Psalmus XVII
Psalmi Titulus: « In Finem Puero Domini David, Quae Locutus Est Domino: Verba Cantici Hujus In Die Qua Eripuit Eum De Manu Inimicorum Ejus, Et De Manu Saul, Et Dixit: »
Diligam te, Domine, fortitudo mea. Titulus, [ in finem puero domini David, quae locutus est Domino; verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit. ] Legitur in libro Regum quod rex iniquus Saul persecutus est David mitem et mansuetum. Quo mortuo David liberatus est, et in pace regnavit. [Hier. et Rem.] Pro hac liberatione videtur David hunc psalmum cantasse Domino: Sed quia titulus babet [ in finem et cantici ] removemur ab historia. [Gl. int., Cassiod., Alcuin.] Finis namque Christus est, canticum vero est exsultatio de aeternis. Melius ergo accipitur de toto Christo, scilicet de capite et membris, quem totum Dominus eripuit in die resurrectionis Christi de manu inimicorum, id est Judaeorum et daemonum, et [de manu Saul] id est mortis. [Hier., Alcuin.] Per Saul enim intelligitur mors. [Aug.] Saul namque interpretatur petitio, quia populus extorsit hunc regem a Deo, qui non est electus ad permanendum, [Alcuin.] sed permissus ad tempus regnare, sicut dicitur in Job: Facit Deus regnare hypocritam propter perversitatem populi. (Job XXIV) . David autem elegit Deus ad permanendum, de quo Christus natus est rex in aeternum. Sed non ante David tenet regnum, quam liberatur a persequentibus. Et sicut David prius sustinuit Saulem quam in pace regnaret, [Alcuin.] sic Christus ante sustinuit mortem, quam regnaret quietus, sic et corpus ejus quod est Ecclesia. Et bene Saul persecutor David mors dicitur, quae sola nos persequitur. Nisi enim mortales essemus, nihil nobis faceret inimicus. Et sicut Deus illum regem non elegit, ita hanc non fecit Deus (Sap. I), sed impii manibus et verbis accersierunt. [Hier., Aug., Rem., Cassiod.] Et est sensus tituli: Verba cantici hujus, quod dicitur canticum, quia agit de laetitia resurrectionis Christi, et constitutionis Ecclesiae. [Hier.] Hoc posuit ne de historia David accipiatur. Cantici dico, tendentis in finem, id est in Christum, conveniunt David, id est Christo, secundum caput, et secundum corpus ejus, id est Ecclesiam. David dico, puero domini Dei Patris, de quo Isaias ait: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis (Isa. IX) . Quae verba locutus est, totus est Christus, Domino, [Gl. int., Aug.] id est ad honorem Domini. Hoc enim dicit Christus et Ecclesia, id est totus Christus. Cantici dico, habiti in die, id est pro die resurrectionis Christi, qua die Dominus Pater eripuit eum, id est Christum, secundum caput et corpus, de manu inimicorum ejus, id est de potestate Judaeorum, secundum caput; et de potestate daemonum, secundum caput et membra. [Aug., et Cassiod.] In die namque resurrectionis a diabolo Christus ereptus est, et membra absoluta sunt. Et de manu Saul, id est de potestate mortis Christum in re, et membra in spe, et tandem in re eripiet. [Rem.] Et bene prius ait de inimicis, postea de morte, quia novissima inimica destruetur mors. Et pro hac spirituali liberatione totus Christus agens gratias Deo dixit: Diligam te, Domine. Intentio [Cassiod.] Monet ad gratiarum actiones pro liberatione spirituali.
Modus. Quatuor sunt partitiones: primo Propheta de liberatione gratias agit, summam beneficiorum Dei colligens. Secundo agit de cladibus humani generis ante adventum Christi, et qualiter Dominus sit misertus ibi, circumdederunt. Tertio, Christus agit de virtute ac potentia sua ibi, Deus qui praecinxit. Quarto, Ecclesia laeta munera Dei laudat ibi, vivit Dominus. De spirituali ergo liberatione Christus integer gratias agens, ait: O
VERS. 1.-- « Diligam te, Domine, fortitudo mea: Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. »
Domine, diligam te: [Rem.] quod tantum restat de omnibus erepto. Et causam subdit, qui es virtus vel fortitudo mea, [Aug.] per quam scilicet fortis sum super inimicos. Dominus firmamentum meum, vel Domine, alia littera, quasi dicat, et, o Domine, tu es firmamentum meum, id est firmasti me. Et hoc ideo, quia es refugium meum, quia ad te refugi; refugi autem, et, id est quia liberator meus es de inimicis, id est quia liberasti me. Deinde mutans personam, ait, et
VERS. 2.-- « Deus meus, adjutor meus: et sperabo in eum. »
Deus meus, [Hier., Cassiod.] id est Creator est, adjutor meus, quasi dicat, qui me creat, me adjuvat: et eo adjuvante, ego sperabo in eum ac si in secunda persona diceret: [Aug.] Tu qui creas es adjutor, qui prius adjutorium vocationis mihi gratis praestitisti, ut per hoc possem sperare in te. Et tu es
VERS. 3.-- « Protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus. »
Protector meus contra insidias, [Cassiod., Aug.] quia non de me praesumpsi, quasi cornu superbiae contra te erigens, sed te celsitudinem salutis inveni. Unde subdit, et tu es cornu, id est firma celsitudo salutis meae ad dissipandos inimicos; et ut hoc invenirem, tu es susceptor meus, [Cassiod., Aug., Gl. int.] id est tu suscepisti me per gratiam. Et ideo
VERS. 4.-- « Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. »
Laudans, [Aug., Gl. int.] non meam gloriam, sed Domini quaerens invocabo Dominum ad perseverandum, et sic ab inimicis meis salvus ero, id est non nocebit mihi impietatis error. [Aug.]
Vel in persona ipsius David, totum legi potest. Qui ait: Diligam te, Domine, qui es virtus mea, vel fortitudo mea, id est ex quo fortis sum. Deinde mutans personam de eo loquitur hominibus dicens: Dominus est firmamentum, quo firmus stetit in acie. Et refugium meum, [Cassiod.] quia quando opus erat consilio ad eum refugit, et invenit; et liberator meus, ut si potens captum ab hostibus liberet, et Deus meus est, et adjutor meus, et sperabo in eum, et protector meus, contra insidias, et cornu salutis meae, ad dissipandos inimicos, et susceptor meus, sicut medicus aegri. [Rem., Cassiod.] Laudans, post omnia beneficia non elatus se jactat, sed omnia Deo tribuit dicens: Laudans invocabo Dominum. Et ideo ab inimicis meis salvus ero. Nam qui aliter agit, sibi derelictus perit, etsi vicisse videbatur. Sequitur:
PARS. II. VERS. 5.-- « Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. »
Circumdederunt me. [Cassiod.] Secunda pars, ubi in persona justorum qui fuerunt ante adventum Christi, agit Propheta de cladibus humani generis, et quomodo Deus mysterio incarnationis misertus sit, et in baptismo de toto orbe Christianos collegit. [Alcuin.] Et attende regulam unitatis capitis et corporis, id est Christi et Ecclesiae; quasi enim una persona est caput et corpus, ideoque una voce utitur caput cum membris, licet ea quae dicuntur ad diversos referantur. Quaedam enim soli capiti conveniunt, quaedam solis membris, quaedam capiti et membris. Item quae membris conveniunt, quaedam praeteritis, quaedam praesentibus, quaedam futuris, et quaedam perfectis, et quaedam imperfectis conveniunt, et tamen in tanta diversitate una vox est, et quasi una persona videtur loqui, ut sicut duo sunt in carne una, scilicet sponsus et sponsa, ita sint et in voce una. Vide enim hic quia cum ex persona antiquorum loqui incipiat, et post de mysterio incarnationis agat, eo usque narrationem ducit, ut utatur verbis praesentis Ecclesiae de toto orbe in baptismo collectae, ibi, Misit de summo, etc. [Cassiod.] Sic continuam 34 litteram. Dixerat, invocabo, et ab inimicis salvus ero, modo quasi quis diceret: Mirum est quare hoc dicis. Quid enim tibi est? Resp. Ecce quid: Circumdederunt me dolores mortis, non de rebus mundi, sed mortis, id est diaboli, per quem mors, id est diabolus, ut ait Apostolus, ante Christi adventum ubique et in omnibus pene regnabat (Rom. V), inter quos rari erant justi, qui rapidis iniquitatibus conturbati sunt. Unde subdit, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me, id est iniquitates abundantes, et rapidae ut torrentes, conturbaverunt me.
VERS. 6.-- « Dolores inferni circumdederunt me; praeoccupaverunt me laquei mortis. »
Dolores inferni, [Cassiod.] id est gentiles in inferno debito dolore torquendi, circumdederunt me. Et praeter hoc praeoccupaverunt me laquei mortis, id est originale peccatum, unde et mors quae ante ligavit me, quam ex propria virtute peccarem. Sed
VERS. 7.-- « In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi. »
In hac tanta tribulatione mea, id est in hac tanta necessitate, ubi totis viribus petitur, invocavi Dominum, [Cassiod.] quod est unicum inter mala remedium. Dominum dico, non utique alienum, sed meum Deum. Et hoc est quod subdit, et ad Dominum meum clamavi; quod plus est quam invocare.
VERS. 8.-- « Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam: et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. »
Et ipse Deus exaudivit vocem meam de templo sancto suo, [Cassiod.] id est de coelo, vel de venturo Christi corpore, in cujus incarnatione effectum exauditionis consecuti sunt; et clamor meus, id est causa justitiae meae, quae bene ad Deum intrat, quia pro mundi clade supplicat, qui clamor est in conspectu ejus, [Aug.] id est quem intus habeo in conscientia, non coram hominibus introivit, a simili fidelis nuntii, in aures potentiae et clementiae ejus. Sequitur:
VERS. 9.-- « Commota est et contremuit terra; et fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt, quoniam iratus est eis. »
Commota est. [Cassiod.] Decursa tristitia, quam ante Christi adventum Dei populus sustinebat, ad incarnationis secreta pervenit, quae proprie notatur cum ait, inclinavit coelos; sed praemittit ea quae facta sunt tempore incarnationis, dicens: Commota est. Ecce quomodo audivit de praemissa tristitia, scilicet per incarnationem, quam per ea quae tunc facta sunt, sic describit; commota est, quasi dicat, hoc modo audivit, quia tempore incarnationis terra, id est peccatores, [Aug., Cassiod.] commota est interius ad poenitentiam. Et post, et contremuit exterius pro peccatis. [Cassiod.] Necesse est enim ut praesentiam judicis tremant peccatores; et fundamenta montium, [Aug.] id est spes superborum in saeculo, conturbata sunt. Fundamenta montium sunt praesumptiones superborum, et hujusmodi, quibus innitebantur. Sed haec conturbata sunt, et commota sunt, ut jam spes mundi non habeat firmamentum in cordibus hominum. [Cassiod.] Spes enim mundi abiit, quam Deus odit. Et quare hoc? Quoniam iratus est eis, id est quia innotuit eis ira Dei. Et ita:
VERS. 10.-- « Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit: carbones succensi sunt ab eo. »
Ascendit fumus, [Aug.] id est lacrymosa deprecatio poenitentium, in ira ejus, scilicet in poena judicii praevisa, id est cum novissent quid minetur Deus. Et post ignis a facie ejus exarsit, id est flagrans charitas, post poenitentiam de notitia ejus exarsit. Et ita carbones succensi sunt, id est illi, qui jam mortui erant exstincti ab igne Dei, et a luce justitiae, et frigidi tenebrosique remanserant. Rursus accensi, et illuminati revixerunt. [Cassiod.] Et hoc ab eo, id est veniente Domino. Sed nunquid venit? utique venit, quia
VERS. 11.-- « Inclinavit coelos, et descendit: et caligo sub pedibus ejus. »
Inclinavit coelos, vel coelum, [Cassiod.] id est humiliavit se Verbum Dei, ut carnem sumeret, et descendit, id est ad nos venit, carne indutus. Vel ita: Carbones succensi sunt, [Hier.] id est illi qui prius erant exstincti, succensi sunt ab eo igne charitatis. Sed quomodo sunt haec omnia facta? ecce, inclinavit Deus Pater coelos, [Gl. int.] id est humiliavit coelestia misso Filio, de quo subdit, et descendit ad nos. Humiliavit autem tunc coelestia, quia angelos humanae naturae subjecit, et caligo, [Cassiod.] id est, diabolus, qui mentes obnubilat, est sub pedibus ejus, quia Domini potestate calcatur.
VERS. 12.-- « Et ascendit super cherubim, et volavit: volavit super pennas ventorum. »
[Cassiod.] Et ipse qui descendit ascendit super coelos, quando videntibus apostolis conscendit: quod tale est super cherubim quod interpretatur plenitudo scientiae, id est omnem modum scientiae excedit. [Aug., Cassiod.] Quis enim attingit hoc arcanum quod caro mortalis, et passibilis sic est exaltata? et volavit fama ejus. Volavit item itemque geminatum. Namque verbum nimiam celeritatem significat, qua per totum mundum fama ejus cucurrit. Unde et subdit, super pennas, id est velocitatem, ventorum. Ventos enim, quibus nihil est velocius, superat fama ejus, ut dum mox natus, Magis per stellam est nuntiatus.
VERS. 13.-- « Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu ejus tabernaculum ejus: tenebrosa aqua in nubibus aeris. »
Et tenebras, id est incarnationis mysterium, quod nobis est profundum et obscurum, posuit latibulum suum, [Cassiod.] id est secretum majestatis suae, quae nube carnis tegebatur: quod tunc aperiet, quando videbimus eum facie ad faciem. Tabernaculum ejus, id est Ecclesia quae ei militat, est in circuitu ejus, id est ei proxima. Et ideo, etsi nondum per speciem videt, tamen per fidem.
Vel ita ab illo loco, circumdederunt me, et legitur ex persona Christi non mutata voce, qui referens passionem suam, ait: Circumdederunt me dolores mortis, [Aug.] id est carnis, qui sunt gravissimi. Et torrentes iniquitatis, id est turbae Judaeorum iniquae ad tempus motae, sed cito desiturae, sicut pluvialia flumina. Conturbaverunt me, id est egerunt ut me conturbarent; et dolores inferni circumdederunt me, id est in circumdantibus me ut perderent, erant dolores invidiae, qui mortem operantur, ducuntque ad infernum; et laquei mortis, scilicet Judaei, qui jactatione justitiae mala suadent, unde est mors, praeoccupaverunt me, ut priores mihi nocere vellent, quod eis postea reddetur. Vel ita: Dolores mortis circumdederunt me, et dolores inferni circumdederunt me, id est dolentes de me Judaei, quae est eis causa mortis interioris, et inferni circumdederunt me. Vel ita, circumdederunt me dolores mortis, id est dolores morientium, scilicet quos solent pati morientes. Et hi dolores, qui circumdederunt me, sunt infixi, alia littera, [Alcuin.] id est pro inferiori parte mea, scilicet humanitatis infirmitate. Et torrentes iniquitatis, [Gl. int.] id est transitorii impetus iniquorum, conturbaverunt me, secundum illud: Coepit Jesus pavere, et taedere (Marc. XIV) . Et haec omnia ideo, quia praeoccupaverunt me laquei mortis, id est quia praeoccupaverat me mortalitas et passibilitas; sed in tribulatione mea invocavi Dominum, hoc non mutatur. Et ad Dominum meum clamavi, et hoc non mutatur. Et Dominus exaudivit vocem meam de templo sancto suo, [Aug.] id est de corde meo, in quo habitat; et clamor meus, qui est, in conspectu ejus, id est quem intus habeo in conscientia, non coram hominibus, introivit in aures ejus, hoc non mutatur, nisi quia hic clamor est pro resurrectione. Introivit dico, unde clarificatus sum. Vel ita: Commota est et contremuit terra. Nam clarificato Christo, commoti sunt et contremuerunt peccatores ad poenitentiam; et fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt, quoniam iratus est eis, Deus, et hoc non mutatur. Et, ascendit fumus in ira ejus, carbones succensi sunt ab eo, hoc sicut ante intellige. Inclinavit coelos, vel coelum, qualiter ira Dei innotuit eis, et praedicta facta sunt, ostendit, quia, inclinavit coelum, et descendit coelum, id est humiliavit justum, ut ipse descenderet ad hominum infirmitatem, docendo simplicia. Et caligo est sub pedibus ejus, id est impii qui terrena sapiunt, caligine suae malitiae caeci, non eum cognoverunt. Terra enim est scabellum pedum ejus, quia terreni ad ejus contemplationem non eriguntur. Et ascendit super cherubim, id est exaltatus est super plenitudinem scientiae, quae est charitas; ut ad Deum nemo perveniret, nisi per charitatem; et volavit, quia dilectoribus suis se incomprehensibilem ostendit, ne corporeis imaginibus quaerant eum comprehendere: volavit dico super pennas ventorum, quia incomprehensibilitas ejus, superat virtutes animarum, quibus se velut pennis, a terrenis timoribus in auras libertatis attollunt. Et posuit tenebras latibulum suum, id est occultam spem in corde credentium, ubi latet, non deserens eos. Et posuit tenebras latibulum suum, id est obscuritatem sacramentorum, in quibus latet. Latuit enim divinitas in carne, remissio peccatorum in baptismo, Christus in altari sub sacramento panis. Vel, posuit tenebras latibulum suum, id est in his tenebris vitae mortalis latet, ubi per fidem ambulamus, et non per speciem, et quod non videmus speramus, et per patientiam exspectamus. Et quamvis lateat, tamen, tabernaculum ejus est in circuitu ejus, id est conversi, in quibus hoc tempore habitat et militat, ambiunt eum quasi medium, quia omnibus aequaliter favet, nec tamen vident eum nunc per speciem, etiam per Scripturas, quia, tenebrosa aqua, id est obscura doctrina est, in nubibus aeris, id est in prophetis, et in omnibus praedicatoribus, qui a terrenis elevati, inferioribus compluunt verbum Dei. Obscura est, dico:
VERS. 14.-- « Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, grando, et carbones ignis. »
Prae fulgore qui erit in conspectu ejus, [Aug.] id est in comparatione fulgoris, qui erit in manifestatione ejus. Nunc enim per speculum videmus, tunc facie ad faciem (I Cor. XIII). [Aug.] Ne quis ergo putet se esse in futura luce, ideo quia Scripturas recte intelligit, sequitur, nubes transierunt, quasi dicat obscura aqua est in nubibus, quae nubes, id est divini verbi praedicatores, transierunt, ad gentes, non jam in Judaea tantum sunt. [Hier.] Aliter ab illo loco inclinavit coelos, id est praedicatores humiliavit a contemplativa vita ad ministerium activae, ut Rachel virum suum Liae concedat. Et descendit ipse per eorum doctrinam in quorumdam simplicium notitiam, qui majora capere non valent. Et ideo ait, descendit, vel, inclinavit coelos, [Alcuin.] id est humiliavit praedicatores ad ferendas molestias. Et descendit, ipse passus in eis, cum quibus est unum. Et ideo in eis dicitur pati, sicut ipse ait: Ecce venio Romam iterum crucifigi. Sequitur: Et caligo ejus, id est tenebrosi qui etiam persequuntur, sunt, sub pedibus ejus, [Alcuin.] id est sub ejus potestate. Vel, caligo, id est qui simpliciter credunt, sunt sub pedibus ejus, id est ei subjecti sunt. Sequitur: Et ascendit, [Hier.] quasi in quibusdam per coelos, id est per praedicatores; descendit scilicet in infirmis. Alii autem sunt in quibus per eosdem ascendit. Et hoc est: Et ascendit super cherubim, [Alcuin.] id est facit quosdam plenos scientia, in quibus supereminet, sed nec illi penitus eum comprehendunt, quia volavit super pennas ventorum, [Aug.] id est celeritatem intellectus eorum transcendit. Et posuit tenebras latibulum suum, [Alcuin.] id est tenebrosis latenter utitur, sicut ipse ait per prophetam: Virga furoris mei est Assur; ipse vero non cognovit (Isa. X) , quia per Assyrium, id est per Sennacherib, vel Nabuchodonosor, afflixit Deus peccantes in se Judaeos, et alios multos, nec intellexit Assyrius quare vel cujus virtute hoc fieret, sed tabernaculum 35 ejus est in circuitu ejus, [Alcuin.] id est milites sui cognoscunt, quod per malos agitur. Sequitur: Tenebrosa aqua in nubibus aetheris. Alia littera, secundum quod in Hebraeo habetur, prae fulgore in conspectu ejus nubes. Hic distingue, quasi dicat per coelos, id est doctores Novi Testamenti descendit in notitiam minorum, sed ascendit in notitiam majorum. Sed per nubes aetheris, id est per prophetas, in quibus nubibus est tenebrosa aqua, [Cassiod.] id est obscura doctrina, non sic ascendit, et descendit: quia umbra figurarum tecti, luce doctrinae aliis non irradiabant; sed nubes, quae non sunt aetheris, id est apostoli, sunt prae fulgore, una dictio, id est praefulgidae. In conspectu ejus, id est vicinius contemplantes eum. Et hae nubes transierunt, quia praedicatores de Judaea ad gentes transierunt. Hic in unum redigitur lectio. Et ex illis transeuntibus processerunt grando et carbones ignis, [Aug.] id est objurgationes, quae velut grando dura corda feriunt; sed si ignis charitatis duritiam resolvit, in miti animo fit aqua satians. Et carbones, quia illo igne accensa corda reviviscunt.
« VERS. 15.--Et intonuit de coelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. »
Et intonuit, quasi dicat, nubes transierunt, et per transeuntes Dominus qui est de coelo, [Gl. int.] id est excelsus, intonuit minis, quae sunt de poenis aeternis; et Altissimus, hoc est quod dixerat, de coelo dedit vocem suam suavem, quae est de praemiis aeternis. Vel ita: Intonuit de coelo Dominus, [Aug., Gl. int.] id est, de corde justi sonuit Dominus, quando ingentia mysteria loquitur, quae est fiducia Evangelii. Per hoc enim et ipsi praedicatores fiducialius praedicant, et auditores praedicantibus fidentius credunt. Et Altiss. dedit vocem suam, [Aug.] ut in profundo saeculi audiremus coelestia. Vel ad litteram, Dominus intonuit de coelo, [Cassiod.] ut quando visum est tonitruum, sicut legitur in Evangelio, Deo patre dicente: Clarificavi, et iterum clarificabo eum. (Joan. XII) . Et Altissimus dedit vocem suam cum dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III). Et inde processit, Grando, et carbones ignis, sicut supradictum est. Sequitur;
VERS. 16.-- « Et misit sagittas suas, et dissipavit eos: fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. »
Et misit. Quasi dicat: Dominus intonuit et Dominus misit, [Alcuin.] Quasi dicat, non temere transibunt, sed missi; non enim transitus apostolorum ad gentes semper erat certus, neque rationabilis habitus; ideoque ait, et misit sagittas suas, [Aug.] id est evangelistas, cum pennis virtutum recte volantes et dissipavit, vel dispersit, hos ad quos misit ut aliis eorum essent odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II); fulgura etiam multiplicavit, id est miracula, quae stupidos reddunt. Unde subdit: et conturbavit eos.
VERS. 17.-- « Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum. »
Et apparuerunt fontes aquarum, [Cassiod.] id est veritas praedicatorum, qui aquis comparantur, quia doctrina alios rigant. [Aug.] Vel apparuerunt fontes aquarum, salientium in vitam aeternam, qui facti sunt in praedicantibus; et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, [Aug., Gl. int.] id est revelati sunt prophetae, id est qui ante non intelligebantur: super quos credens orbis aedificatur, id est Ecclesia, quae dicitur orbis, quia de toto orbe colligitur. Et bene ait revelata: [Cassiod.] Christo enim veniente patuit quod divinum tegebat eloquium. Inde est quod in die passionis illa sacramenta deteguntur in Ecclesia, quae in precedenti tempore XL tecta fuerunt.
VERS. 18.-- « Ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. »
Ab increpatione. [Alcuin.] Hic fit conversio ad ipsum Deum. Cui quasi cum gratiarum actione loquitur. Quasi dicat: Et omnia facta sunt, o Domine ab increpatione tua, [Aug.] id est tui clamantis; appropinquabit regnum coelorum (Matth. IV) . Et ab inspiratione spiritus irae tuae, id est tui dicentis: Nisi poenitentiam egeritis, morte moriemini (Luc. XIII), [Cassiod.] increpationem vero et inspirationem accepit Christus praedicationem, quia per praedicationem increpabat peccantes, et inspirabat ut timerent iram futuram. Sequitur:
VERS. 19.-- « Misit de summo et accepit me; et assumpsit me de aquis multis. »
Misit de summo. [Cassiod.] Hucusque egit de adventu Domini. Hinc agit de temporibus Christianis, ex persona praesentis Ecclesiae, non mutata voce. Quasi dicat, hoc totum factum est, quia misit Deus Pater Christum, de summo, id est de coelo; et accepit me Ecclesiam sponsam, et assumpsit me de aquis multis, id est de aquis baptismi [Aug.]. Vel, accepit me, gloriosam Ecclesiam sicut prius vocando ex gentibus in haereditatem suam. Unde subdit; et assumpsit me de aquis multis, id est multitudine populorum [Alcuin.]. Vel ita misit Spiritum sanctum, qui est donum, de summo, id est de alto, quia aequalis Patri est et Filio. Spiritus sanctus namque unus est Deus cum Patre et Filio, et donum, quia donari potest, et donatur, cum incipit in aliquo esse secundum charismata gratiae, quae cum a Patre et Filio pariter tribuantur, saepius tamen Spiritus sancti esse dicuntur, quia ex dilectione nobis praestantur; et Spiritus sanctus dilectio est utriusque, scilicet Patris in Filium, et Filii in Patrem, amborumque connexio. Sequitur: et accepit me, quasi dicat, fugitivam; et assumpsit me in altitudinem virtutis, et boni operis. Et hoc, de aquis multis, hoc non mutatur. Et
VERS. 20.-- « Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me: quoniam confortati sunt super me. »
Eripuit me de inimicis meis fortissimis, id est devitiis quae super inimicos omnes nocent; et ab his qui oderunt iniquitatem, [Alcuin.] id est ab exterioribus inimicis hominibus, scilicet et daemonibus quod necesse est; quoniam confortati sunt olim super me, [Aug.] quandiu sub ipsis eram, ignorabam Deum. Et agit de se secundum statum ante conversionem. Secundum quid sunt confortati? Ecce
VERS. 21.-- « Praevenerunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus protector meus. »
Praevenerunt me, id est praevaluerunt mihi, in die afflictionis meae, [Gl. int.] in tempore meae carnalitatis. Vel inimicos, et odientes dicit persecutores, et agit Ecclesia de se, secundum statum post conversionem, dicens: [Aug.] eripuit me de inimicis meis, qui mihi invidebant, jam volenti eum; fortissimis, quia praevaluerunt temporaliter ad affligendam et pervertendam hanc temporalem vitam meam; et ab his qui oderunt me, quia volo eum. Dico, eripuit per hoc, quoniam confortati sunt super me. Per hoc enim magis eripuit, quod illi sunt confortati. [Cassiod.] Cum enim affligitur Ecclesia, magis crescit. Et praevenerunt me, [Gl. int.] id est priores mihi nocuerunt, a simili currentium, et hoc non in tempore gaudii, sed in die afflictionis meae, id est in tempore carnis quo, [Aug.] scilicet mortale et laboriosum corpus gero, et factus est protector meus Dominus contra miserias et voluptates. Sequitur:
VERS. 22.-- « Et eduxit me in latitudinem, salvum me fecit, quoniam voluit me. »
Et eduxit. Quasi dicat: Cum carnales patiebar angustias, eduxit me Deus latitudinem spiritualem contra angustias carnis, ut me dilataret, merito et numero. [Cassiod.] Per mala enim dilatat Deus charitatem; per saevitiam quippe malorum merito crescit Ecclesia. Et merito salvum me fecit quod fuit, [Cassiod.] quando ad fidem venit. Ut enim infidelitas mors animae est, ita et vita ejusdem fides est. Unde: Justus meus ex fide vivit (Hebr. X) . Et hoc totum fecit quoniam voluit me, antequam ego eum vellem, id est gratis elegit me.
VERS. 23.-- « Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi. »
Et retribuet. [Gl. int.] Quasi dicat: Haec omnia gratis dedit, scilicet fidem et charitatem. Sed post, retribuet mihi hic in praesenti secundum justitiam meam, [Aug.] id est secundum justitiam bonae voluntatis, qui dedit per misericordiam ut vellem bonum, et retribuet mihi hic secundum puritatem manuum mearum, [Cassiod.] id est factorum meorum, qui dedit ut facerem, educendo in latitudinem, id est retribuit mihi secundum justitiam bonae voluntatis, et secundum opera quae opera sunt post prima beneficia Dei, scilicet fidem et charitatem, quae gratuito sine praecedenti merito Deus praestat. [Alcuin.] Deinde pro illis, scilicet fide et charitate, et operibus ex illis provenientibus, quasi pro meritis bona spiritualia retribuit. Hic in praesenti, scilicet perseverantia, et alia. Unde subdit:
VERS. 24.-- « Quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo. »
Quia custodivi, [Aug.] quasi dicat: hoc retribuet, quia custodivi vias Domini, ut latitudinem operum longanimitas consequatur perseverandi, nec impie gessi, recedendo a Deo meo. Vel ita, et retribuet Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum, [Alcuin.] id est retribuet mihi secundum quod sum justus, et purus, id est innocens. Justus sum, quia custodivi vias Domini. Purus sum, quia non impie gessi, recedendo a Deo meo. Et hoc utrumque ideo, quia consideravi judicia Dei, tam praesentia quam futura, et vidi justa et inventa justa non repuli, id est placuerunt mihi, et sic custodivi; et hoc est quod ait:
VERS. 25.-- « Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo: et justitias ejus non repuli a me. »
Quoniam omnia judicia ejus sunt in conspectu meo, [Aug.] id est praemia justorum, poenas impiorum, flagella corrigendorum, tentationes probandorum semper attendo et perseveranti contemplatione considero; et justitias ejus, [Cassiod.] id est illa judicia inventa justa, non repuli a me, ut facit ille qui sub sarcina eorum deficit, revertens ad vomitum. Vel qui fragilitate carnis superatus, dimittit quod coeperat. Sequitur:
VERS. 26.-- « Et ero immaculatus cum eo; et observabo me ab iniquitate mea. »
Et ero. [Cassiod., Gl. int.] Quasi dicat: Ita olim vixi, et sicut coepi, ita et postmodum ero cum eo, id est ei adhaerens immaculatus, [Alcuin.] non ita quod prorsus sine macula sim, [Cassiod.] sed quia observabo me ab iniquitate mea, ne iterum cadam per peccatum mortale, quod est mors beati. Sequitur:
VERS. 27.-- « Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. »
Et retribuet mihi. [Cassiod.] Supra dixit sibi retribuendum in praesenti pro fide, et charitate et operibus; hic, in futuro; et addit pro eisdem sibi retribui, ubi etiam pro perseverantiae longanimitate praemium reddetur, quae sicut supradictum est, pro fide et operibus in praesenti redditur. Et hoc est, et retribuit mihi, in futuro Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum, [Aug.] jam itaque non solum propter latitudinem fidei, quae per dilectionem operatur (Gal. V), sed etiam propter longanimitatem, retribuet mihi, qui sum in conspectu oculorum ejus, [Cassiod.] hoc dicere solis justis convenit, ut sicut illi semper Dominum contuentur, ita Dominus jugiter eos respiciat. Vel determinat quid Deus sibi retribuet, illud scilicet quod est in conspectu oculorum ejus, [Aug.] non quod homines vident, sed quod Deus solus, quia quae videntur ab hominibus temporalia sunt, quae non videntur aeterna sunt (II Cor. XIV), quo pertinet altitudo spei.
VERS. 28.-- « Cum sancto sanctus eris, et cum 36 viro innocente innocens eris. »
Cum sancto sanctus. [Alcuin.] Dixerat sibi retribui secundum justitiam suam, nunc ut videatur gratia cum libero arbitrio, ostendit quomodo habeatur justitia, et fit conversio ad Dominum, quasi cum gratiarum actione. Quasi dicat: Etsi dixi: Retribuet mihi secundum justitiam meam, tamen, o Domine, tu eris sanctus cum sancto, id est adjuvas sanctum in sanctitate, [Hier.] quia sanctus es natura, et alios sanctificans gratia, et cum viro innocente innocens eris, id est innocentem adjuvas in innocentia, quia innocens es.
VERS. 29.-- « Et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. »
Et cum electo electus eris, [Aug.] id est ab eo quem eligis eligeris et cum perverso perverteris, [Alcuin.] id est perversum pervertis, id est perverti sinis. Nota quod secundum duo judicia, occultum, scilicet quod nunc agitur, et manifestum quod erit in futuro, dupliciter Deus retribuit bonis et malis. Hic enim retribuit ut justus justificetur, et qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. XXII). Unde hic dicit: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris. Et in futuro retribuet praemium bonis, et poenam malis. Unde ibi ait:
VERS. 30.-- « Quoniam tu populum humilem salvum facies; et oculos superborum humiliabis. »
Quoniam tu populum humilem. [Cassiod.] Quasi dicat: Hic ita facies bonis et malis, et hoc ideo quoniam in futuro tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum, [Aug.] qui ignorantes justitiam Dei, suam volunt constituere (Rom. X), humiliabis, [Cassiod.] quanto plus alti sunt. Vel ita, cum sancto, et loquitur hominibus. Quasi dicat: Sicut ego ero immaculatus cum eo, similiter tu, quicunque es, cum sancto, scilicet cum Christo, qui est Sanctus sanctorum, id est ipso donante eris sanctus, et cum viro innocente, scilicet Christo, eris innocens, et cum electo, scilicet Christo, eris electus, et cum perverso, diabolo, perverteris, id est perversus eris. Et est argumentum a convictu, quia ex convictu mores formantur: et qui tangit picem, inquinatur ab ea (Eccli. XIII). Et hoc totum ideo, quoniam tu, Domine, populum humilem salvum facies. Vel ita: Cum sancto sanctus eris. Quasi dicat: Occultum est quod sanctis in futuro retribues. [Aug.] Est etiam occulta profunditas qua intelligitur quod cum sancto sanctus eris, scilicet sanctificans eum, quia intelligeris; cum sancto sanctus, quia tu sanctificas, et qua intelligitur, quod cum viro innocente innocens eris, quia nulli noces, sed funiculis peccatorum suorum quisque constringitur; et cum electo electus eris, id est ab eo quem eligis eligeris; et cum perverso perverteris, id est perverso perversus videris, quia dicunt mali: Non est recta via Domini (Ezech. XVIII) . Et hoc ideo, quoniam populum humilem salvum facies. [Aug.] Hic perversum eis videtur, quod confitentes peccata salvas, quod oculos superborum humiliabis. Hoc non mutatur.
VERS. 31.-- « Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine Deus meus, illumina tenebras meas. »
Quoniam tu illum. [Alcuin.] Quod supra enuntiavit de quibusdam membris electis et sanctificatis, hic orat de aliis, [Cassiod.] et ita progreditur Ecclesia. Affirmavit enim supra quod sanctificat sanctos; hic precatur ut illuminet alios qui sunt tenebrae, loquens ad Patrem sic: O Domine, Pater, qui es Deus meus, tu illuminas lucernam meam, id est apostolos, et alios primitivos. [Cassiod.] Lucerna enim fuerunt praedicatores, in quibus fuit lux, id est cognitio veritatis, qua illuminaverunt alios, sicut lucerna lumen habet in testa. Unde Apostolus: Habens thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV) . Et quoniam illuminas lucernam meam, id est praedicatores. [Alcuin.] Per eos illumina tenebras meas, id est eos qui adhuc sunt in tenebris. Tenebras dico meas, quia licet sint in tenebris mei, tamen sunt praedestinatione. Vel ita, ut non fiat distinctio inter lucernam et tenebras, [Aug.] sed idem per utrumque significetur, ex alio quidem et ex alio. Lucerna enim dicimur, quia non habemus a nobis lucem, sicut lucerna a se non lucet; tenebrae vero dicimur, quia vitiis nostris tenebrosi sumus. Et est, quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine, id est quia nostrum lumen non est ex nobis, sed a te, o tu qui es, Deus meus, illumina tenebras meas, id est nos qui peccatis nostris tenebrae sumus.
VERS. 32.-- « Quoniam in te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum. »
Quoniam in te. [Aug., Gl. int.] Quasi dicat: Te rogo, et merito, quoniam in te, id est per te eripiar a tentatione diaboli. [Cassiod.] Deinde mutat personam ex gaudio dicens, et in Deo meo, non in me, transgrediar murum, [Aug.] quem inter homines et coelum peccata exstruxerunt. Et nota quod non ait diruam, sed transgrediar. [Cassiod.] Diruere enim penitus non potest homo, sed ope Dei transit murum, id est obstaculum peccatorum.
VERS. 33.-- « Deus meus, impolluta via ejus; eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se. »
Deus meus, quasi dicat: Vere in te, o Deus, eripiar, quia tu Deus meus eripies me de contradictionibus populi. [Cassiod., Alcuin.] Usque hunc ordo litterae extenditur: caetera interponit ad commendationem ejus, mutata persona, de eo loquens aliis sic; Deus meus eripiet. Et via ejus est impolluta, id est non incedit nisi per mundam viam, [Aug.] quia non venit in homines, nisi mundent viam fidei, qua veniat, quia impolluta est via ejus. Unde: Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri (Isa. XL) . Et alibi clamat propheta: Eligite lapides de plateis (Isa. LXII) . Inde est quod in praecipuis solemnitatibus templa manufacta mundantur et ornantur, ut magnus sacerdos cum processione intret, ita et tu adorna thalamum mentis, ut aeternus sacerdos cum plenitudine gratiarum ad te introeat, teque paulatim procedere de virtute in virtutem faciat. Sequitur, et eloquia Domini sunt examinata igne, [Aug.] id est igne tribulationis probantur. Et Dominus protector est omnium sperantium in se, id est eos qui sperant, non in seipsis, sed in illo, non consumet tribulatio. Et bene prius de fide, post de spe agit, quia spes sequitur fidem. [Cassiod.] Addit, omnium: nullus enim excipitur, nisi qui sperare non vult. Vel ita: Deus meus. Quasi dicat: In Deo meo transgrediar. Deus enim meus hoc habet, quod via ejus est impolluta, [Alcuin.] id est quod ipse est via, qua itur ad coelum, impolluta. [Hier.] Vel hoc habet quod via ejus, qua venit in mundum est impolluta, id est sancta et immaculata virgo Maria: et secundum hoc ordo litterae non respicit ad inferiora. Sequitur: Et eloquia Domini, id est Christi, sunt igne, Spiritus sancti, examinata. [Cassiod., Alcuin.] id est quidquid dixit Spiritu sancto examinatum est, id est utile et honestum, ut sapiens quidquid dicit, prius apud se dijudicat.
VERS. 34.-- « Quoniam quis Deus praeter Dominum? aut quis Deus praeter Deum nostrum? »
Quoniam quis, quasi dicat, Deus meus, et bene. Quoniam quis alius Deus est praeter Dominum, id est nisi ille qui est in rebus mundi Dominus? aut quis Deus est praeter Deum nostrum? [Cassiod.] id est qui in Judaea natus est? non dii gentium. Hoc dicit contra paganos, qui multos sibi fingunt deos. Vel ita, quoniam non mutatur junctura, quasi dicat [Aug.] dico, Deus, quoniam quis, alius est, Deus praeter Dominum nostrum, cui ex debito servimus. Aut quis est Deus propter Deum nostrum, quem post bonam servitutem, tanquam haereditatem separatam filii possidemus.
PARS II. VERS. 35.-- « Deus qui praecinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam. »
Deus qui praecinxit. [Alcuin.] Pars tertia. Adhuc praeter communia commendat eum per specialia. Dixerat enim quod protector est, et adjutor, nunc specialiter docet qualiter et in quibus sit adjutor et protector. [Hier.] Quasi dicat: Bene dixi, Deus meus. Deus enim est qui praecinxit me, id est praearmavit. Vel, praecinxit, a simili currentis, ne fluentes sinus cupiditatis, impediant gressus, id est opera bona. [Aug.] Praecinxit dico virtute, ut fortis sim, et loquitur hic Ecclesia. Sequitur: Et posuit immaculatam viam meam, scilicet charitatem qua ad illum ascendam. Sicut enim immaculata est fides, qua ad me venit, sic charitas qua ad illum vadam. Sequitur: ipse est
VERS. 36.-- « Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum, et super excelsa statuens me. »
Qui perfecit pedes meos, [Aug.] id est amorem meum, quo vado ad eum tanquam cervorum, id est ad transcendenda spinosa, et umbrosa implicamenta saeculi. Et ipse est statuens me super excelsa, id est in coelo figit cordis mei intentionem. Et ipse est
VERS. 37.-- « Qui docet manus meas ad praelium; et posuit ut arcum aereum brachia mea. »
[Aug.] Qui docet manus meas ad praelium contra vitia et daemones, id est docet operari nos ad superandos hostes, qui iter coeli claudere nituntur. Deinde mutans personam, subdit, et posuisti ut arcum aereum brachia mea, id est dedisti mihi infatigabilem intentionem bonorum operum et morum.
VERS. 38.-- « Et dedisti mihi protectionem salutis tuae: et dextera tua suscepit me. »
Et dedisti mihi protectionem salutis tuae, [Aug.] id est protexisti me ad salutem, quia non sufficiunt praedicta nisi adsit protectio Dei; et dextera tua, id est favor gratiae tuae, suscepit me.
VERS. 39.-- « Et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit. »
Et disciplina tua, [Alcuin.] quasi dicat, proteges, non utique ut nihil patiar, quod tamen est ad profectum. Et, id est quia, disciplina tua correxit, vel direxit, vel erexit me in finem, id est correctio tua non sinit deviare, [Aug.] ut quidquid ago, in eum finem reseram, quo tibi cohaeretur; et disciplina tua ipsa me docebit melioribus insistere, [Gl. int., Aug.] id est eadem disciplina docebit me pervenire quo direxit, nec impediunt carnales angustiae. Quia
VERS. 40.-- « Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. »
Dilatasti gressus meos subtus me, [Aug.] id est quia latam fecisti charitatem hilariter operantem, etiam de his quae sub me sunt, scilicet de mortalibus rebus et membris. Et non sunt infirmata per mala mundi vestigia mea, id est itinera, vel signa, quae imitaturis reliqui. [Alcuin.] Ex his verbis patet quod tribulatio est correctio, et doctrina, et dilatio, et confirmatio. Non sunt infirmata, dico, sed
VERS. 41.-- « Persequar inimicos meos, et comprehendam illos: et non convertar donec deficiant. »
Persequar inimicos meos, [Aug.] id est carnales affectus meos, et comprehendam illos, ut absumantur, non illi comprehendant me; et non convertar ab hac intentione donec deficiant a rebellione, qui modo obstrepunt.
VERS. 42.-- « Confringam illos, nec poterunt stare: cadent subtus pedes meos. »
Confringam illos, nec poterunt stare, id est non durabunt adversum me; cadent subtus pedes meos, id est praeponam illis amores quibus itur in aeternitatem. Et hoc totum est ex eo quia,
VERS. 43.-- « Et praecinxisti me virtute ad bellum: supplantasti insurgentes in me subtus me. »
Praecinxisti me virtute ad bellum, [Aug.] id est fluentia desideria carnis virtute strinxisti, ne in pugna praepedirer. Supplantasti insurgentes subtus me. Haec verba capiti Christo conveniunt, 37 in cujus etiam persona potest totum intelligi ab illo loco, Deus qui praecinxit me virtute.
PARS. II.--[Cassiod.] Tertia pars ubi Christus de virtute ac potentia sua agit, dicens: Deus Pater est, qui praecinxit me virtute, per hoc notat dignitatem et fortitudinem, quod ei convenit qui potestate sua judicabit mundum; et posuit, id est firmavit viam meam immaculatam, id est sine peccato, qui perfecit pedes meos tanquam cervorum. Sicut enim cervus spinas et humana loca transilit, sic et Christus vitavit spinas et foveas peccatorum. Et super excelsa est statuens me. Quasi dicat: Sicut cervus petit alta, ita Christus super omnes creaturas conscendit. Et ipse est qui docet, ab imminentibus insidiis me cautum faciendo, manus meas, id est opera vel voluntates, ad praelium contra diabolum, et posuit ut arcum aereum brachia mea, id est dedisti mihi irremissibilem fortitudinem. [Alcuin.] Et haec est similitudo rei, quae non est. [Cassiod.] Vel brachia Christi sunt prophetae et apostoli, per quos operatur, qui sunt arcus aereus, quia praedicando non mollescunt, sed semper fortes, verba salutis jaculantur. Et dedisti mihi protectionem salutis tuae, id est gloriam resurrectionis, et dextera scilicet tua suscepit me, id est potentia deitatis quae me hominem in altum constituit; et disciplina tua correxit, vel, direxit me in finem et dis. etc., hoc quantum ad effectum, quia effectus correcti et docti fuit in Christo, qui tamen nec a malo correctus, nec quod ignoraret doctus fuit. Dilatasti gressus meos subtus me, id est opera etiam inferioris naturae, scilicet humanitatis notificasti per mundum, et non sunt infirmata vestigia mea, id est signa quae reliquit imitaturis. Et quia ita me virtute firmasti, persequar inimicos meos, [Hier., Alcuin.] id est Judaeos, arguendo eos, et diversis afflictionibus fatigando, et comprehendam illos, id est veris rationibus circumveniam. Et non convertar ab isto opere, donec deficiant, a rebellione; confringam illos, [Cassiod.] id est diversis miseriis affligam; nec poterunt stare, adversum me, et cadent subtus pedes meos, id est subjiciam illos mihi. Et hoc ex eo quia praecinxisti me virtute ad bellum, contra daemones et Judaeos. Et supplantasti insurgentes in me, ut sint subtus me, [Aug.] id est decipi fecisti insequentes me, ut mihi subessent, qui superesse volebant.
VERS. 44.-- « Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti. »
Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, id est fecisti ut me sequerentur, et odientes me, [Aug., Gl. int.] id est perdurantes in odio disperdidisti per universum orbem. Ubi, id est in qua dispersione.
VERS. 45.-- « Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ad Dominum; nec exaudivit eos. »
[Aug.] Clamaverunt ad alios deos, nec erat qui salvos faceret eos. Alius enim non poterat; quis enim salvos faceret, quos tu non faceres? Postea, clamaverunt ad Dominum, nec exaudivit eos, id est non indicavit eos dignos exauditione. Ac si diceret: Alius enim non potest, tu non vis salvare, quia non recedunt a malitia sua.
VERS. 46.-- « Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum delebo eos. »
Et comminuam. [Gl. int., Alcuin.] Quasi dicat: Disperdidisti eos et praeter dispersionem comminuam eos ut pulverem ante faciem venti, id est auferam virtutes ut cedant omni vento doctrinae et suggestionis, et ita factum est, [Aug.] quia aridi sunt, sine imbre misericordiae Dei, ut elati et inflati superbia, a spe firma, quasi a soliditate terrae rapiantur. Ecce eadem operatio Patris et Filii. [Alcuin.] Supra enim dixerat Patri, disperdidisti. Hic ait, comminuam. Et ut lutum platearum delebo eos, [Aug.] id est delebo eos ut luxuriantes et lubricos, per latas vias, quae ducunt ad mortem.
VERS. 47.-- « Eripies me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium. »
Eripies me. [Alcuin.] Hic item ex persona capitis Christi accipitur, quasi dicat, de illis ita, [Aug.] sed eripies me de contradictionibus populi, Judaeorum, qui dixerunt: Si dimittimus eum sic, totus mundus post eum ibit (Joan. XI) ; et constitues me in caput gentium, id est ut sim caput gentium. Et vere, quia
VERS. 48-- « Populus quem non cognovi servivit mihi: in auditu auris obedivit mihi. »
[Aug.] Populus gentium quem non cognovi, id est non visitavi corporali praesentia, vel in lege et prophetis, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi. [Hier. Aug.] Oculis quidem non vidit, sed per praedicatores obedivit. [Alcuin.] Nota quod in hac serie continetur exaltatio gentium, et depressio Judaeorum, de quibus subdit:
VERS. 49.-- « Filii alieni mentiti sunt mihi: filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. »
Filii alieni. Quasi dicat: Populus gentium obedivit, [Alcuin.] sed filii, id est Judaei, quos enutrivi et exaltavi, facti alieni, mentiti sunt mihi, id est ad meum honorem. Unde alibi: In multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. (Psal. LXV.) Vel ita Filii non mei dicendi, [Aug.] sed alieni, id est Judaei, quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis. (Joan. VIII.) Mentiti sunt mihi. De quibus Isaias. Vae genti peccatrici, filiis alienis populo pleno peccatis! (Isa. I) [Hier.] Prius enim Judaei filii dicebantur pro praerogativa patris, sicut per Moysen dicit ad Pharaonem: Dimitte primogenitum meum Israel. [Exod. IV.] Sed per peccatum facti sunt alieni. Et repetit ut exprobret, filii alieni inveterati sunt, [Aug.] id est in veteri homine remanserunt, quos innovare veni, et claudicaverunt. Quasi dicat: Uno pede debiles, quia Vetus Testamentum tenentes, et Novum respuentes, claudi effecti sunt, unum pedem habentes, altero carentes. Et in illo etiam quam habent claudi sunt, quia claudificaverunt, etiam a semitis suis, id est etiam in veteri lege sunt claudi, sequentes potius suas traditiones, quam Dei.
VERS. 50.-- « Vivit Dominus et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meae. »
Vivit Dominus. [Cassiod.] Quarta pars, ubi exsultans Ecclesia, summatim munera Dei laudat, quasi dicat, et quia praedicta Deus facit, patet quod Dominus vivit, quia vivificat omnia et benedictus est Deus meus quia omnia benedicit. Et ideo exaltetur Deus salutis meae, id est toto orbe credatur. Vel ita: Vivit Dominus, quia praesens est in corde meo firma fide mihi visus. Et benedictus sit Deus meus, id est laudatus sit. Et exaltetur Deus salutis meae, [Aug.] id est det mihi salutem in excesso, non in imo, id est coelestem, et non temporalem. Non enim terreno more de Deo salutis meae sentiam, nec ipsam salutem terrena, sed in excelso de illo sperabo. Deinde converso sermone ad Deum, ait:
VERS. 51.-- « Deus, qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis. »
Deus qui das, quasi dicat: Benedicere Deum hortor et merito, quia tu Deus es qui das, dicit Ecclesia, mihi vindictas, [Aug.] subdendo mihi populos. Unde quasi exponendo subjicit, et subdis populos sub me. [Cassiod.] Pia vindicta est, dum rebellis subditur. Tu, dico, existens liberator meus de inimicis meis, non qualibetcunque, sed iracundis. Major gloria est a ferventibus malis liberari.
VERS. 52.-- « Et ab insurgentibus in me exaltabis me, a viro iniquo eripies me. »
Et ab insurgentibus in me exaltabis me. [Cassiod.] Quia quanto altius insurgit in iram, tanto amplius exaltatur ille qui pertulit. Et a viro iniquo, [Rem.] id est a quolibet schismatico eripies me.
VERS. 53.-- « Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam. »
Propterea, [Rem.] id est propter ea quae dicta sunt superius, confitebor tibi in nationibus, Domine, et laudes et peccata, et nomini tuo psalmum dicam, [Aug.] id est latius innotesces bonis operibus meis.
VERS. 54.-- « Magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in saeculum. »
Magnificans salutes. Ordo litterae respicit ad illud praedictum, exaltetur Deus salutis meae. Deus dico, magnificans, id est qui magnificat salutes regis ejus, Christi, [Aug.] id est admirabiles facit salutes, quas salutes ejus Filius dat credentibus. Et Deus, dico faciens, id est qui facit misericordiam christo suo David, id est ipsi liberatori manu forti, qui vicit mundum hunc; et semini ejus, id est eis quos credentes in Evangelio genuit. Et hoc, usque in saeculum, id est sine fine. [Hier.] Vel ex persona Christi capitis loquentis ad Patrem accipi potest ab illo loco, o Deus Pater, tu es qui das mihi vindictas de Judaeis, et subdis populos, id est gentes, sub me. Tu dico, liberator meus de inimicis meis, [Aug.] Judaeis, iracundis, in passione clamantibus: Crucifige, crucifige (Joan. XIX) . Et ab insurgentibus in me, patientem, exaltabis me, resurgentem, vel ascendentem, et a viro iniquo, id est a regno eorum iniquo, eripies me. Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, id est gentes per me confitebuntur tibi; et nomini tuo psalmum dicam, id est latius innotesces bonis operibus meis; magnificans, interpositis verbis capitis redit Ecclesia ad id quod coeperat, quasi dicat: Exaltetur Deus. Deus dico, magnificans salutes regis ejus; et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in saeculum. Haec non mutantur.
Collatio In Psalmum XVII: « Diligam Te. »
VERS. 4.-- Laudans invocabo Dominum, Hieronymus, Sanctes, Munsterus, interpres pro Cajetano, Campensis dicunt, laudatum, seu laude dignum invocabo Dominum; textus tamen in Campensi habet, laudibus cum cano Dominum; Pratensis, laudatus invocabo, etc. Septuaginta et Pellicanus, laudans. In Hebr. sunt penitus eaedem litterae, quando significatur laudans aut laudatus. Apices faciunt distinctionem, nam potest legi MEHULLAL, id est laudatus, vel MEHALLEL, id est laudans. Cumque Hebraei casuum deflexione careant, effectum est ut quidam verterint, laudatus invocabo, quod minus congruit: alii, laudatum invocabo. Propter punctorum quoque aliam prolationem, potuit reddi laudans, quomodo legimus. Sed et Chaldaeus interpretatur, inter laudandum ego orabo coram Deo.
VERS. 9.-- Iratus est eis. Faber censet pronomen eis redundare. Heb. legitur HARAH LO, quod significat iratus est ipsi, si ad verbum reddas, ut respiciat terram de qua paulo ante, ac ita Nebiensis Chaldaeusque interpres. Videtur tamen reclamare quod terra in Hebraeo feminini generis sit, quanquam Sanctes, Pratensis et Munsterus accipiant, ut Deus ipse sit iratus. Hieronymus tamen juxta Hebr. habet nobiscum, iratus est eis, si modo codices nostri veri sunt. Quo cognoscas legisse LAMO, id est eis. Volebam hoc ipsum ceu perpusillum praeterire, eo quod nihil turbat sensum, nisi invenirem qui vellent transfigere veru.
VERS. 15.-- Altissimus dedit vocem suam, grando et carbones ignis. Hic Faber et Caecus reprehendunt tanquam incongruam locutionem, cum secundum morem Latinitatis debeat recte dici, dedit vocem suam, grandinem et carbones ignis, appositive per quartum casum. Quasi vero non possit subaudiri verbum descenderunt, ut indicat Munsterus, et intelligunt Pratensis et Sanctes. Et licet Hieronymus vertat per accusandi casum, tamen alteram versionem minus rejiciebat: quod liquet ex tractatu ad Suniam et Fretellam, ubi respondet cur istum versiculum grando et carbones ignis, secundo non habeant Graeci interpositis duobus versibus. Sed sciendum, inquit 38 quia de Hebraico, et de Theodotionis editione, in LXX interpretatione sub asterisco additum sit.
VERS. 32.-- Quoniam in te eripiar a tentatione. Hieronymus juxta Hebraeos in te curram accinctus, quem sequitur Pellicanus. Alii transferunt, conteram turmam, seu exercitum, seu militum cuneum; Septuaginta, aperuerunt illius metaphorae intellectum. Sed et cum GADAD, signet accinctus est ad praelium, Hieronymus accepit participium non ut est nomen, quando legitur , id est accinctio ad praelium, quae aptissime respondet tentationi, quae probat hominem et ad praelium ciet. Siquidem Job. VII: Militia est vita hominis super terram. Proinde non erat quod hoc in loco taxaret editionem Faber, qui vult solum illud referri ad Christum, qui expeditus ad Deum Patrem ascendit. Sed debuit advertere unitatem corporis et capitis, ob quam transitus identidem ad alterutrum, pro more Scripturae sacrae fit: quem morem crebrius docet Augustinus, qui etiam in praesentia interpretatur de membris.
VERS. 37.-- Posuisti ut arcum aereum brachia mea. Nec dissidet Hieronymus juxta Hebraeos. Caeteri convertunt intelligentiam traducentes, contritus est arcus aereus brachiis meis. Voculam, quae ponuntur in Hebr. NIHATAH, sumunt deflexam a radice HATATH. Interpretes LXX cum Hieronymo, deduxerunt a themate NAHAH, id est duxit, ut littera nun, sit radicalis, et legatur NAHITA, significetque duxisti, sive ut vertit Pellicanus, tetendisti arcum aereum brachia mea; Chaldaeus, corrobora veluti arcum chalibeum brachium meum.
VERS. 39.-- Et disciplina tua correxit me in finem. Istud non habetur in exemplaribus Hebraicis. Falsum est autem quod addit Faber, quod nec habeatur in Graeco. Quandoquidem legimus, καὶ ἥ παιδεία σου ἀνώρτωσε με εἰς τέλος, fortassis Faber alio utebatur codice. Caeterum apparet LXX voluisse exponere id quod continuo subnectebatur, disciplina tua ipsa me docebit. Vel, ut vertunt propinquius sequentes litteram, multiplicabit me. Quomodo autem creverit Ecclesia tyrannorum persecutionibus, haereticorum insultationibus et malorum tentationibus, demonstrat profectus sanctorum ab initio mundi, qui disciplina Domini eruditi multiplicati sunt ut stellae coeli. Nec obest quod tradit Hieronymus juxta Hebr. cum reliquis, mansuetudo tua multiplicabit me, quia verbum Heb. INACH, vel ANACH, interdum notat afflixit, unde descendit particula hic posita ANAVAH, eoque non officit ut itidem significet afflictionem qua alioqui a Deo probamur cum mansuetudine. Quos enim diligit arguit, et omnem filium flagellat quem recipit. (Hebr. XII).
VERS. 49.-- Claudicaverunt a semitis suis. Primam particulam ferme ponit eamdem Hier. nempe contrahentur. Pellicanus quantum ad utrumque omnino est nobiscum. Caeteri dicunt, timebunt, vel expavescent; Nebiensis, cingentur; Chaldaeus paraphrastes, migrabunt de praetoriis suis. Nec tamen diffitentur praesertim Munsterus quin verbum Hebraicum HARAG possit accipi per metachesin, loco HAGAR, quod significat claudicare aut contrahi, eodem teste in suo lexico. Postea illud quod sequitur, a semitis suis, transferunt a clausuris, penetralibus, carceribus, vel latibulis; Hieronymus, in angustiis suis. Cum autem hic locus interprete Augustino et Hieronymo, significet Judaeos, sensum spiritualem relinquentes, et legis litterae ac observantiis carnalibus totos adhaerentes, ne carceres et clausurae intelligerentur, ut ad verbum sonant, semitas maluerunt dicere interpretes, quibus intelligerentur perfidi Judaei, uno pede contracti, deficientes a vero Scripturae spiritu, ut jam non ambulent, nisi in superficie lubrica litterae, quae occidit (II Cor. III): quod propemodum innuebat Hieronymus dicens, in angustiis suis. Quid enim angustius quam Scripturae intelligentiam vinculis illis mortiferae litterae tam arctim constringere.
VERS. 51.-- Liberator meus de inimicis meis iracundis. Novissimam particulam quae est iracundis, addiderunt LXX, ut testatur Hieronymus ad Suniam et Fretellam, ὁ ῥυστής μου ἐξ ἐχθρῶν μου δυνάτων, liberator meus de inimicis meis potentibus. Nostri codices pro δυνάτων habent ὀργιλῶν, id est iracundis. Ac secutus Hieronymus ostendit quaedam exemplaria legisse gentes pro inimicis, idque adhuc visitur in psalmodia Romana.
VERS. 54.-- Magnificans salutes regis ejus. Codex Fabri erat mendosus, qui legit in Hieron. magnificanti, et in eo quod sequitur, faciens misericordiam, etc. legit ex facienti, cum libri correcti habeant nominandi casum utrobique, simul et alii ad eumdem vertant modum propter Nebiensem et Chaldaicam editionem. Sensus non mutatur.
Chapter 24 of 157