Skip to the text

Psalmus XXXIX

Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David. »

Exspectans exspectavi Dominum. Titulus. In finem psalmus David. Finis in titulis psalmorum diversis modis accipitur. Aliquando enim Christum significat, aliquando plenitudinem temporis, aliquando Novum Testamentum, aliquando passionem vel resurrectionem Christi. Hic autem pro Novo Testamento accipitur, quod consumat in quod Vetus Testamentum mutatum esse ostenditur, quod Ecclesia longo tempore exspectavit, desiderans Christum, et cum eo Novum Testamentum, in qua exspectatione multa a diabolo sustinuit, occulte et manifeste, a quibus etiam post Christi adventum, et novae legis perceptionem, penitus immunis non fuit, diaboli insidias omnino non declinans, et aperte et occulte nocentis. [Aug.] Est enim diabolus leo et draco; leo, cum aperte saevit, ut fecit tempore martyrum, ubi opus est patientia; draco, cum occulte insidiatur, cum scandala movet et tentationes, sicut nunc facit, ubi opus est vigilantia, et magis timendus est cum fallit ut draco, quam cum saevit ut leo. Illic enim cogit, hic docet negare Christum. Inter haec tamen exspectare non desiit, quousque utrumque recipit. Et est sensus tituli: Psalmus iste dirigens nos in finem, [Gl. int.] id est in Novum Testamentum consummans, quia agit de mutatione Veteris Testamenti in Novum; attribuitur David, id est Christo, qui salvat: quod non facit lex, nec dii gentium, [Gl. int.] qui loquitur in hoc psalmo ex membris, id est ex persona membrorum. Intentio. [Hier.] Monet, relictis caeremoniis legis et idololatriae superstitione, ad Novum Testamentum accedere. Modus. [Cassiod., Alcuin.] Bipartitus est psalmus. Primo inducit Ecclesiam exspectasse Deum et accepisse eum et ab eo Novum Testamentum, quod et multi secuturi sunt. Unde percutit omnes superstitiones, et invitat ad mirabilia Dei. [Cassiod.] Secundo exponit mirabilia quae sunt incarnatio, justitia praedicationis, liberatio hominum ab iniquitatibus, confusio inimicorum: laetitia sperantium, ibi, annuntiavi. Et quia difficile erat Judaeos a consuetis caeremoniis, et gentes ab idololatria revocare ad novum Testamentum, ideo utitur auctoritate antiquorum Patrum, dicens:

VERS. 1.-- « Exspectans exspectavi Dominum; et intendit mihi. »

Exspectans exspectavi. [Cassiod.] Hac geminatione plus intelligitur quam simpliciter diceretur. Exspectat enim qui etiam ingratus est; sed exspectans exspectat qui mitis et cum desiderio exspectat. Et est exspectans exspectavi, [Hier.] id est mitis, et cum desiderio exspectavi assidue in Abraham et in aliis patriarchis, atque in promissione prophetarum. [Alcuin.] Ecce auctoritas ab antiquis. Quid? non legem, per quam abundat iniquitas vel delictum; non hominem, [Aug.] qui potest fallere et falli, et qui mecum indiget; non aliud; sed Dominum qui salvare potest. Et quid ille? Et intendit, non avertit se; sed intendit mihi, id est ad utilitatem meam, scilicet ut prodesset. Non dicit intendit me, ut etiam malos intendit, sed non malis. Et est, Dominus fuit intentus et benevolus eis. Postea subdit quomodo intendit, scilicet exaudiendo eos et educendo. Et hoc est:

VERS. 2.-- « Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis. »

Et exaudivit. [Hier.] Qui prophetis se abdidit preces meas, a quibus exspectans non cessat. Et quid fecit? Et eduxit me de lacu miseriae, [Aug.] id est de profundo carnalium concupiscentiarum, de luto faecis vel limi, id est de malis operibus, quae pedes affectuum inquinant, et retinent, et sunt vilia ut faex, comparatione vini. Vel lacus sunt tenebrae iniquitatum, id est infidelitatis et ignorantiae; lutum, est carnalis concupiscentia. Et est, et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis, id est de profundo iniquitatis, et ex carnalibus concupiscentiis. [Gl. int.] Vel per lacum miseriae et lutum faecis accipitur infernus, unde eduxit captivos justos, qui ibi tenebantur. Et est, eduxit me de lacu miseriae, etc.; id est de inferno.

VERS. 3.-- « Et statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos. »

Et statuit, [Aug.] ut jam ambulem proficiendo supra petram, id est Christum, pedes meos, [Hier.] id est sensus meos, qui prius cum diabolo erant. [Cassiod.] Nota quia dupliciter dat Deus profutura. Primum educit de miseria saeculi, quae est lacus et lutum faecis. Deinde supra petram statuit, cum in praeceptis Christi ambulamus, peccata sicut lutum laci fetent, et mergunt, petra contra illud lutum est. [Hier.] In lacu vero et luto peccatorum sunt gentes idola colentes, vel omnes terrena amantes, et direxit, ne retro aspicerem gressus meos, id est operum meorum. Uxor namque Lot aspiciens retro, versa est in statuam salis, et nemo mittens manum suam ad aratrum, et aspiciens retro, aptus erit regno Dei.

VERS. 4.-- « Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. »

Et immisit, quasi dicat: statuit, direxit; et sic immisit praedicationem Novi Testamenti, scilicet canticum novum, id est laetitiam de nova gratia, non vetus de lege Moysi. Cantabant enim homines Veteris Testamenti vetus canticum, scilicet oculum pro oculo, dentem pro dente, animam pro anima (Deut. XI); ad inferos quoque descendebant, occlusa eis regni janua, prohibente cherubim aditum paradisi, in cujus manu erat ignea romphaea (Gen. III). [Aug.] Sed homines novae legis cantant canticum novum, quod homo novus attulit. Novus enim rex, nova lex, nova ecce facta sunt omnia (Apoc. XXI). [Hier.] Novus ergo populus, nova cantat de incarnatione Domini, de resurrectione et ascensione, et hujusmodi. Unde in his praecipue solemnitatibus ministri Ecclesiae induti albis vel sericis ornamentis cantant et legunt, ut novum canticum nemo nisi innovatus cantare praesumat. Canticum, dico, scilicet carmen vel hymnum, quod carmen placet Deo, [Hier.] quasi dicat: Non est turpe carmen, non theatrale, sed est per Novum Testamentum. Deo, inquam nostro placet, non alienis diis, [Cassiod.] sed Deo qui noster est per cultum non aliorum.

VERS. 5.-- « Videbunt multi et timebunt: et sperabunt in Domino. »

Videbunt, [Aug.] quasi dicat: Hoc quod de prioribus dixit, videbunt multi populi posteri, id est videbunt venisse praedictum Christum, [Hier.] quem priores exspectarunt. [Cassiod.] Vel videbunt multi mirabilia in tempore incarnationis facta. Vel ita: Videbunt multi, [Aug.] sequentes, id est imitando praecedentem populum patriarcharum et prophetarum; et timebunt jam sequi malas vias, quia peccatores se intelligent, [Hier.] et facti Christiani sperabunt remissionem peccatorum in Domino, non in praecedentibus, [Aug.] scilicet patriarchis et prophetis, quia solus Deus peccata dimittit. Et

VERS. 6.-- « Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus; et non respexit in vanitates et insanias falsas. »

Beatus vir, cujus est nomen Domini spes ejus. Nomen dicit, quod est Salvator. Et est sensus: Beatus est vir cujus est spes nomen Domini, id est qui non temporalia sperat ab eo, sed illud quod ejus nomen indicat, [Aug.] scilicet salutem, id est qui ipsum Deum, non aliud ab eo sperat. Et superabundat ejus. In Hebraeo enim saepe duplicantur hoc modo genitivi. [Alcuin.] Vel ita ut non abundet ejus: Beatus vir cujus est nomen Domini. [Aug.] Hic distingue, id est in quo est laus Dei, ut ab eo solo credat salutem unde et spes ejus est, id est inde est ei spes vitae. Et, post non respexit in vanitates, quo, id est ad quas vanitates plures eunt. [Hier.] Vana sunt terrena, et non respexit in insanias falsas. [Cassiod.] Insaniae sunt irae, rixae. Vel insaniae falsae sunt idola, quae fallunt a veritate. Insania ergo mendax est, [Aug.] quia non est quod putatur; salus verax: Vel insaniae sunt in spectaculis fallacibus histrionum theatrorum, et in 87 aliis voluptatibus. [Aug.] Ideo enim pluraliter dixit ut accipiatur de omnibus ad voluptatem pertinentibus. Et hoc est, non respexit insanias falsas, quae sunt in voluptatibus saeculi hujus. [Aug.] Qui vero ista non respicit, habet quod miretur et spectet, quia

VERS. 7.-- « Multa fecisti, tu Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est quis similis sit tibi. »

[Aug.] Multa enim fecisti, etc. Vel ita continua. [Cassiod.] Haec sunt falsa, sed opera tua sunt mirabilia, scilicet coelum, terra. Hic elidit superstitiones. [Aug.] Et hoc est, multa fecisti, tu Domine Deus, mirabilia tua et in corporalibus et in spiritualibus. In corporalibus, ut coelum, terram, et Petrum ambulare super aquas (Matth. XIV); quod fuit in signo spiritualis miraculi hujus, scilicet quod nos in saeculo, id est in fluctibus saeculi sicco pede ambulare facis. Majus ergo facis quam histrio. Ille enim didicit ambulare in fune; tu vero facis ambulare supra mare; et haec fecisti cogitationibus tuis, [Gl. int.] id est non alieno consilio, sed tua sapientia. Unde quis consiliarius ejus fuit? Et non est qui similis sit tibi: in illis omnibus nulli auctores artium.

PARS II. VERS. 8.-- « Annuntiavi et locutus sum; multiplicati sunt super numerum. »

Annuntiavi. Secunda pars. [Alcuin.] Ecce quae sunt mirabilia, scilicet incarnatio, justitia praedicationis, liberatio hominum ab iniquitatibus, confusio inimicorum, laetitia sperantium. Et nota quia in prima parte rudes et incompositi praeparati sunt, ut libenter suscipiant verba Christi. [Aug.] Christus enim loquitur haec, quae in secunda parte continentur, partim in capite, id est in persona sua, et partim in membris. Quasi dicat: Multa fecisti mirabilia, et haec mirabilia ego annuntiavi, dicit Christus, etc. Vel ita continua: Quae sunt illa mirabilia? ecce vide mirabilia Dei, annuntiavi prius per prophetas, et post locutus sum [Cassiod.] egomet, et multiplicati sunt mali super numerum salvandorum: [Aug.] certus quidem numerus est Jerusalem, id est praedestinatorum, sed super hunc numerum sunt admistae paleae, [Gl. int.] id est mali: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XIX) . Vel multiplicati sunt super numerum, [Cassiod.] id est super hoc quod aliquis numerare possit. Vel, sic locutus sum, et me loquente, multiplicati sunt super numerum, id est plures quam olim crediderunt.

VERS. 9.-- « Sacrificium et oblationem noluisti; aures autem perfecisti mihi. »

Sacrificium. Quasi dicat: Quae fuit necessitas loquendi, cum sufficerent legalia? quia sacrificium, quod de animalibus fiebat et oblationem, quae erat de aliis rebus ut de simila, et thure et oleo, noluisti ulterius, postquam veritas est exhibita. [Aug.] Ut enim venit res, noluit Deus illa legalia quae erant quasi verba promittentia: tandiu est promissor donec det. Ut dedit, mutat verbum, non dicit: Dabo, sed: Dedi. Ipso ergo veniente, noluit ea quae erant ejus figura. Unde in Natali Domini cantatur missa de promissione, scilicet: Lux fulgebit, nec repetitur postea de promissionis exhibitione, scilicet: Puer natus est, etc. quod iteratur postea. Ecce verborum mutatio. Ibi enim est de futuro promissio, hic de jam nato gratiarum actio. Unde et prophetia ante Epistolam eadem die cantatur, ut fit basis sub columna in tabernaculo Domini. Si quis autem dicat adhuc apud Judaeos durare illa legalia, quia circumciduntur et quaedam hujusmodi faciunt, non est verum. Ablata sunt enim ex maxima parte. Non enim habent regem, neque sacerdotem, neque unctionem, neque ephod, neque cheraphin. [Aug.] Quaedam etiam manserunt illis quae celebrant, ne omnino sine signo remanerent; sicut enim posuit Deus signum Cain, ut nemo occideret eum. (Erat enim vagus et profugus super terram, et tremebundus capite), ita manet Judaeus cum signo circumcisionis, et aliis hujusmodi, et nondum est occisus, habens signum suum. Sed maledictus est Cain a terra, quae excepit sanguinem fratris sui, quem ille effudit. Unde Dominus dixit: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Gen. IV) , id est Judaeus maledictus est ab Ecclesia, quae excepit sanguinem Christi, quem effudit Judaeus: et de hac terra clamat ille sanguis ad Deum, dum quotidie in Ecclesia pro hominis expiatione Deo offertur. Sed Judaeus qui fudit, surdus non audit spiritualiter. Et haec sunt mirabilia Dei et cogitationes, quibus nemo est similis. Aures autem, vel corpus, quasi dicat: Illa noluisti, sed corpus perfecisti mihi, [Alcuin.] id est perfectum dedisti, scilicet sine peccato. Propter hoc illa noluit. Vel, aures perfecisti, id est perfecte fecisti me intelligere quid velles. Vel, secundum aliam litteram, scilicet corpus autem aptasti mihi. Ita ponit Apostolus, in Epistola ad Hebraeos, id est corpus aptum ad offerendum mihi dedisti.

VERS. 10.-- « Holocaustum et pro peccato non postulasti: tunc dixi: Ecce venio. »

Holocaustum. [Aug.] Hic exponit priorem versum, et dicit holocaustum, quod prius sacrificium pro peccato, quod supra oblationem, et secundum hoc est una dictio, pro peccato; proprie tamen holocaustum dicitur quod totum comburebatur; holos enim Graece, Latine totum; cauma, id est incendium; inde holocaustum, id est totum incensum pro peccato, ut de hirco a Pompeio, id est emissario, qui cum peccatis populi, in desertum mittebatur. Vel ita ut sint duae dictiones pro peccato. Et est, holocaustum et, id est etiam pro peccato, id est quod pro peccato fiebat, et erat majus et dignius in lege, ut de vitula rufa (Num. X), non postulasti, tunc dixi, quasi quia haec noluisti, et corpus aptasti, tunc dixi: Ecce statim venio, [Cassiod.] quia tempus est ut veniant promissa, quia auferuntur promittentia. [Aug.] Cum ergo sacrificia cessent, constat Christum venisse. Venio, quia

VERS. 11.-- « In capite libri scriptum est de me: Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. »

Ut faciam voluntatem tuam, [Aug.] quia ita scriptum est de me in capite hujus libri psalmorum, scilicet vel sic scriptum est de me, id est praefinitum, in capite libri, [Alcuin.] id est apud Deum Patrem, qui est caput mei, dicit Christus, qui sum liber humani generis, in quo quisque legere debet, id est qui sum forma justitiae hominibus. Quid scriptum est? [Gl. int.] ut faciam voluntatem tuam omnino obediens, me offerens. Et, o Deus meus ego volui istud. [Aug.] Hoc est quod in primo psalmo dicitur; sed in lege Domini facere voluntatem ejus; et legem tuam volui in medio cordis, [Gl. int.] id est in plenitudine cordis mei. [Aug.] Unde et in eodem psalmo dicit: Et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

VERS. 12.-- « Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo; Domine, tu scisti. »

Annuntiavi. Haec dicit Christus in membris, [Aug.] id est in persona membrorum, quasi dicat, prius per me locutus sum, post etiam in membris annuntiavi aliis justitiam esse tuam, [Gl. int.] id est quod a te est justitia. Et hoc feci in ecclesia magna, [Aug.] scilicet quae est in toto orbe terrarum, non parva ut fuit prius; et siquid insurget, timor non prohibet loqui. Et hoc est ecce non prohibebo labia mea loqui, quasi non habeam in solo corde ut timore taceam. Hoc dicit contra timorem mundanum, Domine. Quasi dicat: Et sine simulatione etiam id agam, quia, Domine, tu scisti cor meum. Quasi dicat: Labia sonant hominibus, sed, tu Domine, nosti cor meum. Hoc dicit ne in solis labiis esset annuntiatio, quia corde creditur ad justitium, ore autem confessio fit ad salutem. [Alcuin.] Et dicit hoc contra simulationem. Vel sic, non prohibebo, et, o Domine, tu scisti, id est tu es testis quod timor non prohibet loqui. Vel sic, non prohibebo, et hoc per te est, quia tu, Domine, scisti, id est ita praedestinasti futurum, et ad hoc non sum piger, quia

VERS. 13.-- « Justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi. »

Non abscondi in corde meo, [Cassiod.] quando potui prodesse aliis, justitiam tuam, vel meam, [Aug.] id est fidem confessus sum, non celato timore, quasi satis sit in corde tenere. [Gl. int,] Et dicitur hic contra segnitiem carnis, non abscondi, sed veritatem tuam, [Alcuin.] id est promissorum exhibitionem, et salutare tuum, id est salvationem tuam dixi, vel veritatem tuam et salutare tuum, [Aug.] id est Christum, dixi, [Gl. int.] id est praedicavi, nec propter multos consiliantes dimisi. Et hoc est

VERS. 14.-- « Non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo. »

Non abscondi misericordiam tuam, [Aug.] qua ipse peccata dimittit. Et veritatem tuam qua ipse retribuit praemia a concilio multo, id est propter multos conciliantes.

VERS. 15.-- « Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me, misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. »

Tu autem, Domine, quia non celavi misericordiam tuam et veritatem tuam, tu, Domine, ne longe facias, ne sint sine effectu miserationes tuae a me, [Gl. int.] id est noli removere misericordias tuas a sauciis membris tuis, quia misericordia tua et veritas tua, [Aug.] scilicet a primo justo, susceperunt me. Ne ergo sit inane quod coepisti. [Rem.] Distingue quod ait misericordia et veritas susceperunt, [Aug.] misericordia me suscepit, quia non auderem converti, nisi securus essem de remissione, quasi dicat: Bonus es, et amo te. Veritas suscepit, quia non perseverarem, nisi securus de praemio, quasi dicat: Justus es, et timeo te. Et est sensus: Misericordia tua et veritas susceperunt me, id est amor et timor perducunt me ad te. Quasi dicat: Haec semper suscipiunt, et semper aspicio. Et opus est,

VERS. 16.-- « Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. »

Quoniam circumdederunt me mala, [Cassiod.] id est peccata quorum non est numerus apud homines, quia sunt peccata a nobis et ab alienis [Aug.] Quid ergo si cesset misericordia? [Gl. int.] Vel circumdederunt me mala, id est poenae. Et comprehenderunt me ipso actu iniquitates meae, [Aug.] quibus pressus oculus non potest videre, sed mundato corde videbit homo Deum. Unde sequitur: Et non potui facere, subaudi ut viderem. Quasi dicat: Adeo comprehenderunt me, ut nec per conatum possem te videre, nam

VERS. 17.-- « Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. »

Multiplicatae sunt iniquitates super capillos capitis mei. [Alcuin.] Id est ut superent eos qui sunt capilli capitis, [Aug.] id est fideles qui in Christo sunt radicati, quem et bene vivendo ornant. Vel ad litteram comparative dicitur: Et est, multiplicatae sunt super capillos capitis mei, id est innumerabiliter. Cave ergo si vitasti gravia, ut adulterium et homicidium, ne obruaris arena minorum peccatorum: minima quidem videntur, sed multa sunt. [Cassiod.] Bene autem in comparatione delictorum capilli dicti sunt. Nam ideo sacerdotes in Veteri Testamento radebantur, ut sic carnis vitia deposuisse viderentur, et cor meum, id est ratio dereliquit me, quia profutura non appetit. Vel, cor meum dereliquit me, [Aug.] id est cor non agnoscit se, ut cum Petrus dixit: Non te negabo (Matth. XXV) . Et nota quod ait, dereliquit. Non enim naturaliter fuit in homine haec caecitas; [Gl. int.] sed per peccatum a primo parente caeci sumus, qui in nos transfudit poenam et culpam. Ergo

18.

--VERS. « Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adjuvandum me respice. »

Domine, complaceat, [Cassiod.] id est communiter placeat Trinitati tibi uni Deo. Dicendo enim, tibi, singulariter unitatem essentiae notat: dicendo complaceat, trinitatem personarum. Complaceat dico ut eruas me a malis. [Aug.] Et nota quod ait, complaceat, non diffidens de potentia Dei, si adsit voluntas. Quasi dicat: Si tu vis, potes, Domine, 88 ad adjuvandum me respice in boni cooperatione, [Cassiod.] quasi dicat, respice poenitentes in dolore suo. Respectus autem Dei, auxilium nostrum est.

VERS. 19.-- « Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam. »

Confundantur. [Cassiod.] Loquitur hic Christus, quasi dicat: Me respice: contra autem confundantur mirabili operatione mirabilium, et revereantur simul resurrectionis gloria. [Aug.] Et ita factum est, Gavisi enim sunt cum posuit animam, sed confusi, cum eam recepit, qui quaerunt animam meam, non ut ea fruantur, sed ut auferant eam interficiendo me.

VERS. 20.-- « Convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala. »

Convertantur etiam retrorsum, [Aug.] id est humiles sequantur, qui superbe peribant. Hoc Christus de membris dicit in bono et revereantur, non solum qui dicunt vel faciunt, sed qui volunt mihi mala, id est qui cum benedicunt, tamen mala volunt.

VERS. 21.-- « Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge. »

Ferant, ut pondus immensum, confusionem suam confestim [Cassiod.] ne diutius ingravetur malum eorum, qui dicunt mihi adulatorie: Euge, euge, id est qui applaudunt mihi, quasi bono animo. [Aug.] Nota duo genera hostium, qui maxime sunt cavendi. Nam et qui bona dicit malo animo: unde supra dixit: Qui volunt mihi mala; et qui mala dicit dolose laudando: unde hic dicit: Qui dicunt mihi: euge, euge. Uterque malus est et cavendus.

VERS. 22, 23.-- « Exsultent et laetentur super te omnes quaerentes te, et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. »

Exsultent [Cassiod.] quasi dicat: Illi confundantur; econtra exsultent et laetentur super te fundati omnes quaerentes te, [Aug.] scilicet, non me, sed in me te glorificantes, et dicant: Magnificetur Dominus [Gl. int.] scilicet in membris suis, qui in se grandescere non potest. [Cassiod.] Haec est eorum exsultatio. Haec enim professio in aeternum gaudentes effecit Christianos. Magnificetur, [Aug.] dico semper, quia si peccator homo est, ad poenitentiam vocat; si justus, ad coronam. [Cassiod.] Et ne quilibet hoc dicant, sed qui diligunt salutare tuum, id est me.

VERS. 24.-- « Ego autem mendicus sum et pauper: Dominus sollicitus est mei. »

Ego autem. [Cassiod.] Hoc dicit Christus de se ex forma servi, ne quis gloriam praedictae laetitiae sibi arroget. Illi ita dicant, Ego autem, cui dicebant: Euge, euge, de me hoc dico, scilicet quod mendicus sum secundum quod homo. Mendicus est, qui ab alio petit, et pauper qui sibi non sufficit; sed Dominus sollicitus est mei, id est habet curam mei. Vel ita: [Aug.] Ego autem, ut de membris agatur, quasi dicat: hoc dicant de te semper: Magnificetur Dominus, etc. De se autem hoc dicant: Ego autem mendicus et pauper, id est non est quod in me laudetur, ex me egenus sum et pauper, ut publicanus qui non audebat oculos levare ad coelum cum quo dico: Propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII.) Non sum dives, quia non superbus ut Pharisaeus qui dicebat: Non sum sicut caeteri hominum, etc. (ibid.) sed, Dominus sollicitus est mei.

VERS. 25.-- « Adjutor meus et protector meus tu es: Deus meus, ne tardaveris. »

Adjutor meus, [Aug.] Hic orat totum corpus Christi, unus mendicus cum Christo, et unus pauper. Quasi dicat: Ego sum pauper, et, o Domine, adjutor meus et protector meus tu es, [Gl. int.] quasi dicat, de hoc constat. Hoc vero quod sequitur peto, Deus meus, ne tardaveris, [Aug.] id est fac ne diu simus in malis, sed cito fini, maxime in tempore Antichristi, quando erit tanta tribulatio, ut etiam si fieri potest, moveantur electi (Matth. XXIV). Unde: Nisi breviati fuissent dies illi, non salvaretur omnis caro, et tunc erit vae praegnantibus et nutrientibus (ibid.) ; vel de praesenti potest accipi hoc sic: Deus meus, ne tardaveris modo nobis auxiliari, quia et modo est vae praegnantibus, id est concipientibus desideria alienarum rerum, et latrantibus, id est qui jam quaesita nutriunt.

Collatio In Psalmum XXXIX: « Exspectans Exspectavi Dominum. »

VERS. 6.-- Beatus vir, cujus est nomen Domini spes ejus. Hebr. Beatus vir qui posuit Dominum spem suam. Perpusillum quidem interest ad sententiam, tamen notum est LXX legisse SCHEM, id est nomen, ubi alii legunt SAM, id est posuit.

VERS. 7.-- Multa fecisti, Domino Deus meus, mirabilia tua, et cogitationibus tuis; non est qui similis sit tibi. Hieronymus: et cogitationes tuas pro nobis, non invenio ordinem coram te; Pellicanus: et cogitationes tuas ad nos, non est qui pertingat ad te; Pratensis: et cogitationes tuae erga nos, non est comparatio tibi; Nebiensis: non est proportio ad te; Sanctes: et cogitationes tuas pro nobis non est ordinare tibi; Munsterus: sicut et cogitationes tuae quae sunt erga nos, et nemo est qui ea, subaudi mirabilia, ordinet ad te; interpretes pro Cajetano, captivae litterae, plus aequo, suo more inhaerentes, multa fecisti, tu Domine Deus meus, separata tua, et cogitationes tuas nobis, non aestimando ad te. Hebraeum pressius est. Ob id paraphrasis potest circuire hunc aut illum sensum, nostrum tamen satis est vindicare. Nam Campensis dicit: cogitationes quibus sedulo curas nos, tam sunt multae et mirabiles, ut nemo hominum intelligere queat, quantum tibi debeat pro illis. Sed Chaldaeus brevius et aliter: Non est, inquit, possibile ordinare laudem tuam. Primum UMACHSSEBOTHECA, quod potest verti et cogitationes tuae, aut tuas, aut tuis cogitationibus, juxta diversum respectum. Deinde ELENU, id est ad nos, erga nos, vel pro nobis, juxta exigentiam. Item EN AROG, id est sine comparatione, perinde quasi diceres: cogitationes tuae si comparentur ad nos vel nostras, nullam habent aequationem seu proportionem: quem sensum aperte sonat lectio nostra, cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Hinc translator ad Campensem, consilia tua apud nos exemplo carent.

VERS. 8.-- Annuntiavi et locutus sum; multiplicati sunt super numerum. Hieronymus, si narrare voluero, et numerare, plura sunt quae ut narrari queant. Alii eodem tendunt. Hebraeus sic habet, AGUIDAH VAADABERAH ATZMU MISSAPER. Quod est etiam ad verbum, narrabo, et loquar, multiplicati, aut multiplicata sunt, (indiscriminatim potest dici) super numerum, vel a numerando, ut nostra editio referat multiplicationem ad homines. Aliorum versiones, ad mirabilia Dei. Quod novissimum probant Faber et Caecus, eatenus autem quatenus damnent Latinam editionem incongruitatis et depravatae intelligentiae. Talium censorum naenias temerarias plane refellit expositio. Hier. in eumdem versiculum, cui et accedit August. Multiplicati sunt super numerum, Judaei in malitia sua. Vel super numerum, hoc est peccatores super numerum, et foris super numerum sunt, quia non sunt digni numerari in numero justorum. Non enim secundum hanc interpretationem, multiplicati, respicit mirabilia quae in praecedenti versu erant, sed id quod proxime praemittitur. Annuntiavi, etc. Quod aperte tradit Hier. ibidem dicens: Hinc ipse Dominus ad patrem ita exorsus est, dicens: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III) . Postea ostendit quod nihilominus multi super numerum remanserint increduli. Scio tamen alteram sententiam habere dignitatem sui sensus. Utraque igitur sana est. De varia versuum partitione hic et alicubi semel et iterum pertractatum est causis redditis.

Aures autem perfecisti mihi. LXX vertunt σῶμα, id est corpus, et idem citat Apost. Hebr. X. Eadem est intelligentia. Nam ex perfecta obedientia, quae convenientissime per aures intelligitur, Christus corpus habuit mortale, ut per partem totum intelligas, et per eam quae pondus rei afferret, quod Hebr. etiam dicunt OZNAIM CARITHA LI, aures fodisti aut aptasti mihi.

VERS. 11.-- In capite libri scriptum est de me. Hebr. BIMGILLATH SEPHER, id est in volumine libri. Prior dictio proprie significat chartam complicatilem. Unde LXX verterunt in capite, quasi a primo folio, mox ut liber coeperit volui, invenies scriptum de me, atque idipsum amplius clarescit ex Hieron. et August. explanationibus, a quibus petere poteris, quanquam si opus foret, ostendere possemus ex Hebr. particulam illam non absone accipi quoque pro capite, propterea quod ab eadem pene radice desumitur significatio capitis et voluminis, videlicet GALAL, id est gyravit, voluit, complicuit. Nam cranium testamque capitis significat, et aliquando pro toto capite, ob sphaericam figuram, accipitur.

VERS. 18.-- Ad adjuvandum me respice. Hieron. et alii vertunt festina. Nam Hebr. dicitur TUSCHAB, et tamen ipse Hieron. probat quod LXX dixerunt, respice, satisfaciens enim Suniae et Fretellae quod in Graeco legissent σπεῦσον, id est festina, respondit. Sed apud LXX πρόσχυε scriptum est. Unde, prudens lector, perspicere potest quod si antiqua magis conveniant cum Hebraïca veritate, quam cum LXX non statim consequens esse, ut debeant eradi; praesertim ubi damnum non est in sensu.

VERS. 21.-- Ferant confestim confusionem suam. Neoterici Hebraïcatores pro confestim dicunt mercedem, ut sit, desolentur propter mercedem pudoris sive confusionis. Hoc tamen gratis faciunt, quia EQUEB est ambiguum ad calcaneum, finem, et praemium. Et ita super calcaneum seu finem recte intelligitur velociter aut confestim, quomodo acceperunt LXX. Ad quod alludit versio Hier.: pereant post confusionem suam. Hinc et interpretes pro Cajetano transtulerunt, destituuntur super calce confusionis suae. Tandem utcunque legas, sententia videtur eodem respicere.

Chapter 46 of 157