Skip to the text

Psalmus XXXV

Psalmi Titulus: « In Finem Servo Domini, Psalmus David. »

Dixit injustus. Titulus. In finem servo Domini, psalmus David. [Alcuin.] Psalmus iste agit de errore quorumdam dicentium omnia mala esse ex vitio naturae et creationis nostrae; bona vero esse ex libero arbitrio. Quod destruit hic Propheta, dicens mala omnia esse ex nobis, bona vero a Deo per gratiam. Unde et in titulo recte servus Domini dicitur fidelis, qui in hoc psalmo loquitur, quia bona a Deo, mala sibi attribuit. Et est psalmus iste tendens in finem attribuitur David, id est fideli alicui, qui loquitur in hoc psalmo, servo Domini, scilicet de Deo recte sentienti, quia bona Deo, mala sibi attribuit. [Cassiod.] Vel per David, hic intelligitur Christus, qui dicitur servus Domini, id est usquequam Patri obediens. Cui etiam verba psalmi hujus conveniunt. Et est psalmus iste tendens in finem. Attribuitur David, id est Christo servo Domini, id est Deo Patri usquequam obedienti. Intentio. Monet ut mala nobis, bona Deo attribuamus. Modus. Bipartitus est psalmus. [Alcuin.] Primo asserit mala esse ex homine. Secundo, dicit bona esse a Deo per misericordiam ibi, Dominus in coelo, etc. [Cassiod.] Et notandum quod sunt duo genera peccantium, quia vel ex infirmitate carnis non possunt sequi jussa legis. Unde in libro Sapientiae dicitur: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem (Sap. IX) . Vel blasphemi sunt, scilicet qui ex voluntate et libere peccant, quasi dicat, haec Deus non curet. Inde, id est de talibus est quod dicit psalmus.

VERS. 1.-- « Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus. »

Dixit injustus, etc. [Aug.] Et est hic descriptio viri iniqui. Quasi dicat: Injustus, id est genus iniquorum, dixit, id est deliberavit, in semetipso, scilicet apud se, et non in publico; quasi dicat, proposuit in se ubi homo non videt. Quid? ut derelinquat, id est libere peccet. Dico in semetipso, ubi si Deus videt non curat, quia non est timor Domini ante oculos ejus: homines timent ne publice profiteantur iniquitatem. Deum non timent, quasi dicat, Deus non requirat, vel curet. Vel ita junge, injustus dixit, etc. Ut delinquat. Unde hoc ei? quia, non est timor Domini ante oculos ejus.

VERS. 2.-- « Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium. »

Quoniam in conspectu ejus, [Aug.] scilicet Dei, cujus timor non est ante oculos ejus; dolose egit, id est in corde suo egit dolose, quia non nescit, imo scit, Deum esse ibi, id est in corde videre, et tamen malum vult; in hoc dolose agit, ut inveniret iniquitatem suam et odisset. Alia littera, id est de hoc dolose egit, quod iniquitatem suam cum dolo quaerens, noluit vere invenire et odisse. Multi enim inquirunt iniquitates suas, sed cum dolo, nolentes eas vere invenire et odisse: qui cum eas agnoscunt, non dimittunt, sed defendunt. Quod si sincere quaererent, invenirent et odirent. Latet ergo illos vere, sed nolentes contra se faciunt, nolentes vere intelligere, cum tamen quaerant nec excusentur de ignorantia.

Aliter ab illo loco, quoniam dolose, etc., quasi dicat: [Cassiod.] Non est timor, quoniam dolose egit in conspectu ejus, scilicet Dei, id est noluit studere legi Dei, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium, id est ut per eam legem inveniret iniquitatem suam et odiret, quasi per ignorantiam excusari possit. Aliter totum; quasi dicat: Dicunt mali se delinquere, vel fato vel constellatione, vel necessitate providentiae; [Alcuin.] sed potius dixit, id est deliberavit, in semetipso, id est ex propria voluntate, nihil eum impulit, ut delinquat, id est ut derelinquat ad id quod creatus est. Et per hoc est injustus, et sic patet quod non est timor Dei, actu, ante oculos ejus, id est ante eum, qui timor omnibus imminet, quia omnes fatentur Deum timere, sed in actu non ostendunt. Non est timor Dei ante oculos ejus, quoniam dolose egit, id est carni obedit non Deo, cum aliud ratio insinuet quod est in conspectu ejus, scilicet Dei, quasi dicat, quod videt Deus, et si non alius. Vel, in conspectu ejus, scilicet injusti, quasi dicat quod videt ipse injustus, a Deo scit; ut inveniatur, ab ipso eodem iniquitas ejus ad odium, id est, quod iniquitas sua habenda est odio apud Deum et omnes bonos, non odivit tamen eam.

VERS. 3.-- « Verba oris ejus iniquitas et dotus; noluit intelligere ut bene ageret. »

Verba oris ejus. [Alcuin.] Hic ostendit per partes iniquitatem, scilicet in verbis, in cogitationibus, in operibus malis. Et hoc est, verba oris ejus, sunt iniquitas et dolus, id est iniqua et dolosa, vel aperte mala. Vel si bona cum dolo, cogitatio quoque ejus cum posset esse bona de bonis, est de iniquis. Et hoc est, noluit intelligere, non nego eum posse, sed dico nolle, quid? ut bene ageret. Non dico eum nolle intelligere quod non potuit, sed quod potuit. Et ita perniciosius agit contra seipsum, qui quod potest intelligere, non vult. [Aug.] Sunt enim quaedam et quae si volunt intelligere homines non possunt, ut in principio erat Verbum (Joan. I) , sed si non potuit intelligere 77 in principio erat Verbum potuit, tamen intelligere ut bene ageret, sed noluit et ita veniam non habet. [Cassiod.] Imprudentiae enim aliquando datur venia, voluntati malae semper poena. Noluit intelligere, sed potius

VERS. 4.-- « Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit. »

Iniquitatem meditatus est in cubili suo, [Aug.] id est in corde, in quo sibi complacet, in quo mundo, id est si mundum esset, quiesceret. Ubi praecipit Dominus orare, clauso ostio mentis importunis cogitationibus (Matth. VI), ut scilicet nihil extrinsecum a Deo petamus: quod si petimus, ostium cordis patet, turba malarum cogitationum videt atque subintrat. Unde Salomon: Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti (Eccle. X, 1) , id est importunae cogitationes sibi succedentes exterminant dulcedinem purae orationis. Hanc turbam amovit Dominus, quando filiam archisynagogi in domo suscitavit (Matth. XIX). Et Moses legem accepturus, et cum Domino locuturus, relictis turbis in inferioribus montis, verticem ascendit (Exod. XIX). Isboseth quoque filius Saulis ab hostibus, ancilla ostiara non bene custodiente ostium, occisus est (II Reg. IV). [Aug.] Hoc est ergo hic, in cubili suo, quod supra dixit, in semetipso, id est in corde, ubi velut in cubili quiescunt mundo corde. Si ergo extra est tumultus, vel, id est saltem, in cubili sit quies, quae erit, si sit ibi bona conjux, scilicet Dei sapientia, et pura conscientia: quod si ibi sit mala uxor, nec ibi est quies, et ita nusquam. Sunt namque tria quae non sinunt hominem in domo quiescere, scilicet fumus, stillicidium et mala uxor. Fumus, sunt peccata, quae ex concupiscentia nata mentem obtenebrant; stillicidium, peccata quae aliunde profluunt; mala conjux, est sapientia carnis, quae inimica est Deo; vel mala conscientia, quae rationi repugnat. Si quem ergo sua vel aliena inquietaverint vitia, confugiat ad cubile, ibique si bonam receperit conjugem, quiescet; si malam, turbabitur amplius. Astitit. Quasi dicat: Mala sunt verba, et cogitationes, et etiam opera sunt mala. Et hoc est, astitit, quasi dicat, cum studio et mora, scilicet perseveranter omni viae non bonae, [Aug.] id est, pronus fuit iniqua operari, malitiam autem non odivit, sed dilexit. Ecce summa mali. Qui enim non potest penitus carere malitia, debet vel, id est saltem odisse, quam quidem Deus odit, ut mente serviat legi Dei: quod iste non fecit qui invenit et scivit esse mala, sed tamen non odivit.

PARS. II. VERS. 5.-- « Domine, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. »

Domine, in coelo misericordia tua. [Alcuin.] Hic est secunda pars, ubi dicit bona esse a Deo per misericordiam. Quasi dicat: Mala sunt ex homine, sed bona sunt ex Dei misericordia. Et hoc est, sed, o Domine in coelo, id est in iis qui sunt coelum, id est arcana scientes, est misericordia tua, et quod ipsi iidem sunt nubes, est a te. Et hoc est, et veritas tua venit usque ad nubes. [Aug.] Nubes sunt doctores.

VERS. 6.-- « Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. »

Justitia tua est sicut montes Dei, id est justi tui, qui sunt montes Dei spirituales, comparantur montibus realibus, [Aug.] quia luce veri solis ante alios illustrantur. [Hier., Alcuin.] Et sicut hos elegis qui sunt montes et nubes, ita alios reprobas, et ita judicia tua, scilicet quod horum misereris, et hos excaecas, sunt abyssus multa, id est nulli penitus sunt scrutabilia. Et licet hos erigas, alios reprobes tamen utrosque salvas. Et hoc est:

VERS. 7.-- « Homines et jumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. »

Homines et jumenta, id est electos et reprobos, salvabis, Domine, [Alcuin.] hos corporaliter tantum, scilicet reprobos; illos etiam spiritualiter, id est, electos, in quo magna apparet misericordia. Unde admirando dicit, quemadmodum, etc. Aliter junge litteram, [Cassiod.] ibi homines, judicia tua sunt incomprehensibilia, quia homines, [Hier.] id est rationabiles, et jumenta, id est irrationabiles, salvabis, Domine. Non mutatur sensus. Salvabis quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Secundum hanc lectionem sic procede in sequentem versum, quasi dicat: Homines et jumenta salvabis, sed praeter jumenta, id est praeter salutem temporalem, quae jumentis, id est reprobis datur. Filii hominum, etc.

Aliter totum ab illo loco, Domine, in coelo. [Aug.] Quasi dicat: Mala sunt ab homine, sed bona et spiritualia et temporalia sunt a Deo. De spiritualibus docet primo, post de temporalibus. Et hoc est, mala ab homine, sed, o Domine, misericordia tua, scilicet quam sanctis das, est in coelo, id est coelestis, non terrena, ut ista temporalis, quae communis est bonis et malis. Sed quomodo homo agnosceret misericordiam coelestem nisi ei Deus nuntiaret? Nuntiat vero missa veritate usque ad nubes. Et hoc est, veritas tua, venit usque ad nubes, id est praedicatores, per quos tonat Deus comminationibus, coruscat miraculis, pluit doctrinis. Et ideo recte dicuntur nubes. Unde Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? (Isa. LX.) Et alibi: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem (Isa. V) . Et est sensus: Veritas tua usque ad nubes venit, id est veritatem tuam nubibus, et per nubes omnibus aliis praestas, per quam coelestem misericordiam tuam intelligant. Et ipsi iidem nubes qui sunt justitia tua, id est per justitiam tuam, qua implentur. Sunt montes Dei, non saeculi. Montes saeculi sunt, Arius, Maximianus, Donatus, Sabellius, et alii haeretici, per quos unusquisque ducens navem, naufragium faceret. Et bene doctores etiam montes dicuntur, quos prius sol justitiae, id est Christus, luce sapientiae vestit, quae post de eis, et si non ab eis, ab infima vallium, id est in inferiorum corda descendit. Ideo dico de eis, et si non ab eis; ministri enim sunt doctrinae, non auctores, sed illuminati per justitiam fiunt montes, et per judicia tua, fiunt alii abyssus, id est profundi in peccatis, et est haec abyssus multa, quia isti tales sunt multi, montes vero pauci. Homines. Ostendit supra spiritualia bona esse a Deo, hic temporalia esse ab eodem dicit. Quasi dicat: Non solum spiritualia, sed etiam temporalia sunt a Deo, quia, homines et jumenta, id est, carnales qui haec amant, cum jumentis, salvabis Domine, sicut jumenta temporaliter tantum. Quasi dicat: Qui utrosque fecit, utrosque temporaliter salvat, quia et temporalia sunt a Deo, quae eis communiter dat, et dicit homines carnales tantum. Jumenta, accipit ad litteram, salvabis, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.

VERS. 8.-- « Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum, sperabunt in te. »

Filii autem hominum. [Aug.] Quasi dicat: Homines, scilicet carnales, salvabis corporaliter tantum, cum jumentis, sed filii hominum, id est boni, sperabunt, id est supra homines dicuntur, qui sunt secundum Adam, id est qui portant imaginem veteris hominis: hic filii hominum dicuntur, qui sunt secundum Christum, id est qui imaginem Christi portant. Tamen filii hominum, generaliter homines dicuntur, in tegmine alarum tuarum, [Aug.] a simili avis hoc dicit. Et dicit alas. [Hier.] Vetus et Novum Testamentum. Et est, in tegmine alarum tuarum, [Gl. int.] id est in protectione Veteris et Novi Testamenti, sperabunt futura bona, cum illi qui sunt secundum Adam praesentibus gaudeant, hi qui secundum Christum sunt, sperant misericordiam quae in coelo est, per nubes annuntiata.

VERS. 9.-- « Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. »

Inebriabuntur. [Aug.] A simili loquitur, quia non potest res exprimi, sed per hoc simile innuit, ut per hoc pleni gratia mentem carnalis affectionis perdant, ne suos carnaliter jam cognoscant patres, filios, amicos. Unde Dominus in Evangelio: Qui non oderit patrem et matrem, aut fratres, sive sorores propter me, non est me dignus (Matth. X) . Et haec inebriatio est ab ubertate domus tuae praesentis scilicet Ecclesiae. Et torrente voluptatis tuae, [Cassiod.] id est Spiritu sancto, potabis eos, [Aug.] quasi dicat: Impetus erit gratiae et misericordiae ad eos inebriandos. [Alcuin.] Vel torrens voluptatis dicitur voluntas Dei in homine, rumpens omnia obstacula. Et est, torrente voluptatis, etc., id est voluntas tua quasi torrens in homine omnia rumpet obstacula. Vel, torrens voluptatis tuae dicitur sapientia Christi, quia subita est et rapida. [Cassiod.] Et est, torrente voluptatis tuae, id est sapientia tua potabis eos. Vel de futuro potest accipi sic: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, [Aug.] futurae Jerusalem, [Alcuin.] tunc enim in re ebrii erunt, id est pleni, qui modo sperant. Et, torrente voluptatis, id est delectationis, tuae, quae dicitur torrens, non ideo ut sit transitoria beatitudo, sed copiosa, potabis eos, et poteris.

VERS. 10.-- « Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. »

Quoniam apud te, (Aug.) o Christe, est fons vitae, id est initium omnis boni, et in lumine tuo, o Christe, videbimus lumen, quia per ejus praedicationem videmus nunc lumen Patris, et Spiritus sancti. Et ideo, praetende misericordiam tuam, ut in hoc saeculo tutius eatur. Vel ita, ut ad Patrem dirigatur sermo ab illo loco, quoniam apud te, quasi dicat: Potabis, et vere, quia apud te, o Pater, est fons vitae, id est Christus, qui idem est lumen. Unde sequitur, et in lumine tuo, id est per Christum, [Hier.] qui est lumen de lumine, videbimus lumen, [Aug.] in futuro, id est Patrem. Et nota quod idem qui est fons, est lumen: fons, quia satiat; lumen, quia illuminat. Interim autem

VERS. 11.-- « Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. »

Praetende misericordiam tuam scientibus te, recte credentibus scilicet, (Aug., Gl. int.) quod bona a te, mala a se, et justitiam tuam scilicet vitae rectitudinem, his qui recto sunt corde, qui dirigunt se ad voluntatem Dei, [Cassiod.] non eam curvant a se ut in omnibus, [Aug.] scilicet prosperis et adversis, laudent Deum.

VERS. 12.-- « Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. »

Non veniat. [Aug.] Quasi dicat: Spero, inebrior, et pro his non veniat mihi pes superbiae, [Cassiod.] id est superba affectio, quae est pes quo itur a Deo, id est receditur. [Aug.] Hoc est quod in alio psalmo dicit: Ab occultis meis munda me (Psal. XVIII) . Et manus, id est impulsio peccatoris, id est diaboli, non moveat me, hoc est quod alibi dicit. Et ab alienis parce servo tuo (ibid.) . Et ita facit nobis sicut iste petit. (Gl. int.) Nam et mala quae a nobis vel a diabolo sunt amovet Deus. Et nota rectum ordinem. Prius enim dicit: Non veniat superbia; et post, manus peccatoris non moveat me, quia si superbus es, cito te movet operatio male suadentis, aliter non Ideo timeo non veniat mihi pes superbiae, quia

VERS. 13.-- « Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, et non poterunt stare. »

Ibi ceciderunt, [Aug.] id est in pede superbiae ceciderunt. [Gl. int.] Quasi dicat: De alto, qui operantur adhuc iniquitatem, (Aug.) scilicet diabolus et primus homo [Gl. int.] expulsi sunt a paradiso, diabolus primo, et postea homo; nec potuerunt stare vi sua. Vel de philosophis potest accipi hoc, sic: [Aug.] Ideo non veniat pes, quia, ibi, id est in pede superbiae ceciderunt, quia cum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt (Rom. I), qui operantur iniquitatem, juxta illud: Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, etc. (Ibid.) Expulsi sunt nec potuerunt stare, hoc non mutatur.

Collatio In Psalmum XXXV: « Dixit Injustus. »

VERS. 2.-- Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium. Infinitivus Hebraicus positus loco gerundivi Latini, et respondens ad id quod dictum est, ut inveniatur, effecit ut possit verti active aut passive LIMTZO ad inveniendum, id est, ut vertit Hieron., inveniret iniquitatem, scilicet Deus ad odiendum. Pratensis etiam vertit active. Sanctes quidem activum posuit, et addidit de suo, ad alium sensum convertens sic, ut inveniat iniquitatem suam, ut odio habeat bonum. Nam propter reciprocum pronomen, necesse erat intelligentiam referri ad malitiam peccantis qui sibi blanditur de peccato. Apud Hebraeos autem hujusmodi affixa seu pronomina, juxta quod res expostulat, possunt facere reciprocationem, aut simplicem relationem: quod et fit apud Graecos. Ob idque Augustinus legit, ut inveniret iniquitatem suam et odisset, secundum quod habes in glossa expositionem. Graece enim legitur τοῦ εὑρεῖν τὴν ἀνομίαν αὐτοῦ, καὶ μισῆσαι. Munsterus non dissidet a LXX: Quousque, ait, inveniatur iniquitas ejus odio digna. Succinit Pellicanus et Campensis paraphrasis.

Chapter 42 of 157