Skip to the text

VIII. In epistolam I ad thessalonicenses.

(I Thess. I.) Paulus et Silvanus, etc. Hanc epistolam scribit Apostolus Thessalonicensibus. Thessalonica metropolis est Macedoniae, quae est provincia Graecorum. Thessalonicenses ergo sunt Macedones, sive Graeci, qui ab Apostolo conversi, et nec per tribulationes, nec per pseudopraedicatores potuerunt moveri a fidei veritate. Hos collaudat Apostolus, quia tantae fidei imbiberant spiritum, ut spe etiam futurorum a civibus suis non credentibus pericula devoto animo pro nomine Christi sustineret. Erant tamen aliqui inter eos otiosi, et curiosi; aliqui etiam minus recte de resurrectione sentientes, et ideo nimis de amicorum morte tenere dolentes. Hos ergo corrigit Apostolus in hac epistola, et monet perfectos non cedere adversis, et pseudoapostolis, et ut alios corrigant. Scripsit autem ab Athenis. Et est intentio Apostoli in hac Epistola pravos et incorrectos corrigere, et bonos ad perseverantiam, aliorumque correctionem cohortari. Modus talis, more suo salutem praemittit: qua praemissa de bonis eorum gratias agit, commemorans non fidem et opera, sed etiam conversionis modum et malorum sustinentiam ut ad perseverandum provocet; de suis quoque laboribus, et Evangelii veritate, et prudenti inter eos conversatione, et quanto affectu desideret eos videre interserit. Deinde pravos, ut a luxuria, et otio, et curiositate contineant, obsecrat, et mortuos resurrecturos confirmat. Circa finem est moralis instructio. Dicit itaque Paulus et Sylvanus, etc. Timotheus, etc. Nota quod mos erat Apostoli eos in salutatione sibi adjungere, qui secum apud illos vel fuerant, vel futuri erant.

QUAESTIO I. Deo vivo et vero, etc. Quaeritur quare dicat, vero. Solutio. Unus est naturaliter Deus; multi participatione: ad quorum differentiam dicitur verus Deus, utpote si ex se non aliunde Deus est. Alii enim non ex eo quod sunt, dii sunt, sed ex eo quod acceperunt.

QUAESTIO II. Pervenit enim ira Dei super illos. (I Thess. II). Quaeritur quomodo propter peccata sua ira Dei, et poena super eos pervenerit, id est ante mortem. Nunquid poena aeterna allevatur per poenam temporalem? si enim non allevatur, videtur Deus immisericors, qui hic punit, et ibi. Item, si allevatur aeterna per temporalem, videtur quod talis poena non procedat ex ira Dei, sed ex misericordia; et ideo non ira, sed misericordia dicenda. Solutio. Magna quidem Dei misericordia est per poenam temporalem vocare ad poenitentiam; sed ipsi nolentes poenitere, Dei misericordiam vertunt sibi in iram, et poena inflicta, quae potuit esse salutis medium, fit illis aeternae poenae initium.

QUAESTIO III. Festinamus videre faciem vestram cum multo desiderio, etc. Dicit expositor in quo mala eis fierent; sed quaeritur quomodo ex praesentia Doctoris fierent mala discipulis: cum potius bona quam mala ex ea fieri videantur: unde ipse desiderabat videre eos propter utilitatem praesentiae suae, scilicet ut eos confirmaret, et ea quae deerant, superadderet. Solutio. Major corona, et laudabilior victoria, si starent immobiles, absente magistro: tamen Apostolus humane timuit ne caderent, et ideo ad eos venire desiderabat.

QUAESTIO IV. In adventu ejus, scilicet Domini. Quaeritur in quo adventu. Solutio. Triplex est adventus Domini, unus in carnem, unus in spiritu, unus in carne. In carnem venit factus homo. In spiritu venit quando Spiritum suum spiritui nostro infudit, ipsum sanans et justificans. In carne veniet in judicio. Occulte etiam venit unicuique in morte, vel ut eos purget, vel ut januam regni aperiat: malis, ut eos puniat.

QUAESTIO V. Ut non contristemini sicut caeteri, qui spem non habent. (I Thess. IV). Quaeritur an contristari et flere pro morte amicorum sit peccatum, cum Apostolus dicat: Ut non contristemini? Solutio. Necesse est ut cum mors occupat dilectum, ut contristet dilectionis affectum; non ergo culpa, si contristemur necessitate amittendi; si consolamur spe recipiendi: unde Apostolus non dicit simpliciter, ut non contristemini, sed ait, ut non contristemini sicut caeteri, qui spem non habent, quasi diceret: Licet contristari, sed cum spe.

QUAESTIO VI. Quaeritur quomodo Dominus flebat Lazarum mortuum continuo, eo jubente, victurum? Solutio. Non mortuum, sed mortem, quam non meruit peccando, deflebat: ad quam Lazarus, et miserias mundi iterum erat revocandus: et inde Dominus est motus

QUAESTIO VII. Quaeritur an orationes, eleemosynae, sacrificia altaris, omnibus prosint, pro quibus fiunt. Solutio. His solum prosunt praedicta post mortem, qui ita vixerunt ante mortem ut digni sint, ut haec utilia sint eis post mortem: his enim, qui sine fide per dilectionem operantem ab hac vita exierunt, non prosunt; quia hic viventes salutis pignore caruerunt, scilicet ad salutem.

QUAESTIO VIII. Cum Christus omnia possit, quaeritur cur fidelibus suis non donaverit statim immortalitatem, ut omnino mortem nunquam experirentur. Solutio. Si hoc fieret, carni quidem daretur quaedam felicitas, sed fidei minueretur fortitudo. Nemo tunc ad Christi gratiam propter futuram vitam festinaret; sed tamen propter mortis molestiam fugiendam, et sic quodammodo delicate crederetur in Christum. Ubi igitur tunc esset gloriosus triumphus martyrum?

QUAESTIO IX. Et eos qui dormierunt. Quaeritur, cum Christum, qui jam vivit, dicat mortuum, cur fideles mortuos non mortuos, sed dormientes appellat? Solutio. Ideo dicit Christum mortuum, et surrexisse, ut, dum hoc audimus, idem speremus, scilicet nos resurrecturos per virtutem Deitatis. Electos vero ideo dicit dormientes; quia nemo tam facile potest excitari a sommo, quam facile eos omnes excitabit Deus a sommo mortis.

QUAESTIO X. In voce archangeli, etc. De hac voce quaeritur, an materialis erit. Solutio. Dicunt quidam quod materialis erit ministerio angelorum formata, sicut illa materialis fuit, quae audita est baptizato Domino, quae ideo dicitur Dei; quia efficaciam ei dabit Deus, ut per illam mortui resurgant. Alii dicunt, quod aliquod evidens signum erit. De incerto ambigua solutio. Omnia enim futura in novissimo, nobis incerta.

QUAESTIO XI. Deinde nos, qui vivimus. Quaeritur quomodo dicat Apostolus, quod illi primi resurgent, qui jam dudum mortui fuerunt, et deinde illi, qui tunc vivi inventi fuerint, cum ipse alibi dicat; quod resurrectio erit in ictu oculi et in momento (I Cor. XV); ubi nec prius, nec posterius sit aliquid, sed omnia simul? Solutio. Potest dici, quod ideo simul fieri dicitur mortuorum resurrectio, quia parva mora erit.

QUAESTIO XII. Quaeri autem solet utrum illi, quos vivos inveniet Christus, sint morituri, an sine morte ad immortalitatem transituri? Solutio. De hoc nihil certum habemus; videtur tamen quibusdam, quod in ipso raptu moriantur, et reviviscant, cum alibi dicat Apostolus: in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV), et alibi: quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur (ibid.). Nec incredibile hoc videri debet, cum in momento, et in ictu oculi, communis et generalis resurrectio futura esse credatur.

QUAESTIO XIII. Rapiemur obviam Christo in aera. Quaeritur an id de omnibus dicatur? Solutio. Boni quasi leves Christo occurrent in aera; mali vero quasi ponderosi non obviam in aera Christo, sed terrae, quam semper amaverunt, adhaerebunt. Nota quatuor esse genera eorum, qui ad judicium venient; quidam enim venient, ut judicent tantum, ut valde boni, non ut judicentur, de quorum salute constat. Alii sunt minus perfecti, de quorum salute nondum constat; hi venient ad judicium, ut judicentur. Sic malorum duo sunt genera; alii venient ad judicium, ut judicentur, ut minus mali de quorum damnatione non constat. Alii vero, non ut judicentur; quia jam judicati sunt, quia de eorum damnatione jam certum est. Quare ergo venient? nunquid ut judicent? absit! Quare ergo? ut audiant cum diabolo. Ite, maledicti in ignem aeternum (Matth. XXV), etc. De modo judicii jam dictum est in prima epistola ad Corinthios; quomodo scilicet sancti judicaturi, an sola comparatione, an etiam potestate.

QUAESTIO XIV. Dies Domini sicut fur in nocte ita veniet (I Thess. V), etc. Cum nemo sciat, an die, an nocte Dominus venturus sit ad judicium, quaeritur quomodo Apostolus tempus adventus Domini vocet diem. Solutio. Dies in tali loco non ponitur pro illuminatione aeris sicut alibi; sed pro revelatione, id est manifestatione, quia tunc omnia manifestata erunt. Sciet enim unusquisque, quare se, vel alium Dominus salvet vel damnet.

QUAESTIO XV. Sine intermissione orare. Quaeritur quomodo hoc praeceptum Apostoli impleri possit. Quis enim potest semper orare? Nonne oportet quandoque dormire? Solutio. Sic intelligitur: Sine intermissione certarum horarum. Vel per orationem intelligitur sanctum desiderium, et pius affectus, et sic justus nunquam desinit orare, nisi desinat justus esse; qui enim semper bene agit, semper bene orat.

Chapter 20 of 28