est Angelus magni consilii, qui descendit in piscinam, et mota aqua sanabatur unus (Joan. V). Hic est omnipotens sermo, qui a regalibus sedibus venit, dum medium silentium omnia tenerent (Sap. XVIII). Nota tria esse silentia. Primum silentium est ignorantia languoris, quod fuit sub lege naturali. Secundum silentium est desperatio salutis, quod fuit sub scripta lege, et hoc silentium est medium. Tertium silentium est adeptio sanitatis: quod erit in gloria aeternae beatitudinis. Dum itaque omnia medium silentium tenerent, id est, de salute desperarent: summi Regis Filius de lumine coeli ad tenebras mundi vel inferni descendit. Et veniens locutus est pacem, dedit gratiam, proposuit misericordiam, promisit veniam. Et sic rupto medio silentio coeperunt aegroti pura fide, et vera confessione, quasi magnis clamoribus flagitare remedium, et accelerare ad medicum, per quem aegroti sanarentur, et vulnera curarentur.
QUAESTIO XX. Lex posita est in manu Mediatoris. Quaeritur cur Christus dicatur Mediator? Solutio. Quia mediat nos, id est reconciliat Deo.
QUAESTIO XXI. Sed cum non solum Filius nos sibi reconciliet, sed etiam Deus Pater, sicut dicit Apostolus: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V), quaeritur cur solus Filius dicatur Mediator Dei et hominum. Solutio. Tota Trinitas virtutis usu nos sibi reconciliat: sed solus Filius impletione obedientiae, et sacramentorum susceptione nos justificat et reconciliat. Unde non immerito solus Mediator dicitur.
QUAESTIO XXII. Cum Christus Deus, et homo, Dei et hominum mediator sit, quaeritur secundum quam naturam, an secundum divinam, an secundum humanam, an secundum utramque sit Mediator. Solutio. Auctores dicunt quod non est mediator secundum quod est Deus, sed tantum secundum quod homo, per mortalitatem nobis appropinquans, Deo per justitiam.
QUAESTIO XXIII. Sed conclusit scriptura omnia sub peccato. Quaeritur quid vocet scripturam. Solutio. Legem, quam alibi vocat litteram, hic appellat Apostolus scripturam: quia tantum jubet, non adjuvat: aegrotum, qui sibi sanus videbatur, de morbo convincit, et sic ostendendo peccata, et non auferendo concludit omnia sub peccato. Data est ergo lex, ut gratia quaereretur: et gratia collata est, ut per eam lex impleretur: huic consonat quod alibi dicit: Conclusit Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereretur (Rom. XI).
QUAESTIO XXIV. Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Quaeritur de illo, qui ficte accedit ad baptismum, an sit in Christo baptizatus, et Christum indutus. Quod si dicatur sic, consequitur quod Christo sit conformis: si autem non est baptizatus, si poenituerit de sua fictione, poterit baptizari, sed hoc ei non conceditur: constat ergo quod si baptizatus. Solutio. In Christo baptizari, et Christum induere duobus modis intelligitur, vel sacramenti perceptione, quod commune est bonis, et malis; vel sanctificatione interiori, et vitae conformitate, quod solis bonis convenit.
QUAESTIO XXV. Quaeritur quomodo Christus sit indumentum sanctorum, et anne sancti sint indumentum Christi? Solutio. Christus dicitur indumentum sanctorum, et sancti etiam indumentum Christi. Sed aliter et aliter. Christus enim dicitur indumentum sanctorum per obumbrationem Spiritus sancti, ab aestu vitiorum eos protegens: sancti vero indumentum Christi, quasi ipsum intra se habentes, et circumdantes. Etiam ipsum sua sancta conversatione honorant: sicut mali male vivendo, blasphemant.
QUAESTIO. XXVI. Si vos Christi, ergo Abrahae, etc. Christus dicitur semen Abrahae, et fideles dicuntur semen Abrahae. Unde quaeritur an secundum eamdem significationem et Christus et fideles dicantur semen Abrahae? Solutio. Christus semen Abrahae est corporaliter, quia de ejus stirpe natus: fideles semen Abrahae spiritualiter sunt, id est justi per fidem, sicut ille fuit.
QUAESTIO XXVII. Sub elementis mundi eramus servientes (Galat. IV). Si ergo Judaei etiam sub elementis serviebant, in quo a paganis distabant? Solutio. Judaei sub elementis Deo, non ipsis elementis serviebant: pagani vero non Deo, sed ipsis elementis cultum divinum exhibebant.
QUAESTIO XXVIII. Ubi venit plenitudo, etc. Quaeritur cur adventus Salvatoris dicatur plenitudo temporis? Solutio. Ideo quia hoc tempore adimplentur quae praecedentibus temporibus erant praenuntiata, et magis proprie videretur dictum tempus plenitudinis, quam plenitudo temporis, et finis saeculi idem dicitur.
QUAESTIO XXIX. Misit Filium suum, etc. Quaeritur unde et quo missus est Filius. Audi: A Patre exivi, et veni in mundum (Joan. XVI).
QUAESTIO XXX. Sed dicet aliquis: Nonne in mundo erat, et mundus per eum factus est (Joan. I). Nunquid missus est illuc, ubi prius erat. Solutio. Prius erat in mundo per potentiam, et essentiam, sed coepit aliter esse in mundo visibilis factus per servilis formae susceptionem. Sicut ergo quando a Patre exivit, Patrem non deseruit; sic in mundum venit, in quo prius erat. Quare autem missio Filii, vel Spiritus sancti, cum sit opus Trinitatis, Patri attribuatur, jam in praecedentibus dictum est.
QUAESTIO XXXI. Factum ex muliere. Cum sit natus de virgine Dominus, quaeritur cur Apostolus factum de muliere asserat? Solutio. Usus est Hebraicae locutionis modo ponentis mulierem pro femina, ut Eva in Genesi nondum passa concubitum mulier vocatur. Nota quod expositor dicit quod Creator, qui semper erat, factus est, ut creatura esset; quia factus est homo, ut fieret quod non erat; non ut periret quod erat; hoc dico propter quosdam, qui negant eum aliquid factum esse.
QUAESTIO XXXII. Factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, etc. Nonne per mortem suam redemit tam eos, qui sub lege erant, quam eos, qui sine lege erant? Quomodo ergo dicit Apostolus Christum sub lege factum, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, quasi per legis observationem eos redemerit? Solutio. Factus est sub lege, ut eam impleret, et impletam cessare faceret; et sic etiam Judaeos a legis praevaricatione redimeret. Nisi enim legem observaret, in qua facta est promissio, quis crederet quod ipse esset semen Abrahae promissum Abrahae, in quo non solum Judaei, sed etiam omnes gentes benedicerentur?
QUAESTIO XXXIII. Ut adoptionem filiorum reciperemus. Quid vocat adoptionem; an bona gratuita ad praesentem justitiam, an ad futuram gloriam pertinentia, per quae efficimur filii? Solutio. Quidam distinguendum putant inter filios adoptionis et filios gratiae, ego autem arbitror eosdem esse.
QUAESTIO XXXIV. Misit Deus spiritum Filii sui, etc. Nota Trinitatem hic manifeste significari. Sunt quidam, qui dicunt, quod sicut aeterna Verbi generatio a solo Patre est, sic et temporalis ipsius missio; quia secundum hos Patrem Filium mittere, est ipsum a Patre esse, et nobis in carne assumpta apparere. Similiter asserunt de Spiritu sancto, quod sicut aeterna ipsius processio a Patre, et Filio, et non a semetipso est, sic et temporalis: sed Augustinus manifeste dicit quod tam Filii quam Spiritus sancti temporalis missio opus est Trinitatis; unde ipsius Filius dicit se missum a Spiritu sancto.
QUAESTIO XXXV. Clamantem: Abba, Pater. Quaeritur, cur Apostolus duo vocabula idem significantia posuerit; videtur enim alterum superflue poni. Solutio. Ideo hoc facit, ut duos populos una fide conjunctos innueret. Hebraicum enim nomen Judaeos, Graecum vocabulum gentilem populum significat; eadem utriusque vocabuli significatio unitatem fidei et Spiritus figurat.
QUAESTIO XXXVI. His, qui natura dii non sunt. Hic innuit quod una natura est Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Si enim Filius non est natura Deus, ergo nec colendus, nec adorandus. Sed opponitur sic nobis: Nonne humanitas Christi colitur et adoratur? nec tamen natura est Deus. Solutio. Quod est assumptum adoratur non propter se, sed propter assumentem; non ergo solam et nudam, sed Deitati unitam adoramus Salvatoris humanitatem.
QUAESTIO XXXVII. Imo cogniti sitis a Deo. Nonne Deus omnia ab aeterno novit? Quomodo ergo dicitur Deus tunc quasi primum nos cognoscere, quando incipimus in ipsum credere? Solutio. Tropica locutione quod Deo auctore agimus, ipsi attribuitur; unde dicitur: Postulat pro sanctis, quia facit eos postulare, sic cognoscere nos, quia praestat nobis sui cognitionem et quiescere, quia facit nos in seipso conquiescere.
QUAESTIO XXXVIII. Quomodo convertimini iterum ad infirma, et egena? Galatae prius legem non tenebant, quomodo ergo dicit: iterum convertimini ad egena, etc. Solutio. Ut ostendat legalem observationem post Christi adventum distare parum, vel nihil ab idololatria. Vel ideo hoc dicit, quia non solum legem servare volebant, sed ad pristinos etiam errores convertebantur; sic duplici errore a pseudo circumventi erant.
QUAESTIO XXXIX. Et septimae decadis septimum, qui jubilaeus dicitur. Quid est hoc quod dicit expositor? nonne quinquagesimus annus jubilaeus dicebatur in lege? quomodo ergo septimae decadis septimus annus jubilaeus dictus est? nam septimus septimae decadis est sexagesimus septimus. Solutio. Filii Israel aliquando captivitate pressi non potuerunt servare annum jubilaeum suo ordine. Sexagesimo sexto autem anno data est licentia redeundi a Cyro, et Dario, et ex parte redierunt, et sexagesimum septimum annum coluerunt pro jubilaeo. Sed dicet aliquis quod antequam septuaginta anni essent impleti, non sunt reversi de captivitate. Solutio. Non quidem generaliter et ex toto sunt reversi ante annum septuagesimum; tamen in anno sexagesimo sexto, ut praediximus, quibusdam indulta est licentia redeundi, quod significatur per Alleluia, quod canitur in Sabbato post Parasceven, qui sexagesimus sextus dies est septuagesimae. Sed quoniam adhuc quidam detinebantur in captivitate, sequitur tractus, qui est signum laboris, sicut alleluia est signum laetitiae. Sequenti autem Sabbato canitur etiam secundum cum primo Alleluia praefigurans generalem reversionem Judaeorum quae est completis annis septuaginta.
QUAESTIO XL. Si potuisset fieri, eruissetis, etc. Nonne illud fieri potuit quod ait Apostolus? Solutio. Sacra Scriptura illud dicit non posse fieri, quod juste non fit; unde Job ait: Utinam possem me occidere (Job X). Et Dominus ad Loth: Non possum quidquam facere, donec illo introeas (Gen. XIX). Non posse se dixit, quod sine dubio poterat per potentiam, sed non per justitiam.
QUAESTIO XLI. Abraham habuit duos filios. Nonne de Cetura post mortem Sarae plures filios habuit? Quomodo ergo dicit Apostolus eum duos habuisse quasi non plures quam duos? Solutio. Si plures quam duos, ergo duos; non enim dicit tantum duos, sed tamen potius de his quam de aliis dicit, quia Scriptura de istis singula prosequitur, innuens aliquid egregium praefigurari.
QUAESTIO XLII. Haec autem sunt duo testamenta. De hac et consimilibus locutionibus quaeritur quomodo verae sint. Nonne aliud est figura, aliud veritas; aliud significans, aliud significatum? quomodo ergo nomen veritatis praedicatur de nomine figurae, cum dicitur: Haec sunt duo Testamenta, et petra erat Christus? (I Cor. X.) Solutio. Hoc verbum, esse, in hujusmodi locis, ponitur pro significare.
QUAESTIO XLIII. Item cur sacra Scriptura in tali loco utatur verbo substantivo, potest quaeri. Nonne planius esset, si diceretur: Haec autem significant duo testamenta, et petra figurabat Christum? Solutio. Vocum est significare, rerum est esse proprie. In theologia vero non solum voces habent significationem, sed etiam res in aliarum rerum ponuntur significationem, id est quaedam res aliis rebus significantur. Quoties ergo Scriptura sacra vult ostendere, quae res quam rem habeat significare, non dicit: hoc significat illud; sed hoc est illud, ut petra erat Christus; si enim diceretur petra significat Christum, videretur quod hujus nominis petra, et non hujus rei petrae demonstraretur significatio.
QUAESTIO XLIV. Nota quod superius dicit, quod Ismael natus est secundum carnem; Isaac non secundum carnem, sed per repromissionem, sed nonne Isaac sicut Ismael natus est commistione utriusque sexus? quomodo ergo non est natus secundum naturam vel secundum carnem? Solutio. Ismael natus est usitata lege naturae, scilicet ex naturalium causarum concursu; generatio vero Isaac non naturae, sed divinae virtutis, et gratiae fuit operatio. Tali enim commistioni, quae in tali aetate esse potuit inter Abraham senem, et Saram vetulam et sterilem natura non concedit filios; sed quod natura negavit, gratia contulit.
QUAESTIO XLV. Sed quomodo tunc qui secundum carnem natus est, persequebatur eum qui secundum spiritum, vel repromissionem natus est; sic et nunc. Quaeritur: Ubi hoc inveniatur quod Ismael persequeretur Isaac. In Genesi enim legitur, quod major cum minore ludebat (Gen. XXI). Quid ergo mali fecit? quid peccavit? quomodo ludendo tantum eum persequabatur? Solutio. Lusum majoris cum minore intellexit Sara esse delusionem. Unde et indignat ait: Ejice ancillam, et filium ejus. (Ibid.) Et Apostolus talem delusionem vocat persecutionem. Ita et nos magis persequuntur delusores, quam aperti persecutores.
QUAESTIO XLVI. Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. (Gal. V.) Nonne circumcidit Apostolus Timotheum? Ergo decepit eum, et fecit ut Christus nihil prodesset? Solutio. Hoc dicit de iis qui quaerebant justificari ex circumcisione; et ideo se circumcidebant, et sic a gratia exciderunt, quam credebant insufficientem esse. Illis autem, qui eam ex quadam reverentia susceperunt, non tamen ponentes spem in ea, non erat perniciosa secundum Augustinum, secundum vero Hieronymum omnibus suscepta nocuit, nisi fieret dispensatio. De qua controversia superius plenius dictum est.
QUAESTIO XLVII. Testificor omni circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae. Nunquid si universam legem impleat, etiam sic poterit justitiam consequi? Quod videtur ex his verbis, sed alibi manifeste habetur quod ex lege non est justitia. Item, nonne omnis homo tenetur, ut legem impleat, saltem secundum spiritum? Quid est ergo quod omnis circumcidens se hoc debet, non alius? Item: Nonne omnis tenetur, ut diligat proximum sicut seipsum? sed qui diligit proximum, totam legem adimplet. Nonne ex his videtur, quod omnis tenetur universam legem adimplere? Quid est ergo quod dicit: Testificor omni homini circumcidenti se, etc. Solutio. Qui ex circumcisione vel ex lege quaerit justificari, tenetur ad hoc, ut justitiam habeat, vel dignus sit vita, ut impleat quidquid praecipitur in lege, scilicet ut nihil concupiscat; et Deum ex toto corde diligat, in quibus duobus consistit perfecta justitia; quam, si quis haberet, non indigeret gratia fidei, sicut nec angeli Dei, quae nulli concessa est in praesenti, nisi soli Mediatori Dei et hominum: unde necesse est, ut si quis vult justificari vel beatificari, ad solam gratiam confugiat; si enim in lege quaerit justificari, hoc exigitur ab eo quod non potest ab homine solvi.
QUAESTIO XLVIII. In Christo Jesu neque valet circumcisio, neque praeputium. Dicit expositor quod iis qui sunt in Christo Jesu sunt vitia fugienda, virtutes appetendae; media vero nec fugienda, nec appetenda, in quibus ponit circumcisionem. Unde videtur quod ipsa non prodest, neque obest; sed superius dictum est quod circumcisio non solum non prodest, sed etiam obest. Et Apostolus dicit: Si circumcidamini, Christus vobis non proderit. Si ergo aufert nobis Christum, multum obest. Solutio. Circumcisio simpliciter suscepta, quod in ea non ponatur causa salutis, videtur esse indifferens, et sic non prodest, nec obstet; si autem hac intentione, et hoc animo, ut ex ea quaeratur salus, obest percepta.
QUAESTIO XLIX. Omnis lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Cum duo sint praecepta dilectionis, Dei scilicet et proximi, quaeritur quomodo in dilectione proximi omnis lex impleatur? Solutio. In dilectione proximi continetur dilectio Dei; quis enim potest diligere proximum propter Deum, nisi diligat Deum? Item nemo potest diligere proximum sicut seipsum, nisi diligat se; nullus autem se diligit, nisi Deum diligat: quid est enim se diligere, nisi bonum suum amare? bonum autem verum et summum est Christus. Alioquin qui diligit iniquitatem, odit animam suam.
QUAESTIO L. Quaeritur quis sit proximus? Solutio. Omnis homo. Tenemur ergo ex praecepto omnem hominem diligere et exhibere officia pietatis omni indigenti.
QUAESTIO LI. Sicut temetipsum, etc. Quaeritur an debemus proximum quantum nosmetipsos diligere? Quod videtur, cum dicatur, sicut temetipsum. Solutio. Sicut non est quantitatis, sed qualitatis, hoc quidem tenemur aliis facere, quod volumus secundum rationem ab aliis nobis exhiberi. Nota: Cum utrumque praeceptum de dilectione in utroque contineatur, saepe ponitur unum potius quam duo, si enim utrumque simul poneretur, videretur quod alterum sine altero haberetur, vel posset haberi.
QUAESTIO LII. Caro concupiscit adversus spiritum. Quaeritur quomodo dicatur caro concupiscere, cum sola anima concupiscat. Solutio. Quod anima facit ex carne, hoc carni attribuitur, sicut auris dicitur audire, oculus videre, cum anima haec per hujusmodi instrumenta agat.
QUAESTIO LIII. Cum ergo secundum substantiam idem sit anima et spiritus, quo anima concupiscit adversus spiritum; nunquid adversus semetipsam? Solutio. Carnem concupiscentem vocat delectationem carnalem, quam anima habet ex carne. Nomine autem Spiritus significat delectationem spiritualem. Et propter has duas delectationes homo interior divisus est, et diversa sortitur vocabula. Secundum enim inferiorem delectationem, nunc caro, nunc homo, nunc anima vel animalis, vel carnalis dicitur; secundum vero superiorem dicitur spiritus, vel spiritualis, vel novus homo.
QUAESTIO LIV. Si spiritu ducimini, non estis sub lege. Quaeritur quid est esse sub lege? Solutio. Timore poenae, non amore justitiae abstinere ab omni malo opere, hoc est esse sub lege. Ut ille dicitur esse sub lege, qui ex ea quaerit justificari, qui debitor est universae legis implendae.
QUAESTIO LV. Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, etc. Quaeritur quomodo Apostolus inter opera carnis enumeret quaedam quae non sunt vitia carnis, sed potius animae, ut ira, invidia, etc. Solutio. Nomine carnis totum significat hominem, qui secundum se vivendo in haec cecidit. Credere enim omnia vitia ex carne esse, error est, ne diabolus, qui carnem non habet, ab his videatur immunis.
QUAESTIO LVI. Fructus autem spiritus sunt charitas. Dicit expositor quod Apostolus opera spiritus vocat fructus, quia propter se petenda sunt. Sed Augustinus dicit quod virtutes propter solam beatitudinem petendae sunt, propter se autem nihil amandum, nisi summum bonum, cujus fruitio nos beatos efficit. Quid ergo dicendum? quid tenendum? Solutio. Virtutes petendae sunt propter se, quia possessores suos sincera delectatione delectant, sed non tantum propter se, sed etiam propter beatitudinem, quae est finis supremus.
QUAESTIO LVII. Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto (Gal. VI), etc. Quaeritur quid sit praeoccupari, et quid vocet delictum. Solutio. Praeoccupatur, qui ideo cadit in aliquod delictum, sive peccatum, vel quia ignorat quod agendum sit vel dimittendum, vel cum cognoscit, sed tamen infirmitas ad peccandum impellit. Delictum est boni desertio, sicut peccatum mali perpetratio, vel delictum est quod ignoranter fit; peccatum quod a sciente, indifferenter tamen unum pro altero ponitur.
QUAESTIO LVIII. Unusquisque onus suum portabit, etc. Quaeritur quomodo utrumque sit verum. Alter alterius onera portate, etc., et hoc, quod hic dicit: Unusquisque onus suum portabit? Solutio. Alia sunt onera participandae infirmitatis, de quibus superius egit; alia sunt reddendae Deo rationis de actibus nostris, de quibus hic agit. Verum est itaque quod in praesenti debemus subvenire invicem; et qui fortiores sunt aliorum infirmitates sustinere; et tamen in futuro unusquisque onus suum portabit, id est pro peccato suo et non pro peccato alterius.
QUAESTIO LIX. Operemur bonum ad omnes, etc. Quaeritur an praecepto teneamur officia pietatis impendere etiam inimicis? Quod videtur, cum Apostolus dicat: Operemur bonum ad omnes; et Dominus in Evangelio: Diligite inimicos vestros; benefacite iis qui oderunt vos (Luc. VI). Sed Augustinus ait: Diligere inimicos non est tantae multitudinis, quantam credo exaudiri in Dominica oratione, ubi dicitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Et Gregorius ait: Sufficit non odisse inimicos, id est salutem eorem velle; et si opera misericordiae non eis impendantur. Solutio. Praecepto tenemur omnium salutem velle; sed impendere etiam officia pietatis inimicis quantum ad infirmos, et minus perfectos, consilium est, quantum ad perfectos praeceptum. Diligenter ergo notandum est quid secundum consilium, quid secundum praeceptum dicatur.
QUAESTIO LX. Item quando constat, quod bonum sit benefacere malis, et peccatoribus, et impiis, quid est quod dicit Scriptura: Da misericordi, et ne suscipias peccatorem, et impiis, et peccatoribus redde vindictam, et benefac humili, et ne dederis impio (Eccles. XII). Solutio. Sensus praedictarum auctoritatum est ut nulli peccatori ideo benefacias, quia peccator est, sed quia homo, id est nullius culpam debemus fovere, sed naturam. In unoquoque diligamus quod Deus diligit, et odiamus quod ipse odit; si autem non possumus omnibus tam bonis quam malis subvenire, famulis Dei bona, quae possumus, debemus impendere; unde Apostolus: Maxime autem ad domesticos fidei.
Chapter 16 of 28