Skip to the text

Psalmus XXXII

Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David. »

[Cassiod.] Exsultate, justi, in Domino. Titulus. In finem, psalmus David Titulus iste patet, hic autem Propheta misericordiam et potentiam Dei commendat, et facta ejus enumerat, agens de operibus creationis et recreationis, ut timeatur potentia, qua creat, et ametur misericordia qua recreat. Intentio. Ad laudem invitat ostendens qui et quem, et quomodo, et quare laudare debeant. Modus. Tripartitus est psalmus. Primo justos vel rectos laudare monet. Secundo, beatum dicit illum qui ad cultum Dei pervenit, ibi, beata gens. Tertio, quid de praedictis sentiat, subdit, ibi, anima nostra. Ostendens ergo Propheta qui laudare debeant, justos ad laudem monet, dicens, o

VERS. 1.-- « Exsultate, justi, in Domino, rectos decet collaudatio. »

Justi, exsultate etiam in adversis, non in 68 vobis, [Aug.] non in saeculo quod perit, sicut injusti faciunt, quorum exsultatio finitur cum saeculo; sed in Domino in quo nihil displicet eis. Placet autem Deo, cui placet Deus, quo permanente permanebit justorum exsultatio. Et quia exsultare in illo non possumus nisi laudando, inquit, rectos decet collaudatio. Laudat qui rectus est, id est subditus Deo aliter est distortus, curvus laudat Deum quando sibi bene est; blasphemat, quando male; rectus vero semper, id est in prosperis et in adversis, ut Job; recti ergo sunt qui dirigunt cor suum secundum voluntatem Dei, quae est regula, et praeponunt voluntatem melioris suae voluntati, id est voluntatem omnipotentis Dei voluntati infirmi, voluntatem Dei voluntati hominis. Quantum enim distat Deus ab homine, tantum voluntas Dei a voluntate hominis. Unde hominem gerens Christus, et regulam proponens nobis, et docens, et praestans nobis vivere, ostendit nobis privatam quamdam hominis voluntatem, in qua suam et nostram figuravit, qui caput nostrum est, et ad eum sicut membra pertitinemus. Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI) . Haec humana voluntas erat proprium aliquid, et tanquam privatum volens. Sed quia rectum vult hominem esse, et ad illum dirigi, qui semper est rectus, subdit: Non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Ibid.) , ac si diceret homini: Vide te in me, quia potes aliquid proprium velle, quamvis Deus aliud velit, conceditur hoc humanae fragilitati scilicet aliquid proprium velle, sed statim cogita quid sit supra te, id est Deus, illum supra te, te infra; illum Creatorem, te creaturam cogita; illum Dominum, te servum; illum Omnipotentem, te infirmum: subjiciesque tuam voluntatem ejus voluntati, erisque rectus. [Cassiod.] Ideoque ait, rectos decet collaudatio, non dicit laudatio, sed collaudatio, propter unitatem Ecclesiae.

VERS. 2.-- « Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite ei. »

Confitemini. Dixit, qui et quem laudare debeant, hic dicit qualiter, hoc modo, scilicet laudandus est. Confitemini Domino in cithara. Cithara ab inferiori sonat, et ex terra est. [Aug.] Unde laudare debemus, id est terrena prosperitas et adversitas, quae ab eo sunt nobis. Et est, confitemini Domino in cithara, id est laudate Dominum, sive abundent prospera; sive occurrant adversa, et in psalterio decem chordarum psallite ei vel illi. Psalterium a superiori reddit sonum, et est decachordum, per quod significatur doctrina coelestis quae de sursum est, et ad coelum te vocat, quae in decem praeceptis breviter ostensa est. Et est, psallite illi in psalterio decem chordarum, id est laudate eum dum attenditis quae superiora vobis dedit scilicet coelestem doctrinam. Vel per citharam intelligitur caro, quae est inferior natura hominis. [Hier.] Per psalterium intelligitur charitas, quae continetur in duobus mandatis dilectionis Dei et proximi, ad quem pertinent decem mandata legis, tria in prima tabula ad Deum, septem in secunda ad proximum. Et est, confitemini in Domino et cithara, [Aug.] id est exhibete corpora vestra hostiam vivam mortificando carnem cum vitiis et concupiscentiis. Et, psallite illi in psalterio decem chordarum, id est serviant membra vestra charitati, ubi tria et septem praecepta complentur, in quibus tota lex pendet et prophetae. [Alcuin.] Et quia non sufficit nisi abundet justitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, subdit,

VERS. 3.-- « Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione »

Cantate ei, [Aug.] non tantum lingua, sed vita canticum novum, scilicet canticum gratiae, canticum fidei et charitatis, [Cassiod.] canticum de incarnatione, de qua mundus exsultat, de qua et angeli cantaverunt. Hoc est canticum novum, quod novus attulit homo. Novus enim rex, nova lex. Nova ecce facta sunt omnia (Apoc. XXI) . [Hier., Aug.] Hoc canticum non cantant, nisi homines novi, renovati per gratiam, pertinentes ad Novun Testamentum. Cantate ergo ei canticum novum, et exuite vetustatem et induite novitatem, quia non nisi ad novos pertinet Novum Testamentum. [Cassiod.] Et bene, non male, psallite ei bonis operibus. Si quaeris quomodo bene, ecce, psallite ei in vociferatione, vel jubilatione, id est in laetitia vel exsultatione ineffabili, ut non possit dici verbis quod intelligitur, et de quo gaudetur, [Aug.] hoc decet ineffabilem, quem fari non vales, et tacere non debes. Nil ergo restat nisi ut jubiles, id est ut gaudeas corde, et si non verbis, et immensa latitudo gaudiorum metas non habeat syllabarum.

VERS. 4.-- « Quia rectum est verbum Domini; et omnia opera ejus in fide. »

Quia rectum est. [Alcuin.] Hic dicit cur sit laudandus, supra modum laudandi exposuit; nunc causam, id est cur laudandus sit Deus. Quasi dicat: Ideo laudare debetis, quia verbum Domini rectum est, [Aug.] id est promissio ejus vera est in omnibus et nullum fallit. Unde et fidelis dicitur Deus (I Cor. X; Joan. II), sed aliter homo fidelis dicitur. Fidelis enim est Deus, dans homini quod promisit, fidelis est homo credens promittenti Deo, ex promisso vero, Deus est nobis debitor, non ex commisso, quia nihil ei commendavimus, ut debitorem teneamus, cum ab illo habeamus omnia quibus gaudemus. Teneamus ergo fidelissimum debitorem, quia tenemus fidelissimum promissorem; Et omnia opera ejus in fide sunt, id est fidelia. Nihil non promittit, et non reddit, quia.

VERS. 5.-- « Diligit misericordiam et judicium: misericordia Domini plena est terra. »

Diligit misericordiam, [Aug.] quae est in promittendo et judicium quod est in reddendo. Vel per verbum intelligitur lex Dei, scilicet. lex Evangelii. [Gl. int.] Quasi dicat. Ideo laudate, quia est rectum verbum Domini, [Aug.] id est recta est lex Dei, vel, rectus est sermo Domini, scilicet ad faciendos vos rectos, quod per vos fieri non potestis; rectus est ergo in se, et rectus in effectu. Et omnia opera ejus sunt in fide, [Cassiod.] quia non nisi in fidelibus operatur ad salutem. Unde in Evangelio: Fides tua te salvum fecit (Luc. VII) . Vel ita: Verbum Domini rectum est, hoc non mutatur. Et, omnia opera ejus, subaudi, sunt recta. Hic distingue, [Alcuin.] id est quaecunque praecepit operari, sunt recta in se, quod patet positis, in fide. Vel omnia opera quae diligit et aeternaliter remunerat, ex fide procedunt: quae fides quia a Deo est, et omnia opera, bona sunt a Deo. Hoc ideo dicit, ne quis putet se meritis operum ad fidem venisse, cum in fide sint omnia opera quae Deus diligit, id est remunerat. Ideoque laudate, qui non modo praedicta facit; sed etiam, diligit, quia saepe facit; misericordiam quae est haec, [Aug., Alcuin.] id est ex dilectione nostri facit misericordiam, quam nunc praerogat in via, vocando et justificando. Et judicium, quod erit in futuro, quo exiget praerogata, quia et ibi bonis et malis secundum merita retribuet, cum usura exigens talenta nobis credita (Matth. XXV). Vide quia Dominus diligit misericordiam et judicium, et tu quoque utrumque servare debes, quia utrumque ad te pertinet: alioqui non argueret Pharisaeos Dominus dicens: Relinquitis graviora legis, scilicet misericordiam et judicium (Matth. XXIII) . Cave ergo ne amisso judicio sis pauperi in mala causa misericors, quia ait tibi Deus tuus: Non accipias personam pauperis in judicio (Exod. XIII) , ut malam ejus causam foveas, et iniquitatem ejus contegas. Cujus si parcis saccello, percutis cor, quia remanet iniquum, et ideo fit nequior, quia justum sibi favere videt. Misericordia Domini, quasi dicat, vere misericordiam diligit, quia misericordia Domini plena est terra, ubique enim peccata dimittuntur hominibus, ubique Evangelium praedicatur. Ideo ait, misericordia Domini, plena est terra. Terram dicit, non coeli, quia coeli non indigent misericordia, ubi nulla est miseria. In terra hominis abundat miseria et superabundat Domini misericordia. Miseria hominis et misericordia Domini, plena est terra; non coeli, qui non indigent misericordia, indigent tamen regente Domino. Omnia enim indigent Domino, et misera et felicia, quia sine illo miser non sublevatur, felix non regitur, ergo et coeli indigent Domino. Non enim propriam firmitatem sibi ipsi praestiterunt, sed

VERS. 6.-- « Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. »

Firmati sunt coeli [Aug.] non a se, sed verbo Domini, id est Filio Patris, et spiritu oris ejus, id est Spiritu sancto, qui procedit a Filio, qui est os Patris, est solidata virtus eorum, et omnis, non pars tantum, quia nihil a se habuerunt, quasi a Deo fieret supplementum. Nota unum esse opus Verbi, id est Filii et Spiritus sancti. Idem est enim, omnis virtus eorum, et quod firmati sunt. Hoc ergo facit Filius et Spiritus sanctus. Sed nunquid sine Patre? imo vero Pater per Verbum, et per Spiritum sanctum operatur. Trinitas ergo haec, unus Deus est.

VERS. 7.-- « Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos. »

Congregans. Adhuc exsequitur de operibus naturalibus ad potentiam pertinentibus, [Hier.] dicens: et ipse est congregans aquas maris sicut in utre, ad litteram littoribus mare claudit. Et est, ponens in thesauris suis abyssos, secundum illud: Qui producit ventos de thesauris suis (Psal. CXXXIV) . Ergo

VERS. 8.-- « Timeat Dominum omnis terra, ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. »

Timeat Dominum omnis terra, [Aug.] id est peccator, ut desinat peccare; et si non amore, saltem timore. Vel mystice possunt accipi terra, coeli, etc. [Hier., Aug.] quasi dicat: vere misericordiam diligit, quia terra, id est Ecclesia ubique terrarum, plena est misericordia Domini, [Aug.] quia ubique Ecclesiae Evangelium praedicatur, remissio peccatorum praestatur, salus ubique annuntiatur. Sed quomodo hoc? quia coeli, id est apostoli, qui nos conpluunt doctrinis, ut seges Ecclesiae per totum mundum pullulet, Verbo Domini, id est sapientia Patris, firmati sunt, id est plene instructi sunt, cum eo etiam corporaliter conversando, qui est verbum Patris, qui interiori inspiratione et exteriori praedicatione eos docuit. Et post, virtus eorum, quam habebant, est roborata, spiritu oris ejus, id est Spiritu Filii, a quo data erat, et non pars, sed omnis, et doctrina eorum et miracula a Spiritu sancto data sunt et confirmata, a quo adeo confirmata sunt, ut cum fiducia inter lupos irent, et cum essent inter eos viverent. Unde tantam virtutem acceperunt, nisi ab eo qui eos misit? Ecce, inquit, mitto vos sicut oves in medio luporum (Matth. X) . Vide quos mittit, et quo mittit. Oves utique mittit, et in medium luporum eas mittit. Unus lupus si mittatur in medium innumerabilium ovium, quae ei resistent? Quid non turbat? Omnes devorat, nisi forte quod cito satiatur. Misit vero Chistus infirmos inter saevos, qui eos tenuerunt et tradiderunt potestatibus, atque pressuras intulerunt: sed virtute non sua, sed Spiritus in eis loquentis non defecerunt, sed oves lupos vicerunt; et mundum lupis plenum, ovibus impleverunt. Saeviebat tunc mare persequentium ingentibus fluctibus, sitiebat terra coelum Dei, modo vero per passionem illorum qui aciem ruperunt glorificatum est nomen Christi, et elevatum est super capita tumentium gurgitum. Unde salsa maris aqua, quae remansit in Christianis, modo saevire non audet; occultum vero murmur rugit in eis, et intra mortalem pellem fremit conclusa salsugo. Unde subdit, congregans, etc., quasi dicat: Virtus apostolorum firmata est Spiritu Dei, et ea firmata, postea etiam Dominus est congregans aquas, etc.; quia si postea amaritudo est tecta in pelle, mortalis pestis contegit amaram cogitationen. Modo enim pelli suae mali timentes, tenent intus mala, quae non audent emittere, de quibus profert Dominus: Unde vos emendet qui secreta omnium novit corda. Unde subdit: ponens abyssos, id est valde malos, in thesauris suis, quia tribuit eis ad tempus potestatem qua ea faciant et dicant quibus boni erudiuntur. Et quia adhuc est aqua in utre licet inclusa, ergo timeat Dominum omnis terra, non sit secura et torpens laetitia; et si gaudet de misericordia, qua plena est terra, timeat ne sit superba laetitia. Ideo, quia aqua est in utre, et in thesauris abyssi. Vel ita, congregans, quasi dicat: firmavit coelos, id est apostolos, et per coelos firmatos est congregans aquas maris sicut in utre, [Cassiod., Alcuin.] id est congregat et consolidat fluctuantes populos in unitate fidei, spei, et charitatis; id est in Ecclesia, in qua est caro mortua. Et etiam abyssos, id est profundos tenebris vitiorum, est ponens in thesauris, [Alcuin.] id est ponit inter eos qui sunt thesaurus, de quibus alios ditat sapientia. Talis fuit Paulus, qui de abysso factus est thesaurus, id est de persecutore apostolus, de cristallo bucella. Et ideo, timeat Dominum, etc., id est Ecclesia de mari, id est de fluctuanti populo, facta. Vel, thesauris, sapientiae et scientiae suae, [Cassiod.] id est Scripturis ejus, sapientiam ejus continentibus, pones abyssos, id est profundas altitudines, ut probet quis pietatis studio scripturas 69 inquirat. [Hier., Alcuin.] Vel ita, congregans, quasi dicat, coeli, id est apostoli, firmati sunt verbo Dei, et non modo est ipse potens super hos quos diligit et firmat; sed est etiam congregans aquas maris sicut in utre, id est manifestos Ecclesiae persecutores habet sicut in utre, quia nil nisi permissi faciunt, et ponit sibi eos in thesauris, ut ex eis donet milites suos, dum sinit eos flagellare filios quos recipit. Ergo non eos, sed Dominum timeat omnis terra.

Et differt haec sententia a secunda, quia ibi per aquas maris agit de Christianis malis et haereticis, hic vero de manifestis persecutoribus, ut sunt Judaei et gentes. Vel ita: Ipse est, congregans aquas maris sicut in utre, id est congregat populos saeculi, in confessione mortificati peccati, ne libere defluant. Et est ponens in thesauris abyssos, quia eis occulta sua servat ad divitias, quae nec oculus vidit, nec auris audivit (I Cor. II). Ergo timeat Dominum, non aliud omnis terra. Id est omnis homo. Dico timeat, imo, commoveatur, quasi manu misericordiae Dei. [Alcuin.] Et dicitur hoc a simili dormientis, qui commovetur ut evigilet, ita et gratia Dei movet ut vigilent, timori admiscendo amorem: quasi dicat: [Gl. int.] Omnes profecto, inhabitantes orbem, scilicet universam Ecclesiam, id est omnes in perfectione caeterorum fidelium stantes. Commoveantur dico, non ab alio, sed ab eo tantum. [Cassiod.] Hoc ideo dicit, quia et a diabolo aliquid commovetur; sed quod a Deo, utiliter commovetur: quod a diabolo, inutiliter. [Aug.] Ab eo ergo commoveantur, non terroribus hominum, vel cujusquam creaturae, scilicet leonis, serpentis, diaboli et hujusmodi: si haec saeviunt, Deum time, non ista, quia sub eo sunt omnia. Quid autem de omnibus his timendum est? nihil.

VERS. 9.-- « Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. »

Quoniam ipse dixit et facta sunt, [Aug.] quasi dicat: Ideo nihil possunt, nisi quod permittit: cupiditatem nocendi per te habes; potestatem autem nocendi si ille non dat, non habes, quia non est potestas nisi a Deo (Rom. III), sed est mala cupiditas quae non est a Deo: sed illa nihil nocet si ille non permittit a quo est omnis potestas. Ideo Deus homo stans ante hominem, ait: Non haberes in me potestatem, nisi datum tibi esset desuper (Joan. XIX) . Homo enim non habet tantam potestatem, nisi cum acceperit desuper. Nec etiam ipse diabolus, vel unam oviculam potuit tollere sancto viro Job, nisi prius diceret: Mitte manum tuam, (Job I) , hoc est, da potestatem. Ideo eruditus ipse Job non ait: Dominus dedit, et diabolus abstulit: sed, Dominus dedit, et Dominus abstulit (ibid.) . Ab eo ergo commoveantur omnes. Ideo ab eo, quia non ea quae timeant alius fecit, sed ipse solus creavit. Quoniam ipse dixit, [Gl. int.] id est voluit, et facta sunt, id est formata de informi materia; ipse mandavit [Alcuin.], id est verbo suo praecepit, et creata sunt informia de nihilo. Et notat in his verbis creationem rerum et formationem. Vel notat creationem et formationem simul et recreationem. Creationem et formationem, primo, cum ait: ipse dixit et facta sunt, id est creata et formata. Deinde recreationem cum ait: ipse mandavit, legem [Cassiod.] scilicet per prophetas. Et creata sunt, id est creati sunt fideles per eam in bonis operibus.

VERS. 10.-- « Dominus dissipat consilia gentium, reprobat autem cogitationes populorum: et reprobat consilia principum. »

Dominus dissipat [Cassiod., Alcuin.], quasi dicat: Non tantum malos, quando vult nocere permittit, sed malos quando vult nocere, cessare facit. Et hoc est quod ait: Dominus dissipat, ne habeant effectum consilia contra se facta, et contra suos. Consilia dico, gentium, [Aug.] id est Judaeorum, qui non ejus, sed suum quaerunt regnum. Et non solum dissipat, sed etiam reprobat cogitationes populorum, id est Judaeorum qui cogitant de terrenis. Etsi enim multa machinarentur Judaei ut tollerent nomen Christianum de terra, tamen crevit Ecclesia. Vel distingue inter gentes et populos, ut per gentes intelligas gentilem populum, et populos, Judaicum. Et est, dissipat consilia gentium, id est gentilis populi, [Cassiod.] dum idololatriam destruxit. Reprobat autem cogitationes populorum, [Aug.] id est Judaeorum, quorum etsi sit completa voluntas occidendo Christum, tamen in resurrectione est reprobata; et reprobat consilia etiam principum, id est tyrannorum ejus saeculi, vel daemonum qui talibus populis quaerunt dominari.

VERS. 11.-- « Consilium autem Domini in aeternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et in generationem. »

Consilium autem Domini, [Aug.] quasi dicat: Illorum consilia reprobat; sed consilium Domini, quo beatum non facit nisi subditum sibi, manet in aeternum, [Cassiod.] quia nullo dissolvitur tempore. Et cogitationes cordis ejus, [Aug.] id est cogitationes sapientiae ejus, sunt in generatione et generationem, id est non sunt mutabiles, sed aeternae. Vel, consilium Domini manet in aeternum. [Cassiod.] Incarnationis arcanum, in quo consulit homini, manet in aeternum, ad aeternam salutem obtinendam nobis valet. Et cogitationes cordis ejus sunt in generatione et generationem, [Aug.] id est praedestinatio ejus immutabilis est, in qua omnia reposita sunt: quae et sic permanent ut praevisa sunt.

VERS. 12.-- « Beata gens, cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in haereditatem sibi. »

Beata gens. [Cassiod.] Secunda pars, in qua dicit beatum illum qui ad cultum Dei pervenit, quod fit temporibus Christianis, in quibus gentes conversae sunt. Hi sunt justi et recti, quos decet laudatio. Quasi dicat: Consilium Domini in aeternum manet, hoc est consilium Dei, quod beata est gens, etc., id est quod solum illud beatificat, qui ei obedit. Vel ita continua: et quia consilium Domini est in aeternum, ergo haec sola gens de omnibus gentibus est beata, cujus Dominus est Deus ejus, [Aug.] id est quae sibi dominum non elegit, nisi Deum suum, de quo vivit, quem colit. Et ita Deus est ejus possessio et haereditas, neque, hoc est a se, sed a Deo est electa, ut ipsa sit Dei haereditas, et inde beata. Unde subdit: et beatus est populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi, quam colit, ut possidendo eam, non sinat esse incultam et miseram. Ecce egens possidet Deum, et eadem possidetur ab eo; et ita Deus est possessor, et possessio: possessio, quia ex eo vivimus tanquam de pane nostro: possessor, quia excolit nos, ut terram suam, et prava exstirpat, et in utroque non Deus, sed homo proficit. Beata est enim gens, de Deo possessione; beatus est populus de Deo possessore; quia non est homo beatus nisi per illud, quod eo melius est, quo se ipse homo melior sit. Si ergo melior te vis esse, quaere quod te melius est, et inde efficieris melior te, et beatus. Illud autem non quaeras extra te, quia in teipso est quod quaeris si beatus esse cupis. Non illud quaeras in corpore tuo, sed in ipso animo tuo quaere quid sit melius, quia beatitudo omnis in animo tuo est, quia animus naturaliter est capax beatitudinis, valens ea frui, et per illuminationem gratiae, quae sit vera beatitudo intelligit, eamque meretur: per cujus illuminationem meretur etiam corpus ei subjectum incorruptionem, ut fiat inferioris reparatio, id est corporis per meliorem, id est per animum. Fit enim corpus melius et gloriosum per animum, qui est melior corpore, et nunquam est homo beatus, per id quod est eo inferius. Ergo per nihil terrenum, nec etiam per aequale, ut per angelos quibus aequabitur humana natura, cum fuerit incorruptubilis facta, sed per id quo melius est animo, quod supra ipsum est. Hic est Deus qui eum fecit, et ipse est beatitudo. Ipsum visurus, ipsum habiturus es, erige ergo te ad illum, quem, cum volueris, habebis, quia ad te venit reformator animi tui, qui ante erat ejus formator. Nec fit animus per corpus melior, sed per justum animum fiet corpus immortale. Justus vero est animus ex Deo, cujus imago est in eo per quam similis est angelis. Deus ergo hominis summum bonum est.

VERS. 13.-- « De coelo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum. »

[Aug.] De coelo ostendit quomodo elegit Deus populum in haereditatem, ita, scilicet, de coelo, id est de Christo homine, Dominus respexit in adventu Filii, [Cassiod.] et vidit misericorditer non peccata a quibus avertit faciem, [Aug.] sed omnes filios hominum, id est omnes qui in novam vitam volunt renasci, pertinentes ad filium hominis. Et

VERS. 14.-- « De praeparato habitaculo suo, respexit super omnes qui habitant terram. »

De praeparato habitaculo suo. [Aug.] Id est de habitaculo susceptionis humanae, quod sibi Deus praeparavit, [Alcuin.] quia non nisi praeparante Patre factum est. Vel praeparato, [Cassiod.] id est praeviso ad salutem mundi; respexit Deus, [Aug.] id est misericorditer vidit, super omnes, ut praesit illis ad regendum eos qui habitant terram, id est per omnes terras. Vel, qui habitant terram, id est carnem excolendo eam respexit. Et vere, quia ipse est

VERS. 15.-- « Qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum. »

Qui finxit, [Aug.] id est, manu gratiae formavit. Et sigillatim corda eorum, singulis singula quaedam dona dans, quia corda singulorum propria dona tribuit. [Gl. int.] Unde tamen unitas corporis, id est Ecclesiae fiat et ipse est qui intelligit omnia opera eorum, id est, scit quomodo unusquisque utatur eis donis. Vel per coelum et habitaculum possunt intelligi sancti angeli. Et hoc est, de coelo, [Aug., Alcuin.] id est, de anima justa et mente angelica, respexit Dominus misericorditer. Et vidit omnes filios hominum. Hoc non mutatur. De praeparato habitaculo. Habitaculum Dei sunt angeli, et omnes quos mittit ad praedicandum, et praecipue apostoli doctrina et gratia sancti Spiritus praeparati ad vocationem aliorum qua misertus est omnium. Et hoc est, de praeparato habitaculo suo, de angelis et omnibus quos mittit; respexit super omnes qui habitant terram, id est misertus est omnium terram carnis excolentium, quos per eos vocavit ad vitam, et non solum per eos vocavit, sed etiam ipse est qui finxit sigillatim, id est singula corda eorum, [Cassiod.] id est, qui inspiravit eis omnem bonam voluntatem eorum: et ipse est qui intelligit, [Aug.] id est secretius et interius videt omnia opera eorum, quo fine fiant, quia apud illum intellectus sunt opera eorum, id est ita noscit intentiones eorum operum, sicut opera ipsa. Vel ad litteram, finxit corda, [Hier.] id est creavit animas, sigillatim, id est singulas per se ex nihilo, non ex Adam, ut quidam dicunt, putantes animam esse ex anima. Et ipse est qui intelligit omnia opera ejus, id est insimul omnes animas agnoscit, et earum actus.

VERS. 16.-- « Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae. »

Non salvatur. [Alcum.] Dixit spiritualia esse a Deo, hic subdit quod etiam corporalia a Deo sunt, scilicet corporalis salus, et alia quae continentur in his tribus, scilicet in potentia, in fortitudine corporis, et in divitiis. Quae tria notat per tria verba quae ponit, scilicet rex, gigas, equus. Quasi dicat: Non modo Deus spiritualia dat, sed etiam exteriorem salutem. Nemo enim habet nisi ab eo, quia potens ut rex. Non salvatur, corporali salute, per multam virtutem, id est potentiam suam, gigas, id est superbus aliquis, extollens se contra Deum, et fortis viribus corporis ut gigas, non salvabitur in multitudine virtutis suae, nec etiam dives salvabitur in divitiis suis, quod in equo notatur. Unde subdit:

VERS. 17.-- « Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suae non salvabitur. »

Fallax equus. [Aug.] Equus est animal in cujus velocitate et virtute confiditur, per quem figurate quaelibet amplitudo saeculi accipitur, unde superbitur: sed quanto in ea altius erigeris, tanto gravius cadis. [Cassiod.] Ideoque congrue equus humana felicitas dicitur, quae homines vehit, et dum nimis properat cadit, ut equus, et sessorem perdit. Lege litteram, et ab inferiori assume autem [ f. altiorem], quasi dicat: Non modo in potentia vel viribus non est salus, sed etiam equus fallax ad salutem, id est superba potentia mundanae felicitatis fallit et mentitur homini de salute exteriori. Nam sessor ejus non salvatur in mult. virt. suae, [Hier.] id est insessor ejus non salvatur per eam. Et equus est corpus hominis, quod quantumcunque sit speciosum et formatum bene, tamen fallax 70 est ad salutem, spiritualem, vel corporalem. Vel ita: Non salvatur, agit hic de spiritualibus. Sicut enim supra dixit, quomodo fiant justi a Deo per gratiam, ita et hic dicit quod plus quam facti sunt, ab eodem adjuvantur, et in bono conservantur. Quasi sic dicat: Fiunt justi, sed nec facti, sua virtute salvantur, quia, non salvatur rex, etc. Vel ita continua, quandoquidem bona voluntas, et omnia bona sunt a Deo. [Aug.] Ergo quicunque, rex scilicet, qui carnem suam regit, mortificans vitia, concupiscentias ejus, non salvatur per multam virtutem suam, id est si virtute sua praesumit, imputans sibi et non Deo, quia non consequetur praemium ex sua virtute. Et gigas, scilicet quisquis militat contra diabolum, vel concupiscentiam suam, non salvabitur in multitudine virtutis suae, id est si fortitudini suae tribuit, et non Deo: fallax, quasi dicat: non salvabitur in virtute sua, sed potius si ascendit in equum, id est in superbam opinionem, quasi sua virtute salvetur, fallitur; quia equus, id est superba opinio, est fallax ad salutem; fallitur enim quisquis qui per se vel per hominem putat salvari, quia non salvabitur: etiam si sit non dico in parte, sed, in abundantia virtutis suae, ita ut eam sibi tribuat. Unde ergo salvi?

VERS. 18.-- « Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus. »

Ecce oculi Domini. Vel ita junge: in sua virtute nullus salvatur, [Cassiod.] sed ecce unde est salus: Oculi Domini, id est dilectio Dei, scilicet respectus deitatis, quae protegit, sunt super metuentes eum, non super de se praesumentes, et in eis qui sperant, non in virtutibus suis, vel meritis, sed in misericordia ejus. Nota quod timere Deum et sperare semper conjuncta sunt. Ad hoc autem sunt oculi Domini super timentes et sperantes,

VERS. 19.-- « Ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame. »

Ut tandem eruat a morte animas eorum, dans eis vitam aeternam, et hic interim alat eos verbo et aeterna veritate, qui sunt in fame justitiae, id est, esuriunt et sitiunt justitiam. [Cassiod.] Haec sunt duo vota fidelis, quae hic notantur, scilicet, ut in judicio eripiatur a morte aeterna: et hic spiritualibus alatur, ubi est indigentia bonorum. Vel de praesenti totum accipitur, ut eruat a morte, hic, animas eorum, et non corpora; et alat eos in fame. Haec non mutantur.

PARS. II. VERS. 20.-- « Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est. »

Anima nostra. [Alcuin.] Tertia pars, ubi ostendit quid de praedictis sentiat. Et est hic quasi conclusio praedictorum. [Aug.] Quasi dicat: Modo alit nos in fame, ut autem post perfecte saginetur, anima nostra escis incorruptibilibus, sustinet Dominum. Vel ita continua, eruat a morte, hoc exspectans anima nostra sustinet Dominum: vel ita dico, eruat animam; nam ideo anima nostra interim sustinet Dominum, id est patiens est. Et potest sustinere quoniam ipse est adjutor noster, dum conamur ad Deum, et protector, dum hosti resistimus.

VERS. 21.-- « Quia in eo laetabitur cor nostrum; et in nomine sancto ejus speravimus. »

Quia in eo, etc. [Gl. int.] Quasi dicat ideo sustinendum quia cor nostrum laetabitur tunc piene in eo, [Aug.] non in nobis, ubi est inopia; et speravimus nunc nos venturos ad Deum in futuro, non meritis nostris, sed in nomine sancto ejus, id est quia nobis absentibus per fidem misit nomen suum, id est Filium. Deinde subdit orationem:

VERS. 22.-- « Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. »

Fiat misericordia tua. Quasi dicat: Et sicut speravimus fiat misericordia tua, Domine, super nos, id est, per misericordiam tuam impleatur in nobis, scilicet ut in futuro laetemur in te. Quo merito? Ecce quemadmodum speravimus in te, spes enim non confundit. Vel ita: [Cassiod.] quia in eo, quia dixerat nos sustinere, ne quis mussitet de patientia, subjicit munus, scilicet quod laetatur hic in Domino; quasi dicat ideo sustinendum, quia cor nostrum, dum sustinemus, laetabitur in eo, [Aug.] non in nobis, ubi magna inopia est sine illo; et speravimus in nomine sancto ejus, [Cassiod.] scilicet in nomine Christi, quem patienter Propheta laetus venturum sustinuit. Per hoc autem quod speravimus notat continuum tempus spei, qua antiqui justi adventum Christi desideraverunt, donec venit: quia non est fas desinere a spe, donec impleatur. Sequitur: Fiat, quasi dicat: sicut speravimus, ita fiat misericordia tua, Domine super nos. Christi incarnationem impleri desiderat Propheta, ut perfectus possit esse. Quo merito? Quemadmodum, quasi ita fiat, et per hoc fiat, quia speravimus non in alio, sed in te. Hoc ideo dicit, ut omnis superstitio et pravitas excludatur.

Collatio In Psalmum XXXII: « Exsultate, Justi.

VERS. 7.-- « Congregans sicut in utre aquas maris. Qui legunt NED, vertunt sicut acervum vel cumulum. Qui vero NOD, transferunt utrem, quomodo Hieronymus et LXX assonat Nebiensis, nec magni interest ad sensum, quemadmodum IX versu Hebraei dicunt ipse praecepit et stetit, ubi dicimus, ipse mandavit et creata sunt, eodem enim conspirat intelligentia, diverso loquendi modo. Quo innuitur citra Dei potentiam nil posse consistere, mox enim Deo manum subtrahente suam, omnia in nihilum redigenda forent.

VERS. 15.-- « Qui finxit sigillatim corda eorum, JAHAD Hebraicantes vertunt pariter aut simul, quod dicimus sigillatim. Sed quia particula Hebraica est ambigua, ad singularitatem et ad paritatem, seu (si sic loqui permittitur) ad simultatem congruentius traduxerunt LXX interpretes, ne viderentur accedere ad duos errores. Priorem, qui postea tribuitur Origeni et Priscilianistis, affirmantibus animas fuisse ante corporis infusionem: alterum, cujus auctorem fuisse Tertullianum scribit Augustinus in lib. De haeres, ad quod vult Deum capite 86: « Is error erat, ex anima patris, velut corpus ex corpore, generari animam filii. Ubi autem audis LXX dicere sigillatim vel singulatim finxit corda, nil fulcimenti ex hoc loco relinquunt hujusmodi amentiae. » Nebiensis stat a nobis.

VERS. 17.-- « In abundantia virtutis suae non salvabitur. Hebraei habent active, non salvabit. Et Munsterus addit de suo, quemquam. Faber irridet nostram lectionem, quasi ea innuat equum beatitudinis incapacem, non salvari, quod dictum esset Propheta indignum, cum nullus vel obtusissimus philosophorum unquam id ignoraverit. Monet igitur ad evitandum hoc incommodum, ut psallamus deinceps, in abundantia virtutis suae non salvabit. Eamdem farinam conspersit Caecus Burgensis. O lepidum caput, non intelligis equum accipi metaphorice, juxta sententiam Augustini, pro qualibet hujus saeculi amplitudine atque superba dignitate! Quae certe quanto celsior, eo periculosior est. Quantum vero ad rationem Hebraismi, sunt omnino eaedem litterae, in activa et passiva significatione . Et potes legere JEMALLET aut JEMULLAT, prius active, posterius passive

Chapter 39 of 157