III. In epistolam II ad corinthios.
(II COR. I.) Paulus apostolus, etc. Haec est secunda epistola, quae Corinthiis destinatur. Scribit autem aliquando duas, aliquando unum epistolam tantum Apostolus; sed nec, cum unam, aliquid diminutum et imperfectum, nec cum duas aliquid superfluum dicit, ut hic videri potest. Nam haec epistola, quae sequitur, consummatio et confirmatio est praecedentis. In hac enim secunda, monet eos corrigi, qui nondum per praecedentem epistolam erant correcti. Notat eos, quod in eleemosynis erant parci. Correctum fornicatorem praecipit recipi. Unde patet quae hujus materia epistolae sit, quae etiam intentio. Est autem materia specialis status Corinthiorum, in quo tunc erant. Intentio vero ad unitatem et integritatem fidei revocare. In hoc autem statu speciali generalem Ecclesiae statum signat, et informat, et omnes ad unitatem fidaei invitat. Praemittit more suo, et aliorum scribentium epistolas, salutationes eorum, quibus scribit, captando benevolentiam: unde et dicit, Paulus apostolus, conjungendo nomen humilitatis et nomen dignitatis, ut dignitatis excellentiam humilitas comes temperet, sine qua omnis virtus cassa et inanis. Item Jesu Christi, Jesus est nomen personae. Fuerint autem plures hoc nomine dicti, ut Jesus Nave, Jesus magnus sacerdos, sed et omnes nuncupative. Christus vero solus substantive, quia et nomen, et rem habuit: qui Salvator mundi vere fuit. Interpretatur enim Jesus Salvator. Christus vero nomen personae, quod utramque complectitur naturam. Est enim nomen officii, ut sacerdos, miles, et interpretatur unctus. In Veteri Testamento duae ungebantur personae, regalis et sacerdotalis; Christus vero unctus est unctione regali, qui secundum divinam naturam suos regere potuit; secundum vero naturam humanam offerendi potestatem accepit, qui semetipsum obtulit Deo Patri: unde ex officio regali et sacerdotali Christus dicitur. Voluntas Dei multis modis accipitur, ut jam superius dictum est, et iterum dicere non erit superfluum. Dicitur enim voluntas Dei ipsa dispositio, et beneplacitum. Unde: Omnia quaecunque voluit fecit (Psalm. CXXXIV). Dicitur etiam voluntas Dei, consilium, vel praeceptum: unde dicitur: Deus vult omnes salvos fieri (I Tim. II), id est, consulit et praecipit ea facere: per quae salventur, ut sunt prohibitio, vel permissio, et si qua hujusmodi.
QUAESTIO I. Cum ego voluissem hoc, nunquid levitate usus sum? Quaeritur ergo utrum Apostolus mentitus fuerit, promittendo se venturum, cum non venerit: ipse enim dixit, veniam, et non venit: ergo apud ipsum erat est, et non, id est, affirmatio et negatio de eodem, et sic mendacium, et sic reus mendacii. Solutio. Mendacium est falsa vocis significatio cum intentione fallendi: unde qui dicit falsum, quod putat verum: non est judicandus mendax, cum potius fallatur, quam fallat. Quicunque vero cum intentione fallendi verum dicit vel falsum, reus est mendacii: unde colligitur, quod aliquis dicens verum, reus est mendacii, sive mentitur: et quod aliquis dicit falsum, non tamen mentitur vel reus est mendacii.
QUAESTIO II. Quaeritur autem de iis, qui pie mentiuntur, an mendacii rei sint, ut obstetrices illae Aegyptiae? Nam ex intentione fallendi falsum pronuntiabant. Solutio. Qui sic mentiuntur peccant, et dum vitae aliorum provident, contra conscientiam suam agentes, veritatem offendunt, et animae propriae periculum incurrunt.
QUAESTIO III. Item de iis quaeritur qui joco falsum dicunt. Solutio. Aliquando sic jocari malum est, aliquando non; si vero ex consuetudine, sic peccatum est.
QUAESTIO IV. Aliis quidem odor mortis in mortem, etc. (II Cor. II.) Quaeritur an odor mortis sit bonus an malus, cum Apostolus dicat se esse odorem, aliis in mortem, aliis in vitam: si enim bonus quomodo in mortem. Item si malus, quomodo bonus Deo? Solutio. Apostolus non erat nisi odor bonus, et tamen hoc odore bono alii moriebantur, id est, occasionem per invidiam sumebant, sicut lex bona, et tamen occasio mali quia praevaricationis.
QUAESTIO V. Non quod sufficientes simus, etc. (II Cor. III). Hic quaeritur quomodo dicat Apostolus, quod sufficientes non sumus aliquid a nobis cogitare, cum mala ex nobis et cogitare, et facere possimus. Item cum quaedam naturaliter possimus facere, quae neque ad praemium neque ad poenam sunt, haec autem sunt illa quae a prima creatione data sunt nobis, ut digitum erigere, curvare, deponere, et hujusmodi. Solutio. Apostolus hic agit de bonis illis, quae meritum habent apud Deum, quae nullo modo possunt sine gratia superveniente et juvante fieri. Unde Misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII), et misericordia ejus subsequetur (Psal. XXII). Gratia enim praevenit voluntatem, ut velit, et subsequitur, ne frustra velit. Unde Apostolus hic destruit errorem illorum, qui dicebant initium boni naturaliter non posse esse sine gratia, sed boni consummationem esse ex nobis: in hoc quod dicit, sed sufficientia nostra ex Deo est. Ex libero enim arbitrio facultatem bene operandi habemus, non tamen hac facultate uti possumus nisi gratia adjuvante. Est enim liberum arbitrium per culpam ita depressum, ut potentia sua uti non possit, nisi erigatur a gratia et adjuvetur, sicut cum potestatem equitandi habeam, non tamen hujus potentiae exercitium habere possum absque equo.
QUAESTIO VI. Littera occidit, spiritus autem vivificat, etc. Quaeritur quomodo littera dicatur occidere: nunquid talia praecipit, quae observata occidant? quomodo ergo stabit quod alibi dicit Apostolus, quod lex sancta est, et mandatum sanctum, bonum et justum, si praecepta occidant? Item si dicatur quod littera sine spiritu, id est sine gratia, occidat, idem de Evangelio dici posse videtur. Item si dicatur littera ideo occidere, quia non possunt omnia ad litteram ibi observari: non pereat, qui ea observaverit. eodem modo dici potest de Evangelio. Nam si hoc, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, etc. (Joan. VI), ad litteram observatur, id est, ut littera sonat, ut sic manducare, et bibere intelligamus, hic, sicut alibi, stultum et damnabile est. Solutio: Littera sine spiritu occidit, id est, sine gratia, quia occasio mortis est, sicut scientia absque charitate inflat. Littera vero Evangelii non absque spiritu est. Vel ut alibi jam dictum est: Per litteram, sive legem, intelligitur mandatum sine gratia: quod semper occidit: quia concupiscentiam augens superaddit praevaricationem. Per Evangelium, mandatum cum spiritu, id est gratia, intelligitur: unde Apostolus vocat legem ministrationem mortis: Evangelium, ministrationem justitiae.
QUAESTIO VII. Et non sicut Moysi ponebat velamen, etc. Quaeritur de velamine, an excaecet. Solutio. Aliud est velamen figuratum, quod est lectio Moysi: quod figuratum est per velamen, quod Moyses loquens filiis Israel posuit super faciem suam. Aliud est velamen caecitatis, quod est positum super cor Judaeorum: utrumque velamen aufertur per Christum. In cujus rei figura velum templi scissum est in passione Christi.
QUAESTIO VIII. Nos autem omnes revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformamur, etc. Quaeritur quid gloriam, et quid imaginem vocet? Solutio. Gloriam Dei, quam speculamur, et imaginem, in quam transformamur, idem vocat, scilicet Christum, qui est gloria, et imago Dei increata, sicut vir est gloria, et imago Dei creata.
QUAESTIO IX. Qui est imago Dei invisibilis (II Cor. IV). Quaeritur cur Filius dicatur imago Patris. Solutio. Ut ostendatur sic esse ex Patre, ut per omnia ei similis et aequalis ostendatur.
QUAESTIO X. Si autem quaeratur cur Spiritus sanctus, cum sit ex Patre, et similis et aequalis per omnia, non dicatur imago Patris sicut Filius. Respondetur quia imago, aequalitas, et similitudo magis pertinent ad proprietatem Filii, quam ad proprietatem Spiritus sancti. Ea enim quae nascuntur, non quae procedunt, solent esse similia. Notandum quod ad imaginem et aequalitatem sequitur similitudo: quia ubicunque imago, vel aequalitas est, ibi est similitudo, sed non convertitur. Item nec imago infert aequalitatem, nec infertur ab ea, quia et imago sine aequalitate, et aequalitas sine imagine esse potest.
QUAESTIO XI. Habentes eumdem spiritum fidei. Dicit expositor super hunc locum, quod tempora variata sunt, non fides, quia quidquid nos credimus, et illi antiqui crediderunt, et e diverso. Unde sic objicitur: Abraham credidit Christum nasciturum, et nos credimus natum: sed aliud est esse nasciturum, aliud natum: ergo aliud credidit ille, et aliud nos? Solutio. Quidquid credimus nos, et antiqui, etc., id est, res eaedem subjectae sunt nostrae fidei, et illorum: non tamen sequitur quod idem, quod est modo praeteritum, esse in tempore eorum praeteritum; vel quod tunc futurum, modo sit futurum. Item si opponitur: Abraham credidit Christum nasciturum, sed modo falsum est Christum nasciturum: ergo Abraham credidit falsum. Solutio. Ut nobis videtur, quid interpretatur quale. Cum enim dicitur: Abraham credidit Christum nasciturum, sensus est, fidem habuit de Christi nativitate, quae tunc futura erat; sed in assumptione, cum dicitur, modo falsum est Christum nasciturum, sensus est: nativitas Christi non est futura: unde ex illis duabus nullo modo sequitur Abraham falsum credidisse.
QUAESTIO XII. Sed licet is, qui foris est, noster homo. Quaeritur an duo homines sint homo exterior, et homo interior, et an idem sit homo exterior, et homo vetus, et homo interior, et homo novus. Solutio. Sicut homo vetus, et homo novus, non sunt duo homines, sed unus, licet secundum aliud vetus, secundum aliud novus dicatur, sic homo exterior, et homo interior non duo homines, sed unus et idem secundum diversa sic dictus est. Nec idem est homo vetus, et homo exterior; nec idem est homo novus, et homo interior. Vetus enim homo consistit in culpa, et poena, quae duo non solum inveniuntur in homine exteriore, sed etiam in homine interiore. Homo vero novus intelligitur secundum justitiam et gloriam: quae duo etiam ad hominem interiorem pertinent. Homo vero exterior dicitur, quidquid habemus commune cum brutis: homo interior, quod nobis commune est cum angelis.
QUAESTIO XIII. Qui dedit nobis pignus spiritus, etc. (II Cor. V). Quaeritur quomodo Spiritus sanctus dicatur pignus, et cujus rei sit arrha? Solutio. Spiritus sanctus amor est, et ex amore, quem habemus erga Deum, certi sumus de promissione ipsius; et quia hanc certitudinem habemus ex Spiritu sancto, ideo Spiritus sanctus quasi arrha, et pignus nobis datus est a Deo. Est autem pignus certitudo rei creditae, vel promissae, vel credendae. Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus. Timor in quinque species dividitur, ut jam in epistola ad Romanos dictum est, nec opus est recedere.
QUAESTIO XIV. Sive enim mente excedimus, etc. Quaeritur qui sint mentis excessus. Solutio. Duo sunt excessus, vel pavor, vel intentio ad superna: ita ut quodam modo a memoria labantur inferiora. In hoc mentis excessu fuerunt omnes sancti: quibus arcana Dei mundum excedentia revelata sunt.
QUAESTIO XV. Pro omnibus mortuus est Christus. Quaeritur quomodo pro omnibus mortuus sit Christus: cum ejus mors non omnibus prosit: damnandis enim non prodest, sed tantum electis. Solutio. Secundum Hieronymum sic intelligitur, pro omnibus salvandis. Universitas enim quandoque restringitur, et hoc modis pluribus. Quandoque enim colligit signum universale singula generum, quandoque genera singulorum, quandoque neutrum, sed partem majorem, vel digniorem ipsius universitatis. Vel secundum Augustinum, mortuus est pro omnibus Christus, quia hoc ejus mors promeruit, ut per ipsum omnes salvarentur, nisi in ipsis remaneret: sufficiens enim erat ad omnium salutem.
QUAESTIO XVI. Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Quaeritur quomodo Pater in Filio, vel Filius in Patre dicatur esse: vel quomodo illud sit intelligendum: Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV). Solutio. Ideo alter in altero esse vel videri dicitur, quia una est substantia eorum naturaliter. Quod addo, ut haeresim Sabellianam excludam. Ibi est unitas, ubi nulla diversitas, sed omnimodo indifferentia, et aequalitas, et identitas. Unde Hilarius ait: Pater videtur in Filio propter unitam naturae similitudinem: sic enim detestamur pestem Arianorum, quod nihilominus exsecramur insaniam Sabellianorum, sic Deum trinum confitemur, quod unum, et sic unum, quod trinum. Multi enim in diebus nostris sunt Sabelliani, quantum ad intellectum, qui confitentur tres personas: sed cum dicitur, quod tres personae sunt una substantia, non aliud intelligunt, quam Sabellius intellexit: quod inde contingit, quia non animadvertunt multiplicem hujus nominis, substantia, significationem. Dicit enim Hilarius quod cum dicitur: Pater et Filius sunt una substantia, talis locutio habet et fidei conscientiam, et fraudem paratam. Deinde aperit utrumque dicens: Si singularem Deum Patrem, et Filium significes, falsa est intelligentia: si autem dicas ideo Patrem et Filium unam substantiam, vel unum simpliciter, ut intelligas unum, par et indifferens, per omnia aequale, ex nulla parte dissimile, vera est intelligentia. Quibus verbis manifestissime distinguit, inter unitatem personalem, et unitatem naturalem: Pater enim et Filius unum sunt in natura, non in persona.
QUAESTIO XVII. Ecce nunc dies salutis, etc. (III Cor. VI). Quaeritur cur tempus gratiae dies salutis dicitur, cum etiam in tempore legis naturalis et scriptae multi salvarentur? Solutio. Ideo dies salutis hoc tempus gratiae dicitur, quia in hoc tempore hostia oblata est, per quam solam introitus patet in regnum, per quam etiam illi, qui praecesserunt, salutem meruerunt. Unde etiam tempus gratiae dicitur, propter majores vires nobis datas per fidei, et dilectionis manifestationem: unde et vires diaboli sunt imminutae, et quia nunc omnia gratis, non causa alicujus terreni commodi fiunt, et quia illa, quae in aliis temporibus sunt promissa, hoc tempore sunt adimpleta.
QUAESTIO. XVIII. Charitate non ficta, etc. Quaeritur quae charitas dicatur ficta. Solutio. Quae non perseverat, vel quae non est sufficiens ad salutem, vel simulata, scilicet aliquod signum dilectionis exterius ostensum, cum intus non sit in corde, et haec charitas non est charitas.
QUAESTIO XIX. Quasi morientes, et ecce vivimus. Quaeritur juxta haec quomodo jugum Domini sit suave, et onus leve, cum sancti tot et tanta dura et difficilia patiantur, et quomodo laborantes et onerati ad se venientes requiem inveniant, cum non a labore ad requiem, sed potius a requie ad laborem videantur transire. Solutio. Sanctis gravia et aspera sustinentibus adest Spiritus sanctus, qui in exterioris hominis corruptione interiorem hominem revocat, de die in diem, et gustata requie spirituali, spe futurae beatitudinis omnia aspera relevat, et sic in tot duris levius est onus Christi. Omnia enim saeva et immania, facilia et prope nulla facit amor Dei et Domini nostri Jesu Christi.
QUAESTIO XX. Ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum non abundavit, etc. (II Cor. VIII.) Quaeritur an minores qui (quasi provinciales) ministrant stipendia militibus Christi, sint illis in meritis aequales: quod videtur Apostolus velle dicens, ut fiat aequalitas. Solutio. Ista aequalitas non est pietatis, sed quia utrique sustentant, et sustentantur ab invicem. Minores enim majores in carnalibus sustentant, et sustentantur in spiritualibus. Et majores minores, id est spiritales, carnales sustentant in spiritalibus, et sustentantur in carnalibus ab eisdem.
QUAESTIO XXI. Providemus enim bona non solum coram Deo, etc. Quaeritur quomodo dividat Apostolus, scilicet coram Deo, et coram hominibus, cum non possit fieri coram Deo, nisi etiam fiat coram hominibus? Nec tamen semper exigitur opus exterius, videlicet cum deest facultas. Semper autem exigitur, ut munda sit conscientia. Solutio. Ut Apostolus ostendat conscientiam non posse esse mundam, nisi etiam bona provideantur coram hominibus, ideo distinguit inter haec duo.
QUAESTIO. XXII. Quaeritur: Quid est providere bona coram Deo? Solutio. Sic mentem aptare, ut nihil fiat contra Deum, quod fieri nequit, nisi scandalum vitetur fratrum exterius, vel ideo dividat inter praedicta, ut ostendat quaedam esse quae licet fieri quantum ad Deum pertinent, quia in se bona sunt, quamvis aliter videatur hominibus, ideoque possunt praetermitti. Quod ergo expedit et decet, illud fiat quod expedit nobis ad meritum, quod decet ad exemplum caeteris. Ergo propter conscientiam bona providere debemus coram Deo. Propter famam providemus etiam bona coram hominibus: qui enim conscientiae fidens famam negligit, crudelis est, quod facit qui non curat, an quod facit placeat, an displiceat, et propter scandalum fratrum nihil dimittit.
QUAESTIO XXIII. Qui parce seminat, parce et metet. (II Cor. IX.) Quaeritur de pauperibus, qui parce seminant, vel nihil, an ideo parce et ipsi metent. Solutio. Non parce seminat ille qui parum largitur, si animus promptus sit dare, si plus haberet. Parce ergo seminare dicendus est, qui parvam habet dilectionem, sive plus, sive minus det: et hic parce metet, id est, parvam percipiet retributionem in vitam aeternam.
QUAESTIO XXIV. Non enim audemus nos inserere, etc. (II Cor. II.) Id est, non usurpamus nobis potestatem, sed potestate nobis a Deo data utimur. Quaeritur itaque quid sit usurpare potestatem. Solutio. Ille usurpat sibi potestatem, qui non electus, vel non vocatus, sumit sibi honorem, qui ingerit se, et non accepta potestate vult dominari.
QUAESTIO XXV. Nos autem non in immensum gloriamur. Quaeritur: Quid est in immensum gloriari? Solutio. Plusquam debet, et in eo quod non debet quis gloriari, quod facit ille qui extendit se in id in quod jus non habet. Abuti autem potestate est adulari, et vitia peccantium palpare. Uti potestate est peccantes arguere, et caetera quae ad aedificationem pertinent facere.
QUAESTIO XXVI. Qui gloriatur, in Domino glorietur. Quaeritur quid sit in Domino gloriari, cum alibi dicat: Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI). Et illud: Non solum gloriamur in spe filiorum Dei, sed etiam in tribulationibus nostris (Rom. V). Nunquid idem est in Domino, et in cruce Domini, et in tribulationibus gloriari? Quid est gloriari? Solutio. Gloriari est gaudere laude, et gloria se dignum judicare. In Domino gloriari est totam fiduciam non sibi, sed Domino tanquam auctori attribuere, et in Christo exsultare gaudio spirituali. In cruce Domini gloriari duobus modis potest intelligi. Ille enim recte in cruce Domini gloriari dicitur, qui cum gaudio, et spe futurae vitae imitatur Domini passionem, et hoc est gloriari in tribulationibus. Dicitur etiam aliquis gloriari in cruce Domini, qui non judicat se dignum salute, nisi per passionis Dominicae meritum, dicens cum apostolo Petro: Quia non est aliud nomen sub coelo in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV), haec dico absque praejudicio melioris sententiae.
QUAESTIO XXVII. Aemulor enim vos Dei aemulatione, etc. (II Cor. XI.) Quaeritur: quid est aemulatio? Solutio. Aemulatio est motus mentis in bonum vel in malum propter alienum statum. Quando est in bonum, tunc est amoris; quando est in malum, tunc est livoris.
QUAESTIO XXVIII. Quaeritur item: quid est aemulari Dei aemulatione? Solutio. Diligere ad honorem Dei, vel ea aemulatione quam Deus inspirat.
QUAESTIO XXIX. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Quaeritur de hac desponsatione Apostoli cum non omnes qui sunt in Ecclesia sint virgines, ut conjugati, quomodo ergo potest eos qui non sunt virgines exhibere virginem, quasi unam, insuper castam? Solutio. Duplex est virginitas: corporis et mentis: carnis virginitas est corpus intactum, mentis virginitas est integritas hominis interioris incorrupta. Haec autem exigitur ab omni fideli, sine qua illa quae est carnis non prodest. Virgo autem una omnes dicuntur propter unitatem integrae fidei, solidae spei, sincerae dilectionis. Casta, non habens aestum malae voluntatis.
QUAESTIO XXX. Satanas transfigurat se in angelum lucis, etc. Quaeritur an periculosum sit credere Satanam esse angelum lucis, cum ea dicit, vel facit, quae congruunt bonis. Solutio. Si tunc quando dicit vel facit ea quae conveniunt, non est error periculosus; cum autem suas fallacias incipit ducere ne quis post eum eat, opus est vigilantia: quod non fit sine Deo.
QUAESTIO XXXI. [ In fame, et siti, etc. Quaeritur ubi est promissio Dei dicentis: Primum quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI). Videtur enim promissio titubasse, cum Apostolus dicat se laborasse in fame, et siti, frigore et nuditate. Solutio. Novit ille medicus, cui semel nos totos commisimus, et a quo promissionem praesentis vitae et futurae habemus, quando haec adjutoria apponat, vel subtrahat sicut nobis expedire judicat?
QUAESTIO XXXII. Per fenestram in porta a fratribus. Quaeritur an hoc factum sit laudabile, an dignum reprehensione: quod videtur quibusdam, quia Dei auxilio non est liberatus. Solutio. Ante non est necessarium suffragium Dei quam defecerit humanum auxilium; nec debet aliquis exspectare Dei auxilium, dum habet quod faciat, ne videatur tentare Deum.
QUAESTIO XXXIII. Et sic effugi manus ejus. Quaeritur an Apostolus fecerit fugiendo, ut bonus pastor, an ut mercenarius. Nonne lupo veniente oves deseruit, et fugit? et sic videtur quod non bonus pastor, sed mercenarius fuerit. Solutio. Quando aliquis pastor specialiter a persecutoribus quaeritur, licet ei cedere, et rabiem persecutorum declinare, et fugiendo utilitati totius gregis se custodire, et interim caeteri qui ita non requiruntur, conservis suis cibaria praebeant. Cum autem, omnium commune instat periculum, ii, qui aliis indigent, non deserantur ab iis quibus indigent.
QUAESTIO XXXIV. Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit, etc. (II Cor. XII.) Quaeritur quomodo Apostolus dubitaverit an in corpore, an extra corpus sit raptus cum nemo in hac vita existens Deum sicuti est videre possit; unde dicit Moysi: Non videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII). Item si extra corpus sit raptus, ita scilicet quod anima separata a corpore fuerit, nunquid corpus ejus interim fuit mortuum? Item si intellectuali visione Deum vidit, tunc eum vidit vere, et illam cognitionem habuit, in qua summa est beatitudo et sic in beatitudine fuit; sed beatitudo semel habita nunquam amittitur; aut si jam susceptam Deus ei abstulit, videtur quod injuste Deus egerit. Solutio. Utrumque contingere potuit: vel quod anima a corpore separata Deum in se viderit vel anima, libera a sensibus corporis in ipso corpore sic Deum contemplaretur; et quoniam alterum istorum recte contingere potuisset dubitando dicit Apostolus sive in corpore, sive extra corpus. Unde quodcunque horum fuerit, salva erit auctoritas illa: Non videbit me homo, et vivet, quia utroque modo exuisse hominem potuit. Si autem extra corpus fuit, tunc corpus mortuum fuit, et ab anima separatum, et iterum anima redeunte vivificatum. Cum autem plenam Dei cognitionem habuit, et sic in beatitudine fuerit, si iterum eidem eadem gloria subtracta fuit, non est mirum, nec incredibile, quia sic Deus servo suo dilectissimo beatitudinem et gaudium futurum, quod accepturus erat praeostendere potuit, ut firmius in ejus dilectione et servitio perduraret, et tempus ipsum recipiendi vehementius desideraret: quemadmodum in monte transfiguratus gloriam humanitatis tribus discipulis suis ostendit.
QUAESTIO XXXV. Per tertium vero coelum, et paradisum, in quem raptus est, idem intelligit, videlicet plenam divinitatis intelligentiam, vel cognitionem. Nota de tribus coelis quadripertitam sententiam. Secundum primam sententiam primum coelum est aereum, unde aves coeli. Secundum est firmamentum, unde et vocavit firmamentum coelum. Tertium est empyreum, quod statim ex quo factum angelis est repletum, ubi angeli, et animae sanctae fruuntur contemplatione Dei. Secundum secundam sententiam primum coelum est corporalis visio, qua coelum, et terra, et omnia oculis conspicua cernuntur. Eadem visione quandoque Dei munere videntur quaedam, ut Elisaeus currus ignitos (IV Reg. II), et Balthasar manum scribentem, in pariete, mane, thecel, phares (Dan. V). Secundum coelum est visio imaginaria, vel spiritalis, qua videntur non corpora, sed imagines eorum: sicut solent in somnis, vel in exstasi, ut Pharao spicas (Gen. XLI), et Petrus discum (Act. X). Tertium visio intellectualis, qua non corpora, nec imagines corporum videntur, sed incorporalia, et immaterialia instinctu mentis conspiciuntur, ut substantia, Deitas et omnis animae affectio. Tertia sententia tres coelos triplicem angelorum hierarchiam secundum Dionysium vocat. Prima in ascensu est quae continet angelos, et archangelos, et virtutes. Secunda potestates, principatus et dominationes; tertia thronos et cherubim, et seraphim. Hanc itaque tertiam hierarchiam in ascensu, et primam in descensu, vocat Apostolus tertium coelum, sive paradisum: ad quod cum dicit se raptum, ostendit quod Deum vidit immediate facie ad faciem. Quarta sententia est, quod primum coelum dicitur cognitio coelestium corporum, secundum coelestium spirituum, tertium cognitio Deitatis.
QUAESTIO XXXVI. Scio hujusmodi, etc. Quaeritur quomodo hominem raptum dicat sive in corpore, sive extra, cum homo in corpore et anima subsistat, quomodo ergo dicit hominem posse extra corpus rapi. Solutio. Veritas hominis ibi consistit, ubi est imago, et similitudo Dei. Unde est illud: Mens cujusque, ipse est quisque. Nomine itaque hominis, vocat hominem interiorem.
QUAESTIO XXXVII. Datus est mihi stimulus carnis meae angelus, etc. Quaeritur a quo sit ei datus stimulus iste, an a Deo, an a diabolo. Si a Deo, quomodo angelus Satanae dicitur, quasi ab eo missus? Item si a diabolo missus, quomodo verum est quod sequitur: Ne magnitudo revelationum extollat, etc. Nunquid ideo Satanas per angelum missum a se Apostolum colaphizabat, ne in superbiam extolleretur? Solutio. Et a Deo, et a diabolo missus est ille qui Apostolum vexabat, sed propter aliud a Deo, et propter aliud a diabolo. A Deo ideo missus est, ne magnitudo revelationum extolleret eum. A diabolo ideo, ut eum ad defectum traheret. A Deo etiam ideo missus est, ut virtus in infimitate perficeretur.
QUAESTIO XXXVIII. Propter quod ter Dominum rogavi, etc. Diabolus expetivit Job tentandum, et exauditus est (Job I). Apostolus petivit ut angelus Satanae recederet ab eo, et non est exauditus. Ubi est ergo divina justitia? Nunquid justum fuit diabolum exaudiri, et non Apostolum? Solutio. Deus eos quos sanare disposuit, non semper exaudit ad voluntatem, sed ad sanitatem. Quosdam vero iratus quandoque exaudit ad voluntatem, ut diabolum.
QUAESTIO XXXIX. Item cum sciret Apostolus hanc infirmitatem sibi datam ad profectum, et ad humilitatis conservationem, quaeritur an rationabiliter petierit ut ab eo talis tentatio recederet. Solutio. Licet hoc sciret, tamen humane casum ex afflictione timebat, et sic ex timore humiliabatur; humilitas vero expellebat morbum superbae elationis, et hac dispensatione divinae providentiae, datus est ei stimulus ille.
QUAESTIO XL. Et non egerunt poenitentiam, etc. Quaeritur an poenitentia sit necessaria emendanti mores in melius; et quibus modis agitur poenitentia. Solutio. Non sufficit mores in melius mutare, et a malis recedere, nisi per poenitentiae dolorem, et humilitatis gemitum, et cordis contriti sacrificium satis fiat de culpa. Item notandum est quod tribus modis agitur poenitentia: ante baptisma, et post baptisma, pro gravioribus, et quotidie pro levioribus et crebris, juxta illud: Vitasti grandia, vide ne opprimaris arena.
QUAESTIO XLI. Oramus Deum, ut nihil mali faciatis (II Cor. XIII). Hic innuit Apostolus quod sola gratia Dei declinatur a malo, dicendo: Oramus, etc. Nil enim valet exterior plantatio et irrigatio sine interiori incremento: quod dat Deus sola gratia. Quaeritur ergo cur in sacris Scripturis saepe praecipitur nobis et declinare a malo, et facere bonum: cum ad neutrum istorum sufficiat liberum arbitrium, cum solius gratiae opus sit proprium tam hoc quam illud. Solutio. Voluntas nonnihil facit, sed sola non facit. Ideo cum praecipitur, ut fiat hoc vel illud, liberum arbitrium debemus agnoscere; cum autem oratur, gratiae beneficium postulatur. De gratia et libero arbitrio jam in superioribus dictum est, et similiter quid per se gratia sine voluntate operetur, et quid sine illa non operetur; nec opus est ut eadem iterum repetantur.
Chapter 15 of 28