Skip to the text

Psalmus XXXIV

Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus Ipsi David. »

Judica, Domine. Titulus. In finem, psalmus ipsi David. [Aug.] Per David qui interpretatur manu fortis, vel desiderabilis aspectu, intelligitur Christus, qui vincendo diabolum est manu fortis: vitam aeternam promittendo, est visu desiderabilis. Quid enim fortius illa manu, quae hostem stravit, non armata; sed in ligno clavis transfixa? Quid desiderabilius eo, in quem angeli desiderant prospicere? quem et martyres non videntes voluerunt mori, ut ad illum videndum mererentur pervenire? Ipse ergo vere desiderabilis est, dum vitam promittit, quod in hoc psalmo agitur. Hic enim Christus invocat Deum contra tribulatores capitis et corporis, et per tribulationes omnibus vitam promittit. Et est sensus: Psalmus iste dirigens nos in finem attribuitur ipsi David, id est Christo, qui hic loquitur, nunc in persona sua, nunc in persona corporis. [Cassiod.] Et est iste psalmus secundus eorum qui late agunt de passione Christi. Intentio. Monet ut adversa feramus. Modus. Tripartitus est psalmus. Primo incipit ab oratione, pro utraque parte orans, id est pro se, et pro adversariis cum commemoratione culpae eorum. Secundo praemittens de spe boni et gaudio, narrat quam maligne erga Christum fecerint, ibi, anima autem. Tertio de fructu passionis agit, promittens confessionem totius Ecclesiae, ibi, confitebor tibi. Incipiens itaque ab oratione in persona sua et suorum membrorum, ait: O

73 VERS. 1.-- « Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me. »

Domine, judica, [Cassiod.] condemna nocentes me voto; et expugna, [Aug.] id est vince, impugnantes me actu. Ecce Deus pro nobis pugnat. Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom. VIII.)

VERS. 2.-- « Apprehende arma et scutum; et exsurge in adjutorium mihi. »

Apprehende. [Gl. int.] Hoc prius ex persona menbrorum legitur. Quasi dicat: Dico, expugna, sed quomodo hoc ages? Apprehende pro me arma et scutum. Magnum spectaculum est videre Deum armatum pro te. [Aug.] Qui habet arma et scutum armis hostes percutit, scuto nos protegit. Sed quid est scutum Dei, et quae sunt arma ejus? Scutum est protectio bonae voluntatis Dei, qua nos defendit. Unde alibi: Ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. V) . Arma Dei nos sumus, quia ut nos ab eo, ita ipse armatur de nobis, quibus percutit inimicos. Et est, apprehende arma et scutum, [Cassiod.] id est ita adjuva et muni nos tua bona voluntate, ut et inimicos percutiamus, et ab eorum jaculis protegamur. Vel arma Dei dicit animam justi, vel Christi, [Alcuin.] qua hostes debellavit, quae nil agit, nisi Deus pugnet de ea. Ideo ait, apprehende arma et scutum, id est animam Christi sic rege et defende, ut per eam adversarios debelles, et nos protegas. Et exsurge in adjutorium mihi. [Aug.] Dicit Deus dormire, dum nos dormimus; et exsurgere, dum nos vigilamus et excitamur. Unde alibi: Exsurge, quare obdormis, Domine? (Psal. XLIII.) Unde in Evangelio legitur quod dormiebat Jesus in navi, et tunc fluctuabat navis (Matth. VIII): si vigilaret, non fluctuaret. Navis cor tuum est, aliquando ergo dormit Deus in navi, id est fides in corde tuo tepescit; et tunc fluctuat navis. Observa naufragium, et excita Christum dormientem, id est fidem: quae si vigilaverit fiet tranquillitas. Recedent enim tentationes omnes, aut certe nihil valebunt, quando Christus, id est fides tua, vigilaverit in corde tuo. Dic ergo: Exsurge, id est innotesce, appare, sentire in adjutorium mihi, et in alios

VERS. 3.-- « Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me: dic animae meae: Salus tua ego sum. »

Effunde frameam, [Hier.] id est multiplica vindictam, et adversus eos qui persequuntur me, id est visibiles et invisibiles hostes, conclude, id est fac conclusionem, ne evagentur tibi nocendo. [Aug.] Vel framea idem est quod arma, id est anima justi. Haec framea effunditur, dum abundantibus justis vita bona coruscat. Unde et concluditur hostis, non habens de nobis male loqui. Et quia suggerunt invisibiles hostes animae meae, non est salus ipsi in Deo ejus. Tu contra eos dic animae meae in re ipsa, ut audiam in te, quid? salus tua ego sum, utroque modo, scilicet in praesenti et in futuro, in temporalibus et aeternis, ut praeter te nullum quaeram. Vel in propria persona dicit Christus, apprehende arma quasi inimicos judica. [Alcuin.] Pro me autem fac quod oro, scilicet apprehende arma, id est fac me habere arma, scilicet doctrinam et miracula. Et scutum, id est constantiam, et exsurge in adjutorium mihi, id est fac me uti acceptis, scilicet armis et scuto. Et effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me, id est qui modo sum in obscuro clarifica, ita evidenter ut concludas et convincas inimicos, ne habeant quid oblatrent; et dic animae meae, ita ut omnes sciant: Salus tua ego sum.

VERS. 4.-- « Confundantur et revereantur quaerentes animam meam. »

Confundantur et revereantur. Hic praedicit mala inimicorum. [Aug.] Et est prophetia, non optatio. Quasi dicat: Salva animam meam, ita ut quaerentes eam perdere confundantur. Et hoc est quod subdit, confundantur et revereantur, id est timeant poenas, quaerentes animam meam perdere, non imitari. Et

VERS. 5.-- « Avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. »

[Hier.] Avertantur a Deo, ut sint retrorsum; et confundantur mortifera confusione cogitantes mihi mala. Vel potius de convertendis dicit hoc, pro quibus orat. [Aug.] Quasi dicat: Animam meam salva, et confundantur, etiam salubriter ad poenitentiam; et revereantur, id est timeant poenas quaerentes animam meam. Et avertantur retrorsum, id est sequantur et non praecedant; non dent consilium, sed accipiant. Petrus enim praecedendo, Satanas sequendo discipulus fuit. Et confundantur salubriter cogitantes mihi mala, id est sequentes jam deliberabunt bona; pertinaces autem in malitia

VERS. 6.-- « Fiant tanquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos. »

Fiant tanquam, etc. [Aug.] Prophetia hic est qua praedicit mala iniquorum; non optatio, ut optet sic evenire. Vel propheta in spiritu Dei eo modo ea dicit quo Deus facit ea, id est fieri sinit certo judicio, justo et sancto, atque tranquillo, non perturbata ira, non animo exercendarum inimicitiarum, sed justitia vitiorum puniendorum. Quam Propheta servari optat ei quod congaudet, non delectatus malo creaturae. Verumtamen et sic prophetia est. Ait ergo: [Aug., Gl. int.] Fiant tanquam pulvis ante faciem venti, id est tentationis, id est facile cedant tentationi, vel suggestioni etiam minimae, quasi non exspectent. Faciem venti, id est praesentiam gravioris tentationis, sed antecedant minori, et angelus Domini, scilicet malus, sit coarctans eos, scilicet affligens eos cum ipsa suggestione. Et siquando per rationem resistant,

VERS. 7.-- « Fiat via illorum tenebrae et lubricum; et angelus Domini persequens eos. »

Fiat via illorum, id est ratio, tenebrae et lubricum, id est obscura et lubricosa, id est inconstans. [Cassiod., Aug.] Vel tenebrae, id est ignorantia, et lubricum, id est luxuria; fiat via illorum, ut in his vitiis tanquam in barathrum mortis descendant. Horrenda via est haec, quis non horreat lubricum et tenebras? Quis non caveat ibi figere pedes? Sunt ista duo mala magna et poenae hominum. Et angelus Domini sit persequens eos, qui non sinat eos stare, donec luceat ante pedes. Hoc dicit a simili illius qui in tenebris et lubrico facile impellitur, cum non viderit ubi pedem moveat. Vel hoc forte facit ut exspectet, donec luceat. [Gl. int.] Sed hos non sinit angelus Domini stare, donec lux gratiae oriatur eis, sed in varia mala praecipitat.

VERS. 8.-- « Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui; supervacue exprobraverunt animam meam. »

Quoniam gratis. Hic commemorat culpam inimicorum. Et quasi quis quaereret: Quo merito sunt tanta mala eis? respondet: Audi quo merito. [Aug.] Quoniam gratis, quia eis non nocui, absconderunt Judaei, ut putabant, cum eorum tamen corda cognoscerem mihi Christo interitum laquei sui, [Gl. int.] id est consilia et insidias, quibus me occiderent; sed tamen fuit eis in interitum laqueus suus, et non mihi. Ille enim laqueus non morientis, [Cassiod.] sed peccantis erit interitus. [Aug.] Unde alia editio habet, absconderunt mihi muscipulam corruptionis suae, et exprobraverunt, id est accusaverunt animam meam: et hoc supervacue, id est inutiliter, falsa scilicet dicentes, non probantes. Et ideo

VERS. 9.-- « Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum; et in laqueum cadat, in ipsum. »

Veniat illi laqueus quem ignorat, [Aug.] ipse suus laqueus teneat illos. Ecce digna retributio. Nil enim justius quam illa evenire quae absconderunt. Inde enim decipiuntur, unde decipere voluerunt; inde nocetur eis, unde nocere voluerunt. Unde subdit, et captio quam abscondit apprehendat eum, ut funiculis suorum peccatorum constringantur, quae contulerunt occulte tractantes quomodo caperent Christum et pertimerent, et in laqueum cadat, non in alium, sed in ipsum, qui mihi tetenderunt, tanquam si quisquam veneni calicem praeparet alicui, et oblitus biberet. Ita factum est Judaeis, qui laqueum paraverunt ipsi Christo: in quem inciderunt. Nemo enim malus est, qui non prius sibi noceat. Sic enim putato malitiam esse, quomodo ignem. Si incendere vis aliquid, illud quod admoves igni, prius ardet: nisi ardeat, non incendit aliud. Verbi gratia, cum faculam apponis igni, prius ardet ut aliud possit incendere: ita ergo malitia procedit ex te, et quem vastat antequam te, quo profundit ramum, laedit; ubi radicem habet, non laedit. Equidem dico, quod malitia tua ut alteri non noceat, fleri potest; ut autem tibi non noceat, non potest. Vel secundum aliam litteram, in laqueum cadat in ipsum, neutraliter, [Hier., Gl. int.] id est ex hoc ipso quod mihi parant laqueum, cadant interius. Vel de poena exteriori potest accipi, qua puniti sunt Judaei, pro peccato mortis Christi, hoc modo: Veniat illi laqueus captivitatis, quem ignorat, et captio quam abscondit mihi apprehendat eum, id est similiter capiatur a Tito et Vespasiano, ex improviso, sicut me ceperunt; et in laqueum mortis cadat in ipsum, scilicet quem mihi paraverunt. Eodem modo interficiantur, sicut me interficiunt. Et ita evenit. Quidam enim fuerunt capti, et quidam interfecti. Vel in bono potest accipi laqueus, et captio. [Cassiod., Gl. int.] Et dicit haec optando bonum eis de morte Christi provenire. Quasi dicat: Paraverunt mihi mortem, et ex ea veniat ille laqueus quem ignorat, id est laqueus veritatis quam peccator ignorat, astringat eos, cujus nexu diabolo adhaerentes, Deo adhaereant; et captio quam abscondit, [Cassiod., Alcuin.] id est abscondita captio, mors Christi, apprehendat eum, non suis sceleribus relinquatur. Et in laqueum cadat, bonum, quo a malis cohibeant. Et hoc in ipso, id est ex ipsa morte

PARS II. VERS. 10.--Anima autem mea exsultabit « in Domino, et delectabitur super salutari suo. »

Anima mea, etc. [Alcuin.] Secunda pars ubi praemissa spe boni et gaudio enarrat quam maligne erga benignum agunt. Et loquitur hic prius Christus, quasi dicat: Haec praedicta illis fient, anima autem mea exsultabit, ut quae audit salus tua ego sum, exsultabit, dico, in Domino, non quaerens alias extrinsecus divitias, non quaerens circumfluere voluptatibus bonisque terrenis, sed ipsum solum sibi proponens, quo nil suavius est: non deficit qui omnia fecit. Ipsum ergo pete, et in illo habebis omnia, et delectabitur, quasi dicat, anima autem mea exsultabit in Domino. Unde hoc sequitur, quod etiam delectabitur in salutari suo, [Gl. int.] id est super salvatione sua, quae facta est ei in resurrectione. Qua scilicet resurrectione

VERS. 11.-- « Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tui? »

Omnia ossa mea, [Hier.] id est discipuli mei roborati sunt, et dicent, gratias agentes: Domine, etc. Et hoc dicent illi qui sunt ossa mea, id est firmi. Etsi enim caro cedat; tamen ossa, [Aug.] id est justi, verbis laudant. Carnes enim, [Alcuin.] id est carnales et infirmi non habent verba laudis et confessionis, quia infirma apud te silent penitus, sed fortia te magnum laudant et timent. Vel ex persona Ecclesiae potest dici: [Aug.] Anima autem mea exsultabit in Domino, non mutatur. Et delectabitur super salutari, etc., id est Christo, de quo alibi dicitur: Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II) . Et omnia ossa mea dicent, id est omnis fortitudo mentis meae dicet, [Aug.] quia hoc alius dicere nequit, scilicet quod sequitur, scilicet: O Domine, quis similis sit tibi, vel tui? nullus. Nihil enim in diis vel creaturis simile est illi, [Aug.] quia ipse solus eripuit hominem de manu forti. Unde subdit: Tu es

VERS. 12.-- « Eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum. »

Eripiens incarnationem Verbi in opere, [Cassiod.] id est genus humanum, de manu fortiorum ejus, id est diaboli qui tenebat eum; sed manu fortis alligavit diabolum, [Aug.] qui erat fortior homine, quem ipse vicit egenum et pauperem a diripientibus eum, id est a diabolo et membris ejus. Idem accipitur per inopem, egenum et pauperem, [Cassiod.] scilicet genus humanum, quod est quasi unus inops, et egenus et pauper: Inops, quia mortalis; egenus, quia in sudore vultus sui quaerit panem (Gen. II); pauper, quia de pura sapientia dejectus, tenuem et umbratilem habet rationem.

74 VERS. 13.-- « Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me. »

Sergentes testes iniqui. [Cassiod.] Dictis calamitatibus hominis, ne ipse Christus ab his alienus videatur, passionem suam exponit, quasi dicat: Non modo alii calamitates passi sunt, sed etiam ego, quia surgentes, quasi subito et immoderate testes iniqui, iniqui, quia contra aequum testabantur, interrogabant me, non convincebant ea, scilicet quae ignorabam actu, peccata sunt ea quae Christus ignoravit facere, sicut usu dicitur de aliquo: Non novit benefacere, quia non benefacit [Aug.] Ita et Christus, qui est cognitor iniquitatum quas judicat, dicitur ignorare peccatum, non quasi non videndo, et non judicando, sed non committendo. Alienum est enim ab opere, et a conscientia ejus. Et ideo dicit, ignorabam, quo modo ars dicitur nescire vitium, quod tamen per artem cognitum devitatur. Ideo ait: Quae ignorabam interrogabant me, quasi dicat: De iniquitatibus interrogabant me cum vincere volebant, sed non poterant, [Gl. int.] quia ego sum ars ipsa, in qua quisque non discit nisi facere bonum. Et cum venissem salvare eos, et curassem infirmos eorum, pro iis bonis

VERS. 14.-- « Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae. »

Retribuebant mihi mala pro bonis, scilicet sterilitatem animae meae: cum ego attulissem fecunditatem, [Aug.] ipsi retribuebant sterilitatem. Ego attuli vitam, ipsi mortem retribuerunt; ego honores, ipsi contumelias; ego medicinam, ipsi vulnera. Hanc sterilitatem in ficu maledixit Dominus, ubi cum quaereret non invenit, folia erant in ea et fructus non erant (Marc. XI), id est verba erant in Synagoga, et facta non erant. Vide enim in verbis numerositatem, et in factis sterilitatem. Ait enim Apostolus: Qui praedicas non furandum, furaris, etc. (Rom. II.)

VERS. 15.-- « Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio. »

Ego autem. Quasi dicat: Illi ita; ego autem cum mihi molesti essent, [Aug.] et cum saevirent in me, induebar cilicio, id est sub carne mortali latebam secundum divinitatem, quia non exercui potentiam, ideo ignotus eis fui. Caro enim Christi dicitur cilicium, propter similitudinem carnis peccati. Cilicium enim fit de pilis caprarum, quae in veteri lege offerebantur pro peccatis. Et etiam

VERS. 16.-- « Humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur. »

Humiliabam, id est affligebam, animam meam in jejunio. [Aug.] Quale fuit illud Christi jejunium, corporale an spirituale? Manducare quidem volebat Christus, quando poma in arbore quaerebat; bibere etiam volebat, quando mulieri Samaritanae dixit: Da mihi bibere (Joan. IV) . Sed non de hac siti, non de hoc jejunio hic agitur, sed de alio jejunio in illo significato. Esurivit enim et sitivit Christus salutem nostram, bona nostra. Jejunabat ergo, quia nulla bona opera in Judaeis invenit, et apostoli eum fugerant et in turba se absconderant; et Petrus qui se usque ad mortem perseveraturum promiserat, jam ter negaverat: vix invenit unum latronem, quem in cruce gustavit. Ideoque in hujus rei memoria passionis die arctissimum jejunium observat sancta Ecclesia. Et oratio mea, quasi dicat: Humiliabam me in jejunio, et etiam orabam, et oratio mea convertetur in sinu meo vel meum, [Aug.] id est non alium orabam, quam illum qui mihi personaliter unitus est, dicit Christus secundum quod homo, secundum quod orat; sed oratio ad sinum convertitur, id est ad verbum in quo erat Pater. Sinus enim est secretum in quo orare jubemur, ubi oravit Susanna (Dan. XIII). Secretum vero Christi est divinitas ad quam orat humanitas. [Aug]. Christus enim secundum quod Verbum est non orat, sed exaudit. Et non sibi subvenire quaerit, sed omnibus subvenit cum Patre. Et est, oratio mea in sinu meo convertetur, id est in me ipso homo interpellat divinitatem. Vel, oratio mea convertetur in sinu meo; vel, verbum meum, [Gl. int.] id est non proderit nisi his qui sunt praedestinati, qui sunt familiares futuri, et sani, in sinu sanctae Ecclesiae, a quo exierant leprosi facti, ut manus Moysi, quae extra sinum apparebat leprosa, sana in sinu est facta (Exod. IV).

VERS. 17.-- « Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar. »

Quasi proximum, etc. [Cassiod.] Casus pro casu ponitur, accusativus pro ablativo. Et est: et si mihi molesti essent Judaei, ego tamen sic complacebam mihi in eis, quasi proximum et quasi fratrem nostrum, id est quasi de proximo, et quasi de fratre nostro. Ita mihi complacebam in eis, id est de eorum affinitate gaudebam, qui me insequebantur. [Gl. int.] Ecce gratia pro odio; beneficium pro laesione. Vel, complacebam Patri meo habendo eos, subaudi sic, quasi proximum, et quasi fratrem nostrum. Et cum haec omnia facerem, [Cassiod., Alcuin.] tamen nolebant converti; et cum nollent converti, ego sic humiliabar, id est dolebam quasi pater lugens filium, constristatus de morte filii. Alii interpretes dicunt, quasi lugens mater incurvabar super eos. Vel in persona membrorum potest dici: Et oratio, quasi dicat: Humiliabam animam, dicit Christus in persona membrorum, et etiam orabam pro Judaeis, et oratio mea in sinu meo convertetur, [Hier.] id etsi eis non profuerit, ego tamen non sum frustratus mea mercede, ut Dominus dicit in Evangelio: In quamcunque domum intraveritis, dicite: Pax huic domui; et si illi qui in ea sunt non receperint, pax vestra in sinu vestro et ad vos revertetur, vel reducetur (Matth. X) , id est, [Cassiod.] si non eis, tamen vobis proderit. Ita ejus oratio, qua in membris oravit, a Judaeis non accepta ad eum rediit quasi proximum. Item hic loquitur in membris, in quibus sunt quidam valde proximi Deo, qui criminali macula nunquam sunt polluti; alii sunt qui per peccatum longe sunt. Illis ergo gaudium est, istis luctus et tristitia. De illis qui proximi sunt prius agit, ponens casum pro casu. Et hoc est, ego sic complacebam, Deo, quasi proximum et quasi fratrem nostrum, id est quasi proximo et fratri. Hoc dicere convenit propinquanti ad Deum, gaudenti, qui placet Deo, quasi fratri et proximo: cui non appropinquatur locis, sed actionibus. [Aug.] Deo enim, qui ubique est, et nullo continetur loco non ut per loca appropinquamus, vel ab illo removemur; sed propinquare illi est similem ei fieri, longinquare ab illo dissimilem illi fieri, ut cum videris duas res prope similes, dicis: Propinqua haec est illi; et quando dissimiles, quamvis uno loco, una manu teneantur, tamen dicis: Longe est haec species, vel res ab illa. Et sicut qui similis est gaudet, ita qui dissimilis est gemit. Unde iste subdit, quasi lugens et contristatus sic, etc. Hoc convenit non longinquo, ut sic proximet.

VERS. 18.-- « Et adversum me laetati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi. »

Et adversum me. [Cassiod.] Loquitur hic Christus exponens quam impie egerint Judaei contra ipsum, quasi dicat: Ego tristabar de perditione eorum, et ipsi adversum me laetati sunt, [Aug., Cassiod.] quasi dicat: Illi sunt laeti, ego tristis; cum enim pie contristor, Judaei impie laetantur: Et convenerunt in concilium, et congregata super me sunt flagella, [Gl. int.] id est tormenta parabant, et ignoravi secundum opinionem eorum. Vel ignoraverunt alia littera, [Cassiod.] scilicet cui facerent, et cur, vel quod in eos essent reditura.

VERS. 19.-- « Dissipati sunt nec compuncti; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione, frenduerunt super me dentibus suis. »

Dissipati sunt, [Cassiod.] id est dissoluti, vel stupefacti visis miraculis in passione, nec tamen prae duritia cordium compuncti sunt per poenitentiam. Vel, dissipati, [Alcuin.] id est dispersi sunt per totum orbem a Romanis. Nec tamen, compuncti sunt, id est non poenituerunt. Vel dissipati sunt, id est divisi: Alii enim dicunt quod bonus est, alii non; sed seducit turbas (Joan. VII). Nec compuncti sunt, et tentaverunt me, dicentes: Dic nobis si tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XXVII) et subsannaverunt me, [Aug.] dicentes: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere (ibid.) . Subsannaverunt, dico subsannatione: Hoc genus locutionis, scilicet ubi est geminatio, ponitur, cum res copiose facta videtur ut dicitur: Ut benedicens benedicam te, et gaudens gaudebo. Et frenduerunt super me dentibus suis, [Cassiod., Alcuin.] ut ferae mos saevitiae est, quod quando ratio deficit dentibus frendit, et quod vult tacens ostendit. [Aug.] Haec autem quae capti in cruce referuntur facta hic, corpori ubique fiunt. Haec autem in oratione finit, subdens:

VERS. 20.-- « Domine, quando respicies? restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam. »

Domine, etc. Quasi dicat: Hic mihi faciunt mali, dicit Christus, sed, o Domine, quando respicies, ut me resuscites? [Cassiod.] Quasi dicat: Ne diu differas, sed restitue amimam meam corpori die tertio: animam dico erutam a malignitate eorum, et a leonibus, id est a potestatibus saevientibus, erue unicam meam, id est Ecclesiam, vel carnem meam, quae sine peccato fuit. Vel ex persona nostra dicit quibus tardum est: Domine, quando respicies? [Aug.] id est quando videbimus vindictam de eis qui nobis insultant, quando illam viduam judex taedio victus exaudiet, cum judex noster non taedio, sed amore differt salutem nostram, ratione, non inopia, ut scilicet magis desideremus et numerus omnium nostrum impleatur usque in finem; et tamen nos ex desiderio dicimus: Domine, quando respicies? restitue animam meam, etc., id est Ecclesiam.

PARS III. VERS. 21.-- « Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo gravi laudabo te. »

Confitebor. Tertia pars. [Cassiod., Alcuin.] Jam de fructu passionis agit, et permittit confessionem totius Ecclesiae. Inde precatur cum commemoratione culpae suae confusione persecutorum, et exsultatione fidelium. Quasi dicat: [Gl. int.] Dico, restitue, et si hoc feceris confitebor tibi in Ecclesia, haec est unica. Et addit magna, quia est de omnibus gentibus; et in populo gravi, quem scilicet non aufert ventus tentationis, laudabo te in omni multitudine, [Aug.] scilicet granorum et palearum confessio est, sed laus in gravibus est et granis, non in palea. Palea volat, frumentum remanet, quia grave est. Bona est haec gravitas, longe distans ab illa de qua alibi: Uusquequo gravi corde? (Psal. IV.) Haec confirmat, illa deprimit, et in profundum submergit, scilicet saeculi, unde subjecti non sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. Et ut ego confitear illi,

VERS. 22.-- « Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis

Qui adversantur mihi inique, non supergaudeant mihi. [Aug.] Insultant enim de palea mea qui etiam oderunt me, [Gl. int.] quod non omnes adversi faciunt; et gratis, quia eis non nocui. Repetit hic Christus de passione sua, [Hier.] ut de poena eorum addat. Dico adversantur et odiunt, et tamen annuunt oculis, [Aug.] sicut hypocritae et simulati, pronuntiantes vultu quod in corde non habent. [Cassiod.] Vel, annuunt oculis, quando vicissim se tacitis nutibus admonent ad decipiendum et tentandum. Et vere annuunt mihi ut hypocritae.

VERS. 23.-- « Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant. »

Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur, dicentes: Scimus quia verax es, magister, et in veritate viam Dei doces. Licet dare tributum Caesari, an non? (Matth. XXII.) [Aug.] Hi sunt annuentes qui talia loquebantur, et ipsi loquentes taliter, [Cassiod.] id est dum loquerentur pacifice, cogitabant dolos. Et hoc in iracundia, id est exitialiter. Cogitat enim quis dolum, qui non vult occidere, quae iracundia erat terrae, [Gl. int.] id est pro terra, scilicet ne perderent locum et gentem.

VERS. 24.-- « Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri. »

Et ipsi qui prius erant annuentes et dolos cogitantes, post aperte dilataverunt 75 super me os suum, libera et aperta voce mortem inclamantes: Crucifige, crucifige eum (Luc. XXIII) . Et in ipsa morte dixerunt: Euge, euge, bene est nobis; viderunt oculi nostri de te quod voluimus, quod desiderabamus. Vel, dixerunt insultando, euge, euge. [Aug.] Vox irrisoria est et insultatoria; jam viderunt oculi nostri facta tua, et mirabilia tua. Hic est Christus, et si ipse est Christus rex Israel, descendat de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII).

VERS. 25.-- « Vidisti, Domine, ne sileas; Domine, ne discedas a me. »

Vidisti. Quasi dicat illi ita: [Gl. int.] Sed, o tu Domine, vidisti, obedientiam meam et iniquitatem illorum. [Cassiod.] Hoc dicitur, quando in memoriam revocare volumus aliquid. Ac si diceret: Vidisti quam crudeles sunt illi, et quam patiens ego. Et ideo ne sileas, [Aug.] id est ne differas dare sententiam, [Hier.] sed judica; Domine ne discedas a me, in passione, sed, o

VERS. 26.-- « Exsurge et intende judicio meo; Deus meus, et Dominus meus, in causam meam. »

Domine, [Cassiod., Gl. int.] qui videris jacere, exsurge ad reddendum mihi et adversariis, et intende judicium, vel judicio, meum, vel meo, [Alcuin.] reddendo mihi nomen, quod est super omne nomen, ut ego intensus sum, et merito intende in causam meam, [Aug.] passionis scilicet et mortis, scilicet quod pro redemptione humani generis patior et morior. Tu dico, intende, qui es Deus meus et Dominus meus, vel ex persona membrorum dicit: Domine ne discedas a me, donec veniat judicium, sicut promisisti mihi: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII) . Sed exsurge, Domine, in auxilium meum, et ad remunerandum. Et intende judicio meo, quod tribulatus sum, quod laboribus et doloribus cruciatus sum. Sed quia et ista multi mali patiuntur, addit, intende in causam meam, pro qua patior. Poena enim similis est sceleratis et bonis, sed non causa; martyrem facit itaque non poena, sed causa. Ideo

VERS. 27.-- « Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus; et non supergaudeant mihi. »

Domine, judica me, [Gl. int., Aug.] quem illi judicant injuste, non secundum poenam, sed secundum justitiam tuam, quam mihi dedisti. Vel, meam, quae in me est. Haec est causa mea, [Aug.] judica, dico, o Domine, tu qui es Deus meus, et secundum hoc me judica, scilicet quo tu es Deus meus. [Gl. int.] Dico ut me judices secundum justitiam tuam, et secundum eamdem justitiam judica illos qui me persequuntur; et non supergaudeant mihi, [Cassiod.] id est magis defleant quam gaudeant implesse mala sua.

VERS. 28.-- « Non dicant in cordibus suis. Euge, euge animae nostrae; nec dicant: Devorabimus eum. »

Non dicant in cordibus suis, [Gl. int.] et si in ore: euge, euge, est animae nostrae, [Aug.] id est bene est nobis, quia fecimus quod voluimus. Sensus talis est: Ostende eis quia nihil fecerunt, et ut non gaudeant, nec dicant: devorabimus eum, [Gl. int.] ut non resurgeret, sed potius

VERS. 29.-- « Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis. »

Erubescant in clarificatione resurrectionis meae, et revereantur, id est simul omnes timeant poenas qui gratulantur malis meis, [Hier.] non solum facientes. Vel de membris, vel in membris hoc dicit, non dicant; et agit de persecutoribus Ecclesiae, ut sunt Judaei et gentes, quasi dicat, non gaudeant; et ut hoc sit, ne dicant, devorabimus eum, vel, absorbebimus eum. [Aug.] Justum devorant illi qui sunt incorporati malis. Sicut enim illi reviviscunt quos mactat vel manducat Petrus, ita illi absorbentur, qui in corpus malorum transformantur. Erubescant. Quasi dicat: illi non dicant hoc, sed potius erubescant de peccatis ut nos absorbeamus eos, ut Israel absorpsit vitulum comminutum, quem Aaron in ignem conflavit. Moyses vero de monte descendens in ignem misit, et confudit formam, et deinde comminuit, et misit in aquam, et dedit populo bibere (Exod. XXXII). Quo significatur corpus impiorum cujus malitiae characterem sancti praedicatores confundunt igne coelesti, et per aquam baptismi mundatum in societatem Ecclesiae trajiciunt. Quod ut fiat hic precatur dicens: Erubescant. [Cassiod.] Qui erubescit actus suos, propria aestimatione damnat, sed quia potest erubescere qui non habet reverentiam, ideo addit: et revereantur simul, ut conversionem notet, quia reverentia est timor Domini cum amore. Et quos erubescere velit, addit, qui gratulantur malis meis. Deinde quod dixerat evidentius determinat dicens:

VERS. 30.-- « Induantur confusione et reverentia, qui maligna loquuntur super me. »

Induantur plene confusione, vel pudore, [Cassiod.] quasi cilicia poenitentiae et veste lugubri et reverentia: pudor est contra audaciam quam habuerunt furentes; reverentia, contra impudentiam falsitatis. Hoc debent habere, ut his illa curent. Vel in malo potest accipi, induantur, quasi dicat, erubescant hic ad salutem; et revereantur. Quod si noluerint, [Hier.] induantur tandem in inferno confusione mala; et reverentia, illi scilicet, qui maligna, vel magna, id est superba, loquuntur super me.

VERS. 31.-- « Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam, et dicant: Semper magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus. »

Exsultent [Cassiod.] In spe magna fidelium finit, sicut alii psalmi de passione. Quasi dicat: Illi erubescant et confundantur, exsultent autem et laetentur qui volunt, non suam justitiam statuere, [Gl. int.] sed justitiam meam imitari et qui ex ea volunt pacem servi ejus, [Hier.] id est Christi, [Gl. int.] id est pacem meam, quam veni mittere in terram ad Deum et ad proximum; et exsultantes dicant: Semper magnificetur Dominus, id est ita usque in finem saeculi magnificetur, sicut jam est magnificatus in conversione quorumdam. Multum distat inter hos laetantes et praedictos. Illi enim maledicunt: Euge, euge animae suae, [Cassiod.] quae laetitia cito fugit; isti vero non animae suae hoc dicunt, sed vota ad Deum convertunt, et in ejus laudibus, non in se, suam laetitiam ponunt, quae est perpetua.

VERS. 32.-- « Et lingua mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam. »

Et lingua. Quasi dicat: Confitebor, laudabo, et lingua mea meditabitur justitiam tuam: meditatio cordis est non linguae, sed ita Christi vox consonat cordi, ut quod est cordis detur ori, cum ait, lingua mea meditabitur justitiam tuam. Lingua ejus meditata est justitiam Dei, [Cassiod.] quando Novum Testamentum populis praedicavit. Et tota die laudem tuam, [Aug.] quia in omnibus verbis et factis Deum laudavit. Tota die enim laudat qui bene omnia agit. Non desinit laudare qui non desinit bene agere; non desinit bene agere qui non desinit justus esse. Omnia ergo bona age, et Dominum laudasti tota die. Vel, lingua interior, [Hier.] scilicet lingua mentis et non corporis; mea, id est meorum fidelium, dixit Christus, meditabitur justitiam tuam. Unde alibi: Lex tua meditatio mea est. [Alcuin.] Vel, lingua, Christi accipiuntur praedicatores, per quos alios docet. Quasi dicat: Hoc fiat quod dixi, et lingua mea meditabitur justitiam tuam, id est praedicatores mei ex studio annuntiabunt te justum, qui promissa implesti; et tota die laudem tuam, id est omnia annuntiabunt universaliter in quibus laudandus es.

Collatio In Psalmum XXXIV: « Judica, Domine, Nocentes Me. »

VERS. 3.-- Effunde frameam. Ferme omnes praeter Hieronymum vertunt lanceam. Non alio quidem declinat sensus, et framea est lancea. Poterant igitur patres suos sequi. Translatio ad Campensem, habet stringe mucronem; et Nebiensis, arma capesce.

VERS. 8.-- Exprobraverunt animam meam. Hieronymus cum aliis, foderunt animae meae. Sed HAPHAR ambiguum est, ut constat etiam ex eodem psalmo, versu 5, etiam si sit ibi neutrum. Sententia tamen hic non est aliena, nec obest si LXX active acceperunt HAPHERU.

VERS. 12.-- Eripiens inopem de manu fortiorum ejus. Faber et Caecus contendunt propter commoditatem locutionis Latinae legendum fortiorum eorum. Verum jam admonuimus ecclesiasticum ritum recepisse in aliquibus Graecanicam formam, ut est illud I Corinth. XIII: Major horum est charitas, pro major ex his, si Latinis auribus purgatius velis loqui, nisi acceperis comparativum loco superlativi: quod est usitatum interdum Latinis. Ista erant negligenda, ni sugillatores tanquam grande piaculum censerent. Denique tradit divus Augustinus in psalmum LXXXII, vers. 4, quod quandoque interpres transfert locutionem Graecam, quae Latinis inusitata est.

VERS. 15.-- Ego autem cum mihi molesti essent. Hebraicantes Neoterici, Cum aegrotarent, aut aegrotantibus ipsis. Vocabulum Heb. BAHALOTHAM potest accipi propter men, id est m finale, et formam infiniti, sub neutra autem passiva significatione. Suffragatur Hieronymus juxta Hebr., qui ad hunc modum reddidit, cum informarer ab eis, et ita cum mihi molesti essent, licet altera sententia habet sensum conversum.

VERS. 14.-- Quasi proximum, quasi fratrem nostrum sic complacebam. Hieronymus, quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam; Sanctes, sicut pro amico, sicut pro fratre meo ambulabam; Pratensis et interpretes pro Cajetano, quasi vel sicut socius, sicut frater meus ambulavi; Pellicanus, sicut amicus, sicut frater aequum me conversatione mea exhibui; Munsterus, perinde ac si amicus, atque acsi frater meus fuisset quilibet eorum, sic incessi. In Hebr. sunt tantum quatuor vocabula, BEREA KEAH LI HITHHALACHTI, Primum significat amicum, secundum fratrem, tertium est pronomen primae personae, quod potest respicere particulam praecedentem, aut sequentem, ultimum significat ambulare. Quod recte Interpretes LXX acceperunt pro complacere, figurate. Quis enim dicitur ambulare in via mandatorum Dei, quando sibi ea perplacent: quo tropo saepius Scriptura utitur, tantum movet locutio quae videtur inepta, fratrem meum complacebam. Nil tamen incommodi sensit Augustinus in enarratione, qui toties repetit id lectionis; videtur enim subaudire infinitivum esse, sic, complacebam, id est gaudebam Deo proximum esse, id est propinquare. Ex cujus interpretatione, ut habes in Expositione, liquido constat, elidi taxationem Fabri et Caeci, repudiantium quod dicitur fratrem nostrum, et recipientium meum, quod non communicamus aliqua propinquitate Patri, quem Christus hic alloquitur. Quod tamen sonat dicendo fratrem nostrum, non autem dicendo meum, ob societatem naturae humanae, qua nobis copulatur. Hoc totum ratiocinium corruit, si Augustini explanationem revolveris, praeter hoc quod dicitur subaudiri praepositionem ad.

Quasi lugens et contristatus. Hebr. pro contristatus ponunt matrem, EM , id est mater. Et quia destituuntur casuum variatione, Hieron., interpretes pro Cajetano, Pellican. et Nebiensis vertunt nominandi casu, quasi lugens mater, intelligendo filium. E diverso Sanctes, Pratensis, Campensis referunt luctum ad filium, sub accusandi casu, quasi lugens matrem, scilicet filius. Et Chaldaeus Paraphrastes, sicut lugens et tristis de matre sua. Ob id Munsterus transtulit, juxta luctum matris, quo posset utrolibet accipi. Interpretes legerunt IM, pro EM, quandoquidem nulla est prorsus distinctio litterarum, et potest hoc aut illud legi citra punctationem. Et dixerunt, et contristatus, non curantes magis ad verbum reddere, cum contristatione humiliabar. Sanctes pro contristato ponit pullatum; interpres pro Cajetano, atrum; Pratensis, nigerrimum. Interpretes secuti sunt metaphoram, cum nigritudo symbolum sit tristitiae. Unde Hieronymus dixit, tristis; et Munsterus, moestus.

VERS. 18.-- Et adversum me laetati sunt. Hieron. in infirmitate seu adversa valetudine mea; ut vult Munsterus, Sanctes, et Pellican. in claudicatione mea; Pratensis, cum attritus essem. TZELA Hebraice notat nonnunquam latus et costam, ut habetur, Gen. II, de costa Adae; alias vero, fracturam, plagam, claudicationem. Igitur, adversus latus 76 meum, non dissonat ab eo quod est, adversum me. Nec etiam aliae versiones longe sunt.

VERS. 15.-- Congregata sunt adversum me flagella. Quod vertunt Hieron. et interpretes pro Cajetano, pro flagellis percutientes nisiinter est ad sensum, quem Sanctis translatio convertit, congregaverunt se adversum me percussi; Pratensis et Pellicanus claudi; Munsterus, abjecti, Chaldaeus, impii. NECHIM inclinatur a radice NACHA, id est percussit, debilitavit Eoque interpretes recte sensum expresserunt.

VERS. 16.-- Dissipati sunt nec compuncti. Hier., scindentes, et non tacentes. Cui satis accedunt pro Cajetano interpretes, sciderunt et non tacuerunt. Sic et Pellicanus, Munsterus, distenderunt os suum, et non tacuerunt. Cui accinit Sanctes, cachinnaverunt et non tacuerunt. Pratensis, aperuerunt et Heb. QUARA, significat scidit, rupit, aperuit. Et metaphorice, teste Sancte ex rabi David, cachinnatus est, ac si loquacitate carnem scinderet. Juxta germanam significantiam acceperunt LXX et neutraliter. Secundam vero particulam, metaphorice, sicut alii, saepe solent ipsam vertere LO DAMU, non tacuerunt. Judaei enim multis angustiis attriti, non cessant blasphemare, nec ullis flagellis compunguntur. Silentium autem in corde, compunctio est.

Tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione. Hier., in simulatione verborum fictorum; Pellicanus, cum simulatoribus deridentium coctionem; Pratensis, cum simulatoribus derisionum esculentorum; Santes, cum impiis subsannatoribus, qui indulgent ventri; Munsterus, cum assentatoribus erant garruli subsannatores; interpretes pro Cajetano, blanditiis derisionem vaniloquii. Hebraeus habet, BEANPHE LAAGE MAOG. Primum vocabulum significat simulare et personas accipere, quod maxime quadrat Scribis Pharisaeis et Herodianis, Christum Dominum tentantibus, Matth. XXII, ut caperent eum in sermone: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo, non enim respicis personam hominum, etc. Ac videntur legisse Interpretes LXX, BEAHANPHI, id est cum simulatoribus seu hypocritis meis. Clarius tamen extulerunt sub verbo, tentaverunt me. Duo alia vocabula extra omnem controversiam significant subsannationem, licet ultimum etiam quaedam alia notet. Non erat igitur ut isti novatores lectionem Latinam labefactarent, si tamen eo animo secus verterant, in praesenti versu, ad id, dissipati sunt nec compuncti. Mirum quod blaterant Faber et Caecus adversus LXX, (qui tamen, attestante Hier. praefato in libros Paralipomenon, Spiritu sancto pleni fuerunt) eos insimulantes magnae temeritatis, qui audaciuscule everterunt sensum Spiritus sancti, et suum reddiderunt. « Quomodo enim, inquiunt, si dissipati sunt, continuo subnectitur, non compuncti tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione, frenduerunt super me dentibus suis? Antecedentia enim et frequentia adversantur. » Frigida est haec ratiocinatio, quandoquidem in verbis prophetarum familiare est praeteritum accipere loco futuri, ut est illud quod sequitur, tanquam causa vindictae, Tentaverunt me, etc. Expositio enim Magistri ostendit eorum tela nulla esse, simul et Hieron. Dissipati sunt, inquit, a vinculo charitatis.

VERS. 17.-- Domine, quando aspicies? Ut sit oratio tribulati tempus praestolantis, quo desiderat citius liberari. Hebr. habent CAMMAH, id est quantum vel quandiu, aut quando aspicies, sicque respiceret magnitudinem irrisionum et persecutionum, quas afflictus requireret aut finem accipere, aut saltem imminui. Et utrumque apte refertur ad personam Christi hominis, Judaeorum blasphemias exsecrantis, et eorum perditionem commiserantis, nihilominus justam vindictam expetentis. Et cum vocula Hebraica sit anceps, non debuit Faber editioni nostrae oblatrare.

20.

-- Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur. Negationem habent Hebr. quae facit oppositum sensum, nempe, non pacem loquentur: et quem reddidit Hier., juxta Hebr. Sed non dubito quin LXX legerint, LI pro LO, prius autem significat mihi, sicut Job XIII. Hebr. legunt negationem, non sperabo; et nos legimus ipsi, vel in ipso sperabo. At insultant Faber et Caecus, qui fit ut pacem loquantur, et continuo subnectatur, dilataverunt super me os suum, et dixerunt: Vah, vah, viderunt oculi nostri. Ista sunt verba odii, non pacis. Commentarius diluit plenissime istam quaestionem. [lacuna]

Chapter 41 of 157