Skip to the text

I. In epistolam ad romanos. (pars 6)

QUAESTIO CLXVI. Sed quaeritur quomodo dicat Apostolus esse humanum tanto amore, tantaque delectatione servire justitiae, quanto prius servivimus iniquitati, cum hoc videatur esse perfectum et consummatum? Solutio. Est quidem verum quod quando videmus aliquem amore servire justitiae, dicimus quod perfectus est, maxime in hoc tempore quando defecit sanctus: tamen quantum ad ipsam veritatem, imperfectus est, nisi etiam pro justitia non solum caetera, sed ipsam quoque mortem contemnat. Adultae [adulterinae] ergo justitiae, et non perfectae est amore facere praeceptum cum proposito moriendi pro Christo, etsi nondum tantam habeat charitatem vel constantiam ex qua possit ipsam mortem sustinere, et iste gradus sufficit ad salutem, et exigitur; quia sine eo nullus est dignus gloria. Perfectae vero justitiae et consummatae est tantum virtutem habere, quae sufficiat ad tolerandam mortem pro veritate et amore justitiae. Primum gradum habuisse visus est Petrus quando dicebat: Et si oportuerit me mori tecum, non te negabo (Matth. XXVI). Nondum vero habuit secundum, quem consecutus est per adventum Spiritus sancti.

QUAESTIO CLXVII. Vivente viro mulier alligata est lege viri (Rom. VII), etc. Quaeritur de David et caeteris justis, an lege vivente, id est statum habente, tenerentur legem servare, et an dicendi sunt adulteri, quia fuerunt cum alio, id est cum Christo, in quem credebant, et a quo justificari quaerebant? Solutio. Lex quidem justo posita non est, quae est quasi paedagogus parvulorum; tamen David cum caeteris justis tenebantur legem custodire propter illos, quibus lex erat necessaria ne eorum exemplo eam transgrederentur. Nec quia cum Christo erant per fidem et dilectionem, dicendi sunt adulteri: sed si sacramentis legalibus contemptis, jam sacramenta Novi Testamenti introducere praesumerent, tunc adulteri viderentur.

QUAESTIO CLXVIII. Cum enim essemus in carne passiones peccatorum, etc. Quaeritur quid vocet passiones, an primos motus, an aliquid aliud. Solutio. Potest dici, quod concupiscentias innatas, quae sunt causa peccati, et in iis qui non sunt in Christo, etiam mortale peccatum. Vel primos motus, qui non imputantur renatis; quos ideo vocat passiones, quia naturam laedunt, et aliquo bono privant.

QUAESTIO CLXIX. Quid dicemus? Lex peccatum est? Absit! Quaeritur an ipsa lex faciat peccare, vel doceat, et sic sit malum. Solutio. Non est mala, sed bona; nec est causa peccati, etsi videatur occasio.

QUAESTIO CLXX. Nam concupiscentiam nesciebam, etc. Quaeritur de qua concupiscentia hoc dicat Apostolus. Et dicunt doctores, quod de qua prohibetur in Decalogo. De qua iterum quaeritur quae illa sit? Nomine enim concupiscentiae quandoque significatur vitium concupiscentiae, scilicet fomes peccati; quandoque primus motus, qui dicitur propassio; quandoque secundus motus, qui dicitur passio, vel delectatio; quandoque consensus; quandoque exterior conatus; quam ergo prohibet lex dicens: Non concupisces? (Ibid.) Solutio. In responsione hujus quaestionis moderni doctores dissentiunt. Alii enim dicunt, quod primos motus prohibet lex; alii vero dicunt quod consensum; alii sic exponunt: Non concupisces, id est scito concupiscentiam malam, et quantum potes devita, et ita secundum hoc nihil prohibetur. Sed quidquid continetur in Decalogo, vel praeceptum est, vel prohibitio: unde oportet, ut aliquid prohibeatur cum dicitur: Non concupisces. Illis, qui dicunt, quod consensus prohibeatur, sic objicitur, Apostolus dicit: Facio quod nolo, si autem hoc est: consentio legi non faciendo, sed nolendo (ibid).

QUAESTIO CLXXI. Quaeritur ergo quid illud sit, quod lex prohibet, et Apostolus nolens faciebat? sed isti dicunt quod consensum lex prohibet, sed constat quod Apostolus non consentiebat quia si consentiret concupiscentiae, nullo modo legi consentiret, sed contra eam ageret. Augustinus autem ostendit aperte quid sit, quod Apostolus nolebat, et tamen faciebat. Motum scilicet concupiscentiae sentiebat, sed tamen non consentiebat, imo non sentire volebat. Unde liquet quod primos motus concupiscentiae lex prohibet.

QUAESTIO CLXXII. Sed quaeritur iterum cur Deus prohibuit quod nemo unquam vitare potuit? Videtur enim lex non solum inutilis, sed etiam irrationabilis, cum interdicat quod est impossibile vitare. Propter hanc rationem nolunt praedicti doctores, quod lex primos motus prohibeat. Quibus objicitur sic: Nonne lex praecepit diligere Deum ex toto corde? Sed hoc praeceptum, ut dicit Augustinus, nemo in praesenti potest adimplere: si ergo aliquid praecipitur, quod non valet hic a quoquam fieri, quid mirum si quid prohibetur quod non potest vitari?

QUAESTIO CLXXIII. Quaeritur ergo quare Deus vel prohibuit quod non potest vitari, vel praecepit quod non valet adimpleri. Videtur enim crudelis, vel non aequus. Solutio. Ut superbum humiliaret, et caecum illuminaret, et sic dignum ad gratiam suscipiendam praepararet. In hoc quod prohibuit quod nemo potest vitare, et praecepit quod nullus facere potest, ostendit quae sit perfectio divinae justitiae, et quid juste Deus ab homine exigere possit. Insuper qualis homo fuerit ante peccatum, scilicet talis qui sine omni difficultate gratia adjuvante nihil concupisceret, et Deum ex toto corde diligeret: et qualis per culpam effectus, scilicet infirmus, carnalis impotens non concupiscere; vel Deum perfecte diligere. Quid ergo restat nisi ut homo amplius de se non praesumens ad gratiam confugiat, et dicat: Domine, responde pro me, ego enim infirmus sum. Itaque non crudeliter, sed magna dispensatione praecepit Deus quod non potest fieri nisi a solo mediatore.

QUAESTIO CLXXIV. Quaeritur ubi lex sic prohibeat generaliter concupiscentiam, non enim invenitur, ubi lex faciat prohibitionem nisi de re vel uxore proximi. Solutio. In speciali intelligitur generale.

QUAESTIO CLXXV. Quaeritur unde contingat ut nitamur in vetitum, et id quod prohibetur amplius placeat, et dulcius fiat ex ipsa prohibitione? Solutio. Natura humana sic creata est, ut naturaliter appetat libertatem: quae per prohibitionem videtur minui, et in servitutem redigi; unde quantum potest, statim facta prohibitione, resistit nitens contra.

QUAESTIO CLXXVI. Quaeritur in qua persona loquatur Apostolus dum dicit: Ego autem carnalis sum (Rom. VII), in propria, an generali? Nam si in sua persona loquatur, quomodo dicit se esse carnalem, cum esset spiritualis? si autem in generali loquitur, ut omni justo et injusto cujuslibet temporis conveniat quod dicit, quomodo injusto convenit odire malum, et velle bonum, et legi Dei consentire? Solutio. Augustinus dicit quod in propria persona loquitur dicens, se carnalem propter motus quos sentiebat, et idem erat spiritualis, non consentiens illis motibus inordinatis. Non autem negari potest quin dicat quaedam, quae propriae personae non conveniant, ut illud: Vivebam aliquando sine lege (ibid.). Sunt qui dicunt quod in generali persona justi loquitur; sed justo quomodo convenit: Ego autem mortuus sum? (Ibid.) Nos autem dicimus quod sic loquitur Apostolus, quod quaedam conveniant homini legis naturalis, quaedam homini legis scriptae, quaedam homini legis gratiae; quid autem cui conveniat, diligenter notandum; nostri autem propositi est quaestiones prosequi, non litteram exponere.

QUAESTIO CLXXVII. Quod enim operor non intelligo, etc. Quaeritur quomodo dicit se non intelligere quod operatur, cum per legem peccatum cognoverit? Solutio. Non intelligo, ponitur pro non approbo.

QUAESTIO CLXXVIII. At quando dicit: Non enim quod volo, hoc ago; quaeritur quomodo dicat se nolle quod agit; nonne quod facit est peccatum, et omne peccatum est voluntarium, et ita videtur velle, quod dicit se nolle? Solutio. Triplex est velle scilicet naturae, culpae et gratiae; unde idem potest velle secundum carnem, et nolle secundum mentem.

QUAESTIO CLXXIX. Si autem quod nolo, hoc ago, etc. Quaeritur, quidnam sit illud, quod Apostolus dicit se nolle, et tamen facit, lege prohibente? Solutio. Concupiscere: lex enim prohibet concupiscere, et Apostolus vult secundum mentem non concupiscere, et tamen secundum carnem concupiscebat.

QUAESTIO CLXXX. Sed quaeritur quomodo dicat se facere, et non operari: idem enim si facit aliquid, illud operatur, et si non operatur, nec facit. Nunquid affirmatio et negatio simul vera de eodem? Solutio. Facit secundum carnem, et non operatur secundum mentem.

QUAESTIO CLXXXI. Quaeritur an consequens sit ipsum non operari simpliciter, si non operatur secundum mentem; sicut consequens est, et si facit secundum carnem, et simpliciter facit. Solutio. Est quidem verum, quod ad affirmationem determinatam sequitur simplex affirmatio fere semper, sed negationem determinatam non solet sequi simplex negatio; unde oportet vim facere in pronomine cum dicitur: Ego non operor (ibid.), quasi ego interior, in quo veritas hominis consistit, quia imago Dei; et sic negatio, quae videtur esse simplex, non est simplex, sed potius determinata.

QUAESTIO CLXXXII. Sed quod habitat in me peccatum. Quaeritur quomodo peccatum quod nihil est, sed tantum privatio boni, dicatur habitare in aliquo. Solutio. Hoc nomine, peccatum significatur fomes peccati, quae lex carnis, vel lex membrorum dicitur, sicut consensus vel operatio, lex mortis appellatur.

QUAESTIO CLXXXIII. Scio, quod non habitat in me, id est in carne mea, bonum. Quaeritur utrum universaliter de omni bono an indefinite de quodam bono dicat, quod non habitat in carne? Sed de omni bono quomodo hoc potest dicere, cum caro etiam corrupta et languori subjecta sit opus Dei, nec omni bono privata, maxime cum malum non sit res per se existens, nec potest esse nisi in re bona. Unde consequens est ut ubi nullum bonum est, nec aliquod malum sit; et ubi aliquod malum est necessario sit et aliquod bonum. Solutio. De sanitate sive naturae integritate dicit, quod non habitat in carne: unde congrue probat quod peccatum est fomes peccati, quod privatio sanitatis, vel integritatis naturae est; in carne habitat: ubi enim non est sanitas et debet esse, ibi est ejusdem privatio, quam Apostolus significat dicens: Non bonum habitat in carne.

QUAESTIO CLXXXIV. Velle adjacet mihi, etc. Quaeritur de illa voluntate, quam Apostolus dicit sibi adjacere, quid ipsa dicenda sit? Solutio. Nihil aliud quam affectus animae naturalis, qui ex creatione est in anima, et quo anima naturaliter vult bonum; sed hic affectus semper caret effectu, nisi a gratia Dei adjuvetur.

QUAESTIO CLXXXV. Velle adjacet mihi, perficere autem non invenio; quoniam malum adjacet mihi. His verbis videtur Apostolus insinuare, quod si malum non adjaceret, non solum velle sibi adjaceret, sed etiam perficere inveniret, cum nil impediret ad bonum, vel impelleret ad malum. Sed in hoc ipso insinuat primum statum primi hominis ante peccatum, cui adjacebat velle, bonum, sed malum non adjacebat, unde non poterat dicere, velle adjacet mihi, perficere autem non invenio, quia malum adjacet mihi. Utrum autem illud bonum, quod naturaliter volebat, posset perficere sine additamento majoris gratiae, posset quaeri. Nonne illud velle, quod habuit Adam ante peccatum, multo intensius erat quam illud naturale velle quod habent pagani nunc? sed magna et multa bona faciunt (etsi non sunt digna vita aeterna, quia sine fide facta) pagani ex naturali affectu quem habent: quomodo ergo Adam ante peccatum ex majore voluntate non potuit, nec ad modicum proficere, ut omnes fere asserunt? Item si Deus majorem gratiam non conferret, sed in illo statu, in quo eum creavit, sineret, nonne posset exigere juste Deus ab homine, ut pro bono jam collato eum perfecte diligeret, sed Deus non posset juste exigere, quod homo non posset reddere: et sic videtur quod homo ante peccatum ex bono jam percepto posset proficere, quod multi negant.

QUAESTIO CLXXXVI. Sed dicet aliquis, nonne Deus modo juste potest exigere ab homine, quod homo non potest reddere ut jam superius dictum est? Nisi enim Deus juste posset exigere ut nil concupisceret contra rationem; et ut Deum ex toto corde diligeret, non praecepisset homini utrumque. Simili modo videtur quod homo ante peccatum non posset totum reddere, quod Deus juste poterat exigere. Solutio. Homo ante peccatum per nullam culpam infirmus vel impotens effectus est; ideo facile poterat reddere quod Deus poterat exigere: post peccatum, et per peccatum talis effectus est, quod non valet solvere omne debitum, quod tamen Deus potest exigere, et ab iis exigit, qui de se praesumunt, et ad gratiam non confugiunt. Sciendum quod littera haec ab illo loco: Ego carnalis sum, usque ad illum, nihil ergo damnationis (Rom. VIII), etc., et de homine legis, et de homine gratiae solet legi, et qualiter de homine gratiae debeat, vel possit exponi secundum Augustinum dictum est. Qualiter autem de homine legis legatur diligentur intuendum est. Homo autem legis dicitur, qui per legem instructus cognoscit per peccatum, cui nolens resistere, vincitur et succumbit, et fomiti consentit, qui dicitur carnalis non solum fomitem sentiens, sed etiam ei consentiens. Cum ergo consensus sit rationis.

QUAESTIO CLXXXVII. Quaeritur quomodo homini legis conveniat, volo bonum, odi malum, jam non ego operor illud, et consentio legi Dei. Solutio. Licet consensus sit rationis, tamen quia carnalitas eam ad consensum traxit, non rationi sed carni ascribitur.

QUAESTIO CLXXXVIII. Ut justificatio legis impleretur in nobis (Rom. VIII). Quaeritur quid vocet justificationem legis, cum ex lege non sit justitia. Solutio. Justificationem legis vocat non quam lex conferebat, sed quam lex praecipiebat et promittebat, quae in nobis impletur per gratiam Christi, qui legem plene et perfecte implevit, et nobis gratiam implendi dedit, et quod minus agimus: ipse supplet, et pro nobis respondet.

QUAESTIO CLXXXIX. An idem sit ambulare secundum carnem, et esse secundum carnem, et sapere ea quae carnis sunt. Solutio. Non est idem. Nam ambulare secundum carnem, est opere implere ea, quae caro concupiscit. Esse secundum carnem, est consentire concupiscentiis, vel esse dispositum in carnalibus. Sapere ea quae sunt carnis, est delectari in talibus quae caro summa judicat, vel non percipere ea quae sunt Dei. Duobus enim modis dicitur quis carnalis, scilicet vita et doctrina, vel qui carni indulget, vel qui divinam potentiam naturis rerum alligat, id est qui credit quod Deus nil possit facere, nisi quod videt in natura rerum. Similiter ambulare secundum spiritum, est ea quae sunt spiritus, opere implere. Esse secundum spiritum, est consentire spiritui, vel esse dispositum secundum spiritualia. Sentire ea quae sunt spiritus, est delectari in spiritualibus, secundum quae tria dicitur quis vere spiritualis. Dicitur etiam spiritualis per intelligentiam aliquis, et est aliquis spiritualis vita, et non intelligentia; alius intelligentia, et non vita; alius utroque modo; alius neutro, etc.

QUAESTIO CXC. Vos autem in carne non estis, etc. Quaeritur quomodo Apostolus dicat eos non esse in carne, cum pro superba eorum altercatione reprimenda eis scripserit. Solutio. In spiritu et non in carne dicit eos, quia secundum carnem non ambulabant, vel, quod melius est, inter Romanos erant quidam spirituales, et perfectae fidei: propter quod dicit: Vos non estis in carne. Erant et alii inter se altercantes, et imperfectae fidei, ad quos respiciens subjungit: Si tamen Spiritus Dei habitat in vobis (ibid.) quos hortatur ad perfectionem.

QUAESTIO CXCI. Si autem Christus in vobis est. Quaeritur quid sit Christum esse in aliquo, vel spiritum Christi? Solutio. Augustinus dicit: Christus in homine, fides est in corde. Sed secundum hoc in quocunque fides et Christus; sed in malo est fides ergo et Christus, vel Spiritus Christi est in malo. Idem enim est Christum, vel spiritum Christi esse in aliquo, sed spiritus Christi non est in aliquo nisi in quo est dilectio. Solutio. Non omnis, in quo est fides, habet fidem in corde; nam in corde non dicitur fides esse, nisi cum cordi sedet et placet, id est nisi ubi per dilectionem operatur, et secundum hoc idem est, Christum esse in aliquo, et fidem Christi in corde ipsius esse.

QUAESTIO CXCII. Corpus quidem mortuum est propter peccatum. Quaeritur propter quod peccatum corpus sit mortuum, id est necessitati moriendi subjectum. Solutio. Propter reatum originalis culpae: sed cum talis, imo omnis culpa in baptismo sit dimissa, quaeritur cur talis poena pro tali culpa inflicta non tollitur. Solutio. Licet culpa pro qua talis poena infligitur sit dimissa, tamen talis infirmitas remanet, ne homines ad susceptionem illius sacramenti magis pro utilitate temporalis commodi properarent, quam pro fide et amore futurae vitae et sic non prodesset animae in Christo renasci. Vel corpus est mortuum propter peccatum (Rom. VIII) vitandum. Talis enim spiritus est humanus, ut nisi infirmitatibus esset obnoxius, supra modum extolleretur et sic non salvaretur, quod sine humilitate nequit fieri. Non igitur crudeliter, sed misericorditer; nec ex impotentia, sed ex magna dispensatione non aufertur nostra mortalitas cum caeteris poenalitatibus in baptismo.

QUAESTIO CXCIII. Non enim accepistis spiritum servitutis, etc. Quaeritur an idem sit spiritus timoris, et spiritus adoptionis? Solutio. Idem spiritus propter varios effectus diversis vocatur vocabulis. Nota quod munus et auctor muneris eodem dicitur nomine.

QUAESTIO CXCIV. Quaeritur quomodo Romanis loquens dicat: Non iterum accepistis spiritum servitutis, iterum in timore, etc. Non enim illis prius datus est spiritus servitutis sicut Judaeis. Solutio. Iterum, non notat iterationem in eisdem personis factam, sed in diversis, quasi diceret: Judaeis quidem datus est in legis datione spiritus servitutis in timore, et iterum vobis est datus spiritus non timoris, sed adoptionis. Timor, alius est mundanus, alius servilis, alius initialis, alius filialis. Mundanus est timor secundum quosdam, quando bonum dimittimus vel malum agimus, retenta tamen voluntate bona propter pudorem aliorum, ne viles habeamur, qui secundum eosdem etiam humanus dicitur. Secundum vero Cassiodorum, mundanus timor est quando timemus pericula carnis, vel perdere bona mundi, propter quod delinquimus, et iste timor malus est, et in primo gradu cum mundo deseritur: quem Dominus prohibet, dicens: Nolite timere eos, qui occidunt corpus (Matth. X). Servilis secundum priores est, qui prohibet manum a malo opere, retenta mala voluntate.

QUAESTIO CXCV. De quo potest quaeri, an sit donum Spiritus sancti; quod si est, bonus est; sed videtur malus, cum propter poenam faciat servire. Solutio. Iste bonus est bonum habens effectum, scilicet, cohibere a malo opere; hoc autem, quod mala voluntas remanet, non est ex ipso, sed ex hominis vitio. Secundum alios vero timor servilis est, quo timetur gehenna: quo fit bonum, sed non bene: qui dicitur initialis secundum priores et secundum etiam secundos est initium sapientiae: qui praeparat locum sapientiae, et ducit ad charitatem. Dicitur etiam alio modo timor initialis, cum quod durum erat, incipit amari, et iste est quasi medius inter servilem et filialem, aliquid habens de utroque. Secundum utramque sententiam filialis timor est, non quo timetur poena, sed ne offendatur sponsus, vel discedat, ne offendamus, ne Deo careamus: qui comes est perfectionis.

QUAESTIO CXCVI. Quis autem horum fuerit in Christo solet quaeri? Quod autem mundanus, cum sit malus non fuerit, constat: similiter nec servilis vel initialis, cum neuter posset esse in charitate perfecta: ergo vel filialis, vel nullus videtur fuisse in illo, sed filialis est, quo timemus offendere; sed nunquid Christus offendere vel separari timuit? Solutio. Filialis timor fuit in Christo non secundum effectum, quem habet in praesenti in nobis, sed secundum illum quem habet in angelis vel habebit in futuro in sanctis; sed secundum reverentiam, quae est mista cum subjectione dilectio, unde Apostolus: Et exauditus est pro sua reverentia (Hebr. V). Item nonne Christus timuit poenam, scilicet mortem, unde coepit Jesus pavere (Marc. XIV): quo ergo timore? nunquid filiali, cum nullus alius fuerit in eo? Solutio. Timore naturali coepit pavere, qui non est contentus in praedicta divisione; quia aeque in bonis et malis est: qui dicitur naturalis, non quia cum natura sit concretus, sed ex corruptione inolevit quodammodo in natura: quem cum caeteris poenalitatibus Christus suscepit.

QUAESTIO CXCVII. Timor servilis datus est in lege, sed timor servilis secundum Augustinum est, quo timetur gehenna: ergo timor gehennalis datus est in lege: sed nonne gehennalis cohibet non solum manum, sed etiam animum; lex autem manum tantum, et non animum? Item, dicit Augustinus, quod timor servilis nunquam est cum charitate, sed nonne omnis, qui timet poenam aeternam habet timorem gehennae? sed aliquis qui habet charitatem inchoatam, adhuc timet poenam, et sic videtur, quod servilis timor sit in charitate. Has quaestiones moveo, non ut solvam, sed ut lectorem ad quaerendum mecum excitem.

QUAESTIO CXCVIII. Quaeritur adhuc de timore servili utrum faciat servum Christi, an diaboli. Solutio. Nec Dei, nec diaboli, sed poenae servum facit; quia quodammodo libertatem tollit, et opus quod vult propter poenam facere non sinit.

QUAESTIO CXCIX. Cohaeredes autem Christi, etc. Quaeritur an Christus sit haeres, et si est, secundum quam naturam, videtur enim, quod secundum divinitatem non sit dicendus haeres, cum haereditas sit aliquo decedente firma successoris possessio: sed nec Pater decedit, nec Filius ei succedit, quia uterque ab aeterno: quomodo ergo haeres? Solutio. Sic quidem inter nos haereditas habet esse per successionem; sed non sic in Deo: Filius enim, quia habet esse a Patre, et omnia, quae habet, a Patre habet (Joan. I); non autem e diverso: ideo Filius haeres Patris est: secundum humanitatem vero accepit haereditatem, secundum plenitudinem, de qua nos omnes accepimus.

QUAESTIO CC. Quaeritur quid sit esse cohaeredes Christi. Solutio. Ejusdem haereditatis participes. Sed secundum hoc videtur falsum nos esse cohaeredes; quia possessio gentium, Christi est haereditas. Unde: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II): cujus haereditatis non sumus participes, et sic non sumus cohaeredes. Solutio. Haereditas Christi, secundum quam nos sumus cohaeredes, est vita aeterna, non gentium possessio.

QUAESTIO CCI. Si tamen compatimur. Quaeritur quomodo Christo jam non patienti sit compatiendum. Solutio. Duobus modis Christo compatimur, vel ejus dolores, quos pro nobis sustinuit ad memoriam revocando, et sic ei compatiendo condolere, vel ad similitudinem ipsius cum ipso, et propter ipsum tribulationes sustinendo. Compassio, quandoque nomen est naturalis affectus, quandoque consensus ipsius qui est virtus.

QUAESTIO CCII. Non sunt condignae passiones hujus temporis, etc. Quaeritur an merita sanctorum sufficiant ad futuram vitam consequendam: si enim veram habent justitiam digni sunt corona; sed quod vere justi sint patres Novi Testamenti, ipse Apostolus insinuat, dicens: De reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi justus judex: non solum autem mihi, sed et omnibus, qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV). Hic autem videtur dicere quod tribulationes, quas sustinent sancti, non sufficiunt ad futuram gloriam, quae est revelanda, promerendam: hoc est enim passiones non esse condignas ad futuram gloriam. Solutio. Non negat Apostolus quin merita sanctorum ad consequendam gloriam sufficiant, sed ad tam excellentem gloriam promerendam non sunt condigna; quia Deus ex sua gratia superaddet plus quam meruerunt merita nostra, quod est breviter dicere, nostra merita minima sunt respectu praemiorum. Vanitati enim creatura subjecta est. Nota triplicem esse vanitatem: prima est mutabilitatis, secunda est mortalitatis, tertia est iniquitatis, et homo est omnis vanitas, id est, omni vanitati subjectus.

Chapter 6 of 28