Skip to the text

Psalmus XXVI

Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David, Priusquam Liniretur. »

Dominus illuminatio mea. Titulus. In finem, psalmus David priusquam liniretur. [Hier.] Titulus iste sumptus est de historia libri Regum, ubi legitur David ter fuisse inunctus. Primo in Bethlaeem a Samuele in domo patris sui Esai, non utique in regem, sed in signum futuri regni (I Reg. XVI). Et ab illa die directus est in eum spiritus Domini. Secundo inunctus est in Hebron in regem mortuo Saüle, et regnavit super tribum Juda (II Reg. II). Occiso autem Hisboset filio Saül, qui super alias tribus regnabat, tertio inunctus est ibidem, ut regnaret super universum Israel (II Reg. V). Et ascendens in Jerusalem, in pace regnavit. Sed duae extremae reputantur pro una. [Alcuin.] Post primam unctionem David hostes habuit. Post secundam in pace regnavit. Huic historiae alludit titulus. Sed quia omnia in figura contingebant illis (I Cor. X), sciendum quod olim duae personae ungebantur, [Aug.] rex scilicet et sacerdos, in quibus significabatur unus Christus rex et sacerdos: Rex, quia nos regit et ducit; sacerdos, quia pro nobis interpellat, et sacrificium Deo obtulit, non aliud quam seipsum. Nos vero sumus corpus Christi, et in eo Christus sumus, quia omnes ungimur de ejus plenitudine unctionis, a qua dicitur Christus. Dicitur enim a chrismate Christus. Et ideo Christum accipientes omnes, in illo et Christi, et Christus simus, quia quodam modo totus Christus caput est et corpus. Et sicut David prius fuit unctus in signo, deinde bis in regem, atque illae duae unctiones pro una reputantur, ita et nos prius inungimur, hic in signo futuri regni, dum Spiritus sancti gratiam in baptismo et in aliis sacramentis percipimus (Rom. VI); secundo autem in futuro inungemur in reges, quando libertatem gloriae filiorum Dei, et redemptionem corporis nostri recipiemus. Et sicut David post primam unctionem hostes habuit, post secundam in pace regnavit; [Alcuin.] ita et nos post sacramentalem unctionem sub hostibus laboramus et gemimus adoptionem filiorum exspectantes (Rom. VIII). Post secundam quiescemus. Et sicut David bis in regem unctus est, ita et unctio glorificationis nostrae qua in reges ungemur, gemina est stola, scilicet animae et corporis. Sed hae duae quasi pro una reputantur. [Aug.] Nobis ergo modo est unctio in sacramento, quo praefiguratur quid futuri sumus. Et ideo dicitur, priusquam liniretur. Et est sensus tituli: [Gl. int.] psalmus iste, dirigens nos in finem futurae consummationis, attribuitur David, id est cuilibet fideli. Psalmus dico, agens de hoc quod est, priusquam liniretur, secunda, id est de eo quod est ante perfectam unctionem antequam hostes habuit. [Aug.] Unde in sacramento, id est in sacramentali unctione iste fidelis gemens et laborans, ut in re gaudeat; hic loquitur quiddam ineffabile se desiderare, ostendens pro quo omnia tolerat. Intentio. Monet ne quis post primam unctionem torpeat, sed ad secundam se diligenter paret. Modus. Bipartitus est psalmus, [Alcuin.] Prius agit de prima unctione, per quam certificatur secunda. [Cassiod.] Secundo dicit quis labor et gemitus sit ante secundam, ut possit haberi, ibi Exaudi, Domine. [Aug.] Fidelis ergo prima inunctione inunctus, tanquam tyro Christi ait:

VERS. 1.-- « Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? »

[Gl. int.] Dominus habitans in me, est illuminatio mea, [Aug.] vel lux mea, contra tenebras ignorantiae meae. [Hier.] Non ego mihi sum lux, sed ipse qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Et ipse est salus mea contra infirmitatem, [Aug.] ut jam possim resistere peccato. [Gl. int.] Et est ac si diceret, Dominus et notitiam suam dedit et salutem, quem ergo timebo? nullum, quia nullus potest contra eum. Et

VERS. 2.-- « Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo? »

Dominus est protector vitae meae, [Alcuin.] id est dat mihi vitam virtutum, [Aug.] quam et protegit, dum omnes impetus et insidias repellit, [Cassiod.] sine cujus protectione omnia dona ejus perduntur. Non ergo satis est dare, nisi etiam et protegat. Ideo non ait dator, sed, protector vitae meae. Vel quia Dominus protegit, ergo a quo homine, vel a quo, id est a qua re trepidabo, id est quem vel quid trepidabo? [Aug.] quasi dicat: nec aliquem nec aliquid. Ad potentissimum enim omnium omnipotentem pertineo, qui illuminat, salvat et protegit. Ideo nullum timeo, praeter ipsum, ambulans in lumine gratiae firmus. Vel de futuro possunt hi duo versus accipi, et in primo quidem versu notat sabbatismum animae; in secundo sabbatismum corporis, in cujus rei figura, ut praedictum est, praecesserunt duae extremae unctiones David. Hoc idem quoque significavit in tabernaculo Domini unius cubiti tabula secta per medium, in occidentalis lateris angulis posita, quae duos parietes tabernaculi hinc inde excipiebat, atque cum fronte occidentali jungebat, quia fideles de utroque populo sperant se habituros geminam glorificationem post occasum corporis: propterea perseverant constanter in bono usque in finem. Et hoc est, Dominus erit illuminatio mea, vel lux mea, post hanc vitam, et salus mea, secundum animam quam glorificabit et illuminabit, ut videat Deum facie ad faciem. Quem ergo tunc timebo? Quasi dicat nullum. Quis enim est quem timeat anima in qua habitat Deus! Deinde subdit de sabbatismo corporis. Et Dominus est protector vitae meae, [Aug.] id est proteget me vita immortalitatis. A quo ergo trepidabo? quem trepidet caro cum induerit incorruptionem? Nullum.

VERS. 3.-- « Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas. »

Dum appropiant. Hic ostendit quare non timeat, et jungitur haec littera cum praecedenti, secundum primam sententiam, sic quasi dicat: nec aliquem nec aliquid timebo, quia qui persequuntur me, scilicet nocentes et inimici mei cadunt, nec tollunt nisi carnes; illis finitis, ero spiritus, id est spiritualis. Et hoc est quod ait, dum appropiant, etc. Secundum aliam sententiam de futuro sic junge, Dominus proteget me in futuro, [Aug.] et vere, quia jam hoc facit, quod, nocentes cadunt. Et hoc est quod ait, dum appropiant, etc. Ordo verborum talis; nocentes, voto suo scilicet, et si non effectu, infirmati sunt, et ceciderunt; et hoc, dum appropiant. [Gl. int.] Bene hoc dicit, quia jam in se ipso eos sentit. Appropiant dico, super me, [Aug.] scilicet ut se mihi praeferant insultantes: quod vertit Deus in melius, ut scilicet maledico dente, non me sicut volebant, sed carnalia desideria consumant. Unde subdit, ut edant carnes meas. Et est hic ut effectivum vel consecutivum, non affectivum, quia non ipsi hoc affectu appropiant, sed de illis consilio Dei efficitur, ut non animam laedant, sed carnes edant, id est carnales concupiscentias perimant.

VERS. 4.-- « Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. »

Qui tribulant me. [Gl. int.] Quasi dicat non solum qui videntur amici blandis volentes decipere cadunt, sed etiam manifesti inimici mei, qui ex odio aperto tribulant me ipsi infirmati sunt, et ceciderunt, [Aug.] in eo quod male defendebant, ut 54 jam credant meliora. [Hier., Alcuin.] Dum enim Christus carnem accipit, inimici nutantes facti sunt in his quae prius defendebant. Et post, ceciderunt, id est colla sua fidei subdiderunt. Et accipitur in bono. Vel in malo potest accipi: ipsi infirmati sunt, id est debilitati, paulatim, et ceciderunt, [Alcuin.] id est ad ruinam animae pervenerunt. Vel ita, ut eosdem per nocentes et inimicos accipiamus, hoc modo; nocentes, scilicet inimici mei qui tribulant me, etc. Hoc non mutatur, ea intentione, id est fine et desiderio, ut edant carnes meas, [Cassiod.] id est ut delectentur in morte mea carnali. Crudelitas inimicorum hic notatur, qui carnes lacerant, animas laedere non valentes. Ideo non sunt timendi, secundum illud: nolite timere eos qui corpus occidunt (Matth. X) . [Hier.] Quid ergo nobis faciunt mali? possunt auferre spem? possunt tollere quod dat omnipotens? [Aug.] Si auferri potest datum, vincitur dator. Sed sicut non vincitur qui dat, sic non aufertur quod donat. Non ergo timeamus nisi Dominum. Quidquid alius fremat, quidquid alius superbiat contra nos, non timeamus. Et, dum mali appropiant, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt. Ergo accepta tanta fiducia.

VERS. 5.-- « Si consistant adversum me castra; non timebit cor meum. »

Si deinceps consistant adversum me castra, [Aug., Cassiod., Gl. int.] id est contradicentium conspiratio, hostium molimina, cor meum, [Aug.] id est ratio restituta, non timebit ut ad eos transfugiam. Et etiam

VERS. 6.-- « Si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo. »

Si praelium, [Aug., Cassiod.] id est persecutio saeculi, scilicet conflictus persequentium, exsurgat, [Gl. int.] scilicet subito, vel in immensum crescat adversum me, [Cassiod.] ego cui Deus protector est in hoc praelio sperabo in Domino, [Alcuin.] scilicet, spem victoriae habebo in Domino, et spem remunerationis aeternae. Et merito quia

VERS. 7.-- « Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. »

Unam petii etc. [Aug.] Vel, in hoc, id est in hac una petitione, quam cogito, Ego sperabo, id est figam spem meam, unam enim petii. Cum autem deberet dicere neutraliter, unum petii, dixit, unam petii, utens adjectivo feminino pro substantivo, secutus usum vulgaris locutionis qua solemus dicere, duas habes, non duo, et unam tibi dabo, non unum. [Hier.] Hoc modo, inquit, unam, scilicet rem, id est ipsum Deum, petii a Domino. [Cassiod.] Mali quidem multiplicia quaerunt, ego tamen unam. Et hanc requiram, ideo ut omnibus diebus vitae meae habitem in domo Domini, [Aug.] scilicet in praesenti Ecclesia, id est ut quandiu vivo nulla adversitas me excludat ab unitate fidelium, qui unitatem et veritatem Dominicae fidei, per orbem terrarum tenent, sed in ea semper permaneam. Et

VERS. 8.-- « Ut videam voluntatem Domini: et visitem templum ejus. »

[Cassiod.] Ut videam voluntatem Domini quam videt qui praecepta intelligit. Et est, ut videam voluntatem Domini, id est praecepta ejus spiritualiter intelligam, et visitem mente, et si non oculis corporis, templum ejus [Alcuin.] id est corpus Christi, quod est templum divinitatis. Vel visitem templum ejus, [Hier.] id est, me faciam templum ejus, qui non requiescit nisi super humilem et quietum (Isa. LXVI). Quod potero, quoniam abscondit me in tabernaculo, etc.

Vel ita: unam petii quasi dicat: Unam petitionem a Domino petii, et hanc requiram omnibus diebus vitae meae. Et quae sit illa petitio, exponit, [Aug.] scilicet Ut inhabitem in domo Domini non manu facta, scilicet in coelesti Jerusalem, ubi nihil mali est. Ad hoc volo ibi esse, ut ibi videam voluntatem Domini, sicut est. [Alcuin.] Ibi enim voluntas Domini in homine plenius fit quam hic. Unde dicitur: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra (Matth. VI) , id est, sicut in angelis fit et in sanctis qui nunc tecum sunt, ita fiat et in aliis hominibus, ut in nullo a tua voluntate, sicut modo fit, dissentiant. Et visitem, id est cum desiderio et frequentia videam, templum ejus, id est Jerusalem coelestem, scilicet conventum coelestis curiae, vel humanam Christi naturam, in qua velut in templo habitat Divinitas. Quod hac fiducia peto, quoniam abscondit me, etc. Vel ita, unam petii. Et accipit unam et domum pro eodem, scilicet pro coelesti Jerusalem. Ait ergo, unam petii a Domino, et hanc requiram. [Aug.] Haec una est domus aeterna, in qua semper maneatur, [Alcuin.] ubi sunt aeterni dies, de quibus dicitur, Et anni tui non deficient. Unde subdit, ut inhabitem in domo Domini non manu facta. Omnibus diebus vitae meae, id est aeternaliter. Cur ibi? Ut comtempler delectationem Domini. [Aug.] Alia littera, id est eo fine ut demum appareat mihi spes desiderabilis, quam facie ad faciem videam, quod est verum bonum. Et ut protegar a templo sancto ejus, id est induar immortalitate effectus templum ejus. Alia littera habet; Et protegat templum ejus, vel proteget templum ejus, quae non variat praecedentem sensum, sed confirmat hoc modo: ideo habitare volo semper in domo, ut contempler delectationem Domini, id est fruar contemplatione ipsius summi boni, incommutabilis, aeterni, a quo omnia bona sunt ut securius fruar deliciis. Et ut nulla me molestia contingat, nullaque suggestio avertat, proteget ipse me templum ejus. Non solum ergo contemplari volo ipsum, sed etiam ut me templum suum protegat, dando impassibilitatem. Alterum horum pertinet ad glorificationem mentis, alterum ad claritatem corporis. Ibi perfectio gaudii est, hic incorruptio sanitatis: Quae duo etiam in primis versibus psalmi distinximus. Ideo autem haec mihi in finem praestat.

VERS. 9.-- « Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum; protexit me in abscondito tabernaculi sui. »

Quoniam abscondit. [Aug.] Et ideo non temere peto unam etsi peccator sim abscondit me dico in tabernaculo suo, id est dispensatione incarnati Verbi, [Cassiod.] ibi abscondit me ne viderer a quaerentibus me inimicis, ut figuraliter David cum fugeret Saülem, abscondit se in latibulis ne videretur (I Reg. XXIV). [Aug. Hier.] Tabernaculum autem deitatis est caro Christi, in qua debellavit aereas potestates, in qua per fidem et spem me occultavit ne mihi noceant mala saeculi. Unde Apostolus ait: Nunc vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. III) , [Aug.] quia nunc per fidem et spem occultorum jam sumus cum Christo in conspectu Dei. Abscondit dico in die malorum hominum id est in die praesenti, quo mali florent. Vel, in die malorum, [Gl. int.] id est tempore tentationum, quibus mortalis vita mea subjacet [Aug.] ibi sunt dies vitae meae. [Gl. int.] et protexit me ne laederer, in abscondito tabernaculi sui [Cassiod.] id est in secreto divinitatis, ubi semper est animus justi. Et

VERS. 10.-- « In petra exaltavit me: et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. »

In petra exaltavit me. [Aug.] A simili imperatorum superiora loca suis militibus providentium, hoc dicit: ita et Dominus, in petra, id est infirmitate virtutum. Vel in Christo exaltavit me secundum promotionem qua de virtute in virtutem progredi, et quasi extra homines me fecit. Et nunc dicit propheta respiciens ad tempus suum, id est ante tempus incarnationis, exaltavit caput meum [Cassiod.] id est, mentem super inimicos meos, id est super vitiosos appetitus. Vel, nunc, scilicet dum dies malorum est. Et ideo magis mirum, exaltavit caput meum super inimicos meos, id est ita illustravit mentem meam, ut praevideam damnationem malorum futuram. Deinde pro his beneficiis gaudium suum subdit, unde item certus est, id est per hoc gaudium ostendit se certum de secunda unctione sicut per praedicta. Non enim gauderet nisi certus esset. Subdit verum gaudium dicens:

VERS. 11.-- « Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus, hostiam vociferationis; cantabo et psalmum dicam Domino. »

Circuivi. quasi dicat: Praedicta fecit mihi Dominus, et post haec omnia circuivi, id est omnia beneficia memoriae dando pertractavi et non ingratus immolavi in tabernaculo ejus, [Aug.] id est ecclesia toto orbe diffusa hostiam vociferationis vel jubilationis, id est laudis ineffabilis, ut deficiente sermone sola jubibilatio restet, et de reliquo cantabo Domino, scilicet fecunditate contemplationis, et psalmum dicam, id est opus manifestabo. [Aug., Cassiod.] Et est sensus: corde laetabor Domino, et opere et verbis gloriam Dei praedicabo, et factis.

Aliter ab illo loco, Protexit me in abscondito tabernaculi sui. [Aug.] Ita dicit, in abscondito, quasi dicat Multae sunt partes ejus, scilicet forinsecae et penetrale, quod utique ita est. Nos enim sumus quasi forinseci, qui per adoptionem sumus filii. Ipse sacerdos Christus, est absconditum tabernaculum, in quo vita nostra abscondita est. Corpus ergo etiam et caput, id est tota Ecclesia, unum tabernaculum est, cujus penetrale Christus est, quem mox vocat petram, cum ait: In petra. Et est sensus: protexit me in abscondito tabernaculi sui, id est in Christo, in petra, id est in eodem Christo, exaltavit me, et nunc, [Gl. int.] id est in praesentiantequam veniam ad domum, exaltavit caput meum, id est Christum, super inimicos meos. Etsi enim adhuc patior, Christus supra est, qui est pignus nostrae exaltationis. Vel, protexit me in absc. tabern. sui, id est in corde credenti ad justitiam. Et ut palam fieret ad salutem, quod credidi, in petra exaltavit me, id est in sua firmitate fecit eminere confessionem meam. Et nunc, in hac vita, ubi corpus mortuum est propter peccatum, exaltavit caput meum, id est mentem, super inimicos meos, id est vitia, quia mens mea servit legi Dei, non est captiva sub lege peccati. Et ego non ingratus, quasi materiam laudandi Deum quaerens, circuivi. id est circumspexi animo omnia creata, et universa dicunt, Deus me fecit; me cuncta delectant, in quibus artifex commendatur: undique resonant omnia conditorem. Et ipsae species creaturarum quasi quaedam voces sunt creatorem laudantium. Et in his tanta laus Dei invenitur, quae verbis non potest dici. Unde subdit, et immolavi in tabernaculo ejus, id est Ecclesia catholica, hostiam jubilationis, id est ineffabilis laudis. Jubilus enim gaudium vel laus est, quod verbis explicari non valet, sequentia non mutantur. Vel, circuivi, id est consideravi fidem orbis terrarum in qua caput est exaltatum, super inimicos meos, quod est honor Ecclesiae in eo exaltatae. Et, in ipso tabernaculo ejus, id est in Ecclesia toto orbe diffusa, immolavi hostiam vociferationis vel jubilationis, id est inneffabiliter laudavi Dominum. Vel, circuivi id est consideravi orbem credentem, idem sensus cum praecedenti, sed mutatur quod sequitur. [Aug.] Accipitur enim per tabernaculum Christi incarnatio et passio, in qua diabolum expugnavit. Et hoc est, in tabernaculo ejus, id est meo, quod Dominus pro nobis humiliatus est, dum illud attendo. Immolavit hostiam vociferationis, id est gaudens laudavi eum, tali enim hostia delectatur. Vel, circuivi, a simili boni militis hoc dicit, qui sollicite castra custodit, nec ubi sit aditus hosti. Sic, iste ait, circuivi, quasi dicat: Quia se mihi praebuit ducem, ego me illi praebeo militem, ut pro eo certem contra hostes, caute servando moenia mentis meae. Et in tabernaculo ejus, id est in Ecclesia, immolavi, etc. Non mutantur. Vel, circuivi, id est mentem meam exquisivi, ut omnes voluntates ejus implerem. Reliqua non mutantur. Vel, circuivi. [Hier.] id est exempla praecedentium sanctorum circumspexi, quibus informarem vitam meam. Et ibi ineffabilem laudem inveni. Unde subdit, et immolavi in tabernaculo ejus, etc. Non mutantur.

PARS II. VERS. 12.-- « Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi ad te: miserere mei et exaudi me. »

Exaudi. [Cassiod., Alcuin.] Secunda pars, ubi ostenditur quis labor, quis gemitus, et oratio fit ante secundam unctionem, ut possit haberi: quam et sibi spiritu prophetiae promittit ibi, credo videre, [Aug.] quasi dicat: In futuro habebo unam, cum dilectionem Dei contemplabor, cum in corruptione protegar, ante autem 55 quam gaudeatur in illa una, est gemitus miserorum, et oratio indigentium. Et ideo ego inter alios gemens et orans, clamo, o Domine, exaudi. [Alcuin.] Vel ita jungitur littera per omnia praedicta: certus petii unam, et adhuc petam. [Aug., Gl. int.] Et tu, o Domine, exaudi vocem meam interiorem qua clamavi ad te forti intentione pro illa una; et miserere mei, ut cum merito meo misericordia tua sit, qua in illa una sim, et exaudi me. [Cassiod.] De illa una preces inculcat, cum ait, exaudi, miserere mei, quia quanto plus accepit, tanto ardentius appetit: desiderio enim non est finis et satietas.

VERS. 13.-- « Tibi dixit cor meum: exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. »

Tibi dixit. [Cassiod., Alcuin.] Quasi dicat: Ideo exaudi, quia cor meum dixit tibi, id est desiderium cordis quod Deo loquitur. Vel ratio a te docta tibi confabulatur de illa una, non aliud quam doces, pertractat. [Aug.] Vel desiderat, nec me ostentavi hominibus, sed in corde ubi tu solus audis, dixi, quid? hoc, scilicet, exquisivit te, non aliquid extra te, facies mea, id est praesentia mea tuam exquisivit. [Alcuin.] Vel pulchritudo mea qua sum notabilis exquisivit tuam, quae est una, de qua supra, ut contempler delectationem Domini, faciem tuam, [Aug., Cassiod.] quasi dicat: Exquisivi, et o Domine, faciem tuam requiram, id est huic inquisitioni perseveranter instabo. Ut autem inveniam quod quaero, tu Domine,

VERS. 14.-- « Ne avertas faciem tuam a me: ne declines in ira a servo tuo. »

Ne avertas in futuro faciem tuam a me, quia non est in manu mea obtinere quod peto, et ne declines in futuro in ira a servo tuo, [Aug.] ne te quaerens in malum incurram. Tu es enim una quam peto, nil aliud volo habere nec timeo perdere nisi unam. Vehementer iste vir sanctus fixit desiderium et petitionem suam in hac una; aliud non petit, una sufficit ei. Alius petit haec bona temporalia a Deo et de datis gaudet; hic non nisi una. Alius habens haec bona timet iratum, ne tollat ea; iste non putat iram nisi si avertit vultum suum Deus ab eo. Etiam si quid in eo vindicet, nil divinius poterat dicere. Vel de praesenti potest hoc accipi ne declines, quasi dicat: Oro ne avertas faciem in futuro: propter quod interim, ne declines in ira a servo tuo. Non simpliciter dixit, ne declines, sed addit, in ira, a quibusdam enim declinat in ira, a quibusdam non in ira. Non in ira declinat, quando a peccatis faciem avertit, ut ea deleat, non ab ipso peccante, ut eum perdat: in ira declinat, quando peccanti non indulget. [Alcuin.] Vel non in ira declinat, cum labi aliquem sinit, ut cautior et fortior surgat. Secundum quod, sic expone: Ne declines a me, servo tuo, id est ne me labi sinas, in ira, ita quod aeternaliter punias, sed ut nostra infirmitas cautior fiat. Ne declines, dico, sed

VERS. 15.-- « Adjutor meus esto, ne derelinquas me: neque despicias me, Deus salutaris meus. »

Adjutor meus esto, [Aug.] quia ego quamvis liber et in via positus mihi non sufficio. Quando enim inveniam te, nisi adjuves me? sine te deficiam. Et ideo precor et hoc, [Gl. int.] id est in hac via ne derelinquas me, [Aug.] quasi dicat: Incoeptum ne intermittas Jam in via me posuisti, sed aberrabo si me relinquis. Voluntatem liberam mihi dedisti, sed sine te nihil est conatus meus; neque despicias me, id est non contemnas quod ego mortalis te aeternum audeo quaerere, quia tu es Deus qui me creasti; et salutaris meus, qui sanas plagam peccati, quasi dicat: Frustra creasti, et recreasti si mortales despicis, quod non debes, quia non mea propria, sed parentalis culpa est, qua in hanc mortalitatem decidi. Et hoc est quod ait:

VERS. 16.-- « Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me. »

Quoniam pater meus, [Alcuin.] scilicet Adam, et mater mea, scilicet Eva, dereliquerunt me, id est huic miseriae me exposuerunt peccando: Dominus autem accepta carne assumpsit me ad immortalitatem. [Hier.] Hoc ad litteram potest convenire David, qui cum esset fratrum minimus, et a parentibus contemptus, a Domino per Samuelem est electus (I Reg. XVI). Mystice quoque potest accipi hoc, pater malus fuit regnum saeculi, vel diabolus. Mater, civitas saeculi, scilicet Babylonia, id est societas impiorum, quasi dicat: Ideo non despicias, quoniam pater meus, scilicet regnum saeculi, vel diabolus, et mater mea, scilicet civitas saeculi, unde natus sum, dereliquerunt me quaerentem te, et contemnentem, se cum id quod quaero dare non possent. Dominus autem assumpsit me, qui potest dare mihi quod quaero, et modo necessaria. Ecce magna humilitas, qua fecit iste se parvulum Deo; ipsum fecit sibi Patrem et matrem. Pater est, quia condidit, quia vocat, quia jubet, quia regit. Mater est, quia fovet, quia nutrit, quia lactat, quia continet. Ideo dicit, Dominus assumpsit me, scilicet ad regendum, ad nutriendum, tanquam pater et mater.

VERS. 17.-- « Legem pone mihi, Domine, in via tua; et dirige me in semita recta propter inimicos meos. »

Legem. [Aug.] Quasi dicat: Quoniam ad te tendo, igitur mihi tendenti ad te et jam in via posito, o Domine pone legem, id est da correctionem quae non sinat aberrare. Ideo, pone legem, ne aberrantem disciplina tua deserat. Hoc susceptus potest dicere, pone mihi, dico, posito in via tua, id est in Christo, in quo est lex cum misericordia, quae est via, veritas et vita (Joan. XIV). Ipse est sapientia, de qua scriptum est: Legem et misericordiam in lingua portat (Prov. XXXI, juxta LXX) . Si enim offenderis in lege, ipse qui pro te sanguinem effudit, confitenti tibi ignoscit. Deinde de misericordia subdit, dicens et dirige me ulterius in semita recta, id est in rectitudine angustiarum, quoniam non sufficit inchoare, cum inimici donec perveniatur, non quiescant. Unde subdit, propter inimicos meos, qui insidiari non cessant. Nota quod duo dicit, scilicet legem pone, et dirige. Illud ad praeceptum pertinet, quia in praecepto est correctio; hoc ad misericordiam pertinet, per quam fit directio in melius. Et

VERS. 18.-- « Ne tradideris me in animas tribulantium me; quoniam insurrexerunt in me testes iniqui: et mentita est iniquitas sibi. »

Ne tradideris me in animas tribulantium, [Aug.] id est ne sinas eos satiari de malis meis ut consentiam eis, et si carnem meam das in manus eorum. Unde in Job dicitur: Terra data est in manus impii (Job IX), id est caro tradita est in manus peccatoris. Trade ergo, si placet, carnem meam in manus tribulantium; sed non animam meam in animas eorum tradas. Devoret caro carnem, terra terram, anima tibi illaesa servetur. Et quasi quis quaereret, Quare hoc dicis? respondet: Ecce quare, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, id est mihi de me falsa dicentes, ut moveant et revocent me a te, quasi ab hominibus gloriam quaeram. Sed hoc modo traderer in animas eorum, si essem falsus cum eis, et si humanam captarem gloriam; et mentita est iniquitas sibi, non mihi, id est suo mendacio delectata est. Sed me non movit, unde major merces est mihi in coelo. Vel, mentita est iniquitas sibi, [Hier.] id est ad damnum suum: Omne enim peccatum in suum redit auctorem. [Cassiod.] Hoc quoque secundum historiam potest dici ex persona David, sic: Ne tradas me in animas tribulantium me, scilicet Saül, et adjutorium ejus. Quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, ut Doeg Idumaeus, et alii accusatores David (I Reg. XXI). Et mentita est iniquitas sibi, ut dum dixerunt, sacerdotem Abimelech consilia dedisse David contra Saülem, et Dominum consuluisse pro eo (ibid.). Mentita est, dico, sibi, id est ad damnum suum, quia falsi fuerunt.

VERS. 19.-- « Credo videre bona Domini in terra viventium. »

Credo videre. [Aug.] Hic redit ad illam unam ad quam suspirat, quasi dicat: Tot pericula, tot labores me undique pulsant, et ego inter haec pericula et difficultates, Deo dirigente, credo videre bona Domini, qui et haec mala prior passus est, et post glorificatus est secundum illud: De torrente in via bibet, etc. (Psal. CIX.) [Alcuin.] Et ego post linguas mordentium et detrahentium, credo videre bona Domini, quae sunt vera et aeterna. [Aug.] Illi suadent beatitudinem in terra ista, quae est morientium; sed illa bona quae exspecto sunt in terra viventium, ubi nullus locus falsitatis est.

VERS. 20.-- « Exspecta Dominum, viriliter age; confortetur cor tuum, et sustine Dominum. »

Expecta Dominum, [Alcuin.] quasi dicat: Sicut ego certus sum de illa una: ita ut quicunque linitus es, exspecta Dominum, [Aug.] secure qui non fallit, omnipotens promisit, certus promisit, verax promisit, qui mentiri non potest. Vel ita junge litteram, quasi dicat: Credo videre bona Domini. Sed etsi tardum est hoc amanti, exspecta Dominum, [Aug., Cassiod.] non fallacem, et ut consequaris, non remisse agas, sed viriliter vel fortiter age, id est tolera ustionem rerum viriliter, et ustionem cordis fortiter; unde subdit: et confortetur cor tuum, [Gl. int.] scilicet ne lasseris, et si mala eveniant, sustine Dominum perseveranter, non triduo, sed usque in finem. [Cassiod.] Distingue inter, exspecta Dominum, et, sustine Dominum. Exspecta Dominum, id est illud quod credis et speras de Domino; sustine Dominum, id est illud quod pateris pro Domino et a Domino. Et pro eodem accipit, sustine Dominum, et exspecta Dominum, ut sit repetitio ad confirmationem: quasi dicat: Viriliter age et confortare, et sic sustine Dominum. [Aug.] Non negatum putes, quod nondum accipis: si differtur, non aufertur. Ideoque non desperatione deficias, quia dictum est, sustine Dominum. Sustinendo quippe habebis eum quem sustinebis. Aliud exspecta, aliud desidera, si melius, si majus, si suavius inveneris. Sed quia Dominus solus bonus est et suavis universis (Psal. CXLIV), ipsum sustine et desidera, ne sis inter eos quibus dicitur: Vae his qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II) .

Collatio In Psalmum XXVI: « Dominus Illuminatio Mea. »

VERS. 8.-- Ut videam voluntatem Domini. Apparet vitio scriptoris positum esse voluntatem, pro voluptate, maxime cum particulae sint valde affines. Accedit plurimum quod Graece legitur τερπνότητα, id est voluptatem, magistro omnium consensu, id quod prorsus corroborat lectio et interpretatio Aug., ut contempler delectationem Domini. Et Hieron. juxta Heb. vertit pulchritudinem seu jucunditatem. Verumtamen quum radix Hebraica NAAM significet pulchrum fuit, et placuit, potest utrumque recte dici, Ut videam voluntatem et voluptatem. Nam et commentarius Hieron. in hunc locum interpretatur, ut videam dilectionem, juxta quod scribitur I Joan. III, Videbimus eum sicuti est. Nisi dixeris simile mendum esse in Hier. dilectionem pro delectationem. Denique ad sensum nil refert.

VERS. 11.-- Circuivi et immolavi. Principium hujus versiculi, in Hebr, translationibus, respicit finem praecedentis sententiae, nunc exaltavit caput meum super inimicos meos, qui in circuitu meo sunt. Probabile est autem interpretes legisse SABBOTI, id est circuivi, ubi alii legunt SEBIROTAI, id est circuitus, et subaudierunt praepositionem, in, ut in circuitibus meis, ad verbum.

VERS. 13.-- Tibi dixit cor meum, exquisivit, etc. Juxta Heb. Hierony. legit, quaesivit vultus meus, sine pronomine te. Et licet non reprobet alteram lectionem, tamen ad Suniam et Fretellam, magis recipit istam. Unum autem certum est Hieron. fuisse usum exemplari diverso ab his hebraicis quae exstant, propterea quod habent BAQQUESSU, id est inquirite. Et ita transferunt Neoterici, inquirite faciem meam, si codex Hier. habuerit BIQQUESCH, tum est quaesivit ut legunt LXX, addentes pronomen te, ἐξεζητήσεως, intelligentiae causa. Sic est illud psal. XVIII: Ab occultis meis munda me. Pronomen meis, non est in Hebr. quod tamen debere subaudiri palam est quod et indicat Munsterus, in sua versione. In Graecis codicibus reperimus additum κύριον ζητήσω, id est Dominum requiram. Caeterum Aug. cum psalmodia Romana legit, quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram. Certe varietas sermonum, spiritus unitate concordat.

56 VERS. 8.-- Mentita est iniquitas sibi. In Hebr. ponitur in loco pronominis, sibi, particula pertinens ad sequentem versum, videlicet, LULE, id est nisi. Et quia sensus erat obscurus, addidit Munsterus de suo, defecissem, inquit, si non credidissem me visurum bona Domini. Hanc voculam non apparet Hier. legisse, qui postquam terminat usum praecedentem in aperto mendacio, statim secutus ait: « ego autem credo etc. LXX vero non est alienum a ratione legisse simpliciter LO id est sibi, vel bis LO LO ad majorem expressionem, et non LULE, ut nunc habent codices. Probavimus autem supra etiam ex Munstero, quod per aleph, quandoque ponitur pro LO sine aleph. »

Chapter 33 of 157