Skip to the text

Psalmus XXXIII

Psalmi Titulus: « Psalmus David Cum Mutavit Vultum Suum Coram Abimelech, Et Dimisit Eum, Et Abiit. »

Benedicam Dominum. Titulus. Psalmus David cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. [Aug.] Titulus iste attentos facit, et pulsantes desiderat. Et est tractus de historia libri Regum, ubi scriptum est quod cum fugeret David Saulem persecutorem suum, contulit se ad Achis regem Gech, id est cujusdam gentis vicinae regno Judaeorum, ibique latitabat ut persecutorem Saul evitaret. Suggestum est autem illi regni quod illum apud se haberet, qui magnam receperat gloriam in populo Judaeorum. Et dictum est illi: Iste est David cui chorum fecerunt mulieres Israelitae, dicentes: Saul percussit mille, et David decem millia (I Reg. XXI) . Quibus auditis David sensit invidiam, et timuit regem. Cum enim propter hanc gloriam invidere coeperit illi Saul, valde metuendum erat David ne et ille rex ad quem confugerat vellet opprimere eum quem posset de vicino hostem habere, si salvum servaret. [Hier.] Ad quem etiam Saul nuntios miserat, quibus Achis traderet David, ut ad se ducerent eum, quem volebat occidere; sed misericordia Dei providente, et viam evadendi monstrante, per figurationem furoris evasit [Aug.] Mutavit enim vultum suum coram Achis, et affectabat et tympanizabat ad ostia civitatis, etiam ferebatur manibus suis, et procidebat ad ostia portae, et salivae decurrebant super barbam ejus. Quem cum vidisset rex Achis, ait servis: Ut quid mihi istum abreptitium adduxistis? Nunquid intraturus est domum meam? Et sic illum dimisit, projiciens illum, et abiit inde David incolumis (I Reg. XXI). Ad hanc historiam videtur pertinere titulus: nec discordat, nisi quod qui hic dicitur Abimelech, idem proprie Achis vocabatur, sicut in historia legitur. [Alcuin.] Sed Esdras propter sacramentum nomen mutavit, nec putetur sola historia narrari. Omnia enim in figura contingebant illis. (I Cor. X.) [Aug.] Sciendum ergo quod David Christum, et vultus mutatio mutationem veteris sacrificii in novum significat. [Alcuin.] Vetus autem sacrificium dicitur vultus, quia indicabat voluntatem Dei, in signo. Abimelech interpretatur patris mei regnum (Luc. I) , et significat Judaeos, qui erant regnum patris sui, scilicet David, qui fuit pater Christi, secundum carnem, juxta illud: Et dabit illi Deus sedem David patris sui. [Aug.] Ecclesia est regnum non David patris sui, sed Dei Patris. Achis vero interpretatur quomodo est, per quod significantur tardi illi discipuli, quibus cum diceret Dominus: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI) ; aestimaverunt illi quod particulatim carnem daret ad manducandum, dicentes: Quomodo hic potest nobis carnem suam dare ad manducandum? Durus est hic sermo (ibid.) . In hac quoque mutatione vultus affectabat Christus, id est affectu compassionis plenus erat, quia compassus est nobis usque ad mortem, et tympanizabat, quia extensus in cruce sicut corium in ligno. Et hoc ad ostia civitatis, id est ad corda Deo clausa, ut ea per crucem aperiret, ferebatur manibus suis, quod non ad litteram potest accipi; sed tunc manibus ferebatur, cum corpus et sanguinem suum in Coena apostolis porrexit, in quo humilitatem hominibus commendavit. Salivae decurrebant in barbam, id est verba infantilia, et infirma dicentis: Hoc est corpus meum (Matth. XXVI) , tegebant virtutem ejus, quae per barbam intelligitur. Et per haec omnia procidebat ad ostia portae, id est humiliabat se ad initium fidei nostrae; ostium enim portae initium est fidei, unde incipit Ecclesia, et pervenit ad speciem.

Et est sensus tituli: [Gl. int.] Psalmus iste attribuitur David, id est Christo, quia loquitur et in eo Christianus. Verba enim hujus psalmi, et membris et capiti conveniunt. Psalmus dico agens de hoc quod fecit, cum mutavit vultum suum, [Aug.] id est, vetus sacrificium in novum, quam mutationem in Coena ostendit, dum in Coena corpus suum et sanguinem discipulis docens humilitatem commendavit. Mutavit dico coram Abimelech, id est coram Judaeis; et dimisit eum, David Abimelech, id est Christus dimisit Judaeos, et abiit ad gentes, ita etiam coram Achis mutavit, id est coram ignaris discipulis. Et Achis, vel Abimelech, dimisit eum, David. Et abiit, id est illi ignari discipuli dimiserunt Christum, pro mutato sacrificio, et abierunt retro. Vel Christus abiit ab illorum cordibus; ad litteram, et patet de David. Quod mutavit vultum suum coram Abimelech, et Abimelech dimisit eum, et David abiit incolumis. Et est iste psalmus secundus eorum qui per imperfectum scribuntur alphabetum. Intentio. [Cassiod.] Monet ad novum sacrificium accedere 71 mente, non pede. [Cassiod.] Modus. Quatuor sunt partitiones: Prius Propheta summatim laudem praemittit, monens mansuetos ad idem. Secundo, ad communionem novi sacrificii fideles hortatur, ibi, accedite. Tertio, incipientes monet a quibus abstineant, ibi, venite. Quarto, agit de retributionibus bonorum et malorum, ibi, oculi Domini. A laude itaque incipiens, ait Christus, et in eo Christianus.

VERS. 1.-- « Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus ejus in ore meo. »

Benedicam, [Hier.] id est laudabo, Dominum [Aug.] corde, ore, opere; et hoc non tantum in prosperis, [Gl. int.] sed in omni tempore, prosperitatis et adversitatis, quod non tempore prioris vultus, id est veteris sacrificii fiebat, quando carnales pro carnalibus serviebant.

Nota quod hunc versiculum cantat Ecclesia in sexta, qua hora passus est Christus, et levatus in cruce; et sol fervet, quia Christi passio ex fervore charitatis prodiens, nobis causa est et materia laudandi Dominum dilectione intentissima, [Cassiod.] et laus ejus erit in ore meo ut alios instruam. [Aug.] Et hoc semper, quia omnia quae cogitat vel dicit, sine culpa sunt; et ita laus Dei semper in eo est. Sed quia hoc nequit nisi humilis humilitatem commendans, subdit: et

VERS. 2.-- « In Domino laudabitur anima mea; audiant mansueti, et laetentur. »

Anima mea laudabitur, [Cassiod.] hic non in me, vel in exterioribus, [Aug.] sed in Domino: sua enim laus est praedicatio Domini sui, ut bonus famulus de bona fama domini gloriatur. [Gl. int.] Qui in Domino non vult laudari, non est mansuetus, sed superbus. Vel de futuro potest accipi, quasi dicat: benedicam, unde in futuro, in Domino laudabitur anima mea, hoc autem audiant mansueti, [Cassiod.] non docti, non jejunantes, quia sunt superbi; [Aug.] sed mansueti, qui temperantiam habent omnium rerum, qui sunt leni animo, qui enim non mansuetus est irascitur. [Gl. int.] Audiant dico et non tristentur de hac mutatione, sed laetentur, quia res jucunda est animae. [Cassiod.] Et quia spiritualis gratia non vult sola facere quod multis proficit: ideo vocat alios, dicens: Et, o vos mansueti,

VERS. 3.-- « Magnificate Dominum mecum; et exaltemus nomen ejus in idipsum. »

Magnificate Dominum. [Aug.] Ex fervore charitatis hoc dicit. Magnificate dico mecum, non enim arcta res est, omnibus ipse sufficit, et exaltemus omnes nomen ejus in idipsum, id est in unum, ut ab omnibus fiat unum. [Cassiod.] Ut omnes invitatos traheret, dicit quae bona sibi inde evenerunt, subdens:

VERS. 4.-- « Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. »

[Aug.] Exquisivi intus munda conscientia, non aurum, non aliud, sed Dominum ipsum, et exaudivit me, per quod patet quod qui non auditur, ipsum non quaesivit, et ex omnibus tribulationibus meis: hoc ideo dicit, quod post mundum cor, et mundam conscientiam restant tribulationes; sed ex omnibus, dicit iste sanctus, eripuit me, id est futuro eripiet, cum mortale hoc induerit immortalitatem. [Cassiod.] Ideo dici ex omnibus universaliter, quia non possunt dici particulariter, id est singillatim, quanta impetravit, id est de quantis eripi impetraverit, qui non aliud quam Deum quaesivit.

PARS. II. VERS. 5.-- « Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestrae non confundentur. »

Accedite. [Cassiod.] Secunda pars, praemissis laudibus jam particulatim de novo vultu admonet sanctos, [Alcuin.] quos ad communionem veri sacrificii hortatur, [Cassiod.] quasi dicat: Dico magnificate, et si in primis injucundum videtur, accedite propius ad eum. Hortatur alios dicens, quod ipse probavit. [Aug.] Vel ita junge, dico, magnificate: et quo ordine? [Alcuin.] Ecce. Accedite ad eum, [Aug.] fide inhaerendo, et duobus pedibus geminae charitatis currendo; et percipiendo illum, illuminamini, ne fiatis caeci sicut Judaei, qui de Crucifixo tenebrati sunt: nos manducando Crucifixum et bibendo, illuminamur. Et post lumen facies vestrae, [Cassiod.] id est mentes, non confundentur in futuro judicio, et non frustrabuntur mente, decepti enim erubescunt, vos autem impetrabitis. Vel hic etiam in praesenti, mentes vestrae, non confundentur, in adversis. [Aug.] Quidquid enim hic fiat justo, non erubescit, quia etsi apud homines judicatur inferior inimico, tamen semper est superior apud Deum. Superbus vero in adversis erubescit, quia ad Dominum non accessit. [Gl. int.] Vel si accesseritis fide, mentes vestrae non confundentur, sicut eorum qui cum audissent Christum daturum carnem suam ad manducandum, dixerunt: Durus est hic sermo (Joan. VI) , et confusi retro abierunt.

VERS. 6.-- « Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum; et ex omnibus tribulationibus ejus salvavit eum. »

Iste pauper, [Hier.] quasi dicat: Vere accedentes non confundentur, quia iste pauper, id est spiritualis pauper, scilicet, ego David, vel Christus, vel Ecclesia clamavit, et Dominus exaudivit eum. [Aug.] Hic ostendit quomodo exaudiaris, scilicet si fueris pauper spiritu; dives non auditur. Sed hoc modo fit exauditio, scilicet si quis pauper sit spiritualis: [Cassiod.] hinc est qui accedit ad Deum, et illuminatur: nec erubescit, quia quando clamat, liberatur ab omnibus angustiis saeculi, dum jam transit ad Deum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum, in obitu transeuntem ad se. Sed quomodo hoc? Ecce:

VERS. 7.-- « Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. »

Immittet angelus Domini. Vel ita continua. [Alcuin.] Dico accedite, et sicut iste pauper clamavit et exauditus est, eodem modo angelus Domini, [Aug.] id est Christus, qui est angelus magni consilii, vel aliquis angelus de coelo, qui est Ecclesiae vallum, [Hier.] vel homo, qui est minister volutatis Dei, immittet, [Cassiod.] id est, immissionem faciet in circuitu pure, timentium eum, ut muniat hic eos; et in futuro eripiet eos. [Alcuin.] Alii interpretes qui concordant huic sensui transtulerunt sic: circumdat angelus Domini in gyro timentium eum. [Aug.] Aliqui vero mendosi codices habent: immittit angelum Dominus, etc.

VERS. 8.-- « Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo. »

Gustate. [Aug.] Hic aperte agit de sacramento quod ferebatur manibus. [Gl. int.] Quasi dicat: Non solum accedite, ut credatis, sed gustate carnem et sanguinem Christi, et sic videte, [Cassiod.] id est intelligite quoniam suavis est Deus, [Alcuin.] id est dulcis cibus, qui est vita sumenti, pellens omnes molestias in futuro. [Cassiod.] Deus enim vita est, et veritas. [Aug.] Et quia Deus est vita, et caro, quam sibi univit, est vivificatrix. Si autem haec nondum intelligis, regnat in te Achis, id est ignorantia, et abiit a te David, id est Christus, veritas. Beatus, etc., quasi dicat: dico gustate, et sperate in eo quod gustatis, quia beatus erit vir qui sperat in eo quod gustat; per hoc sperate, id est vitam aeternam, in futuro. Vel ita: beatus, quasi dicat suavis est Dominus, et sperate in eo, quia, beatus est, etiam nunc, vir qui sperat in eo; miser qui sperat in se, vel in aliis hominibus. [Gl. int.] Sed qui sperat in eo, jam beatus est, quia eum jam habet in spe qui est omne bonum. Et quia vult omnes sollicitos esse, addit: Et, o vos,

VERS. 9.-- « Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. »

[Gl. int.] Omnes sancti ejus, timete Dominum, [Cassiod.] ut qui stat, videat ne cadat. [Hier.] Et addit omnes, ut nullus, licet bene meritus, abhoc desistat, non securitatem praesumat. Ideo, timete Dominum, quoniam non est inopia temporalium timentibus eum. Alii aliquo indigent, sed non sui, quibus ipse ait: Primum quaerite regnum Dei et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI) . [Aug.] Pascebat Dominus contemnentem se, et deseret timentem se? ne ergo deseras Deum, ne famem patiaris. Multi enim ideo deserunt Deum, ne inopes sint. [Alcuin.] Sed promittit, non superflua sed necessaria, quia timentibus Deum nihil deest, sed

VERS. 10.-- « Divites eguerunt et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. »

Divites saeculi, [Gl. int.] id est superbi, eguerunt et esurierunt, quia etiam pane temporali egent, et inediam patiuntur interdum. Vel potius de spiritualibus bonis hic accipiendum est. [Cassiod.] Quasi dicat: Ideo timete, quoniam non est inopia, spiritualis, et veri boni, timentibus eum; sed divites saeculi, scilicet superbi, eguerunt bonis interioribus: Non enim putare debes hoc dici de terrenis quae nullius pretii sunt, sed de spiritualibus. [Aug.] Respice enim multos divites iniquos mori in divitiis suis, nec factos fuisse pauperes cum viverent; sed inter magnas copias divitiarum usque ad ultimum vitae perduci, et exspirare in lectis eburneis circumfluente familia, et magnificam celebrari pompam funeris, ac pompato funere ad tumulum deduci a suis. Ne ergo te fallat hic Scriptura: de spiritualibus hic accipe quod ait: divites eguerunt, [Cassiod.] quia fidem non habent quae est substantia sperandarum rerum (Hebr. XI). Et esurierunt, [Alcuin.] quia corpore Domini non satiantur. Quid enim habent, qui Deum non habent? Vel, divites eguerunt, id est carebunt in futuro summo bono, id est Deo, licet esuriant, id est desiderent. [Gl. int.] Unde subdit, et tamen esurierunt, id est desideraverunt, dote naturae. Inquirentes autem. [Cassiod.] Quasi dicat: divites eguerunt, sed, inquirentes, id est toto studio quaerentes, Dominum, non aliud, non minuetur omni bono, id est sine minutione habebunt bonum quod est omne bonum, quia in Deo sunt omnia bona, quia omnium auctor est et plena sufficientia.

PARS III, διάψαλμα, VERS. 11.-- « Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. »

Venite. [Cassiod.] Tertia pars. Tractatis supra Ecclesiae sacramentis, admonet jam eos, quasi qui extra sunt, id est incipientes qui prima fidei rudimenta accipiunt, a quibus abstineant. Quasi dicat: Dico timete, ut autem sciatis timere, o filii, scilicet discentes. Mos enim propheticus est, discipulos vocare filios. Venite, [Hier.] fide audite me, id est discite a me, et ne nomen timoris horreatur, addit, docebo vos filios, [Cassiod., Gl. int.] quos non docerem nisi rem utilem, scilicet timorem Domini, qui est initium sapientiae. [Hier., Gl. int.] Quasi dicat: Discite timorem, et debetis, quia in hoc est vita, quod ita ait:

VERS. 12.-- « Quis est homo qui vult vitam? diligit dies videre bonos? »

Quis est homo qui vult vitam aeternam? et qui diligit videre dies bonos qui nunquam sunt in hoc saeculo? [Aug.] Hoc omnes fatentur se velle, bonam rem volunt, sed non in regione ejus quaerunt illam. Velut si aliquem justum quaereres, sed non in patria ubi habitaret, diceretur tibi: Bonum virum et magnum quaeris, sed noli quaerere hic, ubi non invenies eum; ita quaeramus et nos vitam, sed non hic. Et quasi dicat aliquis: quare hoc quaeris? respondet:

VERS. 13.-- « Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. »

Prohibe linguam, ostendens quomodo debent timere. [Alcuin.] Quasi dicat: tu quicunque es, qui vitam aeternam cupis, hoc modo time, scilicet prohibe linquam tuam, de qua Salomon ait in Proverbiis: Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII) , amalo omni, [Hier.] ne mala loquaris aperte prohibe labia tua ne loquantur dolum, id est ne bona dolose loquantur. [Gl. int.] Nota quod dicit prius cohibe linguam quam labia, [Cassiod.] quia cum loqui volumus ante commovemus 72 linguam, et post labia linguae motum sequuntur.

VERS. 14.-- « Diverte a malo et fac bonum, inquire paoem, et persequere eam. »

Diverte a malo et fac bonum, [Aug.] id est nulli noceas facto. Et quia hoc non sufficit, addit, et fac bonum. Parum enim est ut non exspolies vestitum, sed vesti nudum. Si non exspoliaveris, declinasti a malo; sed non facies bonum, nisi nudum vestieris, et peregrinum in domo tua susceperis. [Cassiod.] Duo ergo bona sunt, diverte a malo et fac bonum. Illud vitat culpam; hoc meretur palmam.

Et nota quod est quidam declinandi a malo modus, quo tantum poena vitatur; et est quidam quo etiam vita aequiritur. Si enim quis nulla occasione provocatus ad malum, a malo opere declinat, vitavit utique poenam quam incurrisset, si illud amisisset. Si vero ab inimico invisibili vel visibili provocatus vel laesus malum non reddit, vel malo non consentit, a malo declinavit, et palmam promeruit. Vel ita: Diverte a malo, [Hier.] id est destrue vitia in te; et fac bonum, id est aedifica virtutes; et sic inquire pacem, [Cassiod.] id est desidera, ut pax sit spiritui tuo cum carne. Ideo autem dicit inquire, quia hic nunquam est justo plena pax cum corpore suo, sed semper pugna est cum vitiis. Ideo praecipit hic pacem semper inquiri, etsi hic plene haberi non possit. Unde subdit: Et persequere eam fugientem, id est persevera inquirendo. Aliter enim in futuro non capietur. Vel, inquire pacem, [Aug.] id est Deum ipsum, qui est pax nostra. Et quia hic non habebis, persequere eam, in coelum quo praecessit.

PARS IV. VERS. 15.-- « Oculi Domini super justos; et aures ejus in preces eorum. »

Oculi Domini. [Cassiod.] Quarta pars, ubi agit de tribulationibus bonorum et malorum, ne in periculis justus aliqua dubietate mollescat. Quasi dicat: Dico, diverte a malo, inquire pacem, et ne ex infirmitate tua dissidas, quia oculi Domini, [Aug.] id est respectus misericordiae Dei, sunt super justos, etsi ut medicus secat et urit, per quod videtur non exaudire, sed hoc facit ut sanet, et pariat in sempiternum; et aures ejus sunt in preces eorum, ut quod petunt det, [Gl. int.] scilicet gratiam pro gratia. Et nota quod non ait ad preces; sed in preces, [Cassiod.] in quo notatur celeritas audiendi dum in ipsis auditor habitat. [Aug.] Sed forte dicit malus: Secure facio mala, quia non super me sunt oculi Domini; ad justos Deus attendit, me non videt. Ideo subdit:

VERS. 16.-- « Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. »

Vultus autem. [Cassiod.] Quasi dicat: Justos respicit Deus, sed nec malus putet se nesciri, quia vultus Domini, id est cognitio Dei, est super facientes mala; non tamen respicit eos misericorditer, scilicet ut exaudiat, sed cognoscit ut puniat. Unde subdit: ut perdat de terra viventium memoriam eorum, [Alcuin.] scilicet ut nec mentio, id est intercessio, fiat pro eis inter bonos. Adeo placet eis justitia Dei. Unde in Evangelio ait Abraham ad divitem: Chaos firmatum est inter nos et vos (Luc. XVI) , ut boni non possint transire ad eos cum passione aliqua propter confusionem peccatorum quae admiserunt. Et vere oculi Domini super justos, quia

VERS. 17.-- « Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. »

Justi antiqui, [Gl. int.] sicut Abraham et caeteri, clamaverunt pro liberatione sua ad Dominum, et Dominus, id est Christus, exaudivit eos in sua resurrectione; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos, quando captivam duxit captivitatem (Ephes. IV), vel corporaliter liberavit, [Aug.] ut tres pueros in camino flamma laedere non potuit, in quorum laudibus ignes friguerunt; sic et alios liberavit.

VERS. 18.-- « Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit. »

Juxta est Dominus. [Alcuin.] Quasi dicat: Sicut in Veteri Testamento exaudivit Dominus justos, sic etiam et in Novo Testamento juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, non omnibus tribulatis corpore, sed tribulatis corde, scilicet qui terunt duritiam cordis, et humiles spiritu, non verbis salvabit: quod necesse est, quia

VERS. 19.-- « Multae tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus. »

Multae tribulationes. Vel de modernis justis potest accipi, et de spirituali liberatione qua liberati sunt, [Cassiod.] non ut tribulationes non sentirent, sed ut fortiter tolerando non succumberent. Et hoc est, clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos: [Aug., Alcuin.] sic exaudivit, quod liberavit eos, non corporaliter, sed dando eis patientiam. Et hoc est quod subdit, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos, saltem spiritualiter. Et vere liberavit; nam pronus est ad hoc. Et hoc est quod ait, juxta est Dominus, vel allusio est ad hoc quod dixerat, clamaverunt, quasi dicat illi: Clamaverunt. et Dominus juxta est his qui tribulato sunt corde. [Aug.] Altus quidem est Dominus, sed vicinatur humili, et non se erigenti. Unde subdit: Et humiles spiritu salvabit, hoc non mutatur. Multae tribulationes, quasi dicat: Humiles salvabit, non utique sic ut nihil patiantur, quia tribulationes justorum [Cassiod.] multae sunt, quia a diabolo et invidis hominibus, et a seipsis. Qui ergo non patitur non est justus, quia multae sunt tribulationes justorum: [Aug.] econtra pauciores iniquorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus in futuro. Dominus, potens liberator: interim vero

VERS. 20.-- « Custodit Dominus omnia ossa eorum; unum ex his non conteretur. »

Dominus custodit omnia ossa eorum, id est firmamenta fidei, scilicet patientiam et alias virtutes; et unum ex his non conteretur, [Aug.] id est nec etiam patientia peribit: quod signatum est in agno paschali, de quo dicitur in Exodo: Os non frangetis ex eo (Exod. XII) : quod impletum est in Domino nostro Jesu Christo, cujus crura non sunt fracta in cruce, et impletur in sanctis suis, quorum patientia in tribulationibus exercetur, sed non vincitur.

VERS. 21.-- « Mors peccatorum pessima; et qui oderunt justum delinquent. »

Mors peccatorum, quasi dicat: Justos custodit Dominus, et liberabit, [Aug.] sed mors peccatorum non solum est mala, sed et pessima, quia rapit ad gehennam. Etsi enim in divitiis, et odoribus et lamentis hominum finiatur, tamen pessima est, quia in peccatis est, et ad infernum trahit. Et dicit hoc contra illud quod de bonis dixerat, liberabit eos. Et quia omnes sunt peccatores, determinat quorum peccatorum mors est pessima, dicens: et qui oderunt, etc. Et quasi quis diceret: Quorum peccatorum mors est pessima? respondetur: Non omnium, quia omnes sunt peccatores; sed eorum qui oderunt justum, id est Christum, qui justificat, per quem qui non reconciliatur, perit; illi enim delinquent, id est Dominum derelinquent, odiendo bonum, et est contra illud quod supra dixit de bonis, scilicet custodit Dominus omnia ossa eorum.

VERS. 22.-- « Redimet Dominus animas servorum suorum; et non delinquent omnes qui sperant in eo. »

Redimet Dominus. [Cassiod.] Quasi dicat: Mors peccatorum est pessima, sed redimet Dominus pretio mortis animas, non libertorum, id est eorum qui de servis Dei facti sunt liberi sui, sed servorum suorum sibi obedientium, et omnes qui sperant in eo, quamvis sine peccato non sint, tamen non delinquent, [Rem.] id est non peccabunt ad mortem. Iste est enim modus justitiae humanae, ut vita mortalis quantumlibet proficiens, quia sine peccato esse non potest, in hoc non delinquat id est per hoc mortale delictum caveat, dum, id est quia sperat in eo in quo est remissio peccatorum.

Collatio In Psalmum XXXIII: « Benedicam Dominum. »

In titulo. Vultum tuum. Hieronymus, os suum, Sanctes, verbum suum; Munsterus, eloquium suum; interpretes pro Cajetano sensum suum; Pratensis, gustum suum. Munsterus indicat juxta opinionem quorumdam significari visionem, vel consilium. Pellicanus etiam docet posse accipi pro ritu et more. Denique quid et quomodo debeat intelligi, clare habes, I Reg. XXI, ne inter tantam varietatem fluctues.

Accedite ad eum et illuminamini. Hieronymus, respicite ad eum et confluite; Pratensis, respexerunt ad eum, et cucurrerunt; Munsterus, Sanctes, et interpretes pro Cajetano, respexerunt ad eum, et illuminati sunt. In primis quod Hieronymus et LXX verterunt per imperativum sub secunda persona: quod caeteri novatores per indicativum, et sub tertia persona. Id effectum est propter affinitatem personarum utriusque modi, praesertim si non subscribantur puncta. Nam HABBITU, id est respicite. Et quia iste respectus est ad Deum accessus per conversionem, gratiam, fidem, contemplationem convenienter dixerunt, accedite, si autem legeris HIBBITU, id est respexerunt. Caeterum particula NAHARU a radice OR, ut vult Ra. kimhi, indicante Munstero in scholiis, est illuminati sunt, ut sit he pro aleph. Si autem a themate NAHAR significat currite sive confluite, ut vertit Hieronymus et Pratensis. Utramque acceptionem insinuat Pellicanus. Nebiensis et Chaldaeus interpres stant a nobis, respicite ad eum, et illuminamini.

VERS. 10.-- Divites eguerunt et esurierunt. Hebr. KEPHIRIM, id est leunculi, vel leones, quae nominis ratio nemini magis quadrat quam divitibus hujus saeculi, qui superbe sapiunt, et pauperum bona instar leonum, rabide et violenter diripiunt. Ob id haud absurde leones mutaverunt in divites. Hinc translator ad Campensem violenti egebunt et esurient, vertit. Et huc alludit canticum deiparae Virginis: Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes (Luc. I) .

Chapter 40 of 157