VI. In epistolam ad philippenses.
(Philip. I.) Paulus et Timotheus, etc. Hanc epistolam scribit Apostolus Philippensibus, qui sunt Macedones. Sunt enim Philippi metropolis civitas in Macedonia, quae est quaedam provincia in Graecia, quam aedificavit Philippus pater Alexandri, vocans eam nomine suo. Hi autem accepto verbo praedicationis ab Apostolo firmi in fide fuerunt, nec pseudo receperunt. Hos ergo munit contra duplex bellum, scilicet tribulationum et pseudopraedicatorum. Est itaque intentio Apostoli in hac epistola cohortari Philippenses ad patientiam contra tribulationes, et ad constantiam contra pseudoapostolos. Modus talis: more solito salutem praemittit. Deinde gratias agit pro eis, implorans eis majora bona, ut virtutibus crescentes ad perfectionem perveniant. Deinde ad patientiam tribulationum monet exemplo suo, et Christi. Postea ut sibi caveant a versutiis pseudoapostolorum. Tandem admonitionem mortalem interserit, et prope finem de gratia, quam sibi Romani per Epaphroditum miserant, se gaudere dicit.
QUAESTIO I. Quid enim? dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur. Quaeritur quomodo permittat Apostolus malis praedicare evangelicam doctrinam cum alibi scriptum sit: Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX)? etc. Item: Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV). Item: Cujus vita despicitur, restat ut praedicatio ejus negligatur. Solutio. In hujusmodi praedicator increpatur propter se, non propter alios. Non enim sibi prodest, sed aliis quod praedicat: unde laus Dei in ore peccatorum non est speciosa. Tolerandi ergo sunt mercenarii. Unde Dominus: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: quae dicunt facite (Matth. XXV), etc. Itaque praedicatores, qui pro veritate praedicant, diligendi sunt; mercenarii, qui ex occasione et temporali commodo veritatem annuntiant, permittendi sunt; fures et latrones, sive lupi cavendi, imo fugiendi sunt.
QUAESTIO II. Quid eligam, ignoro, etc. Quaeritur quomodo Apostolus dubitet utrum eligat, an manere in carne, an dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I), cum sciat quod quanto pugna fortior, tanto corona major. Nonne sciebat majoris meriti esse pugnare quam quiescere? Solutio. Affectus ad utrumque trahebat: idcirco dicit se ignorare quid eligat. Dubitat ergo Apostolus ex affectu, non ex ignorantia. Sed tunc quaeritur: Quomodo dicat multo melius esse dissolvi et esse cum Christo. Solutio. Melius, hic ponitur pro suavius et securius.
QUAESTIO III. Vobis donatum est non solum, ut in eum credatis, sed etiam ut pro ipso patiamini, etc. Quaeritur an ipsum pati sit bonum, et an sit donum Dei? quod si est, appetendum est. Solutio. A quo est fides credentium, ab eo est tolerantia patientium. Poena autem ipsa in se non est bona, nec propter se appetenda, nec inter dona Dei debet enumerari. Pati tamen pro Christo bonum est et desiderandum; quia magnum habet meritum. Nec Apostolus dicit simpliciter: Vobis donatum est pati; sed sic: Vobis donatum est pro Christo pati.
QUAESTIO IV. Qui cum in forma Dei esset (Philipp. II). Quaeritur quid hic notet forma. Solutio. Forma aliquando ponitur pro repraesentatione, aliquando pro veritate rei, ut hic: Qui cum in forma Dei esset, id est in veritate divinae essentiae et in aequalitate substantiae; sicut enim homo hominem, canis canem gignit , sic Deus Deum genuit per omnia aequalem, non imparem: unde et Filius dicitur esse hoc, quod Pater est et quoniam hoc potest secundum personam, et naturam intelligi, Augustinus ostendit hujus dicti intelligentiam, dicens: Ideo Filius dicitur id quod Pater est, quia sicut Pater est Deus, sic et Filius, et sicut Pater est omnipotens, sic et Filius, et sicut Pater est immutabilis, sic et Filius. Ideo enim unum, et summe unum sunt Pater et Filius, quorum nulla est diversitas naturae vel voluntatis. Utrumque ergo dicit Scriptura, quod Filius est aequalis Patri, et quod Pater major est Filio, sed hoc secundum formam servi, illud autem secundum formam Dei.
QUAESTIO V. Et habitu inventus est ut homo, etc. Quot modis aliquid habetur? Solutio. Quatuor modis aliquid alicui accedit, ut habeatur, vel sic ut mutet et non mutetur, ut sapientia; vel sic ut mutet et mutetur, ut cibus; vel sic ut nec mutet nec mutetur, ut annulus; vel sic ut non mutet sed mutetur, non a sua natura, sed a quadam priori forma, ut vestis, quando induitur; non mutat hominem, sed mutatur; non a natura sua, sed accipit speciem et formam, quam dejecta non habuit, secundum quam comparationem et similitudinem intelligitur incarnatio: sic enim forma servi accessit ad formam Dei, ut eam non mutavit vel convertit, sed ipsa forma servi est mutata, non a natura sua, sed in excellentiorem et digniorem statum, quam prius fuerat. Hoc ergo totum, quod Augustinus dicit de habitu, ideo adducit ut ostendat, quod quando Verbum caro factum est non est mutatum vel conversum in hominem; sicut nec homo mutatur in vestem, quando ea induitur. Hoc autem, quod quidam addunt de suo, quod sicut homo quando induitur veste sua, non fit aliquid; sic nec Deus, quando formam servi accepit, factus est aliquid: hoc, inquam, non habent ex verbis Augustini, nec alterius sancti, cum sit falsum: si enim in omnibus volunt tenere similitudinem adductam de veste, oportet eos concedere, quod sicut homo non fit vestis, quando ea induitur; ita nec Deus homo, quando forma se servi induit, factus sit. Si enim Christus non est nisi id quod fuit ab aeterno, nullum esse habuit commune cum matre: ergo non consubstantialis matri; quia nullum substantiale dicitur de utroque. Dum enim dicitur: Christus est homo, et Virgo mater Domini est homo, non idem significatur, hoc nomine, homo, secundum hos novos haereticos. De his plenius dictum super Epistolam ad Romanos.
QUAESTIO VI. Qui humiliavit semetipsum factus obediens, etc. Quaeritur an Christus aliquid meruit. Solutio. Nobis, non sibi meruit. Nos enim per ejus meritum facti sumus digni vita aeterna; ipse vero per mortem suam sibi non acquisivit aliquid, quo prius dignus non erat. Dici tamen potest: Vere per humilitatem passionis meruit claritatem resurrectionis, scilicet impassibilitatem et immortalitatem. Non dico quod Christus, nisi moreretur, immortalis et impassibilis non fieret; sed dico quod tale meritum tali praemio erat dignum.
QUAESTIO VII. Quaeritur quomodo simul in eadem anima potuerit esse summa beatitudo et tristitia: ante enim passionem haec duo fuerunt in Christo. Quod enim ibi fuerit beatitudo secundum mentem ex quo fuit homo, credendum est: alioquin, quomodo esset verus Deus, non video. Item quod ibi fuerit tristitia constat, cum ipse dicat: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI). Solutio. Sicut in Paulo fuit vis inferior et vis superior, sic in Christo fuit vis inferior, animae scilicet motus, vel affectus quidam, qui mortem horrebat: ratio tamen superior in sua beatitudine libera vigebat. Non enim affectus carnis in ipso, sicut in caeteris, rationem impediebat in aliquo, ut minus divinitate contemplaretur.
QUAESTIO VIII. Item quaeritur quomodo majorem beatudinem non habuit post resurrectionem, quando immortalitatem et impassibilitatem induit? Solutio. Non tunc habuit plus quantum ad mentem, sed quod prius habuit, tunc quietius possedit, sicut rex quietius et securius regnum suum possidet cessantibus infestare inimicis.
QUAESTIO IX. Propter quod donavit, etc. Nonne prius habuit nomen, quod est super omne nomen? Quomodo ergo dicit, Propter quod donavit? non solum enim secundum quod Deus est, datum est ei hoc nomen ab aeterno secundum naturam, sed etiam secundum quod est homo a sui conceptione datum est illud homini assumpto secundum gratiam. Solutio. Tunc res dicitur fieri, quando innotescit: quod enim prius habuit, tunc primum post resurrectionem hominibus et daemonibus innotuit.
QUAESTIO X. Item quaeritur cui datum sit hoc nomen, an Deo, an homini? Solutio. Augustinus dicit quod homini et non Deo datum est nomen quod est super omne nomen (Philipp. II), scilicet ut sit Deus et Filius Dei per gratiam non participationis, sed unionis, et totum habeat homo assumptus per gratiam, quod habet Deus genitus per naturam. Per gratiam itaque homo habet, ut sit filius, non filius gratiae, sed filius naturae. Aliter dicit Ambrosius quod Deo non homini datum est nomen, quod est super omne nomen.
QUAESTIO XI. Sed nunquid Augustinus, et Ambrosius, super hoc contraria sentiunt? Solutio. Alia est donatio gratuita, de qua Augustinus; alia naturalis, de qua loquitur beatus Ambrosius. Datum est homini, ut sit Deus per personalem unionem statim in sui conceptione: quando enim Deus factus est homo per dignationem, et homo factus est Deus per gratiam, non Deus adoptivus, sed Deus naturalis, Deus aeternus, Deus omnipotens. Deo autem genito datum est ab aeterno esse Deum per naturam. Itaque nulla est in intelligentia contrarietas inter doctores veritatis.
QUAESTIO. XII. Qui spiritui servimus Deo, etc. (Philip. III.) Quaeritur qua servitute. Nota quod servitus, quae soli Deo debetur, dicitur latria; unde et idololatra, qui Dei culturam exhibet idolis, et abominatio dicitur idololatria, et domus idolium, et sacrificium idolothytum. Sed servitus, qua per charitatem jubemur servire invicem, Graece dulia dicitur: utraque vero servitus sermone Latino nuncupatur.
QUAESTIO XIII. Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus. Quaeritur unde dicti sint Hebraei. Solutio. Hebraei dicuntur ab Heber, non ab Abraham, ut visum est beato Augustino aliquando, quod postea retractavit: quod inde patet, quia ipse Abraham est Hebraeus in quodam loco dictus: quod non esset, si hoc nomen ab ipso derivatum esset. Item Abraham interpretatur pater multarum gentium; Hebraei, transeuntes. Constat ergo verum esse quod Hebraei non ab Abraham dicti sunt, sed ab Heber: qui solus in divisione linguarum Hebraicam retinuit linguam.
QUAESTIO XIV. Secundum justitiam, quae in lege est. Quaeritur quomodo dicat se conversatum secundum justitiam, quae in lege est, sine querela, cum alibi dicat se cum aliis in desideriis carnis, dum esset in lege, ambulasse, unde et filium irae se nominat? Solutio. Utrumque verum est, et quod secundum desideria carnis ambulavit, et tamen secundum justitiam, quae in lege erat, quae timore poenae, non amore servire facit; quae manum, non animum comprimit, conversatus sit sine querela: talis erat justitia in lege.
QUAESTIO XV. Non habens justitiam meam, etc. Nonne Deus legem dedit, et ei obedire praecepit? quomodo ergo justitiam, quae est ex lege, dicit suam? Solutio hujus quaestionis in superioribus continetur. Dum enim erat in lege quaerens ex operibus legis justificari: in hoc quod credebat propriis viribus posse adimplere ipsam legem, justitiam legis suam faciebat.
QUAESTIO XVI. In fide ad cognoscendum, etc. Hoc de fide non habente tempus operandi intelligitur, sed diligere nonne est opus fidei? Sed fides sine dilectione, postquam aliquis est adultus, nunquam valet. Quomodo ergo dicit expositor quod hoc debet intelligi de fide non habente tempus operandi, quod ipsa valeat ad Deum cognoscendum, et ad alia? Solutio. Hoc ideo dicitur, ne quis putet sufficere hoc ad salutem, scilicet credere, et habere fidem sine operibus, cum habet bene operandi facultatem.
QUAESTIO XVII. Quorum nomina sunt scripta, etc. Quaeritur quid sit liber vitae. Solutio. Liber vitae est praedestinatio Dei, in qua omnes salvandi scripti sunt, vel saltem per solam praedestinationem, vel etiam per justitiam et praedestinationem.
QUAESTIO XVIII. Gaudete in Domino semper (Philipp. IV), etc. Dicit expositor quod gaudium in saeculo, et gaudium in Deo contraria sunt, nec in eodem simul esse possunt. Sed nonne aliquis est qui divisus est, et partim gaudet in saeculo, et partim in Domino, sicut partim diligit mundum, et partim diligit Deum? Solutio. Illo gaudio dicitur quilibet gaudere, quod in illo cognoscitur praeponderare, et illam partem hominis interioris quam occupat gaudium mundi, non tenet gaudium quod est in Domino, quia non possunt esse in eodem circa idem.
QUAESTIO XIX. Petitiones vestrae innotescant apud Deum, etc. Nonne Deus omnia plene et perfecte novit antequam eveniant? quomodo ergo dicit Apostolus, Ut petitiones innotescant apud Deum? Solutio. Sensus est: Petitiones vestrae adeo sint vehementes et non tepidae, ut dignae sint exaudiri et impleri. Cum enim adimplentur, nobis innotescunt, quod ad Deum perveniunt.
QUAESTIO XX. Dicit expositor quod angeli offerunt orationes nostras Deo: ideo quaeritur qualiter haec oblatio sit intelligenda. Solutio. Salva reverentia secretorum, dicimus quod ab angelis nostras orationes Deo offerri, nihil aliud est quam per eos dignas fieri, ut a Deo exaudiantur. Item angeli medii sunt inter nos et Deum: sicut enim divina secreta nobis annuntiant, sic ea, quae apud nos hic aguntur, Deo nuntiare dicuntur.
QUAESTIO XXI. Sed cum Deo sua perfectio ad omnia cognoscenda sufficiat, quaeritur ad quid angeli ei aliquid nuntiant? Solutio. Non ut eum doceant, sed ut aeternam et incommutabilem veritatem ejus consulant, et ut sciant quid sibi sit faciendum, quid, et quibus et quando sit annuntiandum.
QUAESTIO XXII. Non quaero datum, sed fructum, etc. Quaeritur quid distet inter datum et fructum. Solutio. Datum vocat id quod datur, ut cibus, nummus, vestis. Fructus vero intentio datoris: quae ideo dicitur fructus, quia secundum eam opus judicatur utile et fructiferum. Vel fructum vocat mercedem ipsam. Unde opus bonum dicitur flos, ex quo fructus aeternae vitae nascitur. Nota quod per corvum, qui pavit Eliam, intelligitur donum, ubi opus bonum fuit sine intentione bona. Per viduam, quae eumdem prophetam pavit, intelligitur fructus; ubi fuit bonum opus cum intentione bona.
Chapter 18 of 28