Psalmus XXV
Psalmi Titulus: « Psalmus David. »
Judica me, Domine. Titulus: Psalmus David. [Aug.] Per David non accipitur hic Christus mediator Dei et hominum; sed vir perfectus, [Gl. int.] qui petit in futuro separari a malis, loco, a quibus in praesenti sejungitur merito. Et est sensus: Psalmus iste attribuitur David, [Cassiod. Alcuin.] id est perfecto viro qui hic loquitur. Intentio haec est. Psalmus iste monet vitari consortia iniquorum, et jungi justis, quia ex convictu mores formantur. Modus. Bipartitus est psalmus. [Cassiod.] Primo vir justus se dicit non habere hic partem cum iniquis, et petit discerni ab eis in futuro. Secundo petit ne malis in judicio misceatur, ibi, Domine dilexi. Et nota differentiam inter primam et secundam partem. In prima enim parum de judicio, et multum de innocentia sua agit; in secunda de utroque; pene pariter tangit, et in prima, prius de judicio, post de innocentia sua agit; in secunda econverso. [Aug.] Videns ergo vir iste sanctus nunc bonos cum malis, grana cum paleis, ita ut pauca vel nulla videantur grana, sicut Elias, se solum relictum putavit (III Reg. XIX), orat in futuro localiter dividi, sic dicens: O,
VERS. 1.-- « Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum; et in Domino sperans non infirmabor. »
Domine judica me, [Aug.] id est discerne me a malis, loco, qui simul sunt in Ecclesia nobiscum modo, ne simul eamus in ignem aeternum. Quod autem dicit, judica. [Cassiod.] Non est praesumptio justi, sed certitudo misericordiae Dei, quod ibi ostendit, ubi ait, in Domino sperans. Deinde subdit: Non infirmabor, sicut et Apostolus, non ex arrogantia, sed ex spei confidentia ait: Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi justus judex, etc. (II Tim. IV, 8). Deinde meritum ostendens subdit quoniam ego, etc., [Aug.] quasi dicat: Dico, judica, quare? ideo, scilicet quia post misericordiam quam mihi praerogasti, habeo innocentiae meae meritum, cujus viam custodivi. Hoc est quoniam sum ingressus viam morum. [Gl. int.] Vel, inter peccatores innocentia mea [Alcuin.] non angelorum. Sed qualis est hominum innocentia? [Gl. int.] hoc autem dicere non est elatio, sed non ingrati confessio. [Aug.] Et licet sim innocens et justus, non tamen sic in me, sed in Deo sperabo. Et in Domino sperans non infirmabor, id est non titubabo inter peccatores [Aug., Gl. int.] Aliter, scilicet nisi speraret in Domino, inter malos titubaret, qui etsi cadunt, iste stat; qui non in eis, sed in Domino sperat. Vel, non movebor, alia littera, localiter, inter peccatores; [Aug.] sed permanebo inter eos corpore, non mente, quod quidam nolunt facere, ut boni videantur. Qui vero quasi boni nolunt inter malos esse, schismatici sunt, et pejores sunt illis, et ut paleae jam ante ipsam ventilationem a vento superbiae rapiuntur.
VERS. 2.-- « Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum. »
Proba quasi dicat: Dixi quod innocens et justus sum; sed quia delicta nullus intelligit, ne quid occultorum meorum lateat me, proba me, Domine, et tenta me, id est tentationibus proba me [Aug.] id est judica me probatum, non tibi, quia omnia nosti, sed mihi et hominibus, ne quid delicti remaneat. [Cassiod.] Ideo dicit, tenta, quia nisi tentaret negligentes essemus. [Alcuin.] Et nota quod tentat Deus, tentat homo, tentat diabolus, sed aliter Deus, aliter homo, aliter diabolus. Tentat enim Deus ut erudiat, tentat homo ut discat quod nescit, tentat diabolus ut seducat. [Cassiod.] Dei ergo tentatio probatio est, qualiter tentavit Deus Abraham. [Alcuin.] Attende quod hic perfectus vir precatur tribulationes, ne quis de eis murmuret. Unde subdit, et ure igne tribulationis, scilicet, renes meos et cor meum. [Aug.] Adhibe purgatorium medicinale tribulationis delectationibus meis, ne quid mali delectet me, et cogitationibus, ne quid mali cogitem. Cor namque pro cogitationibus, renes, pro delectationibus posuit.
VERS. 3.-- « Quoniam misericordia tua ante oculos meos est; et complacui in veritate tua. »
Quoniam misericordia, quasi dicat: Ideo dico, Ure quoniam misericordia tua ante oculos meos est, [Aug.] id est non merita mea, sed misericordiam tuam, quae talem me fecit. Attendo ne illo igne consumar. Vel ita, proba me, Domine, et tenta me, id est prius vires meas inspice, et tunc ut ferre valeo tentari permitte, et, Ure renes meos, id est meas delectationes, igne verbi tui, de quo Dominus ait, Ignem veni mittere in terram (Luc. XII) : [Aug.] Hoc igne delectationes urit, bonas, inflammando, malas absumendo. Et ure cor meum, id est cogitationes bonas illustrando, malas consumendo. Ure calore sancti Spiritus, a quo nemo se abscondit. Quoniam misericordiam, quasi dicat: Peto ne sinas me tentari supra vires, quod utique facies, quoniam misericordia tua ante oculos meos est, id est misericordiam tuam toto corde intueor, quae non sinit tentari supra vires. Vel ita junge, quasi dicat: Ideo dico, ure, quoniam ipsa ustio est, misericordia tua ante oculos meos, id est mihi videtur misericordia, non asperitas, quia in ea Deum sibi misericordem cognoscit [Aug., Gl. int.]. Et complacui mihi intus ubi vides: non timeo si displiceam, ubi homines vident. Complacui, dico, in veritate tua, id est delectant me bona tua, et placent. Et dicit hoc a simili. Ita enim sibi intus complacet, quasi quis sepulcrum in speculo videat. Et attende quod non ait placui, sed complacui. Cui enim displicet mendacium suum, et placet veritas Dei, placet ipse sibi cum illa, et in illa.
VERS. 4.-- « Non sedi cum consilio vanitatis; et cum iniqua gerentibus non introibo. »
Non sedi [Alcuin.] quasi dicat: Complacui in veritate, et vere, quia non sedi, et odivi, quod est vitare mala: et lavabo manus meas, quod est agere recta. Et hoc est, non sedi cum consilio vanitatis, [Aug.] id est cor non apposui, non consensi, etsi intravi corpore. Sedere est consentire cum his qui ibi sedent. Quod si praesens es, et hoc non feceris, non ibi sedisti. Si absens feceris, sedisti ibi corde, quamvis non corpore. Ideo ait, non sedi cum consilio vel concilio vanitatis, id est cor meum non apposui illis qui provident beati fieri in transitoriis, quae causa est omnium iniquorum, id est iniquitatum. Ac si diceret: Tractatum iniquorum vitavi, facta etiam nec incoepi. Unde subdit et cum iniqua gerentibus non introibo, [Cassiod.] id est conscientiam operis eorum non habeo, id est nec etiam incipiam cum eis agere iniqua, etsi inter eos sim. Et quia non satis est vitasse, addit:
VERS. 5.-- « Odivi ecclesiam malignantium; Et cum impiis non sedebo. »
Odivi ecclesiam. Quasi dicat. Non tantum vitavi consilium vanitatis, sed etiam ipsam ecclesiam malignantium [Aug.] id est congregationem malorum, quae fit ut veniatur ad consilium vanitatis, odivi. Et si de nobis sunt corpore non mente, numero, non merito, nomine non numine. Et cum impiis non sedebo, id est placitum non habebo [Cassiod.] Distingue inter vanos, et malignantes, et impios. Vani sunt qui de caducis rebus et transitoriis laborant. Impii sunt haeretici, qui Scripturas sacras pervertunt. Illi superflua quaerunt, hi venenosa, ut quasi diversis errorum telis vulnerent corda [Alcuin.]. Malignantes sunt qui proximis mala agunt.
VERS. 6.-- « Lavabo inter innocentes manus meas; et circumdabo altare tuum, Domine. »
Lavabo. Ostenso quomodo vitet mala, subdit quomodo faciat recta. Quasi dicat: Non consentiam impiis, sed potius lavabo manus meas, [Hier.] id est poenitendo et confitendo faciam munda opera mea. [Aug.] Ego dico conversans inter innocentes mente semper, et corpore saepe, et o Domine, altare tuum, [Alcuin.] id est mentem meam, vel fidem, ubi Deo vota offeruntur, [Hier.] quia non est locus veri sacrificii extra Catholicam Ecclesiam, id est extra fidem catholicae Ecclesiae circumdabo, [Alcuin.] id est virtutibus ornabo, [Hier.] ideo inter innocentes conversabor.
VERS. 7.-- « Ut audiam vocem laudis; et enarrem universa mirabilia tua. »
[Aug.] Ut ego audiam ab eis vocem laudis, id est discam qua voce sis laudandus, scilicet quomodo te laudem, non me, ut scilicet, non ex ipso bono de me praesumam, sed de te, qui dedisti. [Rem.] Ille ergo intelligit qualiter est laudandus Deus, qui bonum suum Deo [Alcuin.] non sibi tribuit. Vel, ut audiam vocem laudis, id est vocem Spiritus sancti, qui docet laudare te, [Aug.] et cum didicero enarrem, id est exponam aliis universa mirabilia tua, non mea. Vel ita, ut per altare, coelestis Jerusalem accipiatur, quod altare non amplectitur, nisi qui lavat manus inter innocentes. Nam multi hoc altare visibile tangunt indigni, et tolerat Deus pati injuriam ad tempus sacramenta sua, sed nunquid sic erit Jerusalem coelestis? Non, non enim quomodo nunc reciperis cum malis intra parietes istos Ecclesiae, ita recipieris cum malis in Jerusalem coelestem, id est in sinum Abrahae. Ideo dicit iste, lavabo manus, id est opera, quibus lotis, circumdabo altare tuum Domine, id est amplexabor meo desiderio et spe, et in futuro etiam re [Hier. Cassiod.]. Sublimia tua, scilicet altare coeleste, quo sacerdos noster Christus pro nobis introivit. Circumdabo dico, ut audiam vocem laudis tuae, quae cantatur ab angelis, [Alcuin.] scilicet Sanctus, sanctus, sanctus, etc. Vel, ut audiam vocem laudis tuae, id est vocem qua dices in futuro: Venite, benedicti Patris mei, etc. (Matth. XV). Et enarrem hic, universa mirabilia tua. Haec non mutantur.
PARS. II. VERS. 8.-- « Domine, dilexi decorem domus tuae: et locum habitationis gloriae tuae. »
Domine dilexi. [Cassiod. Alcuin.] Secunda pars, ubi petit ne malis in judicio misceatur, quia non eis sed domui Dei concordat, quasi dicat: Lavabo manus, circumdabo altare, et hoc ideo faciam, quia, dilexi, o Domine decorem domus tuae, [Hier.] id est dilexi me facere decoram domum tibi, et locum habitationis gloriae tuae, [Alcuin.] id est locum in quo gloriose habites, ut de gloria et essentia deitatis aliquid capiam. Vel ita: Domus Dei Ecclesia est; decor hujus domus sunt sancti, et iidem sunt locus habitationis gloriae tuae. [Aug.] Et est, dilexi decorem domus tuae, qui est in sanctis, et si adhuc. Ecclesia habet malos, id est dilexi bonos, qui sunt in Ecclesia, quorum vita et doctrina ipsa Ecclesia est decora. Et locum habitationis, decor domus est locus habitationis gloriae, id est sancti qui sunt decor Ecclesiae, et sunt locus habitationis gloriae, quia non suam, sed gloriam Dei quaerunt. Et hoc est. Et dilexi locum habitationis gloriae tuae, id est illos in quibus habitans glorificaris, ut non sibi, sed tibi detur gloria. Et ideo non simpliciter dicit, locum habitationis, sed addit, gloriae tuae, scilicet ubi habitat gloria tua. Vel ita, dilexi decorem domus tuae, [Cassiod.] id est bonos actus quibus decoratur domus tua, secundum illud: Sic luceant opera vestra coram hominibus, ut glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V) . Et locum habitationis gloriae tuae, id est arcanum pectoris, ubi est sedes piarum cogitationum. Et quia ita me habui, ergo haec retribue mihi:
53 VERS. 9.-- « Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam; et cum viris sanguinum vitam meam. »
[Aug., Cassiod.] Ne perdas, in futuro, o Deus, animam meam quae dilexit decorem domus tuae cum impiis qui te oderunt, quibus hic mente, non communico, etsi corpore. Ergo etsi modo simul esse pateris bonos et malos, ne simul perdas in futuro. In area pro palea non videntur a longe grana; sic et opinio est, abundante iniquitate multorum, nullum esse bonum, quae etiam fuit in Elia, quando dixit: Domine, relictus sum solus (III Reg. XIX) , sed non nocebit bonis in futuro malorum commistio, quia non errat Deus in judicio, sed singulis juxta merita reddet. Et ne perdas vitam meam cum viris sanguinum, [Cassiod.] sicilicet, qui carnaliter vivunt, et proximum oderunt. Et ita impii et viri sanguinum, illi accipiuntur, qui contra duo praecepta charitatis agunt, et sic donum Dei, quantum in se est dehonestant atque maculant. [Aug.] Nam duobus praeceptis dilectionis, scilicet Dei et proximi domus Dei decoratur.
VERS. 10.-- « In quorum manibus iniquitates sunt; dextera eorum repleta est muneribus. »
In quorum. Ostendit qui sint impii et viri sanguinum, hi in quorum manibus iniquitates sunt, [Aug.] id est quorum opera sunt iniqua, et dextera eorum repleta est muneribus, id est si quid boni agunt, pro muneribus faciunt, pecuniae, vel laudis humanae, vel timoris, quo timent divitem offendere; vel injustae misericordiae, dum quis ne reprehendatur, eo quod contra pauperem fecerit oppressit justitiam, et protulit contra veritatem sententiam, parcens pauperi in mala causa; vel ita, quasi munus accepit a paupere, quod non arguitur contra pauperem fecisse. Sed beatus est qui excutit manus ab omni munere. Munera enim excaecant oculos, et vim auctoritatis inclinant (Deut. XVI). Unde per Isaiam Dominus ait: vae vobis qui justificatis impium pro muneribus (Isa. XXXIII) . Vel, dextra, id est ratio, eorum repleta est muneribus, id est praesentibus bonis remunerata est, quasi dicat: Quod eis datum est ad obtinendam salutem aeternam, convertunt ad accipienda saeculi dona, aestimantes quaestum esse pietatem (I Tim. VI).
VERS. 11.-- « Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me, et miserere mei. »
Ego autem, [Cassiod.] quasi dicat: In muneribus sunt ditati. Ego autem, contra in innocentia mea ingressus sum, id est divitiis innocentiae et spiritualibus thesauris ditatus sum. Et ideo ait redime me. Videt iste pretium sanguinis Christi, quo mundus redimitur. Et ideo ait: redime me, [Aug.] id est valeat mihi ad remunerationem, vel ad perfectionem liberationis pretium tanti sanguinis, et miserere mei, id est non deserat me misericordia tua in hujus vitae periculis; sed in omnibus me comitetur, quod debes. Enim, id est quia.
VERS. 12.-- « Pes enim meus stetit in directo; in ecclesiis benedicam te, Domine. »
Pes meus, [Aug., Alcuin.] etsi undique scandalis concussus, stetit in directo, id est dilectio mea et affectio, quae facile labi solet, non recessit a justitia tua. [Cassiod., Alcuin.] Sed stetit immobilis contra omnia scandala, tendens ultra, et persistens in directo. In hoc ostendit se diligere Deum. [Aug.] Deinde subjicit de dilectione proximi, subdens, in ecclesiis. [Cassiod.] Quasi dicat: ideo etiam redime me, quia si redimis, o Domine, benedicam te, non me. In ecclesiis, pluraliter dicit, quia multae sunt in mundo. [Aug.] Quasi dicat: Dilectioni tuae adjungo dilectionem proximi, quia non occultabo eis quos vocasti benedictionem tuam, ut per me benedicaris ab illis, qui in eo exemplo atque doctrina informantur ad benedicendum. Benedicere enim Dominum in ecclesiis, est sic vivere, ut per mores cujusque benedicatur Deus. Qui enim benedicit Domino, linguis non factis, non benedicit vere.
Collatio In Psalmum XXV: « Judica Me, Domine. »
VERS. 3.-- Complacui in veritate tua. Hebr. HITHALLACHTHI, id est ambulavi. Metaphoram erudite explicuerunt interpretes. Ambulare enim cum Deo, quid aptius sonat, quam illi in studiosa conversatione placere? Sicut Genesis V, Enoch ambulavit cum Deo.
Chapter 32 of 157