Skip to the text

Psalmus XXIV

Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David. »

Ad te, Domine, levavi animam meam. Titulus: In finem, psalmus David. Psalmus iste est consolatio fidelium contra adversa saeculi. [Alciun.] Ecce haec oratio Ecclesiae in hoc saeculo graviter afflictae, quasi oratio populi in Babylone graviter constituti. Hic enim Ecclesia loquitur, quasi poenitens graviter flagellatus, qui praeponitur aliis ne murmurent in adversis, qui in se expertus misericordiam et justitiam Dei, per misericordiam blanditur, per justitiam terret. [Cassiod.] Et est hic psalmus primus per litteras Hebraei alphabeti digestus, et si non per omnes. Quidam enim scribuntur per omnes; quidam non. Illi qui per omnes scribuntur, illos significant qui omnibus perfecti virtutibus cantant Dei laudes. Qui non per omnes, minus perfectos laudatores significant. Et est sensus tituli: Psalmus iste dirigit nos in finem, id est in Christum, attribuitur David (Gl. int.) id est Ecclesiae, quae hic loquitur in persona poenitentis, per flagella correcti. Intentio monet in adversis non murmurare, sed ad Deum respicere. Modus tripartitus est 50 psalmus, primo petit doceri vias Dei, quia ad Dominum erectus est. Secundo orat pro peccatis dimittendis, pro prioribus, et his quae quotidie fiunt, ibi, reminiscere, etc.

Tertio agit de aeternis, ostendens quomodo habeantur, ibi quis est homo. Ecclesia itaque ut secure valeat petere quae sequuntur, praemittit de suo desiderio et dilectione quam habet erga Deum, sic ad ipsum loquens: O

VERS. 1.-- « Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam. »

[HIER.] Domine, ego levavi spirituali desiderio de terra, a similitudine grani quod in terra ortum surgit in altum. Si vero in imo jaceat, conculcatur, atque computrescit, quid? animam meam, [Aug.] quae carnalibus desideriis conculcata premebatur in terra. Quo levavi? [Cassiod., Gl. int.] ad te amplexandum et contemplandum. [Alcuin.] Facile terrena despicit, qui ad divina conspicienda se erigit; et o Deus meus, [Aug.] ego expertus in malis meam infirmitatem, jam in te confido, non in me, qui prius in me confidens volui esse sicut Deus. Unde ad hanc infirmitatem carnis perductus de superbia mea erubui. Jam ergo, in te solo confido. Et ideo, non erubescam per peccatum quod de me procedat, de eo unde confido: quod esset, si illud perderem. Spes enim non confundit. Nec etiam per peccatum quod fit ex inimicorum suggestione, illud perdam. Et hoc est quod ait:

VERS. 2.-- « Neque irrideant me inimici mei; etenim universi qui sustinent te, non confundentur. »

Neque irrideant me inimici mei, [Gl. int.] id est non praevaleant mihi. Haec oratio vim enuntiationis habet, quasi diceret: Non praevalebunt mihi, quod quidem oro, inimici mei, omnis modi, [Aug.] scilicet visibiles et invisibiles, et praecipue illi qui serpentinis atque occultis suggestionibus insidiantes et suggerentes ad haec mala me dejecerunt. [Alcuin.] Et certus sum de eo quod peto, quia in nullo sustinente patienter fallit. [Gl. int.] Hoc est quod ait, etenim universi qui sustinent te, id est qui patienter ferunt pondus dici et aestus (Matth. XX), id est praesentis tribulationis, donec venias, non confundentur per se, vel per inimicos, id est per peccatum a se, vel ab inimicis exiens.

VERS. 3.-- « Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. »

Confundantur. [Gl. int.] Quasi dicat: Sustinentes te non confundentur, sed confundantur, hic pro peccatis salubriter, vel si hic nolunt, tandem in poena aeterna. Et subdit, et qui et quare, [Aug.] scilicet omnes iniqui vel iniqua agentes, ideo quod inique faciunt ad acquirenda quae transeunt. Ideo iniqua, quia supervacue agunt, id est in supervacuis laborant, quia omnia sunt vana et infructuosa, quae a Deo sunt aliena.

VERS. 4.-- « Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. »

Vias tuas, quasi dicat: Non erubescam. Et ne hoc fiat, o Domine, vias tuas, id est praecepta leviora demonstra mihi, [Gl. int.] quasi dicat, quae visui subsunt, sicut solet manu aliquid demonstrari oculis subjectum. [Cassiod.] Viae ergo sunt institutiones de ordine vitae, qui convenit omnibus etiam simplicibus. Et semitae sunt quae occultae et angustae sunt, ut est mystica intelligentia legis, quae paucis nota est. Unde subdit, et semitas tuas, id est legis intelligentias angustas et paucis notas, edoce me, quasi dicat: Ea quae occulta sunt, et, o Domine,

VERS. 5.-- « Dirige in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die. »

[Aug.] Dirige me errores fugientem in veritate tua ut recte vivam, et pie, sicut veritas tua exigit, et doce me ipsam veritatem, ut quod credo intelligam. Ideo dico, doce, quia per me non novi nisi mendacium. Distingue, duo petit, dirigi et doceri. [Cassiod.] Dirige, ad bonam vitam pertinet; doce, ad veram scientiam, in quibus est perfectio. Sequitur: Quia tu es, quasi dicat: Ideo fac quod peto quia tu es Deus salvator meus, non ego, [Aug.] quia expulsus sum a te de paradiso in longinquam regionem, per me redire non possum, nisi occurras erranti; et item etiam ideo, quia te sustinui tota die, id est toto tractatu saecularis temporis, reditus meus tuam exspectat misericordiam. Duo hic ponit commendabilia, dicendo, tu es salvator meus, et te sustinui. [Cassiod.] Duae enim sunt res, quae bonos faciunt, scilicet ut Deum salvatorem credamus, et patienter retributionem ejus exspectemus.

VERS. 6.-- « Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt. »

Reminiscere. [Alcuin.] Secunda pars, ubi de peccatis prioribus, et de his quae quotidie fiunt, orat, per misericordiam antiquis factam, et quia timet verum judicem. Quasi dicat: dirigere et docere debes, quia tu es Deus, et quia sustinui te, [Alcuin.] et si hoc non sufficit, o Domine, tu reminiscere quem homines putant oblitum, dum tardas miserationum tuarum, [Cassiod.] id est operum misericordiae, et misericordiarum tuarum, naturaliter tibi insitarum. Miseratio enim proprie est in exhibitione bonorum misericordia, quae naturaliter in Deo est, quae est ipse Deus, quae misericordiae et miserationes a saeculo ab initio saeculi sunt. [Aug.] Nunquam enim sine misericordia fuisti, nec peccanti homini miseratio tua defuit: qui etiam peccantem hominem non vanitati quidem, sed in spe subjecisti. [Alcuin.] Ne ergo in me fallat, quod ab initio saeculi incoeptum est.

VERS. 7.-- « Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris. »

Delicta. Quasi dicat: Reminiscere misericordiae, et per misericordiam tuam ne memineris, [Aug.] id est, ne serves ad vindictam perpetuam, delicta, quibus viam aequitatis dereliqui, juventutis meae. [Cassiod.] id est confidentis, [Aug.] et praecipitis audaciae meae ignorantias meas. Vel, ignorantiae meae, id est peccata quae ignoranter feci, vel quae feci antequam crederem. [Cassiod.] Delicta enim sunt, quando derelinquitur scienter via aequitatis. Juventus non accipitur hic pro aetate, sed pro praecipitationis audacia, quae est tunc, quando color animi modestiam excedit. Ignorantias dicit peccata ignoranter facta; facimus enim quae mala esse nescimus, etiam post baptismum et fidem. Vel, ignorantias dicit, peccata ante fidem commissa. [Hier.] Vel, delicta juventutis dicit peccata, quae quasi in adolescentia gessit, scilicet antequam de domo iniqui patris, id est diaboli exiret, de quo dicitur: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII) . Delicta ignorantiae, dicit ea quae sunt in parvulis, qui vel originali peccato tenentur. Et est, delicta juventutis meae, [Cassiod.] id est quae feci adhuc juvenis in domo prioris mei, scilicet diaboli. Et delicta ignorantiae meae, id est originale peccatum, quod in parvulis ne memineris, id est ne serves ad aeternam ultionem.

VERS. 8.-- « Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. »

Secundum misericordiam, quasi dicat: Ne memineris dico, sed potius memento mei, [Gl. int.] id est vide misericorditer quam fragilis naturae sim, [Aug.] tu cujus opus est misereri, et peccata dimittere. Memento dico, non secundum iram qua ego sum dignus, [Alcuin.] sed secundum misericordiam tuam, qua me quaerere dignatus es, qua te digna est, quasi dicat: Ut ampla est misericordia tua, ita ample miserearis mei. [Gl. int.] Et, o Domine, memento mei, non propter meum meritum, [Alcuin.] sed propter bonitatem tuam naturaliter tibi insitam, qua omnia ex nihilo fecisti. Distingue inter misericordiam et bonitatem. [Cassiod.] Misericordia est proprie erga miseros; bonitas erga quoslibet, facit autem Deus bonum, et a miseris imploratus, et bonitate ductus. Nemo enim bonus ex se, nisi solus Deus (Luc. XVIII).

VERS. 9.-- « Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via. »

Dulcis et rectus. [Gl. int.] Hic fit conversio sermonis ad homines, quibus iste fidelis loquitur, ostendens qua fiducia ita instanter petat. Quasi dicat: Hac fiducia peto, quia, Dominus est dulcis, [Aug.] quia peccantibus et impiis omnia priora dimittit, ubi est gratia sine meritis, et est rectus, [Alcuin.] quia post misericordiam vocationis et veniae, digna in ultimo judicio merita requiret. Hoc ideo dicit ne lenitas ejus securos nos et otiosos reddat, [Aug.] Et propter hoc, scilicet quia misericordiam praerogavit, ut perducere in viam dabit delinquentibus legem, [Hier.] id est correctionem, vel charitatem, qua junguntur et reconciliantur homines Deo, [Alcuin.] dabit, ita tamen, si sunt in via, id est in fide. Vel dabit legem, ut ponat eos; in via, id est in praeceptis Dei. Vel, dabit in via, hujus vitae, ubi recte vivendum est vel necessarium est. Et Dominus

VERS. 10.-- « Diriget mansuetos in judicio: docebit mites vias suas. »

Diriget mansuetos in judicio, [Aug.] Qui ei non resistunt in judicio futuro, id est non perturbabit in judicio eos, qui sequuntur voluntatem ejus, nec resistunt ei. Et docebit hic mites, vias suas, non eos qui praecurrere volunt, quasi se melius regere valeant; sed eos qui non erigunt cervicem, neque recalcitrant, cum eis jugum leve ponitur et levis sarcina.

VERS. 11.-- « Universae viae Domini, misericordia et veritas; requirentibus testamentum ejus, et testimonia ejus. »

Universae: [Aug.] quasi dicat: Quas vias docebit eos? Misericordiam, qua placabilis est, et veritatem, qua incorruptus est. Et universae viae Domini sunt misericordia et veritas, [Cassiod., Aug.] quae cum infinitae sint, in his tamen duobus includuntur, quorum unum exhibet, donando peccata, alterum judicando merita. Misericordia enim dimittit peccata, veritas judicat merita. Ergo universae viae Domini sunt duo adventus Filii Dei. Unus miserantis, alter judicantis, id est in illis duobus adventibus misericordiam et veritatem manifeste nobis exhibet. In primo, misericordiam; in secundo, veritatem. Quae duo tamen in omni opere Domini simul sunt, etsi non nobis manifeste appareant. Tenet autem ille vias ejus, qui expertus misericordiam deponit superbiam, nullis suis meritis liberatum se videns, et deinceps cavet severitatem judicis. Sequitur: Requirentibus, etc. Quasi dicat: Dico quod universae viae Domini sunt misericordia et veritas, quod et si non aliis videtur, apparet tamen requirentibus, id est his qui requirunt testamentum ejus, [Hier.] id est passionem et mortem, per quam redempti sumus, et vita promissa, nobis est reddita. Et qui requirunt testamentum ejus, [Aug.] id est qui attendunt quae in prophetis et in evangelistis testatus est. Illi enim intelligunt Christum misericordem in primo adventu, et judicem in secundo. Qui mites quaerunt, testamentum ejus, id est mortem, quando suo sanguine nos redemit in novam vitam. Et qui requirunt testimonia ejus in prophetis et evangelistis, ubi credentibus in mortem suam vitam promittit, incredulis vero minatur mortem aeternam.

Vel ita, ab illo loco, dulcis, etc. et legitur totum de praesenti: Quasi dicat: Hac fiducia peto, quia, Dominus est dulcis et rectus. [Cassiod.] Dulcis, quia suavia dat; rectus, quia corrigit. Et propter hoc quia dulcis et rectus, ideo non ex crudelitate, sed ex benignitate, dabit legem, correctionis vel charitatis delinquentibus, tamen si sunt, in via, fideli, [Alcuin.] vel ad hoc ut sint in via praeceptorum Dei. Vel, dabit in via hujus vitae, ubi recte vivendum est. Dabit legem dico, [Cassiod.] et, in judicio praesenti, quo judicat dum punit et corripit. Diriget mansuetos, ad meliora, [Alcuin.] id est si mansueti sint, qui corripiuntur: quod est ex feris domiti, ut tollerent patienter flagellum emendantis patris, modelam urentis medici. Quod si mites sunt, id est lenis animi, quasi dicat, naturaliter hoc habentes docebit eos, vias suas, id est praecepta sua, pro quorum neglectu venerunt flagella. Universae, quasi dicat docebit vias, id est praecepta sua. Universae, autem viae Domini, id est universa praecepta ejus, sunt misericordia et veritas, id est plena misericordia 51 et veritate, quod utique apparet requirentibus testamentum ejus novum [Cassiod.] quod egregie dicitur testamentum, ubi est clara et certa promissio haereditatis, quod etiam in morte testatoris confirmatur. Et testimonia ejus, scilicet testimonia Veteris Testamenti, ubi fuerunt prophetae testes promissionum.

VERS. 12.-- « Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo: multum est enim. »

Propter nomen tuum, Domine [Gl. int.], id est et quia dulcis et rectus, sicut oravi facies, id est peccata quae accuso dimittes. [Aug.] Et hoc est, o Domine propitiaberis oblato tibi sacrificio spiritus contribulatus, [Alcuin.] peccato meo. Et hoc facies, propter nomen tuum, propter gloriam tuam, ut lauderis ab homine. Causa ad Dominum refertur. Et hoc ideo, quia non negligo, nec extenuo peccatum meum: sed puto; quod multum est.

Vel ita: [Cassiod.] quia dulcis es, o Domine propter nomen tuum, [Aug.] quod est Jesus, scilicet salvator, id est ut impleas rem nominis tui, propitiaberis, sacrificio spiritus contribulati, peccato meo, non solum ante fidem, sed post fidem commisso. Et necesse est enim, [Aug., Alcuin.] id est quia multum est, id est grande est illud peccatum, quia et in via fidei non deest offensio. Et ideo nisi per te non delebitur, qui non solum peccata donas, quae ante fidem, sed etiam illud quod multum est, [Cassiod.] id est quotidie fit. Ergo propter nomen tuum parce. Hoc ideo dicit, quod non propter se sibi parci petere audet, quia quotidie peccatum ejus augetur: in quo Cathari refutantur. Erat enim quaedam secta haereticorum, qui se isto nomine, quasi propter munditiam superbissime appellabant, qui peccatoribus veniam peccatorum negat, secundas nuptias non admittit; mundiores se caeteris praedicant. Unde et catharos se quasi mundos dicebant, qui si nomen suum cognoscere vellent, mundanos se potius quam mundos vocarent.

PARS. II, VERS. 13.-- « Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit. »

Quis est homo. [Alcuin.] Tertia pars ubi agit de aeternis, ostendens quomodo habeantur, laborans et orans, ut ipse et totus Israel ab ipsis malis liberentur. Praemittit autem de timore, qui est initium sapientiae, quasi dicat: Dominus dabit legem; et cum ita sit, vis scire cui dabit? [Cassiod., Gl. int.] Et quasi responsum sit ei ab aliquo, volo addit quis est homo, scilicet rationalis qui timet non securus de se Dominum? [Aug.] Timor est, unde quis incipit venire ad sapientiam. Ideoque de illo proponit. Et quasi quis diceret: Quare hoc quaeris? Respondet: Ecce quare, quia Dominus, statuit ei, scilicet timenti legem, id est correctionem, ne jam impune peccet. Vel legem, id est completionem legis, quae est charitas ei, [Gl. int.] dico posito in via fidei quam elegit id est quam liber apprehendit, vel ut tutam elegit, expertus per flagella non esse deviandum ab ea. Et deinde subdit de praemio dicens: Et

VERS. 4.-- « Anima ejus in bonis demorabitur; et semen ejus haereditabit terram. »

[Cassiod.] Anima ejus, post dissolutionem corporis demorabitur in bonis, quia etsi non statim post corpus habet perfectam beatitudinem, tamen in bonis demorabitur, habens simplicem stolam usque ad resurrectionis tempus, quando corpus clarificabitur. [Hier., Alcuin.] Unde addit, et tandem semen ejus, opus bonum, unde colligitur fructus haereditabit terram, [Aug.] id est habebit solidam haereditatem instaurati corporis, quando merito boni operis quod hic fecit secundum stolam glorificati corporis accipiet, interim vero,

VERS. 15.-- « Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis. »

Dominus, [Cassiod.] non homo mutabilis, est firmamentum timentibus eum, [Aug.] Videtur infirmorum esse timor. Sed, Dominus est firmamentum timentibus eum, [Cassiod.] quia timor Dei dat firmitatem, humanus diffidentiam. Et, Dominus facit ut testamentum ipsius manifestetur illis, [Aug.] id est ut manifestetur illis hoc quod ipse testatus est, scilicet quod gentes et termini terrae sunt haereditas Christi. Vel ita, anima ejus, timentis modo non redit in Aegyptum ad ollas carnium, ut peccatorum tenebris delectetur, sed demorabitur in bonis, [Alcuin.] id est in praeceptis morabitur, quasi in deliciis. Vel modo, demorabitur, spe, et si non re, in bonis futuris. Et semen ejus haer., etc. [Hier.] Id est merito boni operis sui, id est bene operando, per quod meretur vitam, excolit terram. [Alcuin.] Alia littera, Evam, id est carnem, mortificando vitia ejus, et concupiscentias. Et praeter haec, Dominus est firmamentum, timentibus eum. [Cassiod.] Homo quidem est mutabilis, sed firmat Deus timentem ne in malis cedat. Idem sensus cum priori. Et testamentum ipsius est hoc, ut manif. illis, [Alcuin.] id est manifestabit seipsum eis, sicut promisit dicens: Si quis sermones meos servaverit, diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan., XIV) . Et ideo, quidquid alii faciant,

VERS. 16.-- « Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. »

Oculi mei, [Hier., Gl. int.] scilicet cordis, de quibus Salomon: Oculi sapientis in capite ejus (Eccles. II) , id est in corde ejus, id est omnes contuitus mei semper sunt ad Dominum, [Cassiod.] quia terram non intueor, nec ante me ad pedes attendo, ut solent quidam, ne incidant in laqueos, vel foveas. Ego vero ad Dominum sursum spectans non timeo terrena pericula, quoniam ipse quem intueor, evellet de laqueo vitiorum pedes meos, id est affectus. Vel, de laqueo evellet pedes meos, [Gl. int.] id est de passione et morte, quae tenet ligatos. Et est per simile dictum, tanquam sit incatenatus pede, qui morte tenetur.

VERS. 17.-- « Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. »

Respice; [Gl. int.] quasi dicat: Et quia oculi mei sunt ad te, ergo respice, etc. Vel ita junge, oculi mei sunt ad Dominum, mei dico, ita dicentis [Cassiod.] respice in me, aspicientem in te, et miserere mei, quia miser sum, et locus est misericordiae quia unicus sum, [Gl. int.] id est non per plura distractus, sed in unitate permanens. [Aug.] Nulla enim schismata, vel haereses tenent Ecclesiam, et pauper a mundi rebus, sum ego. Ideo se unicum et pauperem dicit, ut Dei misericordiam sibi conciliet. [Cassiod.] Unicus enim plus amatur, pauper plus doletur. Et item alia causa est: quia, scilicet,

VERS. 18.-- « Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt; de necessitatibus meis erue me. »

Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt, [Gl. int., Aug.] id est tot sunt calamitates mundi, quod earum anxietas pervenit usque ad cor, abundante iniquitate, et refrigescente charitate multorum; [Alcuin.] et, o Domine, erue me de necessitatibus meis, id est de adversis, quae necessaria sunt omnibus qui pie in Christo vivere volunt. [Aug.] Ideoque congrue haec vocat necessitates, quia haec necesse est ei tolerare usque in finem, ut salvus fiat. Et,

VERS. 19.-- « Vide humilitatem meam et laborem meum; et dimitte universa delicta mea. »

Vide, [Gl. int.] id est gratam habe, humilitatem meam, quia jactantia justitiae non me ab unitate abrumpo, et laborem meum, [Aug.] quo indisciplinatos mihi admistos suffero. Et his sacrificiis placatus dimitte universa delicta mea, non ea tantum quae feci ante fidem, [Aug.] sed etiam quae post fidem per infirmitatem, vel vitae hujus caliginem, admitto. Deinde pro inimicis orat, dicens: Et etiam

VERS. 20.-- « Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt; et odio iniquo oderunt me. »

Respice, [Cassiod.] id est converte, inimicos meos, vel quia nescimus quid oremus, sicut oportet. Potest esse talis sensus; respice iniquitatem meam, [Gl. int.] id est fac de eis sicut scis, quoniam multiplicati sunt, [Aug.] non solum foris infideles, sed etiam intus in Ecclesia non desunt falsi fratres. [Cassiod.] Et tot hominum perditio sine dolore esse non potest. Et ideo pro eis orat, de quibus subdit, [Aug.] et odio iniquo oderunt me, diligentem se. Sed ab eis,

VERS. 21.-- « Custodi animam meam et erue me; non erubescam quoniam speravi in te. »

[Gl. int., Cassiod.] Custodi animam meam. Servando in his bonis quae habui, nec decliner ad imitationem eorum [Aug.] et erue me a perplexitate qua mihi miscentur. Erue dico, et fac, ut non erubescam, si forte insurgunt contra me. Et debes quoniam speravi in te, non in me. Vel ita: Non erubescam, [Alcuin., Cassiod.] quasi dicat: Dico erue, et si non propter aliud, vel, id est saltem ideo. ut non erubescam de hoc, quoniam speravi in te, id est ne cedat mihi erubescentiae, quod speravi in te. Et ideo erue, quia facti

VERS. 22.-- « Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te. »

[Alcuin.] Innocentes et recti. Bona operatione per tribulationes adhaeserunt mihi, id est non solum corporis praesentia miscentur, sed etiam consensione cordis. [Aug., Cassiod.] Mali quidem tolerati sunt, et non adhaeserunt mente, sed recti corde mihi adhaeserunt. [Aug.] Et hoc ideo, quia non defeci a bono, sequens illos. Sed, quia sustinui te, exspectans ventilationem ultimae messis tuae, id est judicium. Et tu, o

VERS. 23.-- « Libera, Deus, Israel, ex omnibus tribulationibus suis. »

Deus libera Israel, id est eos qui sunt Israel, [Aug.] id est populum quem ad tuam visionem praeparasti. Libera, dico, ex omnibus tribulationibus suis quae foris, vel intus sunt.

Collatio In Psalmum XXIV: « Ad Te, Domine, Levavi. »

VERS. 2.-- Neque irrideant me inimici mei. Hebraei AL IAALZU OIEBAI LI, ne laetentur mihi, hoc est de me, inimici mei. Manifestum est cacodaemonem non posse revera in se laetari, cum ejus perpetua damnatio, sit abyssus tristitiae indicibilis; sed ejus gaudium dicitur per effectum, quando nos decipit incautos. Gaudere igitur ipsum de nobis, est nobis illudere, et ejus irrisio, est fallax deceptio, quomodo declaraverunt LXX, non recendetes a veritate Hebraica.

VERS. 6.-- Et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt. In Graeco ὅτι, id est quia a saeculo sunt. In Hebraeo etiam ID EST, quia. Et ad eumdem modum legit Augustinus in enarratione hujus psalmi. Quare videtur vitio librariorum esse positum quae, pro quia, quanquam nihil prorsus incommodatur sententiae. Unde translator ad Campensem sic reddidit, memor sis misericordiae et bonitatis tuae, quibus ab aeterno uteris; et Paraphrasis, revoca in memoriam, Domine, clementiam et benignitatem tuam, quibus superioribus saeculis, tam liberaliter usus es erga tuos.

VERS. 7.-- Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris. In eo quod dicitur ignorantias, videtur repugnare significationi vocabuli Hebraici, videlicet PESSA, quod deformatur a themate PASSA. Idque significat ex certa malitia peccare et rebellare: quod nemo non advertit opponi ignorantiae. Sed est quaedam ignorantia, quae a theologis dicitur affectata, juxta illud psal. XXXV: Noluit intelligere ut bene ageret. Et haec est periculosissima. Verumtamen Hieron. ad Cyprianum, interpretatur de communi ignoratione dicens: Delicta juventutis meae et ign., etc. Et iterum, delicta quis intelligit? Et ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parc., etc. Aliena enim nobis sunt vitia, quae saepe voluntate, interdum ignorantia et errore committimus. Et tamen cum non sit voluntas in crimine, error in culpa est.

52 VERS. 14.-- Firmamentum est Dominus timentibus eum: Hieronymus et caeteri Hebraicantes, dicunt secretum Deum, etc. SOD ADONAI. Et si aliquantula sit distantia verborum, eodem tamen intelligentiae conspirant. Nam SOD est arcanum consilium quod si das infirmis, eos stabilis et corroboras. Adde quod JASAD apud Hebr. extra controversiam significat fundat. Et quia, ait Munsterus, non minus requirendum est consilium in omni opere, quam fundamentum in aedificio, ob id etiam significat consilium inire. Quid ergo vetat SOD, notare fundamentum seu firmamentum, cum verbum a quo potest deflecti, significet firmat? Quaedam levicula scientes praetermittimus.

Chapter 31 of 157