Skip to the text

Psalmus XXXVII

Psalmi Titulus: « Psalmus David In Rememoratione Sabbati. »

Domine, ne in furore. Titulus. Psalmus David in rememoratione. [Cassiod.] Psalmus iste tertius est in ordine poenitentialium, docens ut peccatum quod prorsus fugere nequimus, semper in memoria habeamus, non ad faciendum, sed ut ab ejus frequentia saltem nos temperemus. Et hoc est, psalmus iste est David, id est poenitentis, habitus in rememoratione, id est docens nos memoriam peccati habere, ut caveamus. Vel in rememoratione Sabbati. [Aug.] Sabbatum est requies aeternitatis, quam habere desiderat, et perdere formidat. Iste itaque poenitens in malis positus pejus timens, et tamen lugens Sabbati aeterni recordatur, quo timet privari peccati conscius, desiderat frui graviter afflictus. [Cassiod.] Hic enim poenitentem inducit multis modis cruciatum, ita ut ipsum Job qui carnis incentiva et ingentia vicit supplicia, videatur proponere tironibus in exemplum ut cruciatus grate amplectantur, minores quidem meritis, id est quam ipsi meruerunt, per quos ab aeterna poena liberantur. Et hoc est: psalmus iste est David, id est poenitentis, habitus in rememoratione Sabbati, id est agens de recordatione Sabbati, quod poenitens desiderat, Intentio. Monet ad poenitentiam. Modus. Quatuor sunt partitiones. Primum captat misericordiam per poenas summatim dictas. Secundo, ponitur narratio in qua enumerantur miseriae, ibi putruerunt et corruptae sunt. Tertio, quia inter tot mala speravit in Domino, affirmat se audiendum, cum commemoratione emendationis, ibi quoniam in te, Domine, speravi. Quarto, exsultativa conclusio de salute ponitur, ut certa sit spes imitantibus. Sic est in omnibus poenitentialibus, ibi, ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne, etc. Ab oratione ergo et lacrymis incipiens, ait:

VERS. 1.-- « Domine, ne in furore tuo arguas me, neque; in ira tua corripias me. »

Domine, ne in furore tuo, [Aug.] vel indignatione tua. Alia littera, arguas me, id est ne sim inter eos, quibus in judicio dices: Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV) . Neque in ira tua corripias me, vel emendes me; alia littera, id est ne inter eos sim qui per ignem emendati salvabuntur; sed hic emenda, quia tunc gravior ignis. Et accipitur hic ira et furor pro eodem, id est pro judicii die quo malis videbit Deus irasci. Vel ita: [Cassiod.] Rogat ut non iratus judex inferat tormenta ad peremptionem, sed misericors ad correctionem. Et est, o Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me, [Hier.] argue me ita, ut poena sit in misericordia ad correctionem, non ab ira ad ultionem.

VERS. 2.-- « Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. »

Quoniam sagittae tuae, etc. [Aug.] Numerat hic poenitens mala quae patitur, ut quia sunt multa, satis sint, id est sufficiant Deo, ne pejora patiantur, quasi dicat: Ne arguas in furore, quia sufficere tibi possunt quae patior. Et hoc est, quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi. Sagittae sunt vindictae Dei, scilicet dolores animi et corporis, quia sicut sagittae intenduntur et infiguntur, ita vindictae intensae fuerunt in Adam per comminationem, qua Deus ei comminabatur Adae dicens: In quacunque die comederis, morte morieris (Gen. II) . Et quia comedit, infixae sunt etiam nobis per poenam et culpam. Ille enim hujus miseriae fuit origo, nos propago. Infixae sunt, et non ad horam; sed confirmasti diu, scilicet ut sint usque; in finem saeculi, et in multis partibus, scilicet in carne, et in anima, et in eisdem multis modis, ut ostendetur in sequenti. [Cassiod., Gl. int.] Confirmasti dico, super me manum tuam, id est vindictam. Captat hic misericordiam a potestate judicis. Eo usque confirmasti, quod

VERS. 3.-- « Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum. »

82 Non est sanitas in carne mea. [Aug.] Portat enim mortale corpus tot miseriis subditum, quod et sanum cum dicitur, non vere sanum est, quod leviter potest laedi. Unde hic dicit, non est sanitas in carne mea a facie irae tuae, [Cassiod.] id est, ab instantia vindictae in Adam exercitae. Captat hic ab infirma persona sua, quae vindicta non est injusta, [Aug.] quia est pro peccatis. Et hoc est non est pax ossibus meis. Accipit ossa pro carne, et exponit quod dixerat, aliud dicens, scilicet a facie peccatorum meorum, quasi dicat, hujus rei causa sunt peccata mea.

VERS. 4.-- « Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum; et sicut onus grave gravatae sunt super me. »

Quoniam iniquitates. Repetit quod dixerat, apertius exponens, quoniam iniquitates meae supergressae sunt; vel, sustulerunt caput meum; hoc est quod ante dixerat, a facie peccatorum meorum. Ideo sicut onus grave vel fascis gravis, gravatae sunt super me: hoc est quod ante dixerat, non est pax ossibus meis. Et est sensus: Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, sicut onus grave, etc.; [Aug.] id est quia iniquitas elevavit caput superbi contra Deum, Deus gravavit eum mole poenarum, ut fasce, et compressit ne jam erigatur. Etiam nota quod congrue dicit iniquitates super se gravatas, quia iniquitates quae leves sunt et dulces, dum fiunt afflictionibus onerantur, id est onerosae et graves fiunt. [Gl. int.] Vel ita ab illo loco, non est pax, ubi ostendit afflictionem animae post ostensam infirmitatem carnis. Et est, non est sanitas in carne mea. Et etiam, non est pax ossibus meis, id est nec rationi est pax, quia caro impugnat. Et hoc, a facie peccatorum meorum, id est ab instantia cogitationum et suggestionum mearum. Non est pax, quia peccatum regnat in mortali corpore (Rom. VI). Et hoc est quod dicit, quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, id est rationem. Caetera non mutantur. [Cassiod.] Aliter totum ab illo loco: Quoniam sagittae, et dicit sagittas verba Dei, quae penetrant corda hominum, et infigunt vulnus amoris, non livoris. Unde sponsa in Canticis ait: Vulnerata sum charitate. Haec infixa cordi poenitentis, faciunt eum recordari Sabbati aeterni. Quasi dicat: Ne arguas, quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, id est verba tua cordi meo infixa sunt, quae faciunt me recordari Sabbati. Et quia nondum habet quod amat, gemit. Unde sequitur: Et confirmasti super me manum tuam, scilicet vindictam, quia quod amo non habeo. Et ita, non est sanitas in carne mea, id est cognosco non esse salutem carnis, comparatione futuri. Non est sanitas, et hoc, a facie irae tuae futurae, [Cassiod.] id est, quia praevidi faciem irae, id est quia minaris ne videam iram, timore futurae irae sic terretur iste ut non sit sanitas in carne, more verecundi famuli, qui futuris flagellis affligitur. Et non est pax ossibus meis, quasi dicat, gravis dolor ad interiora usque pervenit. Et hoc, a facie peccatorum meorum, quia sanctus super poenas corporis affligitur peccatis, putans se graviora mereri; quoniam iniquitates meae, etc. Quasi dicat: Nec injuste passus sum, sed peccatis imputo, per quidquid melius captat. Et hoc est, quoniam iniquitates meae supergressae sunt, etc. Haec non mutantur.

PARS. II. VERS. 5.-- « Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae. »

Putruerunt, etc. [Cassiod.] Secunda pars, ubi est narratio, in qua enumerantur miseriae. Quasi dicat: Iniquitates sunt supergressae caput meum, quia cicatrices meae, [Gl. int.] id est plagae peccatorum, per baptismum sanatae computruerunt, cum jam peccato iterum consentitur et corruptae sunt, dum ad actum perducitur. Et hoc totum a facie insipientiae meae, id est per stultitiam meam, quia non sum usus viribus in baptismo receptis: quod mihi, non Deo imputo. Et hoc idem quod supra dixerat, a facie peccatorum meorum. [Gl. int.] Aliter, cicatrices meae, vel livores mei. Alia littera, [Cassiod.] id est peccata mea, computruerunt, [Aug.] aliis per exemplum. Et putruerunt, alia littera. Mihi ipsi patet quia non est iste sanus, quia cicatrices habet, quae putruerunt aliis, et fetent sibi, ut ab eis aversi odoremus Sabbatum aeternum, et gemamus currentes cum sponsa post odorem unguentorum; a facie insipientiae meae, non mutatur.

VERS. 6.-- « Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar. »

Miser factus sum. [Alcuin.] Dixit qualiter iniquitates supergressae, hic dicit quomodo aggravatae. Quasi dicat: Quia putruerunt, ideo miser factus sum, [Aug.] id est miseriis afflictus sum, et curvatus sum, ab elatione, quia omnis qui se exaltat humiliabitur (Luc. XVIII), a Deo iste incurvatus est, ut non possit se erigere, sicut curva mulier quam invenit Dominus decem et octo annis curvam, quam erexit. Vel, incurvatus sum, [Aug.] id est terrenis deditus. Unde et miser factus sum, id est tristis. Miser factus, et hoc usque in finem, id est usque in mortem, et tota die, id est tota vita, scilicet jugiter contristatus, quia Sabbati memor quo carebam; sed non desperans ingrediebar, vel, ambulabam, [Cassiod.] viam hujus vitae. Contristatus sum, ideo,

VERS. 7.-- « Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus; et non est sanitas in carne mea. »

Quoniam lumbi mei impleti sunt. [Aug.] Vel anima mea impleta est illusionibus, et quoniam non est sanitas in carne mea. Et ita non est in toto homine, unde sit plena laetitia, donec anima exuatur illusionibus, et corpus induatur sanitate. Illusiones animae infinitae sunt, quae aliquando vix orare sinunt, imagines corporum occurrunt, et transis de hac in illam; venit oblivio, recordaris hoc pro illo. Et hujusmodi. Hae pellentur, cum videbimus veritatem ut est. Unde Apostolus: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII.) Gratia Dei. Vel ita: [Hier., Gl. int.] ut per lumbos accipiamus carnalitatem, id est sensualitatem, quae a diabolo fatigatur, et corpus affligitur. Quasi dicat: Non solum mea infirmitate pecco, sed et diabolo, [Cassiod.] id est per diabolum, qui corpus affligit, et animam fatigat variis imaginationibus. Et hoc est quoniam lumbi mei, vel anima mea, id est carnalitas mea, impleta est illusionibus, diabolicis. Et per hoc interim: Non est sanitas in carne mea, quam diabolus affligit, sicut et supra, per sagittas, non erat in ea sanitas.

VERS. 8.--Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. »

Afflictus sum. [Cassiod.] Duobus praemissis duo reddit, non est sanitas in carne, quia afflictus sum corpore, anima impletur illusionibus et, id est quia humiliatus sum animo, ut nihil in me sit liberum a poena; nimis, quia undique est calamitas. Vel ita: [Gl. int.] Contristatus sum et afflictus per poenitentiam, et humiliatus sum nimis, humilitate poenitendi, rugiebam a gemitu cordis mei, [Alcuin.] gemitus corde, rugitus voce fieri solet. Iste vero rugit a gemitu, non in voce. Et est rugiebam, [Gl. int.] id est cum magno desiderio quaerebam animae refectionem. [Cassiod.] A simili leonis et aliarum belluarum, quibus se comparat ut fortior ostendatur gemitus. Et ille rugitus erat a gemitu. Ecce virtus patientiae ostenditur quod in gemitum non in verba prorumpit. Et est sensus: [Aug.] Desiderabam Sabbatum et quaerebam, quod quia non obtinebam, gemebam. Et ille gemitus erat cordis mei, [Hier.] id est rationis. Est enim gemitus carnis, et gemitus mentis. Omnis gemitus qui de exterioribus est, carnis est; qui vero pro Sabbato est, quod caro non obtinet, cordis est.

VERS. 9.-- « Domine, ante te omne desiderium meum; et gemitus meus a te non est absconditus. »

Domine, ante te. Quasi dicat: Rugiebam a gemitu cordis mei, [Aug.] quem gemitum non novit homo. Sed, o Domine, ante te qui vides cor, est omne desiderium meum. Si desiderium est ante Deum, ergo et gemitus qui cum eo est. Desiderium vero est oratio nec unquam desinit orare, qui non desinit amare. Charitas enim amor est. Vel ita: [Gl. int.] Omne desiderium meum, o Domine, est ante te, id est nihil desidero nisi esse ante te. Et est ante te, omne desiderium meum, [Cassiod.] id est tale est quod meretur esse ante te, quia pro peccatis gemo. Et ideo, gemitus meus a te, [Aug., Alcuin.] et non ab hominibus, non est absconditus, sed exauditus, quia pius est pro liberatione animae, non pro terrenis, sed pro coelestibus. Alios gemitus non curat Deus.

VERS. 10.-- « Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. »

Cor meum. Hic exponit dolores animi. Cor meum conturbatum est in me. [Cassiod.] Quasi dicat: Inde dolor et gemitus, quia cor meum conturbatum est in me. [Aug.] Pavor undique incutitur et sollicitudo. Et hoc ideo, quia dereliquit me virtus mea, quam habui ante peccatum. Si virtus illa mansisset, nihil terreret. Cur et haec virtus reliquit? [Aug.] quia et ipsum lumen oculorum meorum non est mecum, id est lumen quod Deus est, non est mecum, ex quo Adam ad umbram fugit, timens a facie Dei. Hoc lumen nemo videt in praesenti per speciem, quia etsi jam Christiani sunt, nondum tamen vident, nec in futuro visuri sunt. Vel ita: [Cassiod.] Cor meum conturbatum est in me, id est mens mea succubuit passionibus, quia virtus mea, id est virtus patientiae, reliquit me; et lumen oculorum meorum non est mecum, id est, ratio imperturbata, quam non habet secum pro ingentibus molestiis.

VERS. 11.-- « Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt. »

Amici mei. [Aug.] Hactenus confessus est quae patitur a se intus: nunc dicit quae a foris patitur, ab his inter quos vivit. Unde alibi dicitur: Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII) . Et ideo, quia in persona capitis, exponens ejus passionem, non dividens vocem suam a capite. Ut enim caput dicit peccata nostra, sua, sic nos passiones ejus, quae hic ponuntur, dicamus nostras, quia una vox totius est. Et haec etiam cuique versanti inter homines conveniunt. Ait ergo in persona capitis, amici mei, ficti, et proximi mei, scilicet cognati, Judaei, adversum me appropinquaverunt crucifigentes, et consiliis ac dolis, [Greg.] et steterunt perseveranter.

VERS. 12.--Et qui juxta me erant de longe steterunt; et vim faciebant qui quaerebant animam meam. »

Et qui juxta me erant, [Aug.] scilicet apostoli, de longe steterunt timentes mori, et vim faciebant, id est crucifigebant qui quaerebant animam meam tollere, non imitari.

VERS. 13.-- « Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates; et dolos tota die meditabantur. »

Et qui inquirebant mala mihi, [Aug.] quia non inveniebant crimina, locuti sunt vanitates, id est finxerunt falsa, et dolos, id est fallacias tota die meditabantur; quot falsa testimonia dixerunt ante crucem, et post resurrectionem corruptis custodibus? De quibus Isaias dicit: Ponam malos pro sepultura ejus (Isa. LIII) . Corrupti namque pecunia, mendacium seminaverunt dicentes: Nobis dormientibus venerunt discipuli ejus, et tulerunt eum (Matth. XXVIII) .

VERS. 14.-- « Ego autem tanquam surdus non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum. »

Ego autem tanquam surdus non audiebam, [Aug.] non respondebam, quasi non audirem. Et sicut mutus non aperiens os suum. Et non solum non audiebam, sed etiam

VERS. 15.-- « Et factus sum sicut homo non 83 audiens, et non habens in ore suo redargutiones. »

Et factus sum sicut homo non audiens, [Aug.] id est factus sum quasi non possem audire, et non habens in ore suo redargutiones. Ita contra illos tacebat, quasi non esset, unde illos argueret, quod ante fecerat: sed implendum erat illud: Sicut ovis coram tondente se, sic non aperuit os suum (Isa. LIII) . Quoniam in te, Domine, speravi. Quasi dicat: Ideo tacui in passione, quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus. Si bona conscientia est, nihil est timendum, nec in aliquo haesitandum. Quia dixi, Item hic caput loquitur de infirmis pedibus, id est membris, sicut ante de seipso loquebatur, quia cum sit in coelo, non deserit quae in terra habet. Quasi dicat: Ideo audies, quia dixi: Nequando supergaudeant mihi, id est meis, inimici mei, ut eis praevaleant; ad hoc enim laborant. Et, id est quia, dum pedes mei, id est infirma membra mea, commoventur, aliquando in aliquod peccatum, scilicet super me magna locuti sunt inimici mei, id est insurgunt nequissimae linguae inimicorum, cum potius fuisset miserandum.

[Cassiod.] Aliter ab illo loco, Amici mei, dicit haec poenitens graviter afflictus, ita ut ipse Job videatur ista verba proferre: Amici mei et proximi mei. His duobus solatiis gaudet humanitas, sed hi sunt cumulus passionum. Unde sequitur: Adversum me appropinquaverunt et steterunt, exprobrando, ita venit super me plaga et defeci. Et qui juxta me erant de longe steterunt, ut et ipsa uxor. Unde ipse ait: Halitum meum exhorruit uxor mea (Job XIX) . Et vim faciebant qui quaerebant animam meam, id est diabolus cum ministris suis, qui quanto magis moliuntur mortem animae, tanto magis vident aliquem stare. Et qui inquirebant mala mihi, ut uxor, et amici, locuti sunt vanitates, quia consulentes corpori, animae contraria suggerunt, scilicet ut loqueretur contra Deum. Dolos tota die meditabantur. Ego autem tanquam surdus ad iniquitatem consulentium, non audiebam. Et factus sum sicut mutus non aperiens os suum. Mutus dicit et non aperiens os; quia et si mutus clare non loquitur, saltem balbutiendo murmurat. Hic quoque poenitens nihil asperum, nihil contra Deum dixit. Et nota quod contra iniquas cogitationes tacet iste qui supra contra dolores corporis rugiebat. Et factus sum sicut homo non audiens, per hoc existens, homo [Alcuin.], id est rationalis, quasi dicat: assimilatus sum dissimulanti audire convicia sua, in quo homo est, id est rationalis ne per hoc cadat in pejus; et non habens in ore suo redargutiones, sic tacui quasi non esset quod juste redderem. Ecce magna virtus audire noxia, et non reddere contra.

PARS III. VERS. 16.-- « Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies, Deus meus. »

Quoniam in te Domine, speravi. [Cassiod.]. Tertia pars, in qua affirmat se audiendum, cum commemoratione emendationis, quia inter tot mala speravit in Domino. Quasi dicat: Haec mihi faciunt, sed speravi. Salutaris medicina est in malis sperare, non deficere, in te Domine, qui mutas tristia in laeta. Repete: Et quoniam in te Domine, speravi, tu exaudies me, Domine Deus meus. Ideo audies,

VERS. 17.-- « Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei, et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. »

Quia dixi: Nequando supergaudeant inimici mei. [Aug.] Inter mala maxime cavet sanctus ne de lapsu ejus insultet inimicus. Hoc dixi, et tamen hoc evenit forsitan ad emendationem. Et hoc est, dum commoventur pedes mei, id est actus mei. [Cassiod.] Et dum hoc fit super me magna locuti sunt si commoventur aliquando humana infirmitate, irrident impii, unde dolent pii. Et ideo etiam exaudies.

VERS. 18.-- « Quoniam ego in flagella paratus sum; et dolor meus in conspectu meo semper »

Quoniam ego paratus sum, [Aug.] sciens me deliquisse, in flagella, quasi dicat, ad hoc natus sum, ut flagella feram. Flagellat enim Deus omnem filium quem recipit (Hebr. XII). Et ideo, non exsultent inimici; et dolor meus est in conspectu meo semper. [Aug., Cassiod.] Inde dolet, quia deliquit, impius se defendit, justus contra se irascitur.

VERS. 19.--Quoniam iniquitatem meam annuntiabo; et cogitabo pro peccato meo. »

Quoniam iniquitatem. [Aug.] Quasi dicat: Unde dolor? non de flagello, quod est medicina, sed de peccati vulnere, nisi enim doleret, non se sic accusaret. Et hoc est quoniam iniquitatem meam annuntiabo, id est confitebor. Et quia non sufficit confiteri, addit et cogitabo, id est sollicitus ero, et sedule agam pro peccato meo sanando. Duo modi sunt perfectae poenitentiae, confessio et emendatio, quae fit per fletus et eleemosynas, et hujusmodi quae hic notantur.

VERS. 20. « Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt, super me, et multiplicati sunt qui oderunt me inique.

Inimici autem mei, [Cassiod.] tua permissione ad probationem mei missi, vivunt, [Aug.] id est, fruuntur mundo, quia bene eis in saeculo est, ubi laboro et rugio et confirmati sunt in mendaciis. Vel confortati. Alia littera sunt super me [Gl. int.] in persecutione (quod gravius est). Et hoc valet ad impetrandum; et non sunt pauci, sed multiplicati sunt, id est quotidie plures fiunt (quod gravissimum est) qui oderunt me inique, [Aug.] dando mala pro bonis. Unde sequitur:

PARS. IV. VERS. 21.-- « Qui retribuit mala pro bonis, detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem. »

Qui etiam retribuunt mala pro nobis detrahebant mihi, cur? [Aug.] quoniam sequebar bonitatem ideo dixit mala pro bonis.

PARS. IV. VERS. 22.-- « Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me. »

Ne derelinquas me. [Cassiod.] Quarta pars, ubi est exsultativa conclusio, ut certa spes sit imitantibus, quasi dicat: Praedicta mala mihi ingerunt, [Greg.] sed quia haec mala homini sunt intolerabilia, ne derelinquas me; vel ita conjungitur littera: [Cassiod.] Hic poenitens de praeteritis absolutus cum gratiarum actione profitens Deum salutis suae auctorem, laetus exclamat, ne jam relinquatur, dicens: Ne derelinquas me, Domine Deus meus [Greg.], quia gravis est offensio post veniam. Et si ad horam relinquis, ne discesseris penitus a me, sed potius

VERS. 25.-- « Intende in adjutorium meum, Domine, Deus salutis meae. »

Intende in adjutorium meum, [Cassiod.] dum pugno contra hostem, Domine, Deus salutis meae, dator aeterne. [Aug.] Aliter, ne derelinquas me, ut sint verba Christi. Haec enim dicimus in illo qui pro nobis interpellat, id est in persona Christi dicentis: Ne derelinquas me, Domine Deus meus. Sed cum hic dicat, ne derelinquas, ne discesseris, quomodo ergo supra clamabat: Ut quid me dereliquisti? (Joan. XIX.) Hoc enim quod hic dicitur, illi clamori videtur contrarium, sed non est. Ibi enim vox est veteris hominis, qui cum eo crucifixus est, id est ibi loquebatur in persona Ecclesiae, quae est vetus in culpa et poena, cujus vetustas in Christi cruce consumpta est. Hic autem loquitur in persona sua propria, intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae, [Cassiod.] quia et animam meam servavit, et a passionibus corpus et animam liberavit.

Collatio In Psalmum XXXVII: « Domine, Ne In Furore. »

VERS. 7.-- Lumbi mei impleti sunt illusionibus. Munsterus vertit femora pro lumbis. Pratensis, Sanctes, Campensis in paraphrasi, ilia seu intestina. Nescio tamen quo ingenio. Licet enim et id significet vocula Hebraica CESALAI, simul etiam et lumbos notat, ut transferunt Hieronymus, Pellicanus, interpretes pro Cajetano, Chaldaeus et Nebiensis. Quod autem pro illusionibus, Hieronymus, dicit ignominia; Pellicanus vilitate, alii ardore seu combustione. Facile est accommodare expositioni contextus. Sed et Chaldaeus est nobiscum.

VERS. 11.-- Amici mei et proximi mei, adversum me appropinquaverunt. Hebr. chari mei et amici mei, contra lepram meam, vel e regione plagae meae steterunt NEGA nomen, significat scabiosam plagam, et NIGEI, plagam meam, quomodo acceperunt Hebraei. NAGA vero verbum significat accedere et percutere, ac NAEU appropinquaverunt, legendo vau pro iod et punctis neglectis. Quod quam facile sit apud Hebraeos in confesso est

Chapter 44 of 157