Psalmus XX
Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David. »
Domine, in virtute tua. Titulus. In finem psalmus David, patet. [Cassiod.] Iste est tertius psalmus eorum qui de duabus naturis in Christo agunt, de qua re praecesserunt duo, scilicet secundus et octavus, et sequuntur adhuc alii quidam de eodem, in quibus omnibus monstratur una persona Christi, subsistens in duabus naturis, contra haereticos qui vel personam dividunt, vel naturas nefanda conjunctione confundunt. Hic autem Propheta describit Christum coelestem regem, verum Deum et hominem, ut auditum credat mundus, quem visum contempsit Judaeus. Intentio: Monet ut Christum Deum et hominem credamus. Modus: Tripartitus est psalmus: Primo summam proponit, id est summatim meritum et praemium. Secundo virtutes Christi et gloriam describit, ibi, quoniam praevenisti eum. Tertio agit de poenis inimicorum, ibi inveniatur manus. Quod 42 autem in praecedenti psalmo oravit de Christo. Hic annuntiat ita incipiens, o,
VERS. 1.-- « Domine in virtute tua laetabitur rex; et super salutare tuum exsultabit vehementer. »
Domine, Pater rex scilicet, homo Christus laetabitur in virtute tua [Aug.] scilicet Verbi, id est in eo quod Verbum caro factum est. Quod recte dicitur virtus tua, quia tibi coomnipotens. [Cassiod.] Ecce meritum, quia non de se homo Christus praesumpsit, sed Verbo omnia tribuit. [Alcuin.] Unde hoc praemium habuit, quod per eum omnia salvata sunt. Unde subdit, et super salutare tuum, [Aug.] id est super hoc quod per eum vivificans omnia exsultabit vehementer [Cassiod.], ut res magna est. Et hoc ideo, quia,
VERS. 2.-- « Desiderium cordis ejus tribuisti ei; et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. »
Desiderium cordis ejus tribuisti ei, [Hier., Aug.] scilicet comedere Pascha cum discipulis, quod desideravit, et cum vellet ponere animam et iterum sumere et mundum redimere, et voluntate labiorum, [Aug., Cassiod.] id est verborum ejus, id est per verba prolata, non fraudasti eum. Quidquid enim dixit, factum est: Dixit enim: Pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV) , et factum est. Verbum quoque ejus impletum est, fugando daemones, sanando infirmos, praedicatio ejus quoque recepta est.
PARS. II. Δια ψαλμα. VERS. 3.-- « Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. »
Quoniam praevenisti. [Cassiod.] Secunda pars, ubi virtutes ejus et gloriam describit. Quasi dicat: Unde hoc ei? Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. [Rem.] Benedictiones dicit immunitatem peccati, qua Christus donatus est, etiam in conceptione, ut postea ei peccatum non obesset. [Gl. int.] Quae dicitur dulcedinis, quia totum ex gratia fuit. Cum ergo alii amaritudine Adae praeveniantur, eum solum praevenisti in benedictionibus dulcedinis, id est immunitate peccati; quae est ex gratia; [Aug.] et illi praevento immunitate fel peccati nostri non nocuit. Et posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso, [Gl. int.] id est faciens eum regem a simili triumphantis. Vel, posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso, id est in principio sermonis ejus ambierunt eum lapides pretiosi, [Aug.] scilicet apostoli, a quibus exordium praedicationis fieret. Isti sunt duodecim lapides pretiosi, in rationali judicii, qui erant insculpti nominibus duodecim filiorum Israel, quae summus sacerdos ingressurus tabernaculum in pectore gestabat, quia doctor ecclesiasticus vita sanctorum praecedentium debet inspicere atque doctrinam; et qui praecipue virtutum operibus floruerint et doctrina veritatis claruerint, sollicite scrutari, et haec cuncta in secreto pectoris colligere et operis exsecutione prodere. [Cassiod.] Coronam vero dicit, quia docentem Christum circuitus apostolorum tanquam corona ambibat. Vel ita, praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, [Alcuin.] id est prius et plenius in eum munera gratiae contulisti, in quo omnes vivificantur, cui spiritus non est datus ad mensuram, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus (Joan. I). Unde: Propterea unxit te, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV) . In eo enim plenitudo divinitatis corporaliter habitavit ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Coloss. I, II), id est, prae caeteris habens spiritum, et prius caeteris resurgens impassibilis et immortalis, [Alcuin.] quos post mortis experientiam aptasti ei, quasi capiti coronam. Unde subdit, posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso, [Cassiod.] quia totus mundi circulus, id est Ecclesia generalis eum fide ambit, ut corona caput circumdat. Sequitur:
VERS. 4.-- « Vitam petiit a te, et tribuisti ei: longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi. »
Vitam, id est resurrectionem, petiit a te, dicens: Pater, clarifica Filium tuum (Joan. XVII) . Et tribuisti ei. Ecclesiae vero suae petiit, et tu tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi, id est longa tempora hujus saeculi, quae habet Ecclesia. Et deinde aeternitatem. Et praeterea,
VERS. 5.-- « Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum. »
Magna est gloria ejus, id est dabis ei nomen quod est super omne nomen (Philip., II). Et hoc in salutari tuo, [Gl. int. Aug.] id est in hoc quod resuscitasti eum; quia etsi ante habuit nomen Dei, tamen in resurrectione innotuit: et tunc dicitur res fieri, quando innotescit. Sicut et ipse jam resuscitatus ait; Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII) et adhuc impones super eum [Aug.] id est addes ei gloriam et magnum decorem cum in coelo ad dextram tuam collocabis eum. Et vere ita erit.
VERS. 6.-- « Quoniam dabis eum in benedictionibus in saeculum saeculi; laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo. »
Quoniam dabis eum in benedictionibus in saeculum saeculi, [Aug.] id est ipse erit in benedictione sine fine: et haec erit illa benedictio, quia laetificabis eum secundum hominem quem levavit ad te, ut sit in gaudio cum vultu tuo, id est cum praesentia tua.
[Gl. int.] Vel ita ab illo loco, magna est gloria ejus, Christi hominis, In salutari tuo, id est in Verbo Patris. [Cassiod., Gl. int.] Quae inde est gloria? Ecce, impones super eum, gloriam de judicio, quia in deitate judicabit, et magnum decorem, in majestate, quae tunc apparebit. Nota quod hic dicitur Christus in divinitate judicaturus, alibi vero in humanitate, utrumque verum est. In humanitate enim judicabit, quia forma servi omnibus in judicio apparebit. In divinitate vero, quia ex ea potentiam judicandi habet. Vel gloriam et magnum decorem, [Alcuin.] id est gloriosos et decoros, ut fuit Petrus, cujus umbra infirmi sanabantur (Act. V). Impones super eum, praeter quem non est aliud fundamentum, ut ait Apostolus: Fundamentum positum est, quod nemo mutare potest, quod est Christus Jesus (I Cor. III) . Ideo, super eum. Quoniam dabis eum in benedictionibus in saeculum saeculi, scilicet ut per eum omnes gentes benedicantur, sicut promisit Deus Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII) . Et, laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo, [Alcuin.] id est de hoc quod sui gaudebunt cum tua praesentia, quando eris omnia in omnibus (I Cor. XV). Sequitur:
VERS. 7.-- « Quoniam rex sperat in Domino; et in misericordia Altissimi non commovebitur. »
Quoniam rex. [Gl. int.] Reddit causam omnium praecedentium. Quasi dicat: Merito haec egi, quoniam rex, [Aug.] scilicet homo Christus, non superbit, sed ut humilis corde sperat in Domino; et in misericordia Altissimi; et ideo non commovebitur, id est nihil turbabit humilitatem ejus et obedientiam usque ad mortem. Vel sic distingue, Et in misericordia Altissimi non commovebitur: Idem sensus.
PARS. III. VERS. 8.-- « Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. »
Inveniatur manus. [Cassiod.] Tertia pars, ubi agit Propheta de poenis inimicorum Christi, ut supra agit de laudibus ipsius, et loquitur ad Christum. Quasi dicat: Et quia talis es, o rex Christe, manus tua, [Aug.] id est potestas tua, Inveniatur, cum ad judicium veneris omnibus inimicis tuis, qui eam in humilitate tua non cognoverunt, et dextera tua, id est claritas qua regnas ad dexteram Patris, inveniat puniendos in die judicii omnes qui te oderunt, quia ipsi nunc non invenerunt eam. Vel ad Patrem loquitur et accipitur partim de praesenti in bono, partim de futuro in malo. Et dicit manum et dexteram, Filium. [Cassiod.] Quasi dicat: Rex talis est, o Pater, manus tua, id est Filius tuus, inveniatur, per fidem, omnibus inimicis tuis, ut credant. Et si cui non invenitur dextera tua, id est ipse Filius, inveniat, [Hier.] in die judicii, omnes qui te oderunt, puniendos. Et sic erit, quia
VERS. 9.-- « Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui; Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis. »
Pones eos ut clibanum ignis, [Aug.] ardentes intus, in conscientia impietatis suae. Et hoc in tempore vultus tui, id est in tempore manifestationis tuae. Deinde personam mutans ostendit illos etiam exterius cruciandos subdens, Dominus, etc. Quasi dicat: Ignis conscientiae intus cruciabit eos. Et praeterea, Dominus, in ira sua, [Cassiod.] id est, in judicio futuro ubi irasci malis videbitur, conturbabit eos cum dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV) : et mox devorabit eos ignis infernalis, ubi erit fletus et stridor dentium. [Aug.] Ordo damnationis ostenditur, quia post accusationem conscientiae conturbati vindicta Dei devorabuntur igne aeterno. Unde propheta Sophonias ait: A prima porta erit clamor, et a secunda ululatus (Soph. I) . Quasi dicat: Duae portae sunt visus et auditus, a prima ergo porta, quae est visus, erit clamor, cum impii viderint omnia mala sua propriis conscientiis accusantibus eos. Unde, ecce homo, et omnia opera ejus coram eo. A secunda vero porta, id est ab auditu erit ululatus, id est dolor vehemens cum in ultimo hanc damnationis sententiam audierint, scilicet: Ite maledicti, etc. Et.
VERS. 10.-- « Fructum eorum de terra perdes; et semen eorum a filiis hominum. »
Fructum eorum, quia de terra est [Aug.] id est terrenus, de terra viventium, perdes, [Alcuin.] id est non erit eis fructus beatitudinis in terra viventium, quia terrena amaverunt; et semen eorum id est opera vel illos quos seduxerunt, perdes a filiis hominum, [Aug.] id est, non deputabis inter haeredes regni. Haec autem poena ideo erit illis,
VERS. 11.-- « Quoniam declinaverunt in te mala; cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire. »
[Aug.] Quoniam mala, quae sibi imminere a Romanis te regnante putabant, declinaverunt id est, retorserunt in te occidendum. [Gl. int.] Vel, mala, quae in eis sunt, declinaverunt in te, id est imposuerunt, tibi dicentes: Daemonium habes (Joan. VII) . Et hujusmodi. Et cogitaverunt consilia, haec scilicet: Expedit ut unus moriatur pro populo (Joan. XII) , et ne mundus post eum abiret, [Aug.] Quae tamen omnia perierunt. Unde subdit, quae non potuerunt stabilire juxta voluntatem suam, nescientes quid dicerent. Verum quidam dicebant, sed non intelligebant.
VERS. 12.-- « Quoniam pones eos dorsum in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum. »
Quoniam pones eos. [Alcuin.] Postquam dixit de poena eorum futura, dicit de praesenti, quae est causa futurae. Quasi dicat: Ideo haec eis erunt in futuro, quoniam in praesenti, pones eos dorsum, [Aug.] id est ordinabis eos in his excaecatis, a quibus postpositis et contemptis averteris. Et in reliquiis tuis, id est in his quae relinquis, et reprobas, id est in cupiditatibus regni terreni, quas non amas praeparabis tibi ad passionem, vultum, id est impudentiam, eorum, dum propter retinendi regni cupiditatem Christum occiderunt: quod patienter sustinuit pro salute nostra ut dispositum erat. Vel ita. [Alcuin.] Quasi dicat: Quia haec Judaei faciunt, pones eos dorsum, id est repelles eos a te, in reliquiis tuis. Et quoniam pones eos dorsum, id est quia hi repellentur a te, in reliquiis tuis, id est in his quos tibi relinquis de gentibus assumendos, praeparabis vultum eorum, id est cognitionem tui Vultum dico eorum, id est qui deberet esse eorum, quia eis credita fuerunt eloquia legis et prophetarum (Rom. III): et ad eos venit Christus. Vel dorsum sunt Judaei, qui terrena non coelestia contemplantur. 43 Et est ideo hoc eis in futuro, quoniam pones eos dorsum, id est permittes eos curvari usque ad terrena, quae retro sunt; et vultu [Cassiod.] id est malam intentionem eorum, praeparabis in reliquiis tuis, id est paras ad passionem tuam, ut cum putarent occidere, salus mundi fieret. Paravit ergo Christus intentionem eorum, bonum de ea disponendo.
VERS. 13.-- « Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtute tuas. »
Exaltare, Conclusio psalmi. Quasi dicat: Illi ita cogitaverunt, sed tu, Domine, quem humilem non cognoverunt. Exaltare, id est, in gloria resurge [Aug.] et hoc in virtute tua humilitatis, quam infirmitatem putaverunt, et nos cantabimus et psallemus virtutes tuas, id est corde et opere celebrabimus, et nota faciemus mirabilia tua.
Collatio In Psalmum XX: « Domine In Virtute Tua Laetabitur Rex. »
VERS. 2.-- Et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Et ad eumdem modum vertit Hier. Alii vero transferunt, probationem labiorum ejus non prohibuisti, seu non negasti. Vocabulum Hebraicum hic positum in nullo alio loco Scripturae invenitur. Ob id satius fuisset, istos Hebraizantes sequi LXX et Hieron. in significantia illius vocabuli, quam Judaeos, et si eodem conspirent, voluntas labiorum, et eorum prolatio libera. Et certe non incongruit, quin LXX et Hieron. legerint ARESSUTH pro ARESSETH, ut aleph a principio sit adjectitia, quia RESSUTH apud Hebr. significat facultatem liberam, quod mire quadrat praedicationi Christi, quae liberrima fuit, citra ullam personarum acceptionem.
VERS. 12.-- Quoniam pones eos dorsum. Munsterus, Nebiensis, Pratensis et Campensis, pones eos ad partem; Hieronymus, Sanctes, Pellicanus, interpretes pro Cajetano, humerum seu dorsum. Cum igitur Hebr. utramque; habeat significantiam, nempe SCHECHEM, cur pugnant nulla ratione contra editionem Vulgatam? Certe si vertissent interpretes, pones eos ad partem, exspectandum forte erat ut antiqui traducerent, pones eos dorsum. Tanta est contradicendi libido. Persuadere tamen mihi volo quod id fecerunt non damnandi studio, sed varietatis decore.
In reliquiis tuis praeparabis vultum eorum. Hieronymus, Nebiensis, Sanctes, interpretes pro Cajetano, pro reliquiis ponunt funes. Munsterus, Pratensis, Pellicanus, paraphrasis Campensis, accipiunt nervum arcus seu balistae. Verum particula Hebraica tria potissime significat IETHER, quandoque residuum seu reliquias, quo modo acceperunt LXX interdum funem, ut intelligit Hieronymus, tertio nervum, ut volunt, qui ita vertunt. Et haec triplex significatio, facile potest adaptari ad insinuandam Judaeorum obstinatorum perditionem, secundum expositionem divi Augustini.
Chapter 27 of 157