Psalmus XVIII
Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David. »
Coeli enarrant. Titulus: In finem psalmus David. [Cassiod.] Psalmus iste agit de primo adventu Christi, per quem tyrannus diabolus cadit, et homo a peccato et a morte absolvitur. Per finem vero accipitur Christus, vel plenitudinis tempus. De quo: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI) . [Alcuin.] Et est sensus tituli: Psalmus iste attribuitur David respicienti in finem, id est in Christum, qui est finis omnis consummationis, vel in tempus plenitudinis. Hic enim Propheta respicit in finem, id est in Christum, vel in ultima tempora, quibus acta sunt quae hic tractantur. Intentio. Monet ut relicta vetustate ad novum hominem, vel ad novam legem accedamus. Modus. Tripartitus est psalmus, Primo Propheta loquens de Christi incarnatione commendat praedicationem novaelegis. [Cassiod.] Secundo laudat praecepta et Novi et Veteris Testamenti, ibi, lex Domini. Tertio petit purgari a vitiis, ut sit dignus tanta sacramenta referre, ibi, delicta quis. Commendans ergo praedicationem novae legis, qui praedicent, et quid et qui discrete, et quam mirifice, et quam late, in prima parte ostendit, ita dicens:
VERS. 1.-- « Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. »
Coeli enarrant, [Aug.] id est apostoli, in quibus tanquam in coelis Deus habitat, enarrant gloriam Dei, id est exponunt gloriam Christi, in qua est aequalis Patri, et quod Deus est, et quod peccata gratis dimittit. Vel, gloriam Dei, id est gloriam qua ipse Filius Patrem glorificavit super terram; et firmamentum, id est ipsi iidem apostoli firmati Spiritu sancto, et coelum facti, qui prius et terra fuerant per timorem, annuntiat opera manuum ejus. [Gl. int.] id est facta virtutum Domini, quae secundum hominem egit, scilicet nativitatem, passionem, mortem, et hujusmodi. [Alcuin., Aug.] Bene ergo in primo dicuntur coeli, id est alti, quia altum nuntiant. In isto sunt firmamentum, id est firmati, et quia pro eo opus est pati. Non enim ideo passi sunt, quia praedicaverunt Verbum in principio apud Patrem, sed quia annuntiaverint eumdem Dei Filium hominem factum, passum, mortuum. Unde Apostolus: Non enim erubesco Evangelium (I Cor. V) . Et alibi: Praedicamus Jesum Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus vero stultitiam (I Cor. I) . Ecce qui et quid praedicant. Vel ad litteram, coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum, [Aug.] quia coeli stellam miserunt novam, ortum summi Regis nuntiantem, quae Magos ad praesepe duxit.
VERS. 2.-- « Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. »
Dies diei. [Alcuin., Aug.] Ecce quam discrete praedicant. Non enim omnia omnibus dicunt. Sed, dies diei, id est clari claris, scilicet sancti sanctis, eructat, quasi dicat, de pleno proferunt, verbum, id est sapientiam Dei, ex Patre genitam, quasi dicat: Spiritus, id est spiritualis ex spiritualibus profert plenitudinem sapientiae, quod est Verbum in principio apud Patrem Deum; et nox, scilicet mortalitas carnis, id est ipsi eidem mortalitati et infirmitati carnis condescendentes, et quasi nox, id est quasi carnales facti nocti, [Rem., Aug.] id est tenebrosis et carnalibus, quasi longe positis, indicat, ut simplicibus, non Verbum Patris, sed scientiam quae est de humanis, id est de humanitate Christi. Vel, indicat scientiam, id est fidem humanitatis insinuando, annuntiat futuram scientiam, scilicet quod per illa minora perveniet ad majora. [Rem.] Hanc discretionem se habuisse in praedicatione docet Apostolus, cum ait: Nihil me judicavi scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum Sapientiam autem loquimur inter perfectos (I Cor. II) . Et alibi: Sive excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis (II Cor. V) . Excedunt, dum mente ascendunt, usque ad Verbum Patris, quod semel locutus est Deus; sobrii sunt, dum se parvulis contemperant. Unde Dominus ait: Quis putas est fidelis servus et prudens, quem cum, etc. (Matth. XIV). [Aug.] Pauci enim sunt fideles, et pauciores prudentes in dispensatione verbi Dei. Rarus enim doctor est, qui eloquiis divinis aliquod adulterina opinione non admisceat; rarior quod singulis congrua dijudicet. Illi ergo non sunt dispensatores, sed prodigi exstirpatores, quia celanda irreverenter, quibus non oportet detegunt, et studiose quaerenda sine mensura perfundunt incauti, vinoque debriant quos opus est ali lacte, plus curantes ingenium ostentare quam proximis prodesse. Unde in tabernaculo Domini in mensa erant acetabula ac phialae, ac cyathi, quibus offerebantur libamina. In acetabulis mordax et aspera praedicatio, in comminationibus; in phialis larga praedicatio; in cyathis, minima et tenuis signatur quia in doctrina sacri eloquii non solum sunt exhibenda magna et arcana quae debriant, sed etiam parva et tenuia, quae quasi per gustum notitiam praestent. Aliter enim instruendi sunt sapientes, aliter insipientes, aliter senes, aliter juvenes, aliter coelibes, aliter conjugati. Et ita, dies diei eructat ver. etc. Vel, dies diei eructat, etc. ad litteram. [Alcuin.] quia haec doctrina diebus ac noctibus continuatur usque ad posteros. Et hoc tam mirifice, quod omnibus linguis locuti sunt. Et hoc est quod subdit:
VERS. 3.-- « Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. »
Non sunt loquelae. [Alcuin.] quasi dicat: Enarrant, et hoc tam mirifice quod non sunt loquelae, id est linguae, quarum, id est per quas non audiantur, etc., neque sermones, [Gl. int.] id est genera dicendi, scilicet humile, mediocre, altum. quorum sermonum, id est per quos sermones, non audiantur voces eorum coelorum, [Aug.] id est per quos non sunt auditae voces apostolorum. Omnibus enim linguis primos doctores loqui fecit Spiritus sanctus, qui omnes gentes in unum erat congregaturus. Et sicut unus homo tunc omnibus linguis loquebatur, sic et modo et unus homo, scilicet totus Christus caput et corpus, omnibus loquitur, quia ex omnibus gentibus, una et sancta constat Ecclesia. [Cassiod.] Vel, loquelae accipiuntur publicae persuasiones, quae fiunt ad multitudinem; sermones, communes narrationes, quae quotidie et cuique fiunt.
VERS. 4.-- « In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum. »
In omnem terram. [Alcuin.] Hic ostendit quam late praedicaverunt. Quasi dicat: Tam mirifice praedicaverunt, et etiam tam late, quod in omnem terram, id est in omni parte ambitus terrae exivit sonus eorum, [Gl. int.] id est fama apostolorum, et si non praesentia, et etiam in fines orbis terrae, id est etiam in angulis terrae exierunt verba eorum, eadem quae dixerunt.
VERS. 5.-- « In sole posuit tabernaculum suum; et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. »
In sole posuit. [Cassiod.] Quod alios fecisse laudat Propheta, ipse facit. Praedicat enim Incarnationem. Et quasi quis quaerat a Propheta, quomodo haec facta sunt. Respondet, in sole. [Gl. int.] Vel possunt haec esse verba ipsorum apostolorum, quibus aperitur quid praedicent. Quasi dicat: Exierunt in fines terrae verba eorum, ita dicentium: [Aug.] Dominus belligerare volens adversus regna temporalium errorum posuit tabernaculum, quasi dicat, militare habitaculum, id est dispensationem incarnationis suae, in qua venit expugnare errores mundi. [Alcuin.] in sole; sol tria facit, lucet, urit, et varietatem temporum facit. Posuit ergo tabernaculum in sole, [Aug.] in tempore, quia carnem assumpsit temporalibus vicissitudinibus subjectam. Vel, in sole, id est in manifestatione, 39 scilicet in manifesto mundi. Unde ait: Non venit lucerna ut ponatur sub modio, sed super candelabrum. Vel, in sole, [Alcuin.] id est in labore, quia aestum laborum gratis sustinuit. Et tabernaculum suum, [Aug.] id est Ecclesiam, posuit in sole, id est in manifesto, non in occulto ut lateat, secundum illud: Non potest civitas abscondi supra montem posita (Matth. V) . [Cassiod., Aug.] Et ipse tanquam sponsus, quia a prophetis toties promissus processit de thalamo, id est de virginali utero, ubi Deus humanae naturae, ut sponsus sponsae copulatus est. [Cassiod.] Et est hic magna et conveniens similitudo sacramenti, id est signi et signati. [Aug.] Ideo enim de Virgine natus est, ut significaretur quod Ecclesiam sibi virginem copularet. Ecce humilis erat Christi misericordia, sed fortis majestate. Unde subdit:
VERS. 6.-- « Exsultavit ut gigas ad currendam viam; a summo coelo egressio ejus. »
Exsultavit, etc. [Gl. int.] quasi dicat: Processit de thala mo; et procedens, exsultavit, quia non invitus suscepit laborem, ad currendam viam non habitandam, quia non stetit in via mundi. [Aug.] Exsultavit dico ut gigas, id est sicut fortissimus, et omnes homines, incomparabili virtute praecedens. [Cassiod., Alcuin.] Bene ergo giganti comparatur, quia imperturbabilis, irrevocabilis humanam naturam potentia superans, a summo coelo, quasi dicat: Quam viam cucurrit? [Aug.] ecce ipse qui aeternaliter a Patre exivit, venit in mundum, factus homo; et iterum relinquens mundum, ascendit ad Patrem. Et hoc est quod ait, a summo coelo, id est a Patre, scilicet ab aequalitate Patris est; egressio ejus, non temporalis, sed aeterna, qua de Patre natus est, qui, subaudi, in tempore, factus est homo.
VERS. 7.-- « Et occursus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscondat a calore ejus. »
Et occursus ejus, facti hominis, occursus est usque ad summum ejus, Patris, [Aug., Cassiod.] id est occurrit ipse homo, plenitudine divinitatis, usque ad aequalitatem Patris. Occursus ergo competit Christo secundum hominem, dum ascendens ad sedem Patris, occurrit. Ascendit autem secundum humanitatem. Per hoc autem quod dicit, usque ad summum, [Cassiod., Gl. int.] notat quia secundum quod Deus est Patri aequalis est. Hoc idem quod dicit hic Propheta, Christus de se in Evangelio ait sic: Exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem (Joan. XIII) . Nec est qui se abscondat, post Verbi incarnationem, a calore ejus. [Aug.] Verbum enim caro factum mortalitatem nostram suscipiens, non permisit ullum mortalium se excusare de umbra mortis, id est de peccatis, quia et ipsam umbram penetravit, et dissolvit calor Verbi, id est amor, vel gratia Christi, quando sedentibus in regione umbrae mortis lux orta est eis (Luc. I), [Cassiod.] Vel calor est Spiritus sanctus, quem reversus in coelum post ascensionem apostolis misit, a quo nemo absconditur, quia ut Deus omnium corda novit ut valeat arguere mundum de peccato, et justitia, et de judicio (Joan. XVI). In his verbis ostenditur Trinitas et unitas et utraque Christi natura. Ubi enim dicit, a summo coelo, Pater intelligitur; ubi vero ait, egressio, intelligitur aeterna generatio Filii; cum ait, occursus, idem Filius secundum hominem, intelligitur, cum ait, usque ad summum ejus, ipse idem secundum quod Deus Patri aequalis; cum ait, a calore ejus, intelligitur Spiritus sanctus. Dicendo vero, ejus, notat unitatem Trinitatis.
PARS. II. VERS. 8.-- « Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. »
Lex Domini immaculata. [Alcuin.] Secunda pars, ubi laudantur praecepta Novi et Veteris Testamenti. Quasi dicat: Non est qui se abscondat a calore, id est a Spiritu sancto. [Aug.] Qui spiritus est lex Domini, et testimonium, et justitiae, et praecepta, et timor et judicium. Haec autem dicitur esse spiritus, quia haec agit, quae singula commendat, et primo legem. Quasi dicat: Processit sponsus de thalamo, et sponsae dedit per Spiritum sanctum dona. Quae? legem et alia quinque. Et, lex Domini, per Moysen data est, immaculata, [Cassiod.] vel irreprehensibilis, id est per omnia est vera, et convertens animas, id est sua districtione corrigens, et ad Christi gratiam mittens, et testimonium Domini est fidele et sapientiam de divinis praestans parvulis, non superbis. Quaecunque enim testimonia dedit Israel, plena veritate sunt, et humilibus sapientiam dedit non superbis. [Gl. int.] Ideo et testimonium Domini fidele dicitur, quia quod omnibus observantibus promittit, complebitur. Et
VERS. 9.-- « Justitiae Domini rectae, laetificantes corda; praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. »
Justitiae Domini sunt rectae, [Alcuin.] id est lex quae justificat quidquid praecipit justum est. [Cassiod.] Justitiae dico laetificantes corda spe praemii, praeceptum Domini. Hucusque commendavit Vetus Testamentum. Hinc commendat novum.
Vel aliter, ab illo loco, lex Domini, quasi dicat: Dico quod Christi calor umbram mortis penetravit, et vere, quia ipse Christus est, lex, non humana, sed Domini, [Aug.] qui venit non legem solvere, sed adimplere (Matth. V), immaculata, quia ipse peccatum non fecit (I Petr. II), et alios immaculatos facit, quod non prior lex fecit. Ipse, dico, convertens animas, libertate ad se imitandum, non premens jugo servitutis. [Aug.] Et nota quod ait, animas, id est voluntates, non solummodo manus, ut vetus lex manum maxime, non animum cohibebat. Et ipse est testimonium Domini fidele, [Gl. int.] quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluit Filius revelare (Matth. X). Ipse dico, praestans sapientiam, de divinis, parvulis, quia ea quae sapientibus abscondita sunt, per cum revelata sunt parvulis (ibid.), id est humilibus non superbis. Et, justitiae Domini (omnes in illo sunt) rectae, quia non docuit quod non fecit, ut qui imitarentur eum, corde gauderent in eis quae vel qui libere cum charitate facerent, non serviliter cum timore. Justitiae, dico, laetificantes corda, spe praemii aeterni, non terrentes timore poenae, ut vetus lex faciebat. Et, praeceptum Domini, [Aug., Gl. int.] id est Christi, est lucidum, id est sine velo carnalium observationum: praeceptum dico, illuminans oculos, id est interioris hominis aspectum non obtundens, sicut Moyses in cujus facie non poterant intendere filii, Israel, et ideo ponebat velamen super faciem suam (II Cor. III).
VERS. 10.-- « Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa. »
Timor Domini est sanctus, [Aug.] Gratis scilicet amans non puniri, sed separari timens, id est non timore punitionis, sed amissionis summi boni serviens. Hic est timor castus et filialis. Quatuor enim sunt timores, praeter naturalem, scilicet mundanus, quo timemus perdere bona mundi; servilis, quo timore poenae a malo opere cohibemur; initialis, quo partim ex timore poenae, partim ex amore justitiae servitur; filialis, sive castus, quo sponsum offendere timemus et separari. Et de hoc timore hic agitur. [Aug.] Non enim ille poenalis, pro terrenis, quorum amore fornicatur anima, sanctus est, sed castus; quo quanto diligit Ecclesia, tanto diligentius cavet offendere sponsum. Et ideo non foras mittitur hic timor a charitate perfecta (I Joan. IV), sed permanet: quae foras mittit initialem, qui in charitate quidem est, sed non perfecta; servilem autem et mundanum, charitas etiam imperfecta evacuat. [Cassiod.] Timor ergo saeculi non est sanctus, quia non est proficuus, sed cum temporalibus mutatur, id est mutari facit homines de temporaliter habitis, vel amissis. Timor autem Domini sine omni perturbatione est, quia est mista cum pavore dilectio, quia si timet judicem, scit misericordem. Ergo timor permanet in saeculum saeculi quia fructus ejus permanet in aeternum. Vel ipse timor permanet secundum aliquem usum sine fine, vel usque ad finem. Et judicia Domini, [Aug.] id est Patris, qui non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, [Aug.] sunt in Christo vera, quia sive minatur, sive pollicetur, neminem fallit, et sunt, justificata in semetipsa; vel, in idipsum, alia littera, id est incommutabiliter, quia non eripit quis praemia quae dat, vel poenas. [Hier., Rem.] Vel, justificata in semetipsa, quia non egent alterius auctoritate, ut firma habeantur, quam ipsius Domini.
VERS. 11.-- « Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum; et dulciora super mel et favum. »
Desiderabilia. Adhuc commendat judicia Dei. Quasi dicat: Et quia talia sunt judicia Dei, ideo sunt multum desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum, vel, super aurum, et lapidem multum pretiosum. Quocunque autem modo littera ordinetur, hic est sensus: [Aug.] Sunt desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, id est super omnes pompas hujus saeculi, pro quibus aliquando judicia Domini non desiderantur, sed timentur, vel contemnuntur, vel non creduntur. Quae pompae per haec duo, id est per aurum et lapidem signantur. Et est sensus: [Hier.] Judicia Domini sunt desiderabilia supra omne id quod appetitur pro divitiis, quae notantur in auro; vel pro potentia, quae notatur in lapide pretioso; vel pro voluptate, quae notatur in melle et favo. Unde subdit, et sunt dulciora super mel et favum, [Alcuin.] id est, super omnem dulcedinem temporalis voluptatis. [Cassiod.] Melli vero praefert judicia, secundum Novum Testamentum, in quo quasi mel eliquatum, manifesta sunt judicia Dei sine figuris. Favo vero praefert, secundum Vetus Testamentum, id est secundum hoc quod in Veteri Testamento continentur, ubi quasi in cellulis figurarum clauduntur. Comparatio tamen ad mel vel favum fit, quia in Novo judicia aperta et operta in Veteri Testamento, quae dulcius sapiunt palato fidei, quam faucibus carnis mel vel favus. [Aug.] Vel ita, per aurum et lapidem, et mel et favum intelliguntur sancti. Et est desiderabilia, sunt super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum, id est si quis est aurum, vel lapis, vel mel, vel favus, plus desiderat quam se, judicia Dei, cujus voluntatem suae praeponit, et dulciora sunt quam ipse sibi. Aurum autem et lapis pretiosus est lapis ille qui non est igne consumendus, sed purus in thesaurum Dei assumendus. Cibus autem Dei est ille qui est mel, id est solutus jam a saeculi hujus vinculis, exspectans diem quo veniat in epulas Dei; et ille qui favus est, id est qui adhuc circumplicatur hac vita, quasi mel in cera, non huic vitae concretus, nec a carnalitate omnino liber, cui opus est pressura, non deprimentis, sed exprimentis manus Dei, ut de temporali vita dirigatur ad vitam aeternam.
VERS. 12.-- « Etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa. »
Etenim. Vere sunt dulcia. Etenim, id est quia servus tuus non tantum dicit, [Aug.] sed etiam opere custodit ea modo dulcia, post salubria. Et ita non loquendo, sed custodiendo probat ea dulcia. Custodit ea dico, et retributio multa quae quanta sit nequit dici. [Cassiod.] Est, in custodiendis illis id est in eo ipso quod custodiuntur, non modo in extra posita re, [Aug., Gl. int.] sed in ipsis dum custodiuntur in hac vita, quia in eis gaudetur, per se ipsa placent. Et ideo non ait, pro custodiendis, sed in custodiendis illis, [Rem.] quia non tantum pro eis in futuro reddetur praemium, sed et hic meorum custodia magnum est gaudium. Servire enim Deo regnare est.
PARS. III. VERS. 13.-- « Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me; et ab alienis parce servo tuo. »
Delicta. [Cassiod.] Tertia pars, ubi Propheta petit se a vitiis purgari, ut sit dignus Psalmista qui haec referat sacramenta. [Aug.] Quasi dicat: Menti videnti suavis est veritas, dulcia sunt judicia; sed non videnti quae erit suavitas? nulla. Sed quare non videt? Propter delicta. Nec mirum. Delicta enim quis intelligit? Vel ita continua, quasi dicat: Servus tuus custodit judicia, sed timeo ne quibusdam praeoccuper, quo minus ea custodiam. Quis enim intelligit delicta, scilicet omnia? quasi dicat: Nullus, omnia. [Cassiod.] Quaedam enim nota sunt, ideo delicta omnia nullus intelligit. [Aug.] Quia sicut tenebrae oculos involvunt, ita delicta mentem non sinunt videre, vel lucem, vel se, ideoque orat pro delictis subdens, 40 ab occultis, quasi dicat: Ut possim intelligere et te laudare, o Domine, munda me ab occultis, et parce ab alienis. [Cassiod.] Omnia peccata in duobus includit, occultis scilicet et alienis. Occulta sunt originalia, et etiam quae secreta voluntate oriuntur, multis ante effectum rei celantur quae si forte noscuntur, ut dicit Salomon, non eas post concupiscentias (Eccli. XVIII, 1) . Illud tamen debemus advertere, quoniam multa peccata sunt quae omnimode ignoramus, quorum nec origines possumus nec subreptiones agnoscere. Aliena sunt, quae suadentibus malis hominibus, vel diabolo fiunt. [Aug.] Pro utrisque ergo precans ait: Ab occultis, id est a cupiditatibus in me latentibus, meis scilicet quae ex me proveniunt, munda me. Mea enim me inquinant. A meis dico, munda, ut non seducar ab alienis, quia non capitur ab alienis qui est mundus a suis. Unde congrue subdit, et ab alienis, scilicet a peccatis, quae aliunde sunt, parce. Aliena enim affligunt me. Et ideo dico, parce mihi, servo tuo, non superbo meo, et in potestate mea esse cupienti. Ab illis ergo, munda, tollendo mihi malam cogitationem ex corde. Ab istis parce, repellendo suasorem, quia servus tuus sum jam, non liber meus. Quae si non dominantur, tunc sum mundus. Unde subdit:
VERS. 14.-- « Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero; et emundabor a dilecto maximo. »
Si mei. [Gl. int.] quasi dicat: Parce ab alienis, non ita quod omnino tollantur, quod impossibile est, sed ne dominentur, quia si mei non fuerint dominati, alieni, tunc immaculatus ero a criminali. [Aug.] Vel ita, munda ab occultis, parce ab alienis, ita, scilicet ne dominentur, quia si mei non fuerint dominati. Alia littera, occulta, scilicet et aliena, tunc immaculatus ero a criminali macula, quia non est certior origo peccati praeter occultum quo cecidit diabolus, et alienum quo homo seductus est, et consentiendo fecit suum; et emundabor quasi dicat: Et si mei non fuerint dominati, emundabor a delicto maximo, id est a delicto superbiae, quod est ultimum redeuntibus ad Deum, et primum recedentibus. Hoc vere est maximum. Non est enim majus delictum quam apostatare a Deo, quod est initium superbiae angeli et hominis. Superbia vero est initium et causa omnis peccati; qua qui caret, ille vere est immaculatus.
VERS. 15.-- « Et erunt ut complaceant eloquia oris mei; et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. »
Et erunt quasi dicat: Immaculatus ero et emundabor et ita eloquia oris mei erunt talia, [Aug.] ut complaceant in conspectu tuo, non hominum. Si autem non mundus a superbia fuero, eloquia mea placebunt in conspectu hominum, non Dei. Si vero mundus fuero, non solum eloquia, sed et meditatio cordis mei erit talis, non ut placeat hominibus, quia jam nulla est superbia; sed in conspectu tuo semper qui intus vides, et conscientiam inspicis. In conspectu tuo dico, o
VERS. 16.-- « Domine adjutor meus et redemptor meus. »
Domine, qui es adjutor in bonis agendis, meus, [Aug.] id est mei tendentis ad te; et hoc inde, quia es redemptor meus a malis, ut tenderem ad te. Caveat ergo quisque ne sibi converti ad te vel pervenire tribuens, repellatur ut superbus.
Collatio In Psalmum XVIII: « Coeli Enarrant Gloriam. »
VERS. 3.-- Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum. Hic versus atrociter est impetitus a Fabro et suo Caeco. « Est inquiunt, ineptus sermo, nullusque omnino sensus, nec cunctandum timendumque est in nostris codicibus hunc emendare errorem, ut divina psalmodia recte et intelligibiliter, ad ejus qui illam inspirat, amodo concinatur honorem. » Bona verba, quaeso, o egregii viri, praescribite nobis regulam loquendi. Dicendum est, ait is, quibus, vel accommodatius a quibus non audiantur voces eorum, quia Hieronymus juxta Hebraeos sic reddidit, quibus non audiatur vox eorum. Et quia Graece habetur ὧμ οὐχὶ ἀκούονται αἱ φωναὶ αυτῶς. Vis bone Faber intelligendum ἀφ' ὧν, ut tuo stomacho respondeat a quibus. Ergo est ineptus August. Ergo nullius judicii per vos loquatur recte tantus doctor, et quas dicitis ineptias ejus audiamus, in enarratione ejus loci. « Quorum, nisi coelorum qui enarrant gloriam Dei? Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Legite Actus apostolorum, quomodo veniente super eos Spiritu sancto, omnes impleti sunt illo et loquebantur linguis omnium gentium, sicut Spiritus sanctus dabat eis pronuntiare. Ecce non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Sed non ibi tantum ubi impleti sunt, sonuerunt. » Haec divus August., magnum Ecclesiae jubar. Quid plura? In Hebr. nullum relativum expresse ponitur, adeo ut nonnulli simpliciter verterunt, non auditur vox eorum; alii, ut non audiatur vox eorum, BELI NISCHMA QUOLAM. Solent tamen Heb. passim subaudire relativum, qui, quae, quod, juxta quod expostulat ratio sententiae. Ob idque potest subintelligi, quorum, aut quibus, ut genitivus vel ablativus referat sermones omnium gentium, per quos vox apostolorum, ubique terrarum audita est. In explanatione magistri, accipitur genitivus loco ablativi, more Graeco, ὧν quorum, id est per quos, interprete Augustino.
VERS. 4.-- In omnem terram exivit sonus eorum, Munsterus, directio eorum; interpretes pro Cajetano, filum eorum; Sanctes, linea eorum; Pratensis, cursus eorum; Pellicanus, regula eorum. Heb. QUAVAM. Isti non debuissent reprehendere Apostolum ad Rom. X: Nam quomodo credent, ait, nisi mittantur? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, φθόγγος αὐτων Profecto nimis suis versionibus recens natis, derogant praedicationi apostolicae, quae toti mundo quodam tonitru statim insonuit. Quod et significatum est die sancto Pentecostes, in sono illo Spiritus sancti adventum clarissime testante (Act. II). Vide si Hieronymus aliud verterit qui sonum, vel juxta Hebr. Facis ut nihil tibi credatur in vertendis Hebraeis, qui maluisti recedere ab Apostolo quam a tuis rabbinis qui sine regula fidei interpretantur regulam, lineam sphaerarum, quae sunt extensae super litteram: hoc est enim judaizare. Verius dixit Campensis, universam terram pervagata est doctrina eorum: et alter, oratio eorum. Hic recte monuit Eugubinus, non esse alienum sentire LXX, addita una litterula, nempe lamed, legisse pro QUAVA QUOLAM. Vel si superposueris ad vau verticem, apicis tractum, habebis QUOLAM.
VERS. 5.-- In sole posuit tabernaculum suum. Hebr. LASSEMESCH SAM OHEL BAHEM. Prima particula indiscriminatim potest accipi, in dativo aut ablativo et ultima reciproce et relative simpliciter. Inde potest reddi ad hunc modum, soli posuit tabernaculum in eis, vel in sole posuit tabernaculum suum; quomodo variant translatores. Prior tamen modus difficilioris est intelligentiae, et si sanae, quae eo tendit, ut Christus sol ille habitet in apostolis. Nostra autem clara est ex mente Augustini, ut habes in explanatione. Porro minus arridet Augustinus Eugubinus, et placet sanctus Aurelius August. Ille enim spernit nostram lectionem, seu male assutam, ut quae non superioribus respondeat. « Quis enim, ait, est is qui in sole tabernaculum posuerit, cum neminem ante nisi coelos commemoravit? » Et miratur, quaenam res possit esse, ut ponat tabernaculum in sole. Sed nunquid paulo ante dictum est: Dies dici eructat verbum? Et illud Verbum posuit in sole tabernaculum, ut copiosissime juxta ac sapientissime disserit divus Augustinus.
VERS. 11.-- Super aurum et lapidem pretiosum multum. In secunda particula quidam vertunt, aurum purum, videlicet obrizon. Hebr. PAZ quod anceps est ad aurum defaecatum, et lapidem pretiosum. Unde in nostro codice, Hieron. juxta Heb. habet lapidem pretiosum; in exemplari Fabri obrizon: tamen omni ex parte idem est sensus.
VERS. 12.-- Etenim servus tuus custodit ea. Hier., docebit ea; Pratensis, cautus fuit in ipsis; Pellicanus, cautus erit in eis; Munsterus, admonetur per ea; Sanctes, illustratur in eis; Interpres pro Cajetano, sollicitatus est in eis; Campensis, pro ea docetur. Hebr. legitur, NIZEHAR BAHEM. Radix autem significat observare vel docere. Hinc Ezech. XXXIII, ubi legimus; Et non se observaverit, habetur in Hebr. eadem particula, quae in praesenti loco. Tantum monet quod interpretes et Hier. vertunt active, alii passive juxta conjugationem Hebraicam, quam dicunt niphal. Apparet interpretes et Hieroymum legisse IIZEHAR in futuro quod non frequenter apud Hebr. loco praesentis sumitur, quanquam idem sit intellectus, custoditus est in eis, sive cavit sibi in eis, et custodivit ea.
VERS. 13.-- Ab alienis servo tuo. Hier. a superbis. Consentiunt Hebraizantes. Vel ex hoc loco palam fit interpretes legisse per res litteram, ZERIM, et non per daleth ZEDIM. Et fluxa est hujusmodi commutatio, ob maximam affinitatem duarum litterularum, quae parvo apice distinguuntur, ut noverunt etiam abecedarii. Si autem legas per res, litteram, manifeste significat alienos; si per daleth, superbos aut insolentias. Quatenus vero spectat ad sensum, nulla est discrepantia, cum per alienos intelligantur daemones superbi, a quibus precamur nobis parci, quoniam virtute Dei a nobis repelluntur. Ac si dicas; Ab alienis parce servo tuo, cum aliis translatoribus prohibe vel contine servum tuum. Vel cum Hieronymo, libera servum tuum.
Chapter 25 of 157