Psalmus XXIX
Psalmi Titulus: « Psalmus Cantici In Dedicatione Domus David. »
Exaltabo te. Titulus. Psalmus cantici in dedicatione domus David. Non legitur David se fecisse, vel dedicasse aliquam domum Domino. De spirituali itaque domo hoc accipiendum est. [Alcuin.] Totus enim Christus, id est sponsus et sponsa, una domus Dei est, quia et in capite Christo plenitudo divinae gratiae habitavit, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus (Joan. I). Haec autem domus quantum ad caput et membra fabricata est et dedicata; quantum ad Christum fabricata est in ejus conceptione; [Cassiod.] dedicata vero, in ejus resurrectione, quando resurgens a mortuis, immortalitatis gratia confirmatus est. Quantum vero ad Ecclesiam, quotidie fabricatur, dum in hac vita laborat. [Hier.] Dedicabitur autem in futuro, quando sancti resurgentes a mortuis, stabunt in magna constantia fulgentes sicut sol. [Alcuin.] Dicitur autem haec domus etiam tabernaculum, sicut in praecedentis psalmi titulo. Tabernaculum dicitur secundum praesentem statum, quando in ea militatur. Quia tabernaculum proprie belli est, domus vero dicitur secundum statum futurum, quando in ea quiescetur, ut in hujus psalmi titulo dicitur. Supra enim agit de consummatione tabernaculi tempore belli; hic autem est psalmus cantici, [Aug.] id est, laetitiae habitae in dedicatione domus David, id est pro dedicatione domus Christi, quae dedicatio modo in capite facta est; post futura, quae in membris. Inde ergo laetitia est, quia domus dedicatur, id est confirmatur. Quae in aeterna pace manebit innovato corpore, non tantum Christi, sed et totius Ecclesiae. Vel loquitur Christus totus, in hoc psalmo, [Alcuin.] quia verba psalmi hujus quaedam capiti, quaedam corpori conveniunt, quaedam utrique. Et est psalmus brevis de passione et resurrectione Christi, ut passio non terreat, quos spes resurrectionis laetificat. Intentio. Monet per spem dedicationis jam in Christo factae fideles ad laudem. Modus. Tripartitus est psalmus. Primo, agit Christus de sua dedicatione, jubens sanctos idem sperantes laudes dicere. Secundo, dicit quomodo dedicationem meruit, ibi, ego autem. Tertio, quomodo eam acceperit, ibi, audivit Dominus. Christus ergo secundum quod homo gratias agens Deo, pro sua dedicatione, ait: O
VERS. 1.-- « Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. »
Domine, exaltabo te, [Aug.] id est altitudinem tuam laudabo. Ideo quoniam suscepisti me in resurrectione, dedicando me gloria impassibilitatis. Hoc modo dicitur ex persona fundamenti, id est Christi capitis, quod jam dedicatum est. Postea vero, id est in futuro dicetur ex persona universae domus, cum in communi resurrectione fuerit dedicata. Item ex persona capitis subdit noc delectasti, vel jucundasti. Alia littera: inimicos meos super me, id est non permisisti inimicos meos, Judaeos scilicet et daemones delectari, vel jucundari super me.
VERS. 2.-- « Domine Deus meus, clamavi ad te: et sanasti me. »
Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. [Aug.] Non videntur haec esse verba Christi, scilicet nec jucundasti, et clamavi. Alterum quippe vividetur falsum, alterum impossibile: falsum quippe videtur quod inimici non sint jucundati super eum, cum in Evangelio legatur flagellatus fuisse, colaphizatus, cruxifixus. Item contrarium, imo impossibile videtur quod Christus clamet et oret, cum sit omnipotens Deus, qui fidelium vota implet, per quem et omnia naturalia facta sunt. Sed sciendum quod Christus nec Deus tantum nec homo tantum est, Sicut diversi haeretici dogmatizaverunt. Sed verus Deus est, et verus homo. Nec duo tamen, sed unus est Christus, qui non secundum quod Deus est, sed ex eo quod homo est, est infirmus. Et ex hoc etiam orat pro nobis, et mediator inter Deum Trinitatem, id est Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et homines peccatores. Habens cum utroque convenientiam. In eo enim quod infirmus, propinquat nobis. In eo vero quod non iniquus est, jungit nos Deo. In hoc tamen etiam quod homo est, praeest nobis ut caput, in quo sunt omnes sensus in caeteris membris. Non est ergo incongruum, vel impossibile eum secundum hominem quem suscepit orare, quia ipse est qui oratur, secundum deitatem. Et super hunc quidem jucundati sunt inimici in cruce: sic et super suos jucundatur in passionibus, sed non in dedicatione, vel super eum, vel super suos. Ideoque verum est quod ait, nec delectasti, vel jucundasti inimicos meos super me, id est non permisisti eos jucundari super me, in dedicatione, scilicet, etsi ante. Deinde ponit susceptionem, dicens, Domine Deus meus, clamavi ad te, in passione. Et sanasti me, in resurrectione, quia jam non gero aegrum corpus, sed gloriosum et immortale. Et o
VERS. 3.-- « Domine, eduxisti ab inferno animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum. »
Domine, eduxisti ab inferno animam meam. Hoc expositione non indiget. [Aug., Hier.] Manifestum est enim Christi animam cum animabus sanctorum de inferno eductam a Deo; et salvasti me a descendentibus in lacum, [Aug.] id est ab his persequentibus, qui descendunt in saeculi profunditatem. Lacus enim est profunditas saeculi, scilicet abundantia luxuriae et nequitiae. Qui ergo libidinibus se immergunt et terrenis desideriis, ipsi descendunt in lacum. Tales Christum persecuti sunt, sed ab his salvatus est in resurrectione, ne amplius cum eis sit. Vel, Salvasti me a descendentibus in lacum, id est, a conditione profundae caecitatis, quia immunis a peccato et corruptibilis carnis, quia impassibilis. Vel, salva me a descendentibus in lacum, [Hier.] id est de lacu inferni, ubi animae peccatorum sunt, ne sicut illi praeceps caderem in mortem.
VERS. 4.-- « Psallite, Domino, sancti ejus; et confitemini memoriae sanctitatis ejus. »
Psallite [Aug.] Post canticum sequitur psalmus. Et vox Ecclesiae vel prophetae est hic attendentis haec futura in membris, quae praecesserunt in capite, unde exsultat, et alios exsultare monet. Quasi dicat: Quia resurrexit caput nostrum, ergo hoc sperate membra caetera; quod videtis factum in capite, hoc sperate quod credidistis in capite, quod idem promissum est nobis. Has ergo promissiones habentes psallite Domino opere, o vos sancti ejus. [Gl. int, Hier.] Vel totum potest dici in persona Ecclesiae loquentis ad Christum sic: Exaltabo te, Domine, id est altitudinem tuam gloriose laudabo: ideo, quoniam suscepisti me, in dedicatione, id est, suscipies in futuro in re, et jam in spe suscepisti. Nec delectasti, vel jucundasti inimicos meos super me, [Aug.] id est, non jacundabis eos tunc super me, qui per orbem variis persecutionibus me conati sunt opprimere. Quia tunc non jucundabuntur inimici super nos, ut modo. Deinde exponit susceptionem dicens: [Gl. int.] Domine, Deus meus, clamavi ad te, hic, Et sanasti me, jam in spe, et in futuro sanabis in re. Et o Domine, eduxisti ab inferno animam meam, [Hier.] quia et animas justorum, qui ibi detinebantur eduxit, et alios a peccatis liberans ne illuc mitterentur 60 fecit. Unde subdit, Et, salvasti me a descendentibus in lacum inferni. Ergo psallite Domino, [Hier.] bene operando, sancti ejus, et confitemini memoriae sanctitatis ejus, [Aug.] id est laudate eum, quia memor fuit sanctificare vos, id est quia sanctitatis qua vos sanctificavit, non est oblitus hoc toto tempore, quod desiderio nostro nimis longum esset. Vos autem eratis ejus obliti, sed ipse vos non est oblitus. Vel, confitemini memoriae sanctitatis ejus, [Cassiod., Gl. int.] id est laudate eum, quia ex bonitate sua et sanctitate, memor fuit nostri. Ideo psallite et confitemini
VERS. 5.-- « Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus. »
Quoniam ira, [Aug.] id est, vindicta qua vindicavit in vos primum peccatum, quod morte solvistis, fuit in indignatione ejus, id est in comminatione ejus contempta, qua dixerat primis parentibus: Qua die comedetis, morte moriemini (Gen. II) . [Aug., Gl. int.] Illi vero tetigerunt et mortui sunt, et ejecti de paradiso. Ergo quod abjecit homines, pro peccato est, sed tamen est et spes; et, id est quia vita est in voluntate ejus, [Aug.] id est vitam aeternam non viribus vel meritis nostris, sed quia voluit, dedit, ad quam per vos non rediretis, [Gl. int.] sed ipse vos reduxit, et gratis salvos nos fecit; non enim digni eramus. Quo est enim peccator dignus, nisi supplicio? sed ipse impios per fidem justificavit, eisque vitam donavit.
VERS. 6.-- « Ad vesperum demorabitur fletus; et ad matutinum laetitia. »
Ad vesperum, etc. [Aug.] Duobus praedictis, duo alia reddit, hoc modo, Quia ira est in indignatione ejus, ideo ad vesperum demorabitur fletus. Et quia vita est in voluntate ejus, ideo ad matutinum erit laetitia. Persequere ordinem litterae, et verborum expositionem sic: Ira processit ex ejus indignatione, et illa ira non est brevis, imo longa. Quia, fletus id est omnimoda hominis miseria, tam culpae quam poenae, incipiens, ad vesperum, Adae tam temporis quam pectoris, demorabitur, usque ad matutinum. Vespera enim est quando sol in occasum declinat, quo tempore Adam peccavit, et lux inde solis, id est Christus, qui est sol justitiae, et lumen pectorum ab eo occidit, vergente tunc in occasum sole temporis. Unde in Genesi: Cum deambularet Dominus in paradiso ad auram post meridiem, timuit Adam, et abscondit se (Gen. III) . Jam ille peccator tegebat se inter ligna paradisi, nolebat videre faciem Dei, ad quam gaudere consueverat. Occiderat illi sol justitiae, non gaudebat ad praesentiam Dei. Inde inchoata est omnis vita ista mortalis, dies versus est in noctem, laetitia in fletum. Defle ergo, genus humanum, quia nasceris de Adam. Ex Adam enim facti sumus omnes, et quotquot procreaverunt filios, et procreaturi sunt, ex quo et ipsi creati sunt. Vespere itaque coepit post meridiem, ubi lux sapientiae a peccante homine recessit, quando et morte damnatus est. Et ex tunc durat fletus, et durabit, quandiu in laboribus et tentationibus populus Dei exspectat diem Domini, scilicet matutinum. Et hoc est fletus, id est universa miseria hominis, incipiens ad vesperum Adae, quo peccavit, et lux interior ab eo recessit. Demorabitur, [Gl. int.] id est diu et in multis morabitur; diu, quia non mox est tota restitutio tradito Domino, et in multis, quia omnes ex eo nascimur in peccato et poena, Demorabitur, dico, usque ad matutinum, [Aug.] id est usque ad diem Domini, quo resurrectio nostra futura est: quae in matutina Christi resurrectione praefloruit; et tunc, scilicet in matutino, erit nobis laetitia perennis, quia tunc absterget Dominus omnem lacrymam ab oculis sanctorum (Apoc. XXI).
Aliter secundum moralem intellectum. [Aug.] Dicitur enim matutinum, vel mane, ortus fidei et charitatis, scilicet cum lux gratiae oritur fideli, quae occidit peccanti, per quam in anima resurgimus, secundum illud: Exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus (Ephes. V) . Pro qua resurrectione designanda, Dominus mane surrexit, idem promittens nobis per suam resurrectionem, quae est efficiens causa resurrectionis, et animae in praesenti, et corporis in futuro. Christus enim cujus actio nostra est instructio, non sine mysterii celebris ratione in hoc vespere quo peccavit Adam, sepeliri voluit, et mane resurgere, et hoc mane tertiae diei. [Aug.] Vespere est sepultus, ut ostenderet se mori non pro sua culpa, sed pro nobis, qui vespere sumus sepulti in paradiso, id est per peccatum Adae commissum. Vespere in paradiso sepulti sumus in culpa et in poena. Mane surrexit, ut nos mane surgamus, quod est quando lux gratiae oritur homini in mente. Mane tertii diei resurrexit, ita et nos surgimus die tertio, id est in tempore gratiae quod est post tempus ante legem, et sub lege. Quod ergo triduo illo ostendit caput tuum in se, hoc triduo saeculi ostendetur in te. Si enim saeculum cogites, unus dies est ante legem, secundus sub lege, tertius sub gratia. Et hoc est fletus incipiens, ad vesperum demorabitur. Hoc non mutatur, usque ad matutinum, id est, quousque oriatur lux fidei per Christi matutinam resurrectionem, et tunc erit laetitia. Vel, ad vesperum demorabitur fletus, [Hier., Cassiod.] quia passo et sepulto Domino apostoli et mulieres in fletu et gemitu morabantur; et, ad matutinum fuit laetitia, quia mane venientes ad sepulcrum gloriam resurrectionis acceperunt. Et dictum est mulieribus: Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt (Matth. XXVIII) . Vespere fleverunt mortuum; mane exsultaverunt ad resurrectionem.
PARS II. VERS. 7.-- « Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum. »
Ego autem. [Alcuin., Gl. int.] Secunda pars ubi dicit Christus quomodo ante dedicationem egerit, et eam meruerit. Quasi dicat: Ex Adam male moto est fletus, ego autem in abundantia mea, [Cassiod.] id est confidentia deitatis, cujus plenitudo habitat in me, [Gl. int.] dixi hoc, non movebor in aeternum a Deo, a quo Adam motus est. Et sicut ego dixi, tu,
VERS. 8.-- « Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. »
Domine, [Gl. int.] fecisti quia praestitisti mihi decorem, scilicet quia immunis a peccato. Et illi decori meo praestitisti virtutem, scilicet quia et miracula fecit. [Cassiod.] Hoc non de humana natura habui, sed in voluntate, id est ex voluntate tua scilicet ex te, quod inde probatur, quia
VERS. 9.-- « Avertisti faciem tuam a me, et actus sum conturbatus. »
Avertisti faciem tuam a me exponendo me passioni et factus sum conturbatus, id est te adverso, turbatur carnis meae infirmitas. Unde coepit Jesus pavere et taedere (Marc. XIV). Unde ergo praesumit homo, cum audiat Christum de se talia dicentem?
VERS. 10.-- « Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. »
Ad te, Domine, [Gl. int.] quasi dicat: Avertisti faciem tuam in passione, et tunc dixi, clamavi ad te, Domine, De gloria immortalitatis adhibenda, et ad Dominum meum deprecabor de mortalitate tollenda, dicens:
VERS. 11.-- « Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? »
Quae utilitas, etc. Possunt haec etiam accipi ex persona membrorum, ego autem. Et ostenditur causa quare fletus demoretur. [Aug.] quasi dicat: Vespere est fletus, sed hoc ex culpa mea, quia ego ille populus qui ab initio loquebar in Adam existens, in abundantia mea, id est dum mihi in paradiso esset abundantia, jam nullam patiens egestatem, dixi hoc, scilicet: Non movebor in aeternum, ab hoc bono, in quo sufficientia erat illi, quia Deo fruebatur. Hoc autem dixi tibi credens diabolo dicenti: Non morte moriemini, sed eritis sicut dii, scientes bona et mala (Gen. III) . Sed quia Deus erat ablaturus superbo quod dederat humili, sequitur: Domine, in voluntate. Quasi dicat: In paradiso erat mihi abundantia, sed haec abundantia, o Domine, erat ex te, non ex me, quia, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem, id est non ex me bonus eram et fortis, sed ex te. Quod ut ostenderes, avertisti faciem tuam a me, id est foris misisti me de paradiso; et factus sum conturbatus, sed jam hic positus, clamabo. Et hoc est, ad te, Domine, clamabo, in paradiso non clamabas, sed laudabas, non gemebas, sed fruebaris. Foris vero positus geme, et clama, quia propinquat tribulatio, qui deservit superbientem. Deus enim superbis resistit, humilibus dat gratiam (Jac. IV) . Deinde ex persona Domini, scilicet ipsius fundamenti nostri, quae utilitas, in sang. etc. [Aug.] Aliter ab illo loco, avertisti, quasi praestitisti mihi decorem et virtutem. Quod ex eo didici, quod ex me, scilicet a peccante homine, avertisti aliquando faciem tuam, id est lumen tuae notitiae. Unde conturbatio hominis processit, quod ita ait, et factus sum conturbatus, recedente a me lumine tuae notitiae. Quod tempus conturbationis et miseriae meae, recolens, et in eo positus audio vocem capitis mei pro me morituri, et in passione dicentis: Ad te, Domine, clamavi, de gloria. Et ad Deum meum deprecabor, de immortalitate, dicens, quae utilitas erit in sanguine meo, [Aug., Gl. int.] id est, in effusione sanguinis mei, qui sine culpa mea effusus est, dum descendo, quasi per quosdam gradus malorum, in corruptionem? Quasi dicat nullam. Si enim statim non resurgo, corruptumque fuerit corpus, nemini annuntiabo, nullum lucrabor, et ita peribit confessio. Quod ita ait:
VERS. 12-- « Nunquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? »
Nunquid pulvis, [Aug.] id est, turba impiorum quam mea resurrectione justificabo confitebitur tibi laudes, vel peccata aut annuntiabit ad salutem caeterorum veritatem tuam. [Alcuin.] Quasi dicat: Non his verbis necessitatem ostendit, per quam non sinat eum Pater descendere in corruptionem. Vel ita, quasi dicat: Vere nulla utilitas erit, si corpus corrumpitur, quia si pulvis remaneo, nunquid confitebitur tibi aliquis, aut annuntiabit veritatem tuam? quasi dicat: Non fiet tibi confessio, vel annuntiatio. [Aug.] Et sciendum quia gemina est confessio, aut peccati, aut laudis. Nunquam ergo sine ea simus. Quando male est nobis in tribulationibus, confiteamur peccata nostra; quando nobis bene est, in exsultatione laetitiae confiteamur laudem.
PARS III. VERS. 13.-- « Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus. »
Audivit Dominus. [Cassiod., Alcuin.] Tertia pars ubi dicit quomodo dedicationem acceperit. Quasi dicat: Deprecatus sum et me deprecantem audivit Dominus et misertus est mei ita quod Dominus factus est adjutor meus, [Aug.] quia non dedit sanctum suum videre corruptionem (Psal. XV), sed me dedicavit gloria immortalitatis. Deinde loquens ad ipsum Patrem ait:
VERS. 14.-- « Convertisti planctum meum in gaudium mihi; concidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia. »
Convertisti. [Hier.] Quasi dicat: Factus es adjutor meus, ita, scilicet quia convertisti planctum meum quo dixi: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI) in gaudium resurrectionis. [Gl. int.] Vel, convertisti planctum meum in gaudium, id est dolentes de me apostolos gaudere fecisti. Ideo quia concidisti saccum meum et cir., etc., [Cassiod., Alcuin.] Saccus est vestis aspera in usum laboris, vel tempore tristitiae ut Ninivitis, qui induti saccis, poenitentiam egerunt. Haec est caro humana quam Christus suscepit, quae scissa est moriendo et prodiit frumentum, id est munus gloriosae resurrectionis. Vel deitas apparuit, unde subdit, et circumdedisti me laetitia, vel saccus est poena peccati. Saccus enim fit de capris et haedis; [Aug.] et caprae et haedi significant peccatores, quia pro peccatis in lege offerebantur. Saccus ergo est immortalitas quam de peccatoribus Christus traxit, vel accepit. Assumpsit enim saccum, sed non meritum sacci, id est peccatum, quod est causa mortis. Hoc sacco mortalitatis, divinitas tanquam frumentum occultabatur. Unde alibi: Dum mihi molesti essent induebar cilicio (Psal. XXXIV) , id est, sacco mortalitatis, ut quod intus erat non videtur. Hic saccus, [Aug., Alcuin.] id est haec mortalitas, in resurrectione conscissa est. Id est destructa. Qua conscissa, prolata est divinitas, 61 id est manifestata, quae ante erat occulta, sicut saccus integer celat quod intus est; scissus aperit, et hoc est concidisti saccum meum, id est mortalitatem carnis destruxisti in resurrectione. Et circumdedisti me laetitia, [Aug.] id est gloria immortalitatis.
VERS. 15.-- « Ut cantet gloria mea et non compungar, Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. »
Ut ipsa gloria mea cantet tibi, [Aug.] id est sit causa quare lauderis a me, et a meis et vere circumdedisti me laetitia, quia jam non compungar, id est jam ulterius non moriar, quia Christus semel passus est, et amplius non moritur. Et jam in fine, Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi, id est laudabo te. Vel possunt esse verba Ecclesiae ab illo loco, convertisti. Non mutatur vox propter unitatem capitis ei corporis. Quasi dicat: Fundamentum meum dedicatum est, id est Christus gloria immortalitatis est confirmatus, quem primogenitum a mortuis ego Ecclesia consecuta, jam spe et in futuro postea re, nunc in dedicatione domus tuae, quae in capite meo praecessit. Dico convertisti planctum meum, qui est de peccatis. Et gaudium mihi, quod est de absolutione, quia concidisti saccum meum, id est velum peccatorum, et tristitiam mortalitatis; et circumdedisti me laetitia, id est cinxisti me stola prima, id est immortali laetitia, ut cantet tibi gloria mea, jam non plangat humilitas. Et id est quia, jam non compungar, conscientia peccati vel timore mortis, vel timore judicii. Et, o Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. Haec est gloria mea, ut in aeternum confitear tibi, quod nihil mihi est ex me, sed ex te omnia, qui est Deus omnia in omnibus.
Collatio In Psalmum XXIX: « Exaltabo Te, Domine, Quoniam. »
VERS. 5.-- Quoniam ira in indignatione ejus. Heb. KI REGA BEAPPO Hieronymus, ad momentum ira ejus, vel momen tanea est ira ejus. Interpretes acceperunt per metathesim GEAR, id est ira, increpatio, pro , quod et interdum fieri satis subindicat nominatim in hac radice Munsterus in suo lexico.
VERS. 8.-- Praestitisti decori meo virtutem. Hieronymus et Hebr. monti meo virtutem sive fortitudinem. Ubi perspicuum est interpretes legisse HADRI loco HARRI, daleth pro res, in quibus litteris est propinqua affinitas, vel minima distinctio.
VERS. 13.-- Audivit Dominus, et misertus est mei. Hebr. audi, Domine, et miserere mei. Sententia constat integra utrobique. Non est tamen difficile legere SCHAMA, id est audivit, pro SCHEMA, id est audi, praesertim ubi non affiguntur puncta, lectio est omnino indifferens. Consimiliter HANNANI pro HONNENI, id est misertus est, pro miserere. Oportebat ad ista connivere, nisi perpenderem quosdam cacozelia litterae aestuare.
VERS. 15.-- Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Hebr. LO IIDDOM; id est non taceat, vel non tacebit. Similiter habebatur psalmo IV, Silentium autem cordis, est secreta compunctio, quam solus Deus audit in abscondito, in gloria vero cessat omne lamentum, et peccati mordax recordatio. Accepisse apparet LXX, in prima persona LO EDDOM, vel simpliciter in participio Denique, dividendo, non compungatur gloria, nihil distat ab eo quod est hominem, jam in felicitate illa requiescentem, esse extra omnem aleam compunctionis. Addo quod Sanctes in suo Thesauro docet gloriam in Hebraeo sumi quandoque pro anima deinde manifestius est quandoque usurpari pro toto homine, igitur, ut cantet tibi gloria mea, hoc est, ut cantem, et te laudem, mox facile cohaerebit, et non compungar.
Chapter 36 of 157