Skip to the text

Psalmus XIX

Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David. »

Exaudiat te. Titulus: In finem, psalmus David, patet. Hic agit Propheta de Christo, quasi de sacerdote immolaturo et rege pugnaturo, [Aug.] ubi figura optandi canit Propheta quae ventura sunt Christo, tempore afflictionis ejus, quod fuit usque ad passionem; et tempore gaudii, quod fuit post resurrectionem. Intentio. Monet fideles ad idem desiderium. Modus. Bipartitus est psal. Primo, dicit ea quae tempore tribulationis vult Christo fieri. Secundo, optat et affirmat, quae tempore gloriae fient, ibi, tribuat tibi, [Hier.] Optans ergo Christi vocem tanquam sacerdotis exaudiri, ait, o Christe.

VERS. 1.-- « Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob. »

[Aug.] Dominus Pater exaudiat te in die tribulationis, qua dixisti: Pater, clarifica Filium tuum. (Joan. XVII) Exaudiat dico, ita protegat te nomen Dei cui studes, Dei dico Jacob, id est junioris populi. Ideoque te protegat, quia ad te pertinet populus posterius natus, pro quo pugnas. Hic est populus Christianus. Et

VERS. 2.-- « Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te. »

Mittat tibi auxilium de sancto, [Aug.] id est auxilietur tibi, faciens tibi sanctificatum corpus. Corpus, id est Ecclesiam, et de Sion tueatur te. Sion interpretatur specula, vel speculatio. Quasi dicat: De Sion ergo tuetur Deus Christum, cum Ecclesiam, quae est corpus ejus, de alta speculatione tutam facit. Et

41 VERS. 3.-- « Memor sit omnis sacrificii tui; et holocaustum tuum pingue fiat. »

Memor sit, Dominus omnis sacrificii tui [Aug.] id est memores nos faciat injuriarum omnium et contumeliarum, quas pro nobis tulisti, et holocaustum tuum pingue fiat, id est jucundum fiat Deo, id est crucem qua totus oblatus es convertat in laetitiam resurrectionis.

Aliter totum Exaudiat. Potest enim etiam Ecclesiae convenire quod hic optatur. [Cassiod.] Propheta enim ex nimia charitate optat prospere evenire Ecclesiae, ea scilicet quae per Christum videbat venturasic dicens: O Ecclesia, Dominus exaudiat te in die tribulationis, quo majori desiderio Deum precamur. Ita, protegat te nomen Dei Jacob, ita protegat, ita tibi faciat quod Jacob fecit, ut sicut illi, ut tibi gratiam benedictionis det et praeponat te Judaeis, sicut illum praeposuit majori fratri Esau, quem electo Jacob reprobavit (Gen. XXVII), ita reprobatis Judaeis, Ecclesiam gentium elegit, secundum illud: Erunt novissimi primi et primi novissimi (Matth. XX) . Et, o Ecclesia, mittat tibi Pater auxilium de sancto, id est de misso Filio; et de Sion tueatur te, id est de speculatione te mittat, et faciat tutam; et memor sit omnis sacrificii tui, ad remunerandum te. Sacrificium Ecclesiae praevidebat Propheta per Spiritum sanctum quae offert, non sacrificium pecudum, sed corporis et sanguinis Christi. Et holocaustum tuum, ubi intentio amore Dei tota incenditur, pingue fiat, id est jucundum Deo.

PARS. II. Δια ψαλμα. VERS 4.-- « Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet. »

Tribuat tibi. [Alcuin.] Secunda pars, ubi optat et affirmat quae tempore gloriae vult fieri Christo. Quasi dicat: Exaudiat te et tribuat tibi secundum cor tuum, id est secundum intentionem tuam, qui scisti quid valeret passio, [Aug.] non secundum cor eorum qui te delere voluerunt; et consilium tuum confirmet, id est compleat, quia omnia alto consilio facit Christus. Et addit omne scilicet non solum quo animam posuisti pro vita plurimorum, ut mortificatum granum copiosius surgeret; sed etiam quo caecitas ex parte contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. II).

VERS. 5.-- « Laetabimur in salutari tuo, et in nomine Dei nostri magnificabimur. »

Laetabimur. [Aug.] Quasi dicat: Ideo haec oro, o Christe, quia laetabimur, in salutari tuo, id est, in eo quod tibi mors non nocebit, in quo nobis eam nocere non posse facis, et in nomine Dei nostri, [Cassiod., Rem,] scilicet Christi, magnificabimur ejus nomine dicti Christiani. [Aug., Cassiod.] Vel, in nomine Dei nostri magnificabimur, id est confessio tui nominis non perdet, sed magnificabit nos. Dum ait, laetabimur et magnificabimur, ostendit Propheta se unum de Ecclesia tanto tempore ante Christum.

VERS. 6.-- « Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. »

Impleat. Quasi dicat: Quid per singula? Impleat Dominus omnes petitiones tuas. [Gl. int. Aug.] Non solum quas in terra fecisti, sed eas etiam quas in coelo facis, interpellans pro nobis. Nec inde dubito quia jam nunc cognovi tanto ante per prophetiam mihi ostensum est quoniam salvum fecit, id est faciet, Dominus Pater Christum suum, id est quod resuscitabit Dominus Christum. Et

VERS. 7.-- « Exaudiet illum de coelo sancto suo; in potentatibus salus dexterae ejus. »

Exaudiet illum de coelo sancto suo. [Aug.] Non solum de terra, ubi petit clarificari, sed etiam in coelo, ubi interpellat pro nobis ad dexteram Patris, mittens inde Spiritum sanctum super credentes, in potentatibus. Quasi dicat: Exaudiet illum utique in hoc quod in potentatibus nostris est salus dexterae ejus, id est potentatus nostri sunt, salus favoris ejus, id est nos potentes sumus ex auxilio gratiae ejus, cum etiam de tribulatione dat nobis auxilium, ut quando infirmamur, tunc potentes simus, quia vana est salus hominis, quae est sinistrae. Unde et superbia nascitur, dum peccantes extolluntur, quia temporaliter salvi sunt. De quibus subdit:

VERS. 8.-- « Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. »

Hi in curribus. [Cassiod.] Vel ita: Quia dixerat Christum petere et exaudiri, per quod ostenditur verus homo, ut ipsum quoque omnipotentem Deum ostenderet, addit, in potentatibus, quasi dicat, petet et exaudietur ut verus homo; tamen ipse est idem Deus omnipotens, quia, salus est dexterae ejus, id est, in dextera divinitatis ejus salus est, id est habet in deitate quod petit ex carne; et haec salus non est temporalis, nec aliquibus malis afficienda; sed est in potentatibus, id est suos facit potentes in aeternitate. [Alcuin.] Salus autem sinistrae sunt temporalia, in quibus potentes erunt, non sui. Et hoc est quod subdit, hi in curribus, quasi dicat: Salus dexterae ejus est in potentatibus, sed hi qui non sunt sui, sunt in curribus, [Aug.] id est volubili successione temporalium bonorum trahuntur, et in saeculari potentia gaudent, et hi sunt in equis, id est, superbis honoribus gaudent. Tangit duo genera triumphorum, qui erant apud antiquos, unus major, alter minor. [Cassiod.] Major triumphus, qui dicebatur laureatum, in curru fiebat; minor, qui dicebatur ovatio, fiebat in equo. [Alcuin.] Et per haec despicit eos Propheta, qui de terrena dignitate praesumunt. Nos autem. Quasi dicat: Illi exsultant in hujusmodi, nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus, [Aug.] spem figentes in aeternis, nec gloriam nostram quaerentes, sed Dei.

VERS. 9.-- « Ipsi obligati sunt et ceciderunt; nos autem surreximus et erecti sumus. »

Ipsi obligati. [Cassiod.] Hic ostendit quomodo vana sit salus hominis: Quasi dicat: Illi sunt in curribus et equis, ideo ipsi obligati sunt, terrenis desideriis, scilicet cupiditate temporalium, nolentes parcere Domino, [Aug.] ne perderent locum et gentem (Joan. XI). Et irruentes in lapidem offensionis, et petram scandali (I Petr. II), ceciderunt de spe coelesti in mortem caecitatis, quamvis videantur stare recti, quibus caecitas ex parte facta est, Dei justitiam ignorantibus, et suam constituere volentibus (Rom. X), nos autem, quasi dicat: Judaei obligati ceciderunt, nos autem populus gentium, de lapidibus suscitati filii Abrahae, surreximus a vitiis et morte. [Cassiod.] Et hoc, non viribus nostris, sed per fidem justificati, erecti sumus ad alta.

VERS. 10.-- « Domine, salvum fac regem; et « exaudi nos in die qua invocaverimus te. »

Domine. Hic est conclusio psalmi. Et quia sic erit, id est quia salvo rege salvi erimus, ergo, o Domine, salvum fac regem Christum, [Aug.] ut qui patiendo exemplum praeliandi nobis dedit, offerat et sacrificia nostra sacerdos excitatus a morte, et in coelo constitutus. Et eo jam pro nobis offerente, quasi per eum advocatum exaudi nos in die qua invocaverimus te, id est qua vere credimus eum resurrexisse: quia hoc vere est invocare.

Collatio In Psalmum XIX: « Exaudiat Te Dominus In Die Tribulationis. »

VERS. 3.-- Holocaustum tuum pingue fiat. Demiror vehementer cur Munsterus, Sanctes, Nebiensis, Pratensis, et interpretes pro Cajetano, voluerint vertere, holocaustum tuum incineret, et si suum habeat sensum, cum apud Hebr. nemine refragante DASSEN significet utrumque et pinguescere, et incinerare, etiam si sit in conjugatione piel nuncupata. Et LXX, Hieron. Chaldaeus, Pellicanus, Campensis, acceperunt sub priori significatu. Si interpretes posuissent incineret, vereor certe ne illi vertissent pingue fiat, ne dicam quod spernant lectionem ecclesiasticam.

VERS. 5.-- In nomine Dei nostri magnificabimur. Hieron., ducemus choros. Alii transferunt, erigemus vexillum, vel triumphabimus. DAGAL apud Hebr. significat erigere vexillum. Porro in confesso est interpretes sic accepisse, ut transponerentur litterae GADAL magnificatus est. In futuro NIGDOL, magnificabimur. Nec praeterea longe sunt a se, erigere vexillum, et magnificare seu triumphare, ducere choros.

VERS. 8.-- Nos autem in nomine Dei nostri invocabimus. Hebr. NAZCIR sonat ad litteram recordabimur, seu faciemus recordari. Sed interpretes intelligentiam reddiderunt. Nam quo pacto nominis Dei recordabimur, nisi idipsum invocando in tribulationibus? Hinc Nebiensis vertit, Thiera, ponemus.

VERS. 10.-- Domine salvum fac regem. In Hebr. distinctio membri ponitur in verbo fac HOSCHIA, ut dehinc rex nominandi casu ordinetur. LXX secus. Sed in Hebr. ne protinus colligas, quod si membri signum ponatur in verbis, debeat et itidem in ipsa fieri sententia. Nam psal. XXI: Factum est cor meum tanquam cera liquescens, ponitur in Hebr. distinctio membri magni sic, CADDONAC NAMES, et tamen non est suspendenda lectio in particula cera, sed continenter legendum, si Hieron. assentimur transferenti, tanquam cera liquefacta, ob id in praesenti loco utraque lectio potest habere suum sensum et suam rationem. At Faber et Caecus arbitrantur nostram lectionem esse quasi blasphemiam, quae videtur innuere Prophetam orare pro Christo: Domine, Pater, salvum fac regem, id est Christum. O lepidi homines, quid non respicitis initium ipsius psalmi, Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te etc. Ergo hic Propheta orat Deum Patrem pro Christo. Ignoratis quod hujusmodi locutiones dicuntur saepe per aggratulationem; vel etiam prophetice ponuntur loco futuri, sicut est illud: Juda, quod facis, fac citius. Et id genus sexcenta. In eo autem quod sequitur, et exaudi nos in die, etc. Hieron. legit, exaudies nos; Caeteri, exaudiat nos. Varietas potest esse in principio particulae, in qua si scripseris TAANENU, ut legit Hieronymus, id est, exaudies nos, vel IAANENU, ut acceperunt isti, vel VAANENU, vau pro iod, quod passim sit, et exaudi nos, quomodo legerunt LXX. Et Nebiensis vertit, responde nobis. Chaldaeus, accipe orationem nostram. Ad sensum vero nihil habet momenti.

Chapter 26 of 157