Skip to the text

Psalmus XLI

Psalmi Titulus: « In Finem Intellectus, Vel Intellectu Filiis Core. »

Quemadmodum, etc. Titulus In finem intellectus, vel intellectu filiis Core. Core, sicut supra diximus, calvaria interpretatur, qui fuit locus Dominicae passionis quae in Calvaria facta est. Filii ergo Core, sunt filii calvi, id est Christi in calvo Eliseo praesignati. Dum Eliseus ascenderet de Jericho in Bethel egressi sunt de Bethel XLII pueri, irridentes Eliseum, et dicentes: Ascende, calve, ascende, calve! Tunc jussit Eliseus duos ursos exire de saltu, a quibus pueri interfecti sunt (IV Reg. II): ita et Christus, cum ascenderet in Bethel, id est cum carne assumpta veniret ad Synagogam, quae prius erat domus Dei, quod sonat Bethel, irrisus est a parvulis: Ascende, calve, clamantibus, id est Judaeis puerili fatuitate clamantibus: Tolle, tolle, crucifige eum! (Joan. XIX.) qui devorantur a duobus ursis, id est a diabolo et angelis ejus, vel a Tito et Vespasiano, quos Deus ad destructionem Judaeorum misit XLII anno post Christi resurrectionem, sicut illi pueri quadraginta duo fuerunt a duabus bestiis devorati. [Aug.] Filii ergo Core sunt qui trophaeum Christi, id est signum crucis in fronte cordis et corporis susceperunt, quibus attribuitur psalmus iste. Et est sensus tituli: Intellectus hujus psalmi dirigens nos in finem, id est in Christum, convenit filiis CORE, id est crucis quae in Calvaria fuit. Vel secundum aliam litteram, quae est in intellectu, et subauditur psalmus, [Hier.] ita psalmus iste dirigens nos in finem, convenit filiis Core, id est Christi, in intellectu, id est ut spiritualiter intelligant. Convenit enim hic psalmus omni Christiano, qui flamma divinae charitatis accenditur, de qua re, id est de charitate Dei, hic psalmus primus est. Sequuntur autem alii duo, scilicet octogesimus tertius et centesimus tricesimus tertius. [Hier.] Et est psalmus iste contra tristitias saeculi, ne nos a Deo retrahant, ubi est vox fidelis Deum desiderantis, qui degerat in vitiis, et ad fontem baptismi tendit; vel qui exhaustis vitiis ad contemplationem Dei ascendit, qui exquisito cervi exemplo desiderium suum ostendit, cui obviat malorum insultatio. Sed ne tristitia saeculi, animum in desperationem traheret, vel taedium, postea consolatur animam suam. Intentio. Monet ne saeculi tristitiae quemquam retrahant a sancto desiderio. [Cassiod.] Modus. Bipartitus est psalmus. Primo, omne desiderium hujus fidelis dicitur esse ad Deum. Secundo agit de perturbationibus, [Aug.] contra quas ratio confortat sensualitatem spe Dei, ibi, quare tristis es, etc. Ostendens ergo desiderium suum, ait:

VERS. 1.-- « Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. »

Quemadmodum desiderat cervus. [Aug., Alcuin., Hier., Gl. int.] Et convenit haec vox catechumenis, et etiam omnibus fidelibus adhuc peregrinantibus. Quemadmodum desiderat cervus. Ecce exquisita cervi similitudo. Nam cum secundum multas alias proprietates, cervus fideli conferatur, ob hanc velut excellentiorem et expressiorem, hic in comparationem adducitur. Cervus enim senio gravatus, excrescentibus pilis atque cornibus, serpentem trahit. Quo tracto naribus veneno aestuat, unde fontem ad bibendum ardentissime desiderat. Quo hausto, cornua et pilos deponit: quod fideli recte convenit, et catechumeno et perfecto, sed diverso modo. Catechumeno enim haec de cervo adaptatur ita similitudo, quia sicut cervus tracto serpente aestuans fontem quaerit, ut aestum exstinguat, ita catechumenus veneno vitiorum a terra contractorum, se aestuare agnoscens, fontem baptismi quaerit et desiderat, ubi vitiorum pilos atque superbiae cornua deponit, et sic rejuvenescit factus novus homo. [Hier., Aug., Cassiod., Gl. int., Aug.] Perfecto autem hoc modo convenit, quia sicut cervus trahit serpentem, et tractum interimit, quo interempto, fontem causa bibendi quaerit: ita fidelis consumptis in se vitiis et peccatis, fontem comtemplationis desiderat, ubi reficiatur. Uterque tamen et perfectus et catechumenus, ad eumdem tendit fontem, scilicet Christum, qui est fons aquarum viventium. Et hoc est, quemadmodum cervus, tracto serpente, desiderat, venire ad fontes aquarum, ut rejuvenescat, ita desiderat anima mea ad te Deus, dicit catechumenus. Vel ita, ut perfecto conveniat, quemadmodum cervus, perempto serpente, desiderat venire ad fontes aquarum, ita consumptis vitiis, desiderat ardenti desiderio, amplius quam ante anima mea, venire ad te, Deus.

Nota quod quia hic agitur de catechumenis fontem baptismi petentibus, ideo hic psalmus in Sabbato Paschae et Pentecostes cantatur, cum sacramentum baptismi celebratur. Quia vero etiam de perfectis Deum videre cupientibus agitur, ideo in exsequiis mortuorum cantatur. Quod enim ante desideraverant, tunc habent.

VERS. 2.-- « Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei? »

Sitivit. [Aug., Hier., Cassiod., Hier., Aug., Hier., Aug.] Hic determinat desiderium suum quia poterat cervus desiderare fontem, intellige, causa bibendi, vel lavandi. Et ostendit quia maxime causa bibendi fontem desiderat, quasi dicat, desiderat anima mea ad te. Sitivit, inquam, et olim, non modo primum, anima mea ad Deum fontem, vel fortem, id est Christum, qui est fons aquarum irriguus, unde omnia bona fluunt; vivum non ad mortua simulacra gentium. Et quid sitivit? venire et apparere. Et hoc est, quando veniam. Quasi dicat: Cupio dissolvi (Philip. I) , quia sitio in peregrinatione, sitio in cursu, satiabor in adventu; sed quando veniam? hoc ideo ait, quia quod citius est Deo, tardum est hominis desiderio, et apparebo, quia et tunc et nos apparebimus, qui modo latemus ante faciem Dei, quia tunc videbimus eum sicuti est (Joan. III) . Talis autem cervus, dum currit patitur insultantes.

VERS. 3.-- « Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? »

Fuerunt mihi lacrymae meae. [Gl. int., Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat: In futuro apparebo; in via autem, fuerunt mihi lacrymae meae die, id est in prosperis, quae iste despicit; ac nocte, id est in adversis: et hae lacrymae non fuerunt mihi amaritudo, vel peremptio, sed panes, id est refectio, quia afflictionibus eruditur Christianus. Causa vero harum 91 lacrymarum, id est insultatio jugis pravorum. Unde sequitur, dum dicitur, quasi dicat, inde sunt lacrymae, dum, id est quia dicitur mihi quotidie cum eorum Deus digito ostenditur, ubi est Deus tuus?

VERS. 4.-- « Haec recordatus sum et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi, usque ad domum Dei. »

Haec recordatus sum, vel meditatus sum. [Aug.] Quasi dicat: Ipsi quaerunt, ubi est Deus tuus? et dum haec quaerunt, ego etiam sum meditatus, per omnia visibilia. Haec, scilicet, ubi est Deus meus, quasi visibilia mundi per fenestras sensuum collustravi, ut per ea invisibilem Creatorem cognoscerem, et non tantum per illa visibilia, sed etiam per ipsam animam meam quaesivi Deum, ut per ea, scilicet exteriora, et animam meam, invisibilia Dei inveniam. Et hoc est, et effudi animam meam, id est ad attingendum et intelligendum Deum, dilatavi animam meam, quia relictis illis exterioribus instrumentis sensuum corporalium subjacentibus, ad seipsum rediit animus meus, et coepit se contemplari ut videat se in se, ut noverit se apud se, ut intelligat an aliquid tale sit Deus ipsius. Ecce intellectus tituli. Sed quia nec in exterioribus, nec in anima Deum invenit, quia haec variabilia invariabilis Deus excedit, addit, super me, quasi dicat, dilatavi animam meam, ad intelligendum super seipsam. Si enim anima in se maneret, se non excedens Deum non videret, qui ultra est. Sed quare hoc fecit? quoniam hoc modo transito, vel ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Tabernaculum Dei in terra fideles sunt, in quibus iste jam multa miratur, scilicet quod in corpore non regnet peccatum, sed potius arma justitiae, et quod anima obedit Deo, et tolerat aspera, et tendit in altum, et hujusmodi. Transit etiam haec, et pervenit mente usque ad domum Dei coelestem, et stupet. Et hoc est, ideo effudi, quoniam hoc modo transibo, vel ingrediar per collustrationem et contemplationem. [Cassiod., Aug.] In locum tabernaculi admirabilis, id est in praesentem Ecclesiam, quae est quaedam imago et species futurae Jerusalem, quae, dum videtur, amplius illa desideratur, et amplius in ista gemit. Ideo dicit ingrediar in locum tabernaculi, quia extra locum tabernaculi hujus aliquis quaerens Deum, errat. Ego dico perveniens mente usque ad domum Dei, non captus desideriis saeculi. Quomodo ad secretum domus Dei pervenis?

VERS. 5.-- « In voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. »

In voce exsultationis. [Aug., Hier., Aug., Alcuin.] De aeterna enim festivitate sonat, nescio quid canorum et dulce cordi ejus, unde rapitur sicut cervus ad fontes aquarum, et mulcetur; et confessionis, id est laudis aeternae, quae ab angelis Deo decantatur, unde sonat ei mira suavitas. Et dicitur hoc a simili festa colentium, quibus mos erat ante domos symphonias constituere. Dico, in voce exsultationis et confessionis, id est sonus epulantis, id est sonantium et epulantium, id est de aeterna refectione gaudentium, vel, quae confessio est sonus epulantis sed non mutatur sensus.

[Hier., Alcuin.] Aliter ab illo loco; haec recordatus sum. Quasi dicat: Ita mihi improperant, et haec improperia, recordatus sum et effudi animam meam, id est laetatus sum prae gaudio, liquefacta est anima mea. Et hoc, in me, non extra gestit, sed in se compuncta revertitur. Compunctio enim alia est laetitiae, alia est doloris. Quare ita gaudebam? Quoniam transibo ad locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, id est quia cogito quod, et si Deum modo visibiliter non videam, tamen per Ecclesiam, in qua sunt admirabiles sancti, ad Jerusalem coelestem perveniam. Ego dico, existens in voce exsultationis et confessionis sonus epulantis, id est captus suavitate laudis angelicae, quae suscipitur mente.

PARS. II. VERS. 6.-- « Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? »

Quare tristis es, etc. [Cassiod., Aug., Alcuin., Gl. int.] Secunda pars, ubi agit de conturbationibus, contra quas ratio confortat animam sensualem spe Dei. Quasi dicat: Transivi hinc usque ad domum Dei, sed quia perstrepit mundus et caro gravat animam, comparans haec tristia illis jocundis, ait: Quare tristis es? Quasi dicat: Quia transivi usque ad domum, ergo, o anima mea, cum jocunda videas, cum de Deo non dubites quae praesentis, quare tristis es? et quare conturbas me? Quasi dicat: Rationem si investigas, nil est mundo quare hoc debeas.

VERS. 7.-- « Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi; salutare vultus mei, et Deus meus. »

Spera in Deo, etc. [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Quasi dicat: Ne dicat anima, ideo conturbo te, quia ibi non sum, quo per transitum rapta sum; quia et hic gravor, inquit, potius, spera interim in Deo. Ecce salutare remedium, spera, quoniam adhuc, et si non modo plene, tamen in futuro confitebor illi in re, nondum enim ex omni parte sum salvus, sed confitebor in spe, quid? quod ipse est salutare, etc. Vel ita spera et sperare potes, quoniam adhuc in praesenti confitebor illi, id est de peccatis poenitentiam agam, ut tibi non obsistam. Illi, inquam, confitebor qui est salutare, a quo, scilicet, non a me, salus mihi. Salutare dico, vultus mei, id est ex forma nostra quam assumpsit; qui est etiam Deus meus, id est Creator meus.

VERS. 8.-- « Ad me ipsum anima mea conturbata est; propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico. »

Ad meipsum. [Alcuin., Cassiod., Alcuin., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Iste conversus ad Deum dicit ex se conturbationes esse; ex Deo autem finem earum. Unde in eo est ei spes. Et hoc est, ad meipsum vel a meipso anima mea conturbata est. Quasi dicat: Anima mea est tristis, sed ad meipsum, vel a meipso anima mea conturbata est. Ad me conturbatur anima quae ad Deum reficitur. Non est mihi firmitas, vel spes in me: ideo nunquam praesumam de me, sed sperabo in Deo. Ecce qui supra corrigebat animam ad conditionem hominis reversus, dicit hic animam a se conturbari: quae, nisi carnis vitia essent, tranquilla permaneret. Ecce ex qua diversitate constat homo: Propterea, quasi dicat, quia ad me conturbatur anima. Propterea, id est propter conturbationes animae, memor ero tui, id est festino ad te, qui excludis omnia mala. Ecce remedium quo evadant tribulationes. Unde vero, id est pro quibus sit memor Dei, subdit, de terra Jordanis. In Jordane qui interpretatur descensio, Dominus baptisma consecravit, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera, quae reddit fructum tricesimum, sexagesimum, centesimum. Descende ergo ut eleveris. Et est, memor ero tui de terra Jordanis, id est de baptismo, ubi est peccatorum remissio, id est quia in baptismo peccata remisisti, et humiliasti, et terram fructiferam me fecisti. Horum memor malis non turbatur, et memor ero tui de terra Hermoniim, scilicet a monte modico. Hermon parvus mons est juxta Jordanem, et interpretatur anathematizatio. Anathematiza te ergo, displicendo tibi, ut placeas Deo, anathematiza etiam diabolum, abrenuntiando ei. Et est sensus: Memor ero tui de Hermoniim a monte modico, id est quia fecisti me mihi displicere, et diabolo abrenuntiare, et in virtutibus altum et tamen humilem, quia non in superbis, sed in humilibus memoria Dei est. Et nota congruam verborum conjunctionem, scilicet Jordanis et Hermoniim a monte modico. Nemo enim currit ad remissionem quasi ad Jordanem, nisi qui sibi displicet, et qui sibi fatetur se peccatorem: quod notat Hermoniim, et nemo confitetur se peccatorem, nisi se humiliet: quod notatur in modico.

VERS. 9.-- « Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. »

Abyssus. [Hier., Alcuin.] Quasi dicat: Decet ut sim memor; nam ad hoc abyssus abyssum invocat, id est Evangelium et lex in hoc concordant, et haec invocatio fit in voce cataractarum tuarum, id est per doctrinam prophetarum et apostolorum, a quibus fluenta Dei manant. Unde benedicuntur cataractae. Ad litteram enim cataractae sunt ostia fluviorum, unde aqua fluit. Et ideo etiam, memor ero tui, quia

VERS. 10.-- « Omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt. »

Omnia excelsa tua et fluctus tui quae erant super me, [Alcuin.] id est major et minor poena, quae superabat me, sic transierunt, id est transibunt. Praeteritum pro futuro ponit prophetica certitudine. Ideo etiam memor ero tui, quia

VERS. 11.-- « In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus. »

In die, [Alcuin., Aug., Hier.] id est in prosperis mandavit dominus misericordiam suam, id est praecepit Deus ferre mala, quod est misericordia, qua flagellat omnem filium quem recipit, et in nocte, id est in adversis, mandavit canticum ejus, id est praecepit exsultare in ipso Christo. Unde Apostolus: In tribulationibus gaudentes, et propter haec omnia oro in adversis (Rom. XII). Et hoc est, apud me oratio. Vel ita ab illo loco, abyssus. Iste memor Dei, admirans quomodo omnia invitent ad Deum etiam homines, alter alterum, dicit Deo: Quasi debeo esse memor, quia, abyssus abyssum invocat, id est homo hominem ad Deum vocat, dum aliquid veritatis praedicat: qui homo abyssus dicitur, quia neutrius illorum, scilicet vocantis, vel vocati, cor sciri potest: profundum est enim et inscrutabile cor hominis (Jer. XVII). Unde, accedet homo ad cor altum, (Psalm. LXIII) , et alibi: Homo est, et quis cognoscet eum? vocat homo hominem. Et hoc, non in sua voce, sed cataractarum tuarum, id est in voce Spiritus sancti, ei divinitus immissa de quo profluunt aquae salientes in vitam aeternam (Joan. IV). Vel, abyssus dicit duo judicia Dei, id est primum et secundum, quibus iste terretur: Unde alibi: A judiciis enim tuis timui (Psal. CXX) . Quasi dicat: Turbata est anima mea, et humiliatus sum, quia abyssus, id est judicium quod intulit Deus homini peccanti, unde est nobis hic labor et mors, invocat abyssum, id est ostendit aliud judicium, quo mali damnabuntur. Si enim ita severe eum punivit, quid in poenitentibus in futuro faciet? Hoc timuit iste, dicens ad me: anima mea turbata est. Et ideo humilis est, quia timet judicia. Haec duo judicia turbant istum, et hoc, in voce cataractarum tuarum, id est per doctrinam tuorum praedicatorum, haec hominibus denuntiantium: quod inde patet, quia omnia excelsa tua, vel, omnes suspensiones tuae, alia littera, id est futura mala quae minaris: et fluctus tui, scilicet dolores quos sentio; jam in re transierunt super me, id est modo me premunt. Quorum alterum de primo, alterum de futuro judicio mihi est; sed quo crebriora sunt mala; eo dulcior erit misericordia, quia in die, id est in prosperis, mandavit Dominus misericordiam suam, id est docet misericordiam suam, hanc scilicet quae liberat de tribulatione. In quieto enim tempore discitur lex Domini, qui promittit misericordiam liberationis; sed non declarat illam misericordiam, id est fructum ejus, nisi in nocte adversitatis. Unde hic dicit, in nocte, id est in adversis. Declaravit, alia littera, id est in adversis fructus ejus declaratur, tunc enim subvenit, et verum probat Deus, quod die mandavit. Unde speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis. Sicut nubes pluviae in tempore siccitatis. Ergo ut formica in prosperis debemus discere et colligere, unde vivamus in adversitate; formica enim per aestatem colligit, quod per hiemem ei prosit, ita tu in prosperis disce misericordiam. Hoc, id est misericordia Dei, finit conturbationes.

VERS. 12.-- « Apud me oratio Dei vitae meae; dicam Deo: Susceptor meus es. »

Apud me. [Aug., Cassiod.] Quasi dicat: Et cum undique sint mala, quid ergo agis in hac peregrinatione? dico tibi: Oratio est mihi in his conturbationibus. Et haec oratio est apud me, id est intus habeo quod offeram, non de longinquo afferam Deo 92 thura et aromata, non de grege vitulum vel arietem, in me est unde Deum placem, non extra me quaero. Quae oratio fit Deo vitae meae, id est qui dat vitam. Oratio autem sine eleemosyna et jejunio inanis est. Justitia enim hominis est in hac vita jejunium. Eleemosyna et oratio, quae his duabus aliis volat ad Deum. Dicam Deo meo: Susceptor meus es, quia per baptismum suscepisti me, in patria tua collocandum ergo.

VERS. 13.-- « Quare oblitus es mei? et quare constristatus incedo, dum affligit me inimicus? »

Quare oblitus es mei? [Cassiod., Aug.] dum differt promissa. Et hic est labor, oblitus videtur, et est, Quare oblitus es mei? Quare nunc pateris me his miseriis vexari? Videbat iste quae sit dulcedo patriae, et pericula mundi horrebat. Et quare contristatus, secundum sensum carnis, quae horret has difficultates, incedo ad te, ideo contristatus, dum, id est quia affligit me tentando, tribulando, inimicus, scilicet diabolus. Quasi dicat: Tristis incedo, dum abundante iniquitate refrigescit charitas multorum (Matt. XXIV).

VERS. 14.-- « Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei. »

Dum confringuntur [Aug., Cassiod.] Quasi dicat: Ita affligit me inimicus, dum, id est quia confringuntur ossa mea, quia etiam fortes Ecclesiae cedunt scandalis; nam quasi ossa franguntur, dum virtus patientiae affligitur et tepescit quod irrident mali. Et etiam exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei. Hoc modo exprobraverunt.

VERS. 15.-- « Dum dicunt mihi per singulos dies: ubi est Deus tuus? »

Dum dicunt mihi per singulos dies. [Aug., Cassiod., Aug., Alcuin.] Hoc maxime in tentationibus Ecclesiae dicitur fidelibus, Quid dicunt? Ubi est Deus tuus? Haec est exprobratio illa, ubi est Deus tuus? quasi vel nullus est, vel de te non curat; et si curat, liberet te, si potest. Ipsi ita. Sed tamen

VERS. 16.-- « Quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? »

Quare tristis es, anima mea [Aug.] Vel ita continuat: Haec mihi dicunt, et quia propter haec anima mea turbata est ad me, quid ei suadeam, nisi quod et supra, scilicet, Quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? Repetita confortatio est contra tribulationes frequentes. Sed ne dicas: Ideo turbor, quia hic mala patior potius.

VERS. 17.-- « Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi; salutare vultus mei, et Deus meus. »

Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi [Gl. int., Aug.] in futuro, vel nunc. Quid? quod ipse est. Salutare vultus mei et Deus meus. Dicit hic ipsam confessionem, et repetit spei confirmationem.

Collatio In Psalmum XLI: « Quemadmodum. »

VERS. 1.-- Quemadmodum desiderat cervus, etc. Hier. vertit, sicut areola praeparata ad irrigationes aquarum. Caeteri conspirant in nostram editionem, licet in verbis paulo dissentiant. Igitur cum AIAL possit anceps esse ad cervum seu cervam, et planitiem, licet aliquam ponant differentiam punctorum: quae, ut in prologo est probatum, non legit D. Hier, ipse alteram secutus est significantiam et legit AIIL. Similiter ubi legimus TAAROG, id est vociferabitur ut cervus, quod interpretamur anhelat seu desiderat, ut etiam ponatur, nullo reclamante, futurum loco praesentis, Hier. accepit pro ARUGAH, et significat lineam plantationum, ad quam D. Hier. allusit. Nam areola plantationum sitiens, et arida apte accommodatur animae Deum summe desideranti.

VERS. 2.-- Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. Potest videri vitio librariorum, positum fontem, pro fortem, ut sentit Lyranus ob affinitatem vocularum maxime cum bis continuo legatur in Hebr. LELOHIM LEEL quod significat Deum et fortem, ut etiam vertit D. Hier.; et Graece habetur ἰσχυρόν, id est fortem. Certe ut scribit D. Hier. ad Suniam et Fretellam, si quid scriptorum est errore mutatum, non debemus stulta contentione defendere. Mihi tamen rem altius pensitanti, visum est non esse necessarium ut dicamus lapsum esse commutatae dictionis, ut fit ex vicinitate syllabarum. Sed primo Latina lectio, semel duntaxat Deum habebat. Sitivit anima mea ad Deum vivum, quemadmodum adhuc visitur in psalmodia Rom. et in contextu Aug. Postea ex sermonis et sententiae cogruitate, non est improbabile a Latinis additum fuisse fontem, nihil cogitantibus de forti, quasi alterum pro altero ponerent, quin potius ad prioris versiculi accomodarent colligationem. Nam ante sextingentos annos, Haymo legit et interpretatur fontem. Sitivit anima mea ad Deum habendum, Deum dico fontem, quia ipse est origo totius boni. Similiter D. Aug. lib. uno Soliloquiorum, seu quilibet alius, cap. 35, postquam recensuit versiculum, statim exclamat; « O fons vitae, vena aquarum viventium, quando veniam ad aquas dulcedinis tuae? » Amplius quisquis tandem fuerit qui edidit enarrationem in hunc psalm. tom. IV id est Operum D. Hier.; posteaquam explanavit tres fontes convenire, Pater et Filius et Spiritus sanctus; mox descendens ad secundum versiculum, interpretatur fontem vivum, ipsum baptisma. Ex quibus apparet abunde lectionem hanc fuisse longo usu receptam: cui sua auctoritas tribuenda est, maxime propter euphoniam. Nam in quibusdam similia cognoscimus factitata ab ipsis Latinis consonantiae gratia, quae tamen non reprobantur. Siquidem Sunia et Fretella quaesierant ex Hier. cur, in psalm. XXXIX, Latini dicerent; Et legem tuam in medio cordis mei, pro quo in Graeco comperisse dicebant Καὶ τὸν νόμον σου ἐν μέσῳ της κοιλίας μου, id est legem tuam in medio ventris mei, quod in Hebr. scriptum est, BETHOC MEAI respondet. Sed propter euphoniam apud Latinos in corde translatum est, et tamen non debemus subtrahere quod verum est. Haec ille, et satis propinqua sunt καρδίας et κοιλίας. Insuper divus August. tractans rationem tituli psalmi LI, in quo habetur Achimelec pro Abimelec, quem errorem obrepsisse dicit Hieronymus, ex similitudine litterarum, CAPH, et BETH, apud Hebr. noluit immutari, asserens in hoc esse mysterium. Si quis autem non fuerit contentus, sed omnino contendat debere psalli in Ecclesia, ad Deum fortem vivum, saltem satisfaciat illi Aug. lib. II De doctr. Christ. cap. 13, in eo quod magis desideraret emendationem. Sed quid dicit? « Illud etiam quod jam auferre non possumus de ore cantantium populorum: Super ipsum floriet sanctificatio mea, nihil profecto sententiae detrahit. Auditor tamen peritior mallet hoc corrigi, ut non floriet, sed florebit diceretur; nec quidquam impedit correctionem, nisi consuetudo cantantium. Ista ergo facile contemni possunt, si quis ea cavere noluerit: quae sano intellectui nihil detrahunt. » Haec divus Augustinus. Item ipse Hier. in epistola quae fertur ad quemdam rusticum citat juxta Vulgatam lectionem, idque in editione Frobeniana, tum priori, tum posteriori, quam praedicant elaboratissimam. Rursusque in typis novissime Lutetiae excusis. Denique nisi reclamarent quae habemus Graeca, facile quis conjectaret legi EL, pro ED, quod, Gen. II, translator noster vertit fontem, conjectationem augeret quod praeciso vertice litterae lamed, relinquitur littera daleth, id quod interim videmus factitatum in libris impressis. Exemplum accipe ob oculos, recide summum apicem, remanet tibi littera daleth. Verum unusquisque suo fruatur judicio.

VERS. 4.-- Transibo in locum tabernaculi. Pratensis, Sanctes, Munsterus, interpretes pro Cajetano, pro eo quod est in locum tabernaculi, ponunt in numero vel in numerum. Hieron, et Pellicanus sunt nobiscum. Hic vertit operimentum, ille umbraculum. Siquidem SAC est indifferens ad umbraculum vel numerum, unde Chaldaeus habet in umbraculis. Sed magis urget quod mox sequitur, admirabilis usque ad domum Dei, pro admirabilis. Hieron. dixit tacebo. Ubi videtur EDDADEM deflexisse a DOM, id est tacuit, et duplicasse daleth. Interpretes videntur consimile fecisse, nisi quod legerunt RES, id est r, loco daleth, ob affinitatem litterarum, quia RAM est sublimis, eoque mirabilis, ut sit ERAREM. Caeteri Hebraicantes vertunt incedam aut quid simile, et inclinant a radice NADAD, deficiente pe, num, ut eorum more loquar, juxta indicium illius conjugationis; deinde subjungit cum eis, ut littera men, id est m, sit affixa, non essentialis, ut vocant. Chaldaeus paraphrastes satis accedit ad sensum nostrae lectionis, nempe solus deambulans in castris justorum.

VERS. 5.-- In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis. Hier.; multitudinis festa celebrantis; Pratensis, copia magna populi tripudiantis. Conciliare poteris hoc modo HAMON HOGEG. Prior dictio interdum significat sonitum, interdum multitudinem; et verbum HAGAG proprie significat festa celebrare cum epulis et gaudiis. Sed apparet lectionem Latinam mendosam esse, in qua videtur legi corrupte sonus in nominativo, loco sonitus aut soni in genitivo: quod liquet ex Graeco ἤχου, et contextu August., versione quoque Hier. quae habet multitudinis, gignendi causa. Verum hoc non est necesse ex Hebr., quia potest esse nominativi, genitivi, accusativi juxta exigentiam. Nam Sanctes sic vertit, et confessionis multitudo tripudians; interpretes pro Cajetano, itidem; Munsterus, in voce exsultationis et confessionis deducens, inquam, turbam festinantem.

VERS, 7.-- Salutare vultus mei. Hebraeus legit PANAU, id est vultus ejus. Interpretes legerunt PANAI, sicut in duobus versibus ultimis hujus psalmi, et sequentis, qui sunt omnino similes, quod mox sequitur; ET Deus meus, juxta lectionem Latinam pertinet ad finem hujus versiculi; juxta lectionem Hebraeam, ad exordium sequentis. De ratione diversitatis aliquoties discussum est.

VERS. 10.-- Omnia excelsa tua et fluctus. Pro primo vocabulo Hier, posuit gurgites; et Nebiensis similiter cum Chaldaeo, quibus accedunt Sanctes et Pratensis, qui dicunt inundationes seu undas. Caeteri vertunt confractiones seu illusiones. Aug. habet suspensiones, quas interpretatur comminationes Dei. Particula Hebr. MISSBAR ambigua est. Ex cujus ambiguitate non est difficile translationes ad unum redigere.

Chapter 48 of 157