I. In epistolam ad romanos. (pars 4)
QUAESTIO LXXXVII. Nunc autem sine lege justitia est, etc. Quaeritur quomodo utrumque verum sit, justitiam Dei sine lege manifestari, et a lege et prophetis testificari? Solutio. Apostolus dicit justitiam Dei esse sine lege, non manifestari sine lege.
QUAESTIO LXXXVIII. Item cum dicitur: Justitia Dei per fidem Jesu Christi, quaeritur de fidei hac virtute, utrum aeque possit haberi a bonis et a malis? Solutio. In responsione hujus quaestionis moderni dissentire videntur. Alii enim dicunt quod haec virtus fidei tantum a bonis habetur, et nullo modo a malis: ipsa enim est quae per dilectionem operatur. Ideoque, inquiunt, ubi non est dilectio, nec fides. Aliis autem videtur, quod a bonis et a malis habetur aequaliter. Quid enim aliud est fidem habere, nisi credere ea quae credenda sunt? Sed omnia quae credit iste bonus, credit et iste malus, quomodo ergo non habet eamdem fidem, maxime cum Augustinus dicat quod fides potest haberi sine charitate, et Apostolus: Si, inquit, habuero omnem fidem, ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XXXI): quomodo hoc diceret, si fides sine charitate haberi non possit?
QUAESTIO LXXXIX. Justificati gratis per gratiam Christi. Quomodo dicat gratis per gratiam? nonne sufficeret gratis vel per gratiam? Videtur quod alterum superfluat. Solutio. Gratis dicit, id est sine omni merito nostro, per gratiam, id est per gratuita dona sua. Saepe etenim multa nobis confert per gratiam quidem, non tamen sine omni merito nostro: quod tamen non fit sine gratia ipsius.
QUAESTIO XC. Per redemptionem, quae est in Christo Jesu, etc. Quaeritur cur Deus per mortem suam hominem redemerit, quem solo verbo liberare potuit? Solutio. Quamvis alius modus esset possibilis Deo, nullus tamen erat convenientior nostrae miseriae: quia et in eodem nobis contulit remedium, et humilitatis et dilectionis praebuit exemplum. Remedium in hoc consideratur, quia diabolus misit manum in eum, qui immunis erat a peccato: in quo quidquam quod suum erat non invenit. Ideo merito eos, quos quodam jure tenere videbatur, amisit, credentes in eum, qui per mortem suam omnibus obtemperantibus sibi factus est causa salutis: non enim pro se, sed pro nobis passus est nobis concedens merita sua, ut pro eis nobis fieret, quod sibi fieret, si indigeret. Ad humilitatem autem provocavit nos in hoc, quod de secreto sinu paternae majestatis descendens sic se exinanivit, ut formam servi acciperet (Philipp. III). Ad charitatem in hoc nos invitavit: quia cum sit Dominus gloriae, talis, et tantus, et taliter pro impiis et peccatoribus mortuus est. Nota quod si solo verbo hominem redimeret, nulla injuria diaboli fieret. Vel si Deus per angelum genus humanum reformaret, non ideo angelo salus homimis ascribenda esset. Multa enim Deus per angelos operatur, quae tamen non angelis sunt, sed Deo tribuenda: ideo autem per se non per alium nos redemit, quia nullius alius tanta possent esse merita, ut sufficerent ad totius mundi redemptionem.
QUAESTIO XCI. Quaeritur an Deus potuit facere convenientiorem modum redemptionis? Si dicatur quod non potuit, videtur quod potentia Dei terminum habeat, et non sit immensa: si dicatur quod potuit, quomodo iste convenientissimus est? Solutio. Licet in hoc terminum habeat, non tamen simpliciter concedendum quod terminum habeat. Vel licet iste modus nostrae miseriae sit convenientissimus, non tamen est necesse, quod sit convenientissimus absolute.
QUAESTIO XCII. Quaeritur cui pretium nostrum sit datum, an diabolo, an Deo? Solutio. Deo datum, non diabolo est: quia nulla injuria facta est diabolo, quia non erat nisi tanquam carcerarius, nec etiam vellet illud recipere, ut hominem perderet: nolenti autem dandum non erat, ne ei injuria fieret.
QUAESTIO XCIII. Quaeritur a quo sit homo redemptus? Solutio. A diabolo, a peccato, a tormento. Insuper est reconciliatus Deo et haec est gemina efficacia sanguinis Christi.
QUAESTIO XCIV. Quaeritur in quo potestas diaboli per mortem Christi diminuta est. Sicut enim ante potestatem habuit tentandi bonos et malos: sic et modo. Solutio. Non secundum essentiam, sed secundum efficaciam diminuta est: quia non potest praevalere quantum ante, maxime quia vires resistendi datae sunt homini, et quanto homo est fortior ad resistendum, tanto hostis ad impugnandum debilior.
QUAESTIO XCV. Quaeritur cum dicitur ad ostensionem justi, etc., de antiquis justis, qui in inferno tenebantur, an peccata eis essent dimissa per fidem et poenitentiam: et si dimissa erant, quare in inferno tenebantur: sine enim peccatorum remissione non erant justi. Solutio. Omnia dimissa peccata erant eis per fidem et dilectionem, sed omnimodum effectum remissionis consecuti sunt. Duplex est remissionis effectus, scilicet, carere poena, et frui gloria, alterum tantum ante mortem Christi habebant: quia poenam actualem non sentiebant, alterum nondum acceperant, quia non videbant Deum. Item opponitur: Nonne justi erant et sic digni gloria? quare ergo non dabatur eis id quo erant digni? Solutio. Justitia eorum non erat tanta, quae sufficeret ad vitam obtinendam sine morte Christi, nec etiam eorum peccata dimissa simpliciter, nisi sub quadam exspectatione et sponsione futuri, qui pro eis satisfaceret. Unde Apostolus dicit Christum mortuum non solum propter remissionem praesentium, sed etiam praecedentium delictorum; quia ipse est agnus, qui occisus est ab origine mundi (Hebr. IX).
QUAESTIO XCVI. Utrum Deus posset eos damnare aeterna poena, cum essent justi, et justos juste punire non posset: quod enim injustum est, Deus facere non potest: et si eos punire non potuit, in quo eos sustinuit? Solutio. Necessarium erat ut pro originali peccato satisfieret, et cum ipsi satisfacere non possent, nisi alius pro eis satisfaceret, Deus juste eos punire posset. Non tamen oportet concedere quod justos puniret. Hoc enim esset post mortem Christi: non enim simpliciter nisi in comparatione mortis Christi justi dicendi sunt: non enim habebant tantam actualem justitiam ex qua possent juste exigere vitam aeternam, sicut nec nos sine morte Christi: justos tamen eos vocat Scriptura, quia tantum habebant quantum Deus exigebat, quia quod eis deerat, Christus erat suppleturus.
QUAESTIO XCVII. Cum dicitur: Per quam legem factorum? etc., quaeritur cur lex Mosaica, lex scripta dicatur, lex factorum, et non Evangelium: sed lex Evangelii lex gratiae, et lex justitiae: sicut enim illa habet opera, sic et ista. Solutio. Lex Mosaica dicitur factorum, quia ea quae facienda sunt tantum jubet, et non confert gratiam, per quam impleantur quae jubentur: ideoque littera occidens mandatum sine gratia appellatur. Evangelium vero jubet quidem quae facienda sunt: sed insuper confert gratiam, per quam quae jussa sunt impleantur. Vel ideo: lex scripta lex factorum appellatur, quia homines legis totam justitiam suam in operibus legis constituebant: lex autem fidei vel gratiae sic dicitur, quia homines gratiae totam summam et efficaciam salutis suae in sola gratia constituunt: scientes, quod sicut nemo salvatur ex justitia operum: sic nemo justificatur ex operibus justitiae. Non enim ex bonis operibus justitia, sed ex justitia bona opera.
QUAESTIO XCVIII. Nonne et gentium, etc. Probat Apostolus quod Deus est gentium, quia earum est creator. Sed sic videtur, quod sit Deus lapidum. Solutio. Est quidem Deus creator lapidum, sed aliter est creator gentium, quas creavit ad imaginem et similitudinem suam: unde merito gentium dicitur, tanquam ab eis vere colendus.
QUAESTIO XCIX. Utrum opera, quae praecedunt fidem, sint penitus inutilia, an ad aliquid prosint; videtur enim quod nil prosint, quia tota vita infidelium est peccatum. Solutio. Bona opera, quae fiunt ante fidem, etsi non prosint ad vitam promerendam, valent tamen ad suscipiendam, ut quibusdam videtur, ut apparet in Cornelio.
QUAESTIO C. Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus. Quaeritur quomodo hoc sit verum cum alibi dicat: Si ea, quae destruxi, iterum reaedifico, praevaricatorem me constituo: et legi per legem mortuus sum (Galat. II). Ibi dicit se legem destruxisse: hic dicit quod eam non destruit, sed statuit. Solutio. Destruere legem duobus modis accipitur. Unde hic Apostolus dicit, quod legem non destruit, id est non ostendit legem inutilem esse in suo tempore, et nil valere, nec spiritualiter implendam esse. Alibi dixit, quod eam destruxit, id est post veritatis impletionem debere cessare secundum carnalia praedicavit.
QUAESTIO CI. Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Rom. IV). Quaeritur cur dicat reputatum est, quasi non esset vera justitia quam habuit per fidem, sed aliquid quod reputatum est ad justitiam: si enim deberes mihi equum, non convenienter dicerem: Da mihi equum, et reputabo illum pro equo; sed congrue dicere valerem: Da mihi asinum, et reputabo eum pro equo. Solutio. Si homo non peccasset, haberet omnimodam justitiam, quae consistit in omnimoda praeceptorum Dei impletione, ut nil omnino concupisceret contra rationem, et ut Deum ex toto corde diligeret, sed post peccatum, et propter peccatum homo non potuit hanc perfectam justitiam habere, cui merito debetur aeterna beatitudo: sed Deus per gratiam suam dat homini fidem, quam item per eamdem gratiam reputat pro illa perfectione: ac si justitiae perfectionem haberet.
QUAESTIO CII. Ei autem, qui operatur, merces non imputatur, etc. Quaeritur de quibus operibus hic agat: utrum de interioribus, an de exterioribus. Exteriora sunt ut vestire pauperes, et caetera hujusmodi, quae multi non operantur, licet habeant tempus operandi, ut viri contemplativi, unde videntur indigni salute, si de hujusmodi operibus hic fiat sermo. Opera interiora sunt, ut credere, amare, orare, quae omnibus communia sunt fidelibus, quia sine iis non est salus, de quibus si hic agitur, quomodo fides sine operibus reputatur ad justitiam ei, qui non habet tempus operandi? Solutio. De operibus exterioribus agit, quae exiguntur ab iis, qui habent facultatem ea faciendi, et illis, qui non habent facultatem ea faciendi, voluntas reputatur pro facto.
QUAESTIO CIII. Secundum propositum gratiae Dei, etc. Hic solet quaeri de gratia, et merito. Videtur enim sic totum ex gratia, quod meritum nil conferat; vel si aliquid ex merito, quod non totum ex gratia. Quod autem totum sit ex gratia, Scripturae testantur. Unde Apostolus: Quid habes quod non accepisti? (I Cor. IV.) Gratia Dei sum, id quod sum (I Cor. XV). Et illud: Gratiam pro gratia (Joan. I). Quid ergo dicendum? Dicere, quod meritum nihil sit, error est Manichaeorum, sicut asserere totum esse ex libero arbitrio, error est Pelagianorum. Solutio. Cum dicitur totum ex gratia esse, meritum non excluditur, cum meritum sit ex gratia. Ideoque videndum est quid gratia Dei operetur in nobis sine nobis, et quid operetur in nobis non sine nobis. Gratia itaque praeveniens quae dicitur etiam operans, sanat liberum arbitrium, liberando illud a jugo peccati: et hoc facit in nobis sine nobis: deinde voluntas sanata non est otiosa, nec in vacuum Dei gratiam accipit, quod operatur non per se, sed cum gratia, imo gratia Dei cooperatur libero arbitrio: unde cooperans dicitur; et idem opus vel meritum dicitur esse ex gratia et voluntate: non enim seorsum operatur, sed simul. Unde licet totum sit ex gratia, non est consequens quod nihil sit ex merito, vel ex libero arbitrio, veluti si quis inveniret parvulum in luto jacentem et impotentem surgere, et erigeret eum, deinde manum ejus teneret, ut ambularet, ipsa ambulatio esset ex utroque, sicut ipsa erectio ejus tantum ab inventore et non ex parvulo, sic: ex gratia praeveniente est tantum, quod bonum volumus, sicut ex gratia subsequente, non dico tantum, sed etiam ex libero arbitrio per gratiam sanato et deliberato, quod bonum operamur.
QUAESTIO CIV. Beati, quorum remissae sunt iniquitates. Quaeritur de peccato originali quid sit, de quo doctores subobscure disserunt. Alii enim dicunt, quod peccatum originale est reatus aeternae poenae, id est debitum et obnoxietas, qua addicti sumus poenae: sed secundum hoc originale peccatum non est culpa, sed poena. Sed quod sit culpa, auctoritates testantur, quod concedere oportet. Alii autem dicunt quod originale peccatum sit fomes peccati: concupiscentia, vel concupiscibilitas: lex membrorum, lex carnis, languor naturae, tyrannus qui habitat in membris nostris: vitium innatum, quod parvulum facit habilem concupiscere: adultum concupiscentem: his, et aliis nominibus peccatum originale nuncupatur.
QUAESTIO CV. Quare originale vocetur quaeri solet. Solutio. Quia ex vitiosa nostrae originis conditione trahitur.
QUAESTIO CVI. Item quaeritur quare posteris imputetur? Responsio. Quia parentum concubitus non fit sine libidine, nec filiorum conceptus sine peccato.
QUAESTIO. CVII. Quomodo in baptismo deleatur? Solutio. Ex toto secundum reatum mitigatur, et debilitatur secundum actum vel affectum. Alii vero dicunt, quod originale peccatum est privatio cujusdam originalis justitiae, quam haberet homo, si non peccasset: ideoque quia privatur justitia, privatur et gloria, nec aliam poenam sustinebunt, qui pro solo originali peccato punientur, nisi quod visione Dei semper carebunt. Item cum anima non sit ex traduce, sed sola caro, quaeritur quomodo hoc peccatum per carnem trahatur: non enim ipsa sine anima potest habere culpam, quae non est, nec esse potest nisi in rationali creatura: quod enim non est capax justitiae, nec peccati.
QUAESTIO CVIII. Quomodo ergo in propagatione prolis a parentibus transit per carnem, quod non potest esse in sola carne sine anima? Solutio. Peccatum dicitur transire, quia ejus causa transit, quae est pollutio et immunditia quaedam, quam invenit anima in carne cum ei infunditur, et ex qua polluitur: unde cum sola anima concupiscat, non tamen anima dicitur concupiscere, quia anima ex carne concupiscit.
QUAESTIO CIX. Utrum unquam anima sit talis, qualis a Deo est creata: si enim munda creata est a Deo, et ex quo fuit carni conjuncta et copulata fuit immunda, sequitur quod nunquam talis est, qualis a Deo creata est. Solutio. Potest concedi quod nunquam fuit omnino talis, qualis a Deo creta est, veluti si dedissem tibi pomum mundum, et tu exciperes manibus immundis: illud verum esset, nunquam te tale pomum habere quale tibi dedi.
QUAESTIO CX. Quaeri solet quare animae mundae a Deo creatae reatus originalis peccati imputetur. Dicunt doctores hanc quaestionem insolubilem esse; potest tamen dici, non esse injustum quod animae non habenti justitiam non detur gloria: hoc enim est reatui originalis peccati subjacere, quod est originali justitia privari. Quid ergo mirum si talis culpa tali puniatur poena?
QUAESTIO CXI. Et signum accepit circumcisionis, et signaculum justitiae, etc. De circumcisione superius dictum est. Quaeri autem hic potest utrum Abraham aliquid utilitatis consecutus sit ex circumcisione. Solutio. Dicunt doctores quod per eam tantum ostensus est esse justus, non effectus. Nunquid ergo in posteris majorem habuit efficaciam, quam in ipso Abraham? Quod videtur, cum ipsis sit data in remedium saltem originalis peccati; ipsi autem Abrahae non est data nisi in ostensionem justitiae.
QUAESTIO CXII. Item quaeritur utrum ex circumcisione dabatur remissio originalis peccati illis parvulis qui nullo alio tenebantur, quomodo per illam non justificabantur, et sic ex lege. Solutio hujus quaestionis patet ex praedictis.
QUAESTIO CXIII. Quaeritur de parvulis, qui ante octavum diem, quo fiebat circumcisio, obierunt, utrum damnabantur, an salvabantur. Solutio. Idem judicium est de illis non circumcisis, quod est de non baptizatis, scilicet quod damnantur solo originalis peccati reatu. Si autem quaeratur de illis parvulis qui moriebantur statim ut nati fuerunt, ante circumcisionem, forsitan fide parentum subventum est illis.
QUAESTIO CXIV. Non enim per legem promissio, etc. Quaeritur quomodo dicat Apostolus: Christo non est facta promissio per legem, sed per justitiam fidei; nonne in lege et per legem facta est promissio, scilicet in David ipsi Christo? Item: Quid est promissionem fieri Christo per justitiam fidei? Solutio. Non sic dicit Apostolus, quod promissio non sit facta per legem, sed per justitiam fidei; sed sic, quod promissio non est facta, ut esset haeres mundi per legem, sed per justitiam fidei.
QUAESTIO CXV. Item quaeritur quomodo Abrahae sit facta promissio per justitiam; nunquid merito fidei ipsius? sed si merito fidei ipsius Abrahae facta est promissio, eodem merito et ipsius promissionis impletio, quomodo ergo sola gratia? Solutio. Non sic construi debet littera: Promissio facta est per justitiam fidei; sed sic. Promissio facta est Abrahae, ut esset haeres mundi per justitiam fidei: per quam et ipse pater credentium factus est, et credentes filii Abrahae, id est justi et haeredes efficiuntur. Expositor aliter dicit hic quam nos.
QUAESTIO CXVI. Quia dicitur: Lex iram Dei operatur. Quaeritur quomodo hoc sit intelligendum. Nonne lex bona, et ira mala? Quomodo quod bonum est operatur quod malum est. Nonne cujus effectus malus est, ipsum quoque malum? Quomodo ergo talis causa talem habet effectum. Solutio. Lex non immediate, et ex qualitate sui, et tanquam causa efficiens iram operatur, sed quasi per occasionem; quia si lex non esset data, ira non esset tanta, quae aucta est per legis praevaricationem. Multa enim dicuntur aliqua efficere, non quia ea efficiant, sed quia sine eis non fierent; unde et Christus dictus est positus, non solum in resurrectionem per causam, sed etiam in ruinam (Luc. II) per occasionem. Et Apostolus dictus est, non solum odor vitae, sed etiam odor mortis (II Cor. II). Juxta eamdem rationem evigilare circa similia oportet.
QUAESTIO CXVII. Quomodo probet Apostolus legem iram operari, dicens: Ubi enim non est lex, nec praevaricatio? Quia nec hoc videtur verum esse. Nonne ubi non est lex, potest esse legis naturalis, vel Evangelii praevaricatio? Quomodo ergo verum ubi non est lex, nec praevaricatio? Si autem sic exponatur, ubi non est lex, nec legis praevaricatio, eodem argumento probatur, quod ubi non est Evangelium, nec est Evangelii praevaricatio. Solutio. Nomine legis saepe Apostolus designat mandatum sine gratia; nomine autem Evangelii semper intelligitur mandatum cum gratia: unde constat verum, ubi non est lex, id est mandatum sine gratia, nec praevaricatio. Item ubi est mandatum cum gratia non est praevaricatio, sed mandati impletio.
QUAESTIO CXVIII. Item cum dicitur: Qui contra spem in spem credidit. Quaeritur de fide Abrahae, quam hic laudat Apostolus: quae reputatur illi ad justitiam: quae vel cujus rei fuerit? Si enim diligenter verba Apostoli et Geneseos considerantur, videtur quod fides illa, qua credidit Deo prolem promitti sibi, reputata sit illi ad justitiam; si autem hoc est, et aliqua fides praeter fidem Christi, est fides justificans. Si autem dicatur, quod tunc habuit fidem Christi, quaeritur an duae fides justificent, vel quare potius justitia dicatur esse ex illa, quam ex ista? Solutio. Apostolus commendat fidem Abrahae, qua credidit omnia quae credenda erant: qua fide inter caetera credidit Deum esse veracem in promissione prolis.
QUAESTIO CXIX. Quomodo generatio Isaac dicatur esse contra naturam? Quid est natura? Nonne vis quaedam Creaturarum a Creatore insita, per quam similia ex similibus procreantur atque propagantur? Nonne ibi natura operata est? Nonne quaedam contemperies fuit in operibus parentum in actu et ex commistione carnis? quomodo contra naturam? Solutio. Cum Auctor naturae operatur in natura praeter solitum cursum naturae, id est non secundum causas inferiores, sed secundum superiores, tunc dicitur aliquid fieri contra naturam, sed magis proprie diceretur supra naturam.
QUAESTIO CXX. Plenissime sciens quod quaecunque promisit Deus, potens est et facere. Dicit expositor quod multo divinae virtutis intuitu sciebat Deum omnipotentem esse, et Apostolus plenissime sciens, etc., quod videtur obesse fidei; quia fides non habet meritum, cui ratio humana praebet experimentum. Item si sciebat eum esse Deum, quid magnum, si credidit ipsum esse omnipotentem; vel si nescivit esse Deum, quomodo ei credidit? Solutio. Ille intuitus divinae virtutis, quem Abraham habuit, non erat e ratione humana, sed de fidei constantia: per quem adeo certus fuit, ac si plenissime sciret, vel videret.
QUAESTIO CXXI. Quod autem quaeritur quid magnum fuerit, quod credidit Deum esse omnipotentem, cum illud non solum boni, sed etiam mali credant? Dicimus quod tunc illud credere magnum erat, quando pene universus orbis in cultura daemonum errabat, nec adhuc fides unius Dei praedicata, vel Scripturis manifeste declarata fuerat sicut modo.
QUAESTIO CXXII. Non solum autem scriptum, etc. Quaeritur quomodo dicat Apostolus, hoc esse scriptum propter Abraham, quod fides reputata est ad justitiam? nunquid ex eo quod in Scripturis laudatur, vel a nobis imitatur, aliquam consequitur utilitatem? Solutio. Non hoc dicit Apostolus forsitan quod hoc ei prosit, sed sic intelligendum est: Non solum autem, etc., id est, hoc scriptum est non solum ut ostendatur unde ipse Abraham fuit justus, sed ut demonstretur nobis etiam in quo solo possumus justificari, scilicet in gratia fidei, et non alibi.
QUAESTIO CXXIII. Traditus est propter delicta nostra, etc. Dicit auctoritas. Quaeritur a quo traditus est? Et certum est quod a Deo Patre, a Juda et a Judaeis, et a Pilato. Sed quaeritur utrum illud quod factum est a Deo, et a Judaeis fuerit bonum, an malum? Si dicatur bonum, ergo Judaei fecerunt bonum. Si autem dicatur malum, ergo Deus fecit malum. Item: Nonne Judaei tantum malum fecerunt, et Deus tantum bonum? quomodo ergo idem fecerunt Deus et Judaei? Solutio. Opus vel factum Judaeorum aequivoce accipitur pro actu et pro passione, actus Judaeorum malus tantum; passio Christi, quae secuta est ex actu illorum, bona fuit. Ideo doctores quandoque Deum, et Judaeos uniunt, et eodem facto vel opere, propter passionem Christi, quae evenit tam ex Judaeorum actione quam Dei, quandoque distinguunt propter actuum diversitatem. Si autem quaeratur an Judaeorum opus fuerit bonum, distingue sic: Actus illorum malus, passio quam intulerunt bona fuit.
QUAESTIO CXXIV. Item quaeritur cur Apostolus sic distinguat, dicens: Christum traditum propter delicta nostra, et resurrexisse propter justificationem nostram, cum utrumque et passio, et resurrectio et a peccatis liberet, et justificet? Solutio. Etsi utrumque illorum sit causa, non tamen figura.
QUAESTIO CXXV. Non solum autem, sedet gloriamur in tribulationibus (Rom. V), etc. Quomodo Apostolus glorietur in tribulationibus quae sunt amarae, nec propter se expetendae. Solutio. Non propter tribulationes ipsas, sed propter earum effectum gloriandum est in illis. Sed objicitur quod eadem ratione gloriandum sit in peccatis non propter se, sed propter bonum, quod saepe, ut humilitatem efficiunt, unde Propheta: Priusquam humiliarer, ego deliqui (Psal. CXVIII). Solutio. Tribulationes ex qualitate sui cooperantur interiori gratiae ad patientiam consequendam, peccata vero non; sed Deus sua pietate de malis nostris facit aliquid bonum provenire.
Chapter 4 of 28