Skip to the text

Psalmus XXI

Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David, Pro Assumptione Vel Susceptione Matutina Seu Pro Cerva Matutina, »

Deus Deus meus, respice in me. Titulus. In finem psalmus David pro assumptione vel susceptione matutina seu pro cerva matutina. [Cassiod.] Psalmus iste primus eorum est qui principaliter et late agunt de passione Christi. [Alcuin.] Et cum iste psalmus sufficeret in testimonium Dominicae passionis, ne qua sit alicui excusatio, ne qua ambiguitas, sequuntur et alii quatuor de eadem re aperte scripti, scilicet trigesimus quartus et quinquagesimus quartus; sexagesimus octavus, centesimus octavus. Quorum omnium talis est forma: Quia a gemitu et operatione incipiunt, et in salute hominum terminantur, ne audita passione fideles desperent, sed ex ea veram salutem esse credant, in titulo tamen non fit mentio de passione, sed de resurrectione cum ait: Pro assumptione vel susceptione matutina (Cassiod.), sed per id quod sequitur, id per assumptionem notatur quod praecedit, id est passio, ut cum dicitur aliquis manumissus, intelligitur fuisse servus; ita etiam cum dicitur Christus resurrexisse, intelligitur mortuus fuisse. [Aug.] Assumptio autem vel susceptio matutina dicitur resurrectio Christi, quae mane facta est, cum adhuc tenebrae essent, quando humana natura in gloria assumpta est. [Alcuin.] Et haec dicitur a similitudine solis, qui paulatim ascendendo assumitur, donec ubique clarescat, sic Christus de passione ad resurrectionem, inde in coelum ad dexteram Patris ascendit. Unde misso in apostolos Spiritu sancto, mundum fidei radiis illustravit. Et quia hic principaliter agitur de passione in qua Christus oravit pro resurrectione, bene non de assumptione, sed pro assumptione dicit. Et est sensus tituli talis: Psalmus iste, tendens in finem id est in Christum, de cujus passione agit, est David, id est Christi, qui hic loquitur in persona sua, vel sub personna veteris hominis, [Aug.] id est Ecclesiae, quae vetus est in culpa et in poena. Vetustas namque nostra in duobus consistit, in poena scilicet, et in culpa: quae duo Christus in nobis consumpsit, per suam simplam vetustatem, unde et una die et duabus noctibus jacuit in sepulcro, significans se sua simplici vetustate nostram geminam consumere. Nam ut ait Apostolus: Vetus homo noster confixus est cruci cum illo. (Rom. VI) . Unde Osee propheta; Ero mors tua, o mors (Ose. XIII) : Christi dico, orantis pro assumptione matutina, id est, agentis de passione, ubi orat pro resurrectione mane facta. [Cassiod.] Hic ergo oratur assumptio Christi, id est resurrectio pro qua praemittitur passio, ita expresse exposita, quasi sit historia evangelica, non prophetia et merito ita diligenter narratur, quia ipsa passio salus est mundi. Alii autem habent pro cerva matutina quod idem est secundum aliam similitudinem. [Alcuin] Cerva enim est humana Christi natura, quae lutum et spinas, scilicet peccatorum transiliit, et mane in gloria resurrectionis, quasi in altum est assumpta. Intentione nos monet compati Christo, ut conregnemus. [Cassiod.] Modus. Tripartitus est psalmus. Primo praemittitur conquestio de derelictione, necnon et oratio, sicut in omnibus psalmis de passione. Secundo, describitur passio, ubi et oratur resurrectio ibi, circumdederunt etc. Tertio fructus et virilitas passionis ostenditur, ibi, narrabo etc. [Aug.] Christus ergo sub persona veteris hominis, poenae et culpae expositi, clamat.

VERS. 1.-- « Deus Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti longe a salute mea: verba delictorum meorum. »

[Alcuin.] Deus, Deus meus. Deus, geminat ex affectu. Vel, Deus, omnium per potentiam creationis, qui es' Deus meus proprie per cultum respice in me. Hoc non est in Hebr., sed additum est a LXX Interpretibus, magis sensum quam verba sequentibus. Respice, dico, et necesse est, quia dereliquisti me, id est, poenae et culpae me exposuisti. Et hoc quare? secundum Hebr. ita junge litteram: Deus Deus meus, quare dereliquisti me? [Aug.] Mirum est quomodo Christus dicit, dereliquisti me, cum et Deus esset cum eo. Non enim Deus dereliquerat illum, cum esset Verbum Dei Deus, sed pro nobis hoc dicit, qui in eo sumus unum ut membra, et sumus corpus ejus. Corpus enim Christi est Ecclesia, pro qua hic dicit, pro qua et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I): Longe. Hic est solutio. Quasi dicat: Ecce quare; ideo scilicet quia longe es a salute mea, scilicet mei veteris hominis, quia longe est a peccatoribus salus (Psal. CXVIII). Et haec verba, scilicet dereliquisti me, et longe, et quare, non sunt justitiae, sed delictorum meorum, id est ostendunt me non esse justum, sed peccatorem. Vel sub una distinctione, longe a salute mea sunt verba delictorum meorum, id est verba mea, dicit Christus in persona veteris hominis, quae stulta sunt et delicta, sunt causa quare tum longe es a salute mea.

VERS. 2.-- « Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi. »

Deus meus [Aug.]. Item hoc Christus ex persona veteris hominis. Quasi dicat: Ita longe sunt a salute, quod clamabo ad te, o tu qui es Deus meus per diem, id est in prosperis, ut non abeant: et nocte, id est in tribulatione ut abeat; et non exaudies, me clamentem sic, quia verbis delictorum clamo. Quomodo hoc dicit qui peccatum non fecit, neque inventus est dolus in ore ejus: (I Petr. II) sed de nobis corpore suo dicit hoc, scilicet de me, de te, de illo corporis enim sui id est Ecclesiae gerebat personam. Sicut et alibi, cum dixit: Transeat a me calix iste (Matth. XXVI) pro nobis loquitur. Nisi forte putetur timuisse mori, id est timore mortis suae illud dixisse. [Aug.] Sed non vere timebat Deus pati, tertia die resurrecturus, cum arderet Paulus dissolvi et esse cum Christo. Non est enim fortior miles quam imperator, sufficit servo, ut sit sicut dominus ejus. Miles ergo coronandus gaudet mori; et dominus coronaturus timet mortem. Sed infirmitatem nostram repraesentans, pro suis infirmis qui timent mori haec dixit: Illorum vox erat, sic et hic vox membrorum est, non capitis, clamabo per diem et noctem, et non exaudies. Multi enim clamant in tribulatione et non exaudiuntur. Sed animadvertendum diligenter, quod August. hic videtur dicere Christum non veram tristitiam, vel timorem habuisse, cum ipse idem alibi dicat Christum sic veram tristitiam vel timorem assumpsisse, ut veram carnem et Evangelium quoque; dicit; Coepit Jesus pavere et taedere (Matth. XXVI.) Distinguat ergo lector quomodo utrumque dictum sit. Et utrumque verum esse intelligat. Vere enim mortem non timuit, id est necessitate conditionis illi defectui non subjacuit, quia sine vitio et peccato erat; et tamen verum timorem atque tristitiam in se suscepit, quomodo veram carnem, sed sola voluntate miserationis, non necessitate conditionis. Verum itaque timorem mortis habens, illud dixit; Transeat a me calix iste: (ibid.) sed maxime pro infirmis membris. Ita et hic ex membrorum persona dicit se non exaudiendum. Sed hoc ad salutem, non ad insipientiam est. Unde subdit, et non ad insipientiam. Quasi dicat: Clamavi in prosperis et adversis, et non sum exauditus. Et de utroque, non est mihi ad insipientiam, sed ad sapientiam, scilicet ut sapiam, quid clamandum sit, et quomodo [Aug.] scilicet non verbis delictorum, et ex desiderio temporalis vitae, sed verbis conversionis ad te pro vita aeterna. Per hoc ergo intelligo quod non audit Deus ad voluntatem, sed ad salutem, sicut medicus non agit ad voluntatem aegri, sed ad sanitatem.

VERS. 3.-- « Tu autem in sancto habitas, laus Israel. »

Tu autem. Quasi dicat: Clamabo ad te et die et nocte, nec exaudior. [Aug.] Quare autem hoc fiat, tui intelligunt, quia tu autem habitas in sancto, id est in sanctificatis a te. Et ideo non audis verba delictorum, sed clamantes verbis vitae aeternae, scilicet quos facis intelligere quod ad salutem sanctos interdum non audis, ut Paulum (II Cor. XII): et ad damnationem, malos aliquando audis, ut fecisti daemonibus, concedens intrare porcos, (Matth. VIII), vel tentare Job (Job. I). Tu, dico, qui es laus Israel, id est videntis te, non ejus qui se voluit abscondere a conspectu tuo.

VERS. 4.-- « In te speraverunt patres nostri: speraverunt, et liberasti eos. »

In te speraverunt [Gl. int.] Loquitur adhuc Christus ex persona veteris hominis. Quasi dicat: Me non audisti, sed praecedentes patres audisti et liberasti. Quare ergo non audis, et me, vel nos? quasi dicat, mirum est. Et hoc est quod ait: In te speraverunt patres nostri [Aug.], antiqui, scilicet justi speraverunt. Quasi dicat: Ex spe est liberatio et liberasti eos ut populum Israel, de Aegypto (Exod. XIV) et camino tres pueros (Dan. III,), et Danielem de lacu leonum (Dan. VI), et Susannam 44 de falso crimine (Dan. XIII), et hujusmodi [Aug.] Quare ergo similiter et nos non liberas? Sciant omnes ad Christum venientes, hoc ideo fieri, quia in tribulatione Christianus probatur, si non derelinquit Deum suum, Fornax enim paleas in cinerem vertit, auro sordes tollit; ita illi in quibus habitat Deus, in tribulatione meliores fiunt, tanquam aurum probati. Novit ergo quid agat qui nos fecit, novit et reficere nos bonus structor, qui aedificat domum. Et si quid ceciderit, novit resarcire. Sequitur,

VERS. 5.-- « Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. »

Ad te etiam clamaverunt, [Aug.] non utique verbis delictorum, a quibus longe est salus, et salvi facti sunt statim, non dico in futuro. Et repetit in te speraverunt. [Cassiod.] Attende quod magnus decor locutionis est, dum iterat, speraverunt; et non sunt confusi de praemio, [Aug,] quia non in se sibi spes fuit, sed in te.

VERS. 6.-- « Ego autem sum vermis et non homo; opprobrium hominum et abjectio plebis. »

Ego autem. [Aug.] Hucusque locutus est Christus in persona veteris hominis. Hic jam proprie Christus in sua persona loquitur. Quasi dicat: Patres liberasti, et non Ecclesiam, quod mirum est. Et non tantum hoc est mirum, sed etiam quod de me fecisti; me enim qui major sum omnibus abjectiorem aliis fecisti. Excellentiam suam notat dum ait: Ego autem sum vermis et non homo: Abjectionem, cum dicit, opprobrium hominum. Et hoc est, ego autem sum vermis, quia sine virili semine natus sum de Virgine, ut essem ultra homines in honore. Unde subdit, et non homo tantum, quia etiam Deus sum. Ideo cum dixisset, vermis, addit, et non homo, ut distinctionem notaret, quia est et homo vermis, ut Adam, qui non de semine viri fuit, et homo tantum; sed Christus est vermis et non homo, quia erat Verbum in principio apud Deum. [Cassiod.] Vel, non homo, id est peccator. Et cum sim talis et tantus, ego qui major sum omnibus, cum essem in hac dignitate, etiam factus sum, opprobrium hominum, in sputis et colaphis, et abjectio plebis, dum pro eo elegerunt Barabbam. [Cassiod., Gl. int., Aug.] Ecce quanta patitur Christus, cum patres liberati fuerunt. Ideo vero de se objectio dicit, ut vel sic superbia hominis Deum humilem imitetur. Vel in persona Christi omnia superiora possunt accipi, qui veram humanitatis naturam exprimens ait: Deus Deus meus, haec sunt verba quae clamavit in cruce pendens, Eli, Eli, quare me dereliquisti, hoc est quod ibi dixit, lamma sabacthani (Matth. XXVII) . Quando haec vero in cruce dixit, psalmum istum de se scriptum indicavit, longe a salute. Quasi dicat: Ecce quare, quia verba, id est postulatio, delictorum meorum [Cassiod., Gl. int., Alcuin.] id est membrorum meorum delicta, postulantia mortem meam sine qua non est salus, sunt, longe a salute mea, corporali, id est sunt causa quare patior, quia sic, id est per passionem sunt tollenda delicta meorum. Et nota quia nostra delicta dicit sua, sua ea fecit non ad habendum, [Aug.] sed ad delendum, ut suam justitiam faceret nostram. [Cassiod.] Ita longe sunt, quod clamabo ad te, quasi dicat: Tu es Deus meus, per diem, quia nullae in eo tenebrae erant. Et nocte, id est in tribulatione, in qua clamantes solent exaudiri. Et, tamen, non exaudies me quin sinas crucifigi. Non enim exauditus est Christus ad salutem corporalem. Attende diligenter quod dicit hic Christum non fuisse exauditum, cui concordat illud quod in Evangelio ipse Christus dicit: Transeat a me, si fieri potest, calix iste; verumtamen non fiat voluntas mea, sed tua (Matth. XXVI) . Ex his enim videtur Christus petiisse et voluisse quod non obtinuit. Sed his contraria videntur, quae in alio psalmo dicuntur: Desiderium cordis ejus tribuisti ei; et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum (Psal. XX) . Et alibi: Impleat Dominus omnes petitiones tuas (Psal. XIX) . Sciendum igitur juxta duas naturas, diversas fuisse voluntates in Christo. Aliud enim volebat voluntate divinitatis, cui per omnia rationis affectus concordabat. Aliud affectu sensualitatis. Voluntate namque divinitatis et rationis volebat mori pro salute hominis; affectu sensualitatis non volebat. Utrumque tamen bonum erat, sed alterum melius, scilicet ut moreretur. Ideoque illud effectui mancipavit. Nec tamen dicendum est in Christo spiritum concupisse contra carnem, vel carnem contra spiritum, sive contra Deum, quia voluntas Dei erat ut secundum carnem illud vellet ac peteret, ut veritas humanitatis in eo exprimeretur. Hoc ergo attendentes dicimus Christum aliquid voluisse et petiisse juxta affectum carnis quod non obtinuit, quia nec secundum voluntatem deitatis et rationis id obtinere voluit. Quare ergo petiit? ut tibi formam in tribulatione clamandi ad Deum daret, et tuam divinae subjiciendi voluntatem. Quaecunque enim secundum divinitatem et rationem voluit, facta sunt. Quia ergo hic secundum affectum sensualitatis, pro temporali salute clamavit, quam non obtinuit, bene ait: Clamabo et non exaudies, et hoc, non erit ad insipientiam mihi. [Cassiod., Aug.] Sed ut sapienter meo sanguine genus humanum liberetur. Nullus enim fuit convenientior modus nostrae liberationis, ut homo qui per superbiam cecidit, per humilitatem resurgat. Tu autem. Quasi dicat: Dico, non exaudies, sed quamvis non audis, tamen tu, habitas in me sancto, quia Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians (II Cor. V). Tu dico, Laus Israel, [Cassiod., Alcuin.] id est qui laudas te videntem. In te speraverunt, quasi dicat: Dico in me sancto habitas, et ita mirum, quia patres liberasti antiquos, me autem non. Sed sum vermis, et opprobrium, [Gl. int., Cassiod.] et hoc est quod ait: In te speraverunt, dicit Christus, patres nostri qui minores erant quam ego qui fuerunt patres mei secundum carnem, speraverunt et liberasti eos, hoc non mutatur. Ad te etiam clamaverunt et salvi facti sunt; in te speraverunt et non sunt confusi, haec sicut prius intellige. Ego autem sum, etc., quasi dicat: Illos liberasti, ego autem sum vermis et non homo [Cassiod.], id est ita viliter conculcatus ac si essem vermis, et non homo. Vel, ego sum vermis, [Aug., Cassiod.] quia mortalis, et de carne sine coitu et concupiscentia natus, ut vermis de terra, et humilis et vilis ac silentio repens. Et tamen, non sum homo tantum, quia etiam Deus. Et sum opprobrium hominum, etc.

VERS. 7-- « Omnes videntes me deriserunt me: locuti sunt labiis et moverunt caput. »

[Cassiod., Aug.] Omnes, mali, scilicet, videntes me hujusmodi deriserunt me, et locuti sunt labiis, non corde tantum dicentes: Si Filius Dei, descendat de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII) . [Cassiod.] Et moverunt caput irridentes vel quasi minantes, non judicio agentes et ironice dicentes:

VERS. 8.-- « Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. »

[Gl. int.] Speravit in Domino, ut ait, eripiat eum de manibus nostris. Vel si non eripit, salvum faciat, id est resuscitet eum quoniam vult eum, ut ait. [Cassiod.] Haec est ironia Judaeorum. Ecce quasi historialis narratio, non prophetia, ne qua sit excusatio, ne qua ambiguitas.

VERS. 9.-- « Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae: in te projectus sum ex utero. »

Quoniam tu es, causam opprobriorum hic ostendit. [Aug.] Quasi dicat: Ideo haec dicunt, quoniam tu es qui abstraxisti me de ventre, id est quia homo factus sum tui operatione. Nam in Verbum quod est in principio apud Deum (Joan. I), talia non dicerent. Verbum enim illud per quod facta sunt omnia (ibid.), non extractum est de ventre, nisi quia Verbum caro factum est (ibid.). Et tu es spes mea, vel, Deus meus. Alia littera. Et hoc ab uberibus matris meae, id est secundum humanitatem, secundum quam suxit ubera matris. Ab uberibus ergo est spes et Deus meus, qui ante saecula es Pater meus secundum divinitatem. Et in te projectus, vel jactatus sum ex utero, ut tu solus esses spes mea, qui jam homo, jam infirmus sum, et tu es Deus meus.

VERS. 10.-- « De ventre matris meae Deus meus es tu: ne discesseris a me. »

De ventre matris meae, etc., id est secundum id quod a matre habeo, non secundum id quod de te habeo. [Aug.] Nam de te es Pater meus, sed de matre es Deus meus, id est creator secundum quod homo sum; sed secundum quod sum Deus, a te sum genitus. Et ideo, ne discesseris a me. Vel ita, et mutatur ordo litterae sic: [Cassiod.] Ipsi ita mihi faciunt, sed, tu ne discesseris a me, quia jam coepisti mecum esse. Et hoc est quod ait: quoniam tu es qui extraxisti me de ventre matris meae, non vir, quia tua virtute, non opere viri clauso utero natus sum. Hoc dicit, ne dubitetur Virginis partus. Virtute enim Dei totum factum est. Et tu es spes mea ab utero matris meae. Vera humanitas in Christo, et magna perfectio hic notatur; ab ubere enim fecit quod vix facit aliquis jam maturus, etc., in te projectus sum ex utero, non in peccato hominis, alii enim in peccato Adae projiciuntur, ex quo rei sunt. Ego vero projectus sum in te, ut in te solo sperarem, et non tantum ab uberibus es spes mea, sed etiam: Tu es Deus meus de ventre matris meae, quasi dicat: Nec conceptio sine Deo facta est, nec in peccato conceptus sum ut homo, sed de Spiritu sancto conceptus sum et natus. Unde Angelus ad Mariam ait: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I) . Vel ita, quoniam tu es, et legitur allegorice, ubi per matrem intelligitur Synagoga, quasi dicat: Ideo haec mihi faciunt, quoniam tu es qui abstraxisti me de ventre. [Aug.] Non solum de illo virginali ventre, quae lex nascendi est omnibus, sed et de tenebris Synagogae quibus obtegitur, et nondum in lucem Christi natus est, quisquis in legalibus observationibus Sabbati, et circumcisionis caeterorumque confidit. Et tu es spes mea, vel, Deus meus ab uberibus matris meae, non ex quo uberibus virginis lactari coepi, quia et ante: sed ab uberibus Synagoga, a quibus sicut de ventre, ut ante dixi, extraxisti me, ne scilicet carnalem consuetudinem sugerem. Et in te projectus sum ex utero Synagogae, cujus uterus, id est Scribae et Pharisaei, me non pertulit, sed jactavit. Nec fecit ejus venter ut sicut parvulus essem tui oblitus: sed, tu es, id est fuisti Deus meus de utero matris meae, Synagogae: ergo, ne discesseris a me. Terminat conquestionem in oratione, et causam supponit.

VERS. 11.-- « Quoniam tribulatio proxima est: et non est qui adjuvet. »

Quoniam tribulatio proxima est, [Aug.] in corpore meo, vel, proxima est, secundum tempus, quia imminet. Et item ideo quoniam non est alius qui adjuvet, si tu non adjuvas.

PARS. II. VERS. 12.-- « Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me. »

Circumdederunt me. [Cassiod.] Secunda pars, ubi describitur Christi passio, quam terminat oratio, et ad convincendos Judaeos refert futura quasi praeterita, quasi dicat, tribulatio proxima est. Nam circumdederunt me, consiliis vel cum gladiis et fustibus vituli multi, [Aug., Cassiod.] id est, multitudo luxuriantis populi, qui erant sine jugo Dei. Et tauri pingues, id est principes superbi, de pinguedine ferociores, obsederunt me a simili, quasi castrum, ne evaderem. Et

VERS. 13.-- « Aperuerunt super me os suum: sicut leo rapiens et rugiens. »

[Cassiod., Aug.] Aperuerunt super me, ut ferae, volentes me deglutire, os suum, scilicet non a sapientia Dei, sed sua cogitatione scelerata reseratum. Ipsi dico existentes sicut leo rapiens in comprehensione, et rugiens quando dixerunt: Crucifige, crucifige (Joan. XIX) . Fuit enim quasi leonis rapina, quando apprehensus sum; et rugitus, cum clamaverunt: Crucifige, crucifige. Confer verba, et redde singula singulis. [Cassiod.] Ut leo rapiens, circumdederunt; ut rugiens, os aperuerunt. Sequitur:

VERS. 14.-- « Sicut aqua effusus sum; et dispersa sunt omnia ossa mea. »

Sicut. Quasi dicat: Obsederunt et circumdederunt me, et etiam occiderunt me, et tam viliter, quod effusus sum sicut aqua, id est occisus sum ab eis, 45 ita viliter, ut aqua effunditur. [Gl. int.] Non sine causa aquae effusione utitur, in comparatione suae mortis. [Aug.] Aqua enim quando funditur tria facit, scilicet abluit, et irrigat et lapsum facit pedibus: ita effuso Christo, ablutae sunt vitiorum sordes, et ad germinandum rigatae sunt virtutibus mentes, et etiam lapsi sunt persecutores, quia pro peccato necis Christi interius exteriusque puniuntur, sicut Judaei; et prae timore passionis dispersa sunt omnia ossa mea, [Aug., Hier.] id est dispersi sunt discipuli mei, qui erant futuri firmamenta corporis mei, id est Ecclesiae, quia relicto eo, fugerunt. Unde alibi: Elongasti a me amicum (Psal. LXXXVII) . Et ideo discipuli fugerunt, quia

VERS. 15.-- « Factum est cor meum tanquam cera liquescens: in medio ventris mei. »

Cor meum factum tanquam cera liquescens, in medio ventris mei, id est doctrina mea qua eos confirmaveram, admota passione, quasi igne evanuit, et infirmis excidit, [Alcuin.] qui per ventrem significantur. Et etiam ideo, quia

VERS. 16.-- « Aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis; et in pulverem mortis deduxisti me. »

Virtus mea prius probata miraculis aruit [Alcuin.] id est viluit tanquam testa, quae est quiddam vilissimum. Aruit virtus ideo et, id est quia, lingua mea adhaesit faucibus, id est non respondi eis verbum. Unde: Tanquam ovis ductus est ad occisionem, et tanquam agnus coram tondente se obmutuit (Isa. LIII) . Et ideo etiam, aruit, quia deduxisti me, secundum opinionem Judaeorum, in pulverem mortis, [Hier.] scilicet, in quem rediguntur mortui. Et hoc totum inde processit.

VERS. 17.-- « Quoniam circumdederunt me canes multi; consilium malignantium obsedit me. »

Quoniam circumdederunt me canes multi. Vel ita ab illo loco: Sicut aqua effusa sunt. Alia littera. Et notatur hic magnum sacramentum, dum ait: Sicut aqua, scilicet ablutio peccatorum. [Cassiod.] Et haec facta est, quia apostoli per mundum dispersi sunt ad praedicandum, qui intelliguntur per ossa, qui etiam ipsi effusi dicuntur, ut aqua abluens et rigans, quasi dicat: Circumdederunt me, et etiam occiderunt, et me passo, omnia ossa mea, id est firmi mei apostoli, scilicet, dispersa sunt, [Aug.] id est missi sunt ad praedicandum ubique a Domino, dicente illis: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum (Matth. X) . Et illa ossa effusa sunt sicut aqua, [Cassiod.] quia apostoli abluerunt sordes vitiorum, et rigaverunt mentes, ut aqua abluit et rigat. Et per eos, cor meum factum est tanquam, etc., id est secretum Scripturae elicuit, [Hier., Aug., Cassiod.] quia Scriptura, id est sapientia et voluntas Christi, quae erat in Scripturis clausa, crucifixo Domino liquefacta est ut cera, adeo ut omnes infirmi intelligerent. Unde subdit, in medio ventris mei. Venter, qui mollis est pars corporis, infirmos in Ecclesia significat, quibus etiam manifestata est sapientia Christi et voluntas. Vel in medio ventris mei, id est in memoria Ecclesiae. [Aug.] Sicut enim venter escas recipit, ita memoria rerum tenet notitias. Et bene legis mysteria comparat cerae, quae tunc lucem reddit, cum calore dissolvitur, [Cassiod.] ita passionis Christi igne admoto, Scripturarum mysteria patefacta sunt, ut omnibus in Ecclesia illucescerent. Et pro eo velum templi scissum est, a summo usque deorsum (Matth. XXVII), et per eamdem passionem, virtus mea aruit tanquam testa, [Hier. Cassiod.] id est nomen meum quod ante passionem contemnebatur, post firmius honoratur. Et ideo non ait tanquam fenum, sed tanquam testa, quia ut testa igni fit firmior, ita virtus Christi igne passionis quasi induruit, et solidata est. Et lingua mea, id est praedicatores mei, adhaesit faucibus meis, id est verbis meis intenderunt, ut de interioribus meis caperent sapientiam. Vel, lingua mea adhaesit faucibus meis, id est apostoli per quos locuturus eram, servaverunt praecepta mea, apud se. Et per eos, in pulverem mortis, [Aug.] id est in impios quos projicit ventus a facie terrae, et morti destinatos, deduxisti me [Gl. int.], id est in cognitionem eorum, qui erant pulvis mortis. Ductus sum, per apostolorum praedicationem, quoniam circumdederunt, quasi dicat effusus sum, et hoc ideo, quoniam circumdederunt me canes multi, [Aug., Cassiod.] scilicet Judaei, non pro veritate, sed pro consuetudine latrantes et mordentes ut canes consuetudinem sequuntur. Et consilium; vel concilium, alia littera, malignantium, id est Judaeorum, mala cogitantium, [Cassiod.] ut scilicet dolo tenerent et occiderent obsedit me in passione, in quo spiritualis civitas Hierusalem obsidetur. [Gl. int.] Vel, concilium malignantium, id est gentilium obsedit me. Vel

VERS. 18.-- « Foderunt manus meas et pedes meos; dinumeraverunt omnia ossa mea. »

Foderunt manus meas. [Aug.] Ecce evangelica narratio. Haec enim in Evangelio facta leguntur: Foderunt clavis gentiles milites manus meas et pedes meos. (Gl. int.) Et nota quod non ait, transfixerunt vel vulneraverunt, sed foderunt, [Cassiod.] quia sicut terra fossa fructus facit, sic fructum vitae dedit Christus vulneratus. Et dinumeraverunt, id est dinumerabilia fecerunt omnia ossa mea. [Aug.] Proprie describitur hic poena crucis, et non poterat melius describi corporis extensio in ligno, quam ut diceret, dinumeraverunt omnia ossa mea. [Cassiod.] Et quamvis haec ad litteram sane accipiantur, innuit tamen fossio manuum quod operibus ejus non crediderunt, et fossio pedum, quod apostolos laceraverunt. Sic etiam, et ossa mea dinumeraverunt, id est apostolos, ne in majorem numerum crescerent, quaerebant exstinguere, ut scilicet pauci et invariabiles essent. Et non tantummodo, praedicta fecerunt. Sed etiam

VERS. 19.-- « Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. »

Ipsi Judaei, [Aug.] a sua nequitia non mutati consideraverunt quod agebatur, et non intellexerunt, et inspexerunt me, tantum viderunt usque ad carnem oculi corporis, et non usque ad verbum oculi cordis. Vel consideraverunt et inspexerunt me, id est cum diligentia et delectatione inspexerunt me talia perferentem: cum a re crudeli oculi soleant averti. [Cassiod.] Ecce quam obstinati erant Judaei, non casu aliquid factum fuit, nec tot miraculis cor eorum mollitum fuit; et diviserunt sibi vestimenta mea, ad litteram in quatuor partes. Sicut dicit Joan. evangelista (Joan. XIX), Et super vestimenta mea miserunt sortem. Haec fuit tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. [Cassiod.] Mystice quoque haec accipi possunt. Per vestimenta enim Christi Scripturae vel sacramenta Ecclesiae accipiuntur; per tunicam inconsutilem, super quam missa fuit sors, charitas vel unitas Ecclesiae intelligitur; per illos qui vestimenta diviserunt perversores Scripturarum intelliguntur. Sicut ergo illi actualiter vestes diviserunt: sic illi qui non tendunt ad unitatem, diviserunt sibi vestimenta mea, spiritualia sacramenta, et Scripturas sacras corrumpentes. Sacramenta enim illius et Scripturae potuerunt dividi per haereses; sed non tunica desuper, id est adeo per totum contexta. [Aug.] Haec est charitas vel unitas Catholicae Ecclesiae, quam nemo potest dividere. Non enim discerpitur charitas ecclesiastica, sed sorte et dono Dei quibusdam provenit. Qui vero hanc habet, securus est, et nemo eum a Catholica Ecclesia movet, et si extra incipit eam habere, intromittitur, ut ramus olivae a columba delatus est ad arcam (Gen. VIII).

VERS. 20.-- « Tu autem Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice. »

Tu autem. Post narrationem orat, quasi dicat: Ita ipsi, Tu autem, o Domine ne elongaveris a me usque in communem omnium resurrectionem, auxilium tuum; [Aug.] sed statim resuscita me, et ita factum est, quia post triduum surrexit, et ad defensionem meam conspice, ne quid mihi noceant.

VERS. 21.-- « Erue a framea, Deus, animam meam; et de manu canis unicam meam. »

Erue, quasi dicat: Ne elongaveris, sed, erue, o Deus, animam meam a framea, [Aug.] id est a morte. Framea enim gladius est, per quem mortem intelligi voluit. Vel a framea, id est a lingua dissensionis. Et, erue unicam meam, id est Ecclesiam, de manu canis, id est de potestate Judaeorum canino more latrantium et sine discretione. Ac si diceret: Libera caput et corpus. Per animam namque et unicam, caput et corpus accipitur, quod cum sit unum, diversitates respuit. [Hier.] Et ideo congrue pro utroque conjunctim ora. Vel unica est anima Christi, quae sola a peccato est immunis.

VERS. 22.-- « Salva me ex ore leonis; et a cornibus unicornium humilitatem meam. »

Salva me ex ore leonis, [Aug.] id est diaboli, qui circuit tanquam leo rugiens, quaerens quem devoret (I Petr. V). Vel, de ore leonis, id est regni saecularis; et a cornibus, id est a sublimitatibus vel superbia unicornium, id est Judaeorum, salva humilitatem meam. Unicornis est animal superbissimum, quod dicitur mori ex indignatione, si praeter voluntatem suam teneatur, et unum cornu habet. [Alcuin., Hier.] Per hunc significantur Judaei, qui bene unicornes dicuntur, quasi terrena tantum petentes, vel de cultu Dei singulariter se jactantes, vel singulariter superbientes, occiso etiam Filio post servos. [Aug.] Sunt etiam unicornes quicunque superbi, qui singulariter se erigunt, et consortes non ferunt. Et est a cornibus unicornis id est sublimitatibus Judaeorum, vel quorumlibet superborum, singulariter se erigentium, et consortes non ferentium.

PARS III. VERS. 23.-- « Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae laudabo te. »

Narrabo nomen. [Aug.] Tertia pars, in qua fructus passionis ostenditur. Hactenus dixit quae passus est, et quid oravit. Ecce jam quare passus, qui nisi vellet non pateretur. [Cassiod.] Ecce passionis fructus, ne de audita passione turbetur corda fidelium, quasi quis quaereret. Quo fructu haec pateris? Resp. [Aug.] Hi fructus, scilicet quod narrabo nomen tuum fratribus meis, id est apostolis meis, qui invicem se diligunt, ut a me dilecti sunt. Et per eos laudabo te, O Pater, non in parte, sed in medio Ecclesiae pro qua passus sum. Sed quae est ea? Ubicunque timetur Deus et laudatur, ibi Ecclesia est. Semen Jacob, semen Israel est Ecclesia. Unde subdit: Et o vos

VERS. 24.-- « Qui timetis Dominum, laudate eum, universum semen Jacob glorificate eum. »

Qui timetis Dominum, laudate eum, non vos ipsos. [Aug.] Timentes Deum ad laudem vocat. [Cassiod.] Timor enim humanus, non laudem, sed vituperium parit. Et o vos qui estis semen Jacob, cui major serviet, universum, id est de omni gente, id est qui estis populus fidelium de omni gente collectus, cui major populus Judaicus servit glorificate eum. Quos ante dixit, semen Jacob, aperit, subdens:

VERS. 25.-- « Timeat eum omne semen Israel, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis. »

Timeat eum omne semen Israel, [Aug.] id est omnes ad novam vitam nati, [Cassiod.] et ad visionem Dei reparati; alienus enim nescit timere. [Gl. int.] Deinde subdit causam, quare debeant glorificare, id est quoniam, licet esset altus, non sprevit neque despexit [Aug.], scilicet humilem deprecationem pauperis non ejus qui verbum dilectorum clamat de vana vita, sed pauperis vel pauperum, id est deprecationem cujuscunque de se non praesumentis, nec de pompis saeculi tumentis.

VERS. 26.-- « Nec avertit faciem suam a me, et cum clamarem ad cum exaudivit me. »

Nec avertit faciem suam a me, [Aug.] ut ab illo veteri, qui supra dicebat, clamabo et non exaudies. Et cum clamarem ad eum exaudivit me. Ut quid exauditur? quia

VERS 27.-- « Apud te laus mea in ecclesia magna, vota mea reddam in conspectu timentium eum. »

46 [Aug.] Apud te est laus mea, o Domine, quia laudem meam non quaero, quia tu mihi laus es. Qui in me sancto habitas, et jam me sanctum orantem audis. Apud Deum laudes ponit, qui docet in homine non praesumi. Vel ita junge, dico, exaudivit, Et ideo, apud te est laus mea, id est laudabo te. Et hoc in ecclesia magna, id est in toto orbe, non modo in Africa, ut Donatistae aiunt. Quomodo erit laus? ecce vota mea, id est sacrificium corporis et sanguinis mei, quod Christus obtulit Deo, [Aug., Gl. int.] quod norunt fideles reddam in conspectu timentium eum, ut intelligant et verum esse corpus, et per illud se salvari. Et haec sacrificia corporis et sanguinis mei.

VERS. 28.-- « Edent pauperes et saturabuntur; et laudabunt Dominum qui requirunt eum; vivent corda eorum in saeculum saeculi. »

Edent pauperes, [Aug.] id est contemptores saeculi et humiles, et saturabuntur; imitando divites non saturantur, quia non esuriunt coenam et passionem Domini. Saturantur vero, qui imitantur patiendo, et eructant laudando. Ita enim pauperes, nec copiam hujus saeculi concupiscunt, nec timent inopiam: de quibus subdit, et laudabunt Dominum qui requirunt eum. [Aug.] Pauperes Deum laudant, divites se. Ideo enim pauperes sunt, quia Deum laudant, ut eum quaerant, et ipse est divitiae pauperum. Divites quaerunt implere arcam terrenis opibus: pauperes quaerunt implere cor Deo. [Gl. int., Aug.] Et ideo et si moriuntur corpora, tamen vivent corda eorum, in hoc divites sunt alii extra. Ideo dicit corda, quia cibus ille cordis est. Vivent dico in saeculum saeculi. Divites vivunt in hoc saeculo, sed post moriuntur sine fine. Contra pauperes in perpetuum vivent.

VERS. 29.-- « Reminiscentur, et convertentur ad Dominum, universi fines terrae. »

Reminiscentur. [Gl. int.] Loquitur hic Ecclesia quasi dicat, Qui sunt pauperes, et quomodo laudabunt? Respondet: Pauperes sunt universi fines terrae et universae familiae gentium. Et ipsi ita laudabunt, quod reminiscentur, etc. Vel ita junge litteram. Supra dixit Christus, se narraturum nomen Dei fratribus, id est apostolis, et per eos se laudaturum Deum, in medio Ecclesiae: hic addit quod per eosdem multi convertentur. [Aug.] Et hoc est per illos laudabo te, et post per istos laudatores, Universi fines terrae, id est Ecclesiam de toto orbe. Reminiscentur Deum, quia eis Deus exciderat et convertentur ad Dominum.

VERS. 30.-- « Et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium. »

Et universae familiae gentium, [Gl. int.] id est de omnibus familiis, et de omnibus finibus aliqui adorabunt in conspectu ejus, [Aug.] id est in conscientiis suis, ubi adoratores veri adorant Patrem, non in conspectu hominum. [Gl. int., Cassiod.] Vel adorabunt in conspectu ejus, id est quia eum Dominum conspiciunt. Vel, adorabunt in conspectu ejus, id est in intellectu fide adorabunt, per quam Deum conspiciunt, quia conspectus Dei non est nisi super fidem.

VERS. 31.-- « Quoniam Domini est regnum; et ipse dominabitur gentium. »

Quoniam Domini, [Aug.] quasi dicat: Et debet coli. Quoniam Domini, non hominum superborum est regnum. [Gl. int.] Olim ei abjuratum est regnum a Judaeis, dicentibus: Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX) . [Aug.] Sed solus Christus rex noster est, ut titulus crucis ejus insinuat, cujus nomine et charactere insignimur, ut denarius nomine regis et titulo. Ideoque haeretici, qui baptismum Christi habent, si veniunt ad unitatem Ecclesiae, non mutamus in eis, sed agnoscimus titulos regis nostri. De quo subdit, et ipse dominabitur gentium, non modo Judaeorum.

VERS. 32.-- « Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. »

Manducaverunt. [Cassiod.] Hic ostendit sacramentum corporis esse commune etiam malis, sed non eis proficit sicut bonis, quasi dicat, non tantum pauperes edent, sed etiam omnes pingues terrae, id est divites terrae manducaverunt corpus humilitatis Christi, [Aug.] nec sicut pauperes satiati sunt usque ad imitationem, sed tantum adoraverunt. Et hoc est quod subdit, [Aug.] et adoraverunt. Specie tenus adorant Deum, sed humanitatem fraternam non exhibent. Ex his patet quod boni et mali sacramento vitae communicant. Unde Augustinus alibi ait: « Non prohibeat dispensator manducare, sed exactorem moneat timere, si quis tamen in peccato criminali manifeste perdurat, prohibendus est. » Occultus vero monendus est in conspectu ejus, quasi dicat: mali manducant cum bohis. Sed omnes qui descendunt in terram, id est qui terrena amant, cadent quia indigne sumunt. [Aug.] In conspectu ejus, Dei, quia solus Deus videt quomodo cadant, qui coelestia deserentes in terra eligunt beati fieri. [Cassiod.] Ecclesia vero utrosque recipit, dignos scilicet et indignos. Sed ipse videt et discernit qui sumant ad vitam, et qui ad mortem.

VERS. 33.-- « Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi. »

Et anima [Aug.] quasi dicat: Pingues cadunt, sed, anima mea quae in contemptu saeculi hominibus mori videtur, non sibi, sed, illi vivet, id est non a se, sed a Deo vitam habet; nec sibi, sed illi tribuit, et semen meum, id est opera mea, vel per me credentes serviet ipsi, id est laudabit Deum. [Gl. int.] Hoc ideo dicit, ne quis dubitet de successionibus Ecclesiae. Serviet dico, quia

VERS. 34.-- « Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt coeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus. »

Annuntiabitur, [Gl. int.] id est per annuntiationem convertetur Domino, id est ad honorem Domini generatio ventura, id est generatio Novi Testamenti quae ex aqua et Spiritu sancto regenerabitur. [Cassiod.] Vel ita, anima mea Deo vivet et ipsi serviet, et ita veniet ad Dominum. Et annuntiabitur Domino, ab angelis (Joan. III), generatio ventura, ad ipsum, quia angeli preces hominum offerunt Deo, non pro instructione, sed pro ministerio (Tob. XII). Et coeli, [Hier., Cassiod.] id est evangelistae, annuntiabunt justitiam ejus, id est Filium Dei, vel mandata ejus. Annuntiabunt, dico, populo: Quis est ille populus? [Aug.] qui nascetur ex fide Domino. Quomodo nascetur? Ecce populus quem fecit Dominus, [Cassiod.] id est quia eum secundo fecit Dominus, per regenerationem scilicet; qui enim primo nos fecit ut essemus, secundo fecit ut justi essemus. Nota psalmos de passione, sicut diximus in magna spe Christianorum terminari, ut sciatur ex passione salus esse.

Collatio In Psalmum XXI: « Deus, Deus Meus Respice In Me. »

In titulo, LXX habent, pro susceptione matutina. Hieronymus, pro cervo matutino, vel ut alii dicunt, pro cerva, seu super cervam aurorae. Vocabulum Hebraicum dicit Munsterus in scholio, incertum esse apud Hebraeos quid significet, sed et quandoque notat fortitudinem, aut circumstantiam, in qua citra negotium intelligitur illa fortitudo Christi in resurrectione matutina, qua susceptus est ad immortalitatem, quomodo interpretatur Augustinus. Et caetera habes in explanatione, ne acta agamus.

VERS. 1.-- Deus, Deus meus, respice in me. Extrema pars non habetur in Heb. eoque videtur convellenda maxime cum scribat Hieronymus in cap. Matth. XXI. Illudque quod in medio versiculo legitur, respice in me, superfluum est. Respondet idem Hieronymus, in libello De optimo genere interpretandi. « Obtrectatores mei quaerant, et intelligant, non verba in Scripturis consideranda, sed sensus. Vicesimi primi juxta Hebr. idipsum exordium est, quod Dominus locutus est in cruce, Eli, Eli, etc. Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Reddant rationem cur LXX Translatores interposuerint, respice in me. Ita enim verterunt, Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? Respondebunt utique nihil damni in sensu esse, si duo verba sint addita. Audiant et a me, non periclitari ecclesiarum statum, si celeritate dictandi, aliqua verba dimiserim, longum est nunc evolvere, quanta LXX de suo addiderint, quanta dimiserint, quae in exemplaribus Ecclesiae, obeliscis asteriscisque distincta sunt. » Haec ille:

Verba delictorum meorum. Hieronymus juxta Heb. et reliqui omnes quos saepe adducimus, verba rugitus mei, aut lamentationis meae. Utramque translationem probat, et interpretatur divus Hieronymus in hunc locum: Aquila, inquit, hunc locum sic interpretatus est: longe a salute mea, verba rugitus mei; Symmachus, verba gemituum meorum: quinta et sexta editio, verba clamoris mei. Et est sensus juxta caeteros interpretes, Gemitus mei atque conatus, quibus super populum Israel salvare quaesivi, longe facti sunt a salute mea, quam populo tribuere cupiebam, quia ipsi noluerunt recipere sanitatem. Juxta LXX vero Interpretes, iste sensus est: Hoc quod salutem deprecor, quod me derelictum conqueror, non ex propria persona loquor, sed ex populi, cujus peccata, in meo corpore ipse suscepi. Unde dico, longe sunt a salute mea, verba, quae fundo. Non enim tam mihi salutem postulo qui Deus sum, quam populo qui salute indiget.

VERS. 2.-- Clamabo per diem et non exaudies, et nocte et non ad insipientiam mihi. Papae! quam stomachatur hic Caecus Burgensis post Fabrum, causans lectionem Latinam esse incongruam et ineptam, quod ista locutio, clamabo per diem et nocte soloecisset. Dicendum foret, per diem et nocte, vel die et nocte. Cur ergo Hieronymus, et Augustinus inter rhetores et grammaticos nutriti, tantam ineptitudinem non senserunt? Certe si continenter dictum esset per diem et noctem, haberet majorem ansam latrandi; sed ubi duae particulae interponuntur, potuit subaudiri praepositio in, ut sit in nocte, maxime cum repetatur conjunctio copulativa, et non solum in Latina editione, sed in Graeco, et in Hebraeo, imo nec opus est subaudiri praepositionem in, clamabo per diem, et non exaudies: et clamabo nocte, etc.

Magis aperit id quod sequitur in eodem versiculo, et non ad insipientiam mihi. Hieronymus et Hebraei VELO DUMIAH LI, id est nec est silentium mihi. Hieronymus in commentario praesentis loci, ostendit LXX reddidisse sensum, « In die pendens, ait, non exauditur a Patre, nocte resurgit ab inferis victor. » Aliter, « Qui in gaudio non exauditur, exauditur in lacrymis. » Unde ait, non in stultitiam mihi, id est non frustra clamavi. Et Aquila transtulit ex Hebraeo dicens: et nocte et non tacebis, id est audies me, respondebis mihi, facies quod oravi. Ubi cernis illam particulam nocte, posse respicere sequentia, ut non sit silentium Christo in nocte tribulationis, in qua exauditus est pro sua reverentia. Silere enim dicitur Deus quando non exaudit; et clamamus ad insipientiam, quando frustra oramus, et Deus nobis tacet.

VERS. 18.-- Foderunt manus meas et pedes meos. Vel ex hoc loco clarissime liquet Judaeos corrupisse codices Hebraeos, quos praesens versiculus aperte revincebat, non posse docere ubi David habuisset manus fixas et pedes, sed poteramus ex hac prophetia eis objicere nefandissimum scelus, quod tot retro saeculis praedixerat David, ab impiis perpetrandum; et eorum os obstruebatur, nisi vitassent Scripturam, quam germanam habuisse eum codicem, quo Hieronymus utebatur, probabile est, quoniam elucubrat versionem juxta Hebraeum, ad preces Sophronii, cui quotidianus erat cum Judaeis conflictus, et ubi quidpiam de psalterio, proferebat pro Christo Domino, opponebant perfidi non ita haberi in Hebraeo, ut ille citabat. Ob idque nitebantur Sophronium, per singulos sermones eludere, propter quam 47 causam asserit se Hieronymus, eam editionem apparasse, nec aliquid de Hebraeo immutasse, ne dienceps Sophronius, Judaeorum mendaciis circumveniretur. Unde arguimus locum nondum vitiatum, quem vertisse secundum lectionem nostram agnoscimus, alias praebuisset majorem ansam calumniae. Quamobrem Munsterus in scholiis monet recurrendum ad antiqua exemplaria, cujus verba non piguit adnectere, ut quae faciant ad nostri instituti propositum, quo saepe causamur, vel codices variasse, aut vitiatos esse sive malitia, sive incuria, sive alio quovis modo. Sed audiamus ipsum Munsterum: « Hebraei hic communiter legunt, sicut leo, manus meas et pedes meos, subaudi, observaverunt, ne scilicet me defenderem manibus, aut fugerem pedibus. Veteres vero translatores legerunt CARU, foderunt pro CAARI. Et quidem hic consulenda essent antiquissima Hebraica exemplaria. Pro rei hujus veritate indaganda. Ego hic nihil habeo nisi Nizabonis irrisionem, qui hic convicia in nos congerit, propter ineptam hujus loci translationem, perinde quasi data opera, veteres hic ex fecerint CARU. » Haec ille. Sed et manifeste judaizat editio, quae visitur e latere Paraphrasis Campensis, Frangit, inquit, manus et pedes meos instar leonis. Nebiensis vult codices esse corruptos, sed constructionem defectivam, ut tamen subaudiatur perforaverunt: et sit, impii tanquam leo manus meas foderunt, male habuerunt, fixerunt. Illud quoque quod in eodem versiculo sequitur, dinumeraverunt omnia ossa mea. Heb. legunt singulariter numerabo omnia, etc. eodem tamen sensus conspirat. Et ut docet Hieronymus, De optimo genere interpretandi, sermonum varietas, spiritus unitate concordat.

VERS. 22.-- Et a cornibus unicornium humilitatem meam. Heb. ANITATI, si capiatur verbaliter, id est exaudisti me, vel respondistis mihi, ut verterunt novi translatores. Hieronymus tamen dixit, exaudi me, ut videatur legisse ANENI. Verum tamen nihil prohibet quin possit accipi nominaliter, ut fecit Pellicanus transferens, humilitatem meam, a radice ANAH, quae interdum notat afflixit, humiliat.

VERS. 28.-- Vivent corda eorum. Hic variant codices. Hieron. juxta Heb. in exemplari Fabri habet cor eorum. Itidem interpretes pro Cajetano ac Nebiensi. Hebraei autem legunt LEBABCHEM cor vestrum. Si vero dixeris LEBABHEM, est cor eorum. Sed quia sensus est integer, hic poterat conniveri, sicut saepius faciendum est ob minutula, quae magis onerarent, quam prodessent, nonnunquam vero quaedam leviter attingenda, propter aequo morosiores.

VERS. 33.-- Et anima mea illi vivet. Heb. videtur ex diametro pugnare, NAPHSSO LO HIIAH, anima illius non vivet, seu anima illius non vivificabitur, ut sit praeteritum loco futuri. Sed ubi est eadem prolatio, et affinis scriptura, facilis est lapsus in hujusmodi. Nam Hebraice illi, et non eodem modo proferuntur, et ferme scribuntur, nisi quod negatio habet aleph, sic lo, et relativum habet vau, sic lo, quomodo legerunt LXX. Rursus littera vau, et iod sunt litterae commutabiles in Hebraismo et vicinae, ob idque non est disceptandum, cur dixerint LXX, anima mea, alii vero anima illius, NAPHSSO vel NAPHSSI. Utramque lectionem exponit Pellicanus, quantum ad affirmationem aut negationem, anima ejus non vivet, id est ex se nihil valet, non curabitur prae humiliatione suiipsius, vel ei vivet per eum, pro eo, Campensis lectionem negativam aliter declarat, quia propriam vitam non est dedignatus impendere pro illis.

VERS. 33.-- Annuntiabitur Domino generatio ventura. Hebr. aliam faciunt distinctionem et dicunt, annuntiabitur, seu annumerabitur in generationem. Deinde sequitur exordium alterius versiculi. Venient et annuntiabunt, etc. LXX, vero aliter distinguentes, subaudierunt relativum quae, ut passim fit apud Hebr. Generatio quae veniet, hoc est ventura. Nec obest quod genus ponatur in singulari et IABOU venient in plurali, quia ubi est nomen collectivum, solet quandoque jungi plurali. Ut est illud. Jubilate Deo, omnis terra (Psal. LXV) .

Chapter 28 of 157