Skip to the text

XIV. In epistolam ad hebraeos. (pars 3)

QUAESTIO LXX. Translato sacerdotio, necesse est legis fieri translationem. Quaeri potest quomodo ad sacerdotii translationem necessario sequatur legis translatio. Solutio. Quia enim simul ab eodem sub eadem sponsione utraque data sunt: quod de uno asseritur, et de altero necessario intelligitur. Vel ideo translato sacerdotio, necessario transfertur lex; quia ideo fit translatio sacerdotii, quod ejus ministerio nemo justificabatur et sic propter suam insufficientiam et infirmitatem translatum est; sed lex aeque insufficiens et infirma. Unde Apostolus: Nihil ad perfectum adduxit lex(Hebr. ). Eadem ergo necessitate transfertur ipsa. Quia neutrum ergo potuit consummare, utriusque fit translatio: quod figuratum in sacerdote et levita, languidum, qui incidit in latrones, transeuntibus et misericordiam curationis non conferentibus (Luc. X).

QUAESTIO LXXI. Manifestum est autem quod de Juda ortus est Dominus noster. Quaeritur igitur an etiam mater ejus? Solutio. Quaestionem illam, quam superius posuimus super Epistolam ad Timotheum, revoca ad memoriam, quam faciunt verba Origenis dicentis, quod Maria tantum fuit de tribu Levi, et propter Joseph tantum dictus est Dominus de tribu Juda. Sed, sicut dixi, duae tribus permistae erant regalis, et sacerdotalis, et virgo ex patre patris de tribu Juda fuit, et ex parte matris de tribu Levi.

QUAESTIO LXXII. Nihil ad perfectum adduxit lex, etc. Nonne quidam perfecti erant tempore legis, ut David, et alii multi; et justitiam illam, quia justi erant, ex obedientia divinae legis habebant quomodo ergo ex lege justi non erant? Solutio. Justi illius temporis non ex lege, sed ex fide futuri justitiam habebant: lex enim delicta ostendit, non abstulit.

QUAESTIO LXXIII. Ad interpellandum pro nobis, etc. Quaeritur quomodo Christus interpellet pro nobis? Solutio. Dicit expositor quod repraesentatione sui, quod sic intelligendum est quod meritum passionis suae, quam in sua humanitate exhibuit, nos credentes Patri reconciliat.

QUAESTIO LXXIV. Qui non habet quotidie necessitatem (Hebr. VIII). Quaeritur de sacrificiis legis quid utilitatis contulerunt: nunquid peccatorum remissionem? Solutio. Pro quibusdam peccatis peccantes prohibebantur ab ingressu, et per sacrificia sic reconciliabantur ut liceret eis ingredi in templum: non autem per talem remissionem fiebant digni vita aeterna.

QUAESTIO LXXV. Si ergo super terram esset, nec esset sacerdos, etc. Quaeritur quomodo haec intelligenda? Solutio. Hujus capituli littera minus continens est, et decisa: ideoque caliginem ingerit. Unde quinque exponitur modis, sicut habetur in glossis. Nota in omni sacrificio quatuor considerantur scilicet cui offeratur, et a quo offeratur, quid offeratur, et pro quibus offeratur. Idem ipse unus utriusque mediator per sacrificium pacis reconcilians nos Deo, unum cum illo maneret, cui offerebat, unum in se faceret pro quibus offerebat; unus ipse esset, qui offerebat et quod offerebat.

QUAESTIO LXXVI. Qui exemplari, et umbrae deserviunt, etc. Quaeritur quod hic dicatur exemplar. Solutio. Veritas in monte Moysi ostensa dicitur figurarum juxta se factarum exemplar. Item ipsae figurae dicuntur exemplar veritatis, quae postea impleta est: et sic ipsae figurae diverso respectu et exemplum et exemplar dici possunt. Exemplar onim proprie dicitur ad cujus similitudinem aliquid fit; exemplum, quod inde trahitur.

QUAESTIO LXXVII. Nam, si illud prius culpa vacasset, etc. Nonne lex bona, sancta et a Deo data? quomodo ergo non vacat a culpa? Solutio. Ea ratione dicitur vetus testamentum a culpa non vacare. qua dicitur lex iram operari, scilicet, quia non justificat, et quia praecipit quod non potest fieri sine gratia.

QUAESTIO LXXVIII. Quaeritur cur non eo ritu colimus Deum quo coluerunt eum Hebraei patres? Solutio. Quia aliud Deus praecepit nobis per patres novi testamenti: neque haec contra vetus testamentum sunt, quae nos observamus, sed in illo praedicta, et praenuntiata.

QUAESTIO LXXIX. Item cur auctoritatem illius testamenti teneamus? Solutio. Ne prophetas exstinguamus, et testimonium de medio offeramus veritatis. Cum ergo aliquid legitur, quod a nobis non observatur, quaerendum est tantum quid significet, non reprehendendum; quia eo ipso, quod jam observatur, non damnatum, sed impletum probatur.

QUAESTIO LXXX. Item quaeritur unde illud vetus dicatur testamentum, hoc novum, cum lex impleatur per novum testamentum? Solutio. Vetus testamentum, vetus vocatur pro veteri noxa, quae per litteram jubentem, et minantem non sanatur. Hoc autem novum dicitur propter novitatem spiritus, quae hominem sanat a vitio vetustatis. Nota diligenter quae sit differentia inter duo testamenta: illud vetus, hoc novum. Ibi littera, quae sola occidit, hic spiritus vivificans. Illud scriptum est in tabulis lapideis, hoc in mentibus et in cordibus. Illud promittit terrena, hoc coelestia. Illud habet sacramenta salutem significantia, non conferentia; hoc habet sacramenta salutem conferentia. Item nota quod testamentum dicitur, et ipsa promissio temporalis, vel aeterna, et scriptum continens ipsam promissionem. Vetus ergo testamentum continens promissionem ad veterem hominem pertinentem. Novum vero testamentum, quod continet promissionem aeternae haereditatis quae ad novum hominem spectat.

QUAESTIO LXXXI. Si enim cinis vitulaeaspersus inquinatos sanctificat (Hebr. IX), etc. Quaeritur quid vocet coinquinationem, a qua sanctificat cinis vitulae aspersus? Solutio. Contactum mortuorum sic vocat; vel lepram, a qua mundat cinis ille, id est a poena, quae secundum legem tali immunditiae debebatur: quo tactu significatur consensus peccati.

QUAESTIO LXXXII. Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori. Dicit expositor quod eadem necessitate, et jure naturae Christus mortuus est: qua necessitate, et in re alii homines moriuntur. Unde quaeritur an Christus sit necessitate mortuus, et an habuit necessitatem moriendi? Quod videtur manifeste secundum praedictam auctoritatem. Sed si necessitate, quomodo sola voluntate mortuus, sicut scriptum est: Oblatus quia voluit? (Isa. LIII.) Solutio. Dicunt quidam quod inter caeteras poenalitates, quas Dominus suscepit cum natura nostra sine culpa: etiam hanc poenalitatem, scilicet necessitatem moriendi suscepit voluntarie: quae non excludit voluntatem, nec excluditur ab ea. Nec tamen intelligendum est quin Christus potentia divinitatis posset deponere hanc poenam sine animae et corporis dissolutione, et supervestire naturam assumptam stola immortalitatis; sed si amplius non conferret, quam ei collatum est ante mortem, necessario moreretur.

QUAESTIO LXXXIII. Exspectantibus se in salutem, etc. Super hunc locum dicit expositor quod Christus non necessitate, sed voluntate pro peccato exspectantium se in salutem mortuus est: sed superius dictum est quod mortuus est necessitate: quod videtur esse contrarium. Solutio. Quod hic dicit, sic intellige. Christus mortuus est non necessitate, id est in eo non fuit peccatum, pro quo necesse fuit eum mori: unde quasi exponens, quod dixerat, subjungit: sed pro peccato eorum mortuus, scilicet qui eum exspectabant in salutem.

QUAESTIO LXXXIV. Alioqui cessassent offerri (Hebr. X), etc. Hostiae legales, ut dicit Apostolus, si perfectos facerent offerri cessarent: unde quaeritur cur hostia salutaris novi testamenti cum perficiat, et sanctificatos consummet, saepius offeratur, et offerri non cesset? Solutio. Semel quidem oblata per passionem mortis in ara crucis in forma humana est; nec iterum sic per mortem offertur, sed tamen in sacramento saepius offertur, non causa suae infirmitatis, sed potius nostrae, qui quotidie peccamus: et praecipue propter recordationem mortis Christi, ut amor ejus cordibus nostris altius infigatur per hoc, quod memores sumus tanti beneficii.

QUAESTIO LXXXV. Corpus autem aptasti mihi, etc. Quaeritur in quo aptaverit corpus Christi? Solutio. Haec aptitudo in duobus consistit, scilicet in munditia, et mortalitate: nisi enim esset mundum, per ipsum immundi non possent redimi, nisi esset mortale non posset immolari; necesse est ergo ut Domini corpus esset mundum per immunitatem peccati, et mortale.

QUAESTIO LXXXVI. Non deserentes collectionem vestram. Quaeritur an Apostolus damnet hic quod Dominus permittit, dicens: Si vos persecuti fuerint in una civitate fugite in aliam (Matth. X), cujus rei etiam ipse dedit exemplum fugiendo in Aegyptum. Et Paulus similiter multoties invenitur idem fecisse: quid est ergo quod hic culpat eos, qui deserunt collectionem? Solutio. Eos culpat Apostolus in hoc loco, qui quasi causa sanctitatis suae inter alios infirmos, vel imperfectos habitare non possunt: et ideo deserendo collectionem scindunt unitatem, et sic peccant ad mortem. Cum aliqui specialiter quaeruntur a persecutoribus, tunc licet rabiem persecutorum declinare, si fieri potest sine detrimento collectionis.

QUAESTIO LXXXVII. Voluntarie peccantibus, etc. Quaeritur qui sunt voluntarie peccantes, quibus non relinquitur hostia pro peccato. Solutio. Dicit glossa quod voluntarie peccantes permanentes in peccato ex voluntate peccandi vocat: quibus non prodest Christus, qui est hostia pro peccato, qui poenitentibus tantum prodest.

QUAESTIO LXXXVIII. Sed iterum quaeritur cur dicat Apostolus post acceptam notitiam veritatis, cum nec ante notitiam veritatis manentibus in voluntate peccandi prosit Christus? Forsitan dicet quis quod talibus potest prodesse per gratiam baptismatis ut nec aliqua etiam poena satisfactionis injungatur, quomodo post gratiam regenerationis non potest renovari etiam per poenitentiam. Hoc dicentes non excludimus poenitentiam, ut quidam volunt ex his verbis Apostoli: voluntarie peccantibus, etc., occasionem sumentes. Quibusdam autem videtur quod voluntarie peccantes vocet, qui scienter veritatem invidia, vel odio, vel aliqua causa hujusmodi impugnantes in Spiritum sanctum peccant, et ideo irremissibiliter peccant; quia hoc peccatum nec in praesenti, nec in futuro habet remissionem, ut Dominus ait. Quod etiam videtur insinuari superius, ubi dicit Apostolus: Impossibile est eos qui semel illuminati (Matth. XII), etc. Et subsequenter in hoc loco supponit: Qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, et spiritui gratiae contumeliam fecerit. Quibus verbis manifeste videtur peccatum in Spiritum sanctum significari.

QUAESTIO LXXXIX. Quaeritur cur baptismus non possit iterari: cujus iteratio negata est hic ab Apostolo secundum quosdam? Solutio. Quia baptismus simul et culpam et poenam aufert. Unde si iteraretur, non solum vilesceret, sed etiam ad peccatum invitaret. Sed dicet aliquis: eadem ratione nec poenitentia deberet iterari, ne vilescat vel ad peccandum provocet. Solutio. Aliud judicium est de poenitentia, quae per poenae irrogationem a peccato cohibet, quam de baptismo, quo et culpa et poena ex toto remittitur.

QUAESTIO XC. Et ignis aemulatio quaedam. Quaeritur quam poenam hic per ignem significet? Solutio. Aeternae poenae vehementiam hic ignis significat, quia nullius elementi est tanta efficacia quanta est ignis.

QUAESTIO XCI. Quae consumptura est adversarios, etc. Nunquid ignis in nihilum rediget Christi inimicos? Solutio. Ideo dicitur ignis aemulatio adversarios consumptura, quia nulla pars corporis vel animae a poena vacabit, quin ab igne crucietur.

QUAESTIO XCII. Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus. Quaeritur, an semper vindicta sit reservanda Domino; nunquid non licet homini vindictam sumere? Nonne licite latrones suspenduntur? Solutio. Non licet homini sibi sumere vindictam, nec eam affectare debet; sed si sumere necesse est, Deus tantum sit in causa, et zelus justitiae, qui autem aliter sumit, mortaliter peccat. Juxta illud: Qui gladium acceperit, gladio peribit (Matth. XXVI).

QUAESTIO XCIII. Fides est sperandarum substantia rerum argumentum non apparentium (Hebr. XI). De hac fidei definitione quaeritur an omni fidei conveniat, et an soli etiam aptari possit. Videtur autem quod haec definitio tantum conveniat fidei, quae est de rebus futuris; sed cum fides sit de praesentibus, et praeteritis, ut de nativitate, et passione, quomodo fides passionis est substantia rerum sperandarum? Item, nonne spes et charitas est substantia, id est res et causa, quae res sperandas facit subsistere in nobis? quomodo ergo sola fides est substantia sperandarum rerum? Solutio. Secundum quod glossa hanc definitionem exponit, videtur quod non soli fidei conveniat. Caeterum licet pars hujus definitionis aliis virtutibus assignari videatur, non tota tamen; sola enim fides est argumentum non apparentium, per quam solam certi sumus de aeternis, quod sunt; per spem vero, quod ea nos sumus habituri, confidimus. Et ideo proprie fides substantia futurorum dicitur, quia per eam scimus quod sunt. fides etiam de praesentibus, vel praeteritis potest dici substantia rerum sperandarum, id est causa quae facit quandoque ea quae speramus subsistere in nobis, quia per fidem passionis venitur ad futura bona, et est argumentum non apparentium, adeo quod illi qui viderunt eum pati aliquid crediderunt, scilicet Christum esse Deum, qui in cruce pendebat.

QUAESTIO XCIV. Ut ex invisibilibus, etc. Quaeritur quid vocet invisibilia? Solutio. Vel informem et invisibilem materiam quatuor elementorum, quae Graece chaos dicitur; vel invisibilem mundum, qui archetypus dicitur, qui in mente Dei erat juxta cujus exemplar factus est iste sensibilis et visibilis mundus.

QUAESTIO XCV. Abel fide adhuc defunctus loquitur, etc. Quaeritur quomodo ille, qui non vivit, loquatur? Solutio. Loquitur, id est materia est loquendi; loquitur quia suo exemplo nos monet ut simus justi.

QUAESTIO XCVI. Sine fide impossibile est placere Deo, etc. Quaeritur de qua fide hoc dicat; nunquid de fide incarnationis? Solutio. Dicitur quod sine ea nullus ab initio placuit Deo.

QUAESTIO XCVII. Credere oportet accedentem ad Deum quoniam est, etc. Quaeritur de qua fide agat, an de perfecta, an de imperfecta? Si de imperfecta, quomodo per eam potuit aliquis Deo placere; si de perfecta, quomodo hoc potest sufficere ad salutem, credere quia est, et quia inquirentibus se remunerator sit? his enim non sunt omnes articuli contenti, qui sunt necessarii ad salutem. Solutio. Videtur hic fidei habendae ponere ordinem, id est ostendere quid in primis credere oportet, non fidei sufficientiam assignare.

QUAESTIO XCVIII. Utrum vero aliquod tempus fuerit in quo hoc credere tantum, scilicet, quia Deus est, et quia remunerator, etc., suffecerit, quaeri potest. Quod non videtur.

QUAESTIO XCIX. Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob, etc. Nunquid cum benediceret ei, intellexit quod ibi significabatur per hoc, quod minorem benedicebat? Si intelligebat, tunc sciebat quod diceret Jacob, quod nequaquam historia patitur. Nam et manus contrectavit, ut probaret an esset Esau, et postea veniente Esau ait: Quis fuit, qui venit fraudulenter: cui benedixi, et erit benedictus? Solutio. Licet tunc non intellexit, tamen post intellexit, et ejus rei fidem habuit, quod major populus serviet minori.

QUAESTIO C. Item quaeritur unde Isaac in benedicendo deceptus est? Solutio. Non fuit deceptus, quin sciret quem effectum haberet benedictio in illo quem benedicebat; nondum tamen quod Jacob esse sciebat, quem benedicebat. Solet autem proprie deceptio in iis, quae non debent fieri, accipi. Nunquid decipi dicendus est, qui pro aurichalco emit aurum, vel pro stanno argentum? Si vero large deceptio accipiatur, pro omnibus quae aliter fiant quam existimantur, et hic deceptio quaedam fuit.

QUAESTIO CI. Et adoravit fastigium virgae ejus; vel ut alia habet littera, super fastigium, etc. Quaeritur quid est quod Jacob adoravit super cacumen virgae Joseph. Solutio. Forte tulerat a filio virgam, quando idem filius jurabat, et dum eam tenet post verba jurantis, nondum illa reddita, mox adoravit Deum: sic solvit Augustinus. Vel potest dici quod adoravit fastigium virgae ejus, id est regnum Christi futurum in gentibus: quod per illud significabatur, ut nomine signi signatum intelligatur.

QUAESTIO CII. Jephthe, etc. De hoc quaeritur an rationale fecerit votum, et an peccaverit implendo illud, unicam filiam offerendo Domino. Nunquid si canis occurrisset ei, obtulisset eum Deo? Solutio. Videtur, quod stulte egerit vovendo, stultius votum implendo: tamen si occulto monitu sancti Spiritus hoc fecerit, excusatur, sicut Samson, qui secum Philisthaeos compressit, quia non licet sibi manum inferre. Unde et Jonas dixit: Mittite me in mare.

QUAESTIO CIII. Quaeritur cur in recordatione mortis illius puellae, Hebreae virgines singulis annis planctus faciunt? Solutio. Exempli causa, ne quis iterum sic stulte aliquid voveat, vel faciat, unde talis dolor sequi possit.

QUAESTIO. CIV. Quaeritur an Abraham voluntate peccaverit, volendo immolare filium suum, cum, secundum quosdam, imo revera Jephthe peccaverit occidendo filiam, nisi hoc factum sit instinctu divino. Solutio. Abraham non solum non culpatur crudelitatis crimine, verum etiam laudatur pietatis nomine, quod filium suum non scelerate, sed obedienter, voluit occidere.

QUAESTIO CV. Deinde patres quidemcarnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos: nonne multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? (Hebr. XII.) Si quaeratur, utrum animae humanae sint ex traduce, nota diligenter hanc auctoritatem, per quam manifeste probatur, quod animae non sunt ex traduce sicut caro; si enim hoc esset, nequaquam distingueret Apostolus inter patres carnis nostrae, et Patrem spirituum.

QUAESTIO CVI. Contemplantes ne quis desit gratiae Dei, etc. Quaeritur quid sit deesse gratiae Dei? Solutio. Gratiae oblatae oculos mentis claudere, et gratiam respuere, quemadmodum radio solis oculis meis apertis eos claudere, vel apertos tenere, pro libitu possum, quod est ex libero arbitrio; et sic gratia non excludit liberum arbitrium, nec ipsum arbitrium excludit gratiam.

QUAESTIO CVII. Vendidit primogenita sua, etc. Quaeritur quid Apostolus vocet primogenita Esau. Solutio. Primogenita hic vocat honorem et dignitatem sacerdotii: quia ante sacerdotium Aaron omnes primogeniti sacerdotes erant, sicut fuit Sem. Et haec erat magna dignitas, quia de substantia et haereditate paterna majorem portionem sumebat, vestiumque ornatu locupletiorum splendebat, eique benedictio dabatur.

QUAESTIO CVIII. Quaeritur an peccatum Esau erat irremissibile, cum Apostolus dicat quod non invenit poenitentiae locum. Nonne poenituit? imo lacrymatus est: quomodo ergo verum est, non invenit locum poenitentiae? Solutio. Non invenit locum poenitentiae, id est veniae, et locum benedictionis per poenitentiam non quod non poenituerit, sed quia non poenituit uti debuit. Lacrymae enim illae potius fuerunt ex indignatione contra fratrem, et ex dolore amissi honoris, quam ex humilitate veraque poenitentia.

QUAESTIO CIX. Testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. Quaeritur in quo sanguis Christi melius loquatur quam sanguis Abel? Solutio. Dicit glossa ideo melius, quia iste, id est Christi, petebat veniam, ille vindictam; iste salutem, ille damnationem. Sed dicet quis: Nonne effusores sanguinis Christi perierunt, sicut effusores sanguinis Abel? Ergo sanguis Christi vindictam loquitur, sicut sanguis Abel. Quomodo ergo melius loquitur iste quam ille? Solutio. Sanguis Christi non solum vindictam clamat contemnentibus, sed etiam veniam omnibus, etiam persecutoribus, si ipsi volunt poenitere. Sanguis vero Abel tantum vindictam, et nulli veniam loquitur. Vel melius loquitur sanguis Christi quam Abel, id est melius nos loqui facit, scilicet, quod Jesus sit Filius Dei, a quo redempti sumus; quam sanguis Abel, qui facit nos loqui Abel fuisse virum justum in figura Christi immolatum. Nota quod Abel, qui primus injuste occisus fuit, positus est pro omnibus aliis quorum sanguis nullam veniam facere potuit.

QUAESTIO CX. Per hanc quidem placuerunt Deo, etc. Quaeritur an Abraham et Lot cognoverunt eos esse angelos. Si cognoverunt, quomodo officia humanitatis praebuerunt, quae non sunt necessaria, nisi infirmitati hominum? Item si non cognoverunt angelos esse, sed homines tantum arbitrati sunt, quomodo plusquam homines venerati sunt eos? Solutio. Primo homines arbitrati sunt divinitus missos, et in quibus Deus esset; postea vero compererunt angelos esse.

QUAESTIO CXI. Quaeritur quomodo angeli in sumptis corporibus comedere potuerunt? Non enim sic illa corpora unita habebant, ut animae hominum habent sibi unita corpora, unde nec animata erant, nec sensibilia illa corpora; nec laedi poterant in illis corporibus angeli. Solutio. Non comederunt angeli more animalium, sed sicut ignis quod ipsi apponitur consumit, et in nihilum redigit; sic et cibus ille consumptus est operatione illorum, vel ipsi inde fecerunt quod volebant.

QUAESTIO CXII. Item quaeritur quomodo cum angeli essent tres visi, unum eorum in fide Trinitatis et unitatis adorare potuerit Abraham? Solutio. Divina revelatione cognovit in illis mysterium Trinitatis et unitatis.

QUAESTIO CXIII. Quorum enim animalium, etc. Dicit expositor, quod per duplicem allegoriam probat, quod corpus Christi non est comedendum ab iis qui tabernaculo deserviunt; sed cum unus sit sensus utriusque historiae, quomodo per duplicem allegoriam probat hoc? Quid est allegoria? Nonne spiritalis sensus? Ergo ubi est unus sensus, quomodo duplex est allegoria? Solutio. Dicit per duplicem allegoriam, id est per allegoriam de duplici historia surgentem. Vel allegoria dicitur significans et significatum; hic autem pro significante ponitur: Quid est autem per duplicem allegoriam nisi per duplicem historiam, scilicet unam Veteris, alteram Novi Testamenti?

Chapter 28 of 28