Psalmus XXXI
Psalmi Titulus: « Intellectus David. »
Beati quorum remissae sunt iniquitates. Titulus, intellectus David. [Aug.] Psalmus iste agit de gratia et misericordia Dei, qua Christiani sumus. Unde Apost. in Epistola ad Romanos, ex hoc psalmo argumentum gratiae sumit, contra illos qui de operibus legis gloriantur, et merita sua jactant, dicens, beatitudinem esse illius hominis, cui Deus accepto fert justitiam (Rom. III), sicut ait Propheta: Beati quorum, etc. [Alcuin.] Et agit iste Psalmus maxime contra vitia hominum, qui vel peccata sua nesciunt, vel agnita defendunt et merita jactant; [Aug.] econtra docens ut peccatores nos agnoscamus, et peccata accusemus, et bona gratiae Dei attribuamus. Contra vitia ergo hominum hic psalmus opponitur, ne quis putet Deo absconditum, quod in conscientia habet occultum. Et est sensus tituli: [Gl. int.] Hic est intellectus David, id est, poenitentis, in cujus persona hic loquitur David, [Cassiod.] id est hic docetur quid intelligere debeas, si vere poenitens es, vel poenitere vis. [Aug.] Primo, intelligas te peccatorem esse, post si coeperis bonum facere, ne viribus tuis tribuas, verbo te justificans, sed gratiae Dei, ut non sit dolus in corde. Et est iste psalmus secundus poenitentialium, diversus a primo. In primo enim poenitens timore judicii plorat. In isto peccata quae tacuerat, graviter afflictus cogitur confiteri.
Intentio. Monet ad poenitentiam. [Cassiod., Alcuin.] Modus. Quatuor sunt partes: primo, dicit initium boni esse per indulgentiam Dei, se vero sequentem illud vitium hominum fuisse miserum, sed per misericordiam Dei conversum fuisse ad verum intellectum, ad quem opportunius expertus casum alios deceptos revocat, in quo et stantes confirmat. Secundo agit de confessione, unde est venia, ibi, delictum meum cognitum. [Cassiod.] Tertio poenitentiam commendat, ibi, pro hac orabit. Quarto, ponitur laetus finis, ubi dicitur Deus dare intellectum, ibi, intellectum tibi dabo. Gratiam itaque commendans Propheta initium boni per indulgentiam Dei esse ostendit, dicens:
VERS. 1.-- « Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. »
Beati quorum remissae sunt iniquitates. [Aug.] Non dicit in quibus non invenit peccatum, nam in omnibus invenit, sed quibus remittuntur. Nihil boni fecisti et datur remissio peccatorum. Tibi debebat vindictam ex culpa tua, dat indulgentiam ex gratia sua. Malis enim operibus tuis debetur damnatio, sicut bonis operibus debetur regnum coelorum. Si reddatur ergo tibi quod debetur, puniendus es, non tibi reddit Deus debitam poenam, sed donat et indebitam gratiam. Nemo ergo jactet opera sua ante fidem, nemo sit piger in operibus bonis accepta fide. Dat enim Deus indulgentiam impiis, et eos justificat ex fide. Incipitur 66 ergo justificatio fidei per indulgentiam. [Alcuin.] Iniquitates autem dicit, fomitem peccati, scilicet concupiscibilitatem, quae ante baptismum non tantum poena, sed et culpa est, non utique actualis sed et originalis; post baptismum vero poena est et non culpa. In baptismo enim deletur originale peccatum: non ut non sit, sed ut peccatum ultra non sit. Ideoque congrue dicit; Beati quorum remissae sunt iniquitates, id est, mitigatae per gratiam, ut non regnent in mortali corpore (Rom. VI). Cujus rei causa est, quod in baptismo tecta sunt peccata. Unde subdit, et quorum peccata, scilicet originalia, et si qua sunt actualia, tecta sunt, [Aug.] id est, cooperta et abolita. Si enim Deus texit peccata, noluit advertere. Si noluit advertere, noluit animadvertere, id est punire; noluit agnoscere, sed ignoscere. Non ergo dicit tecta peccata, tanquam ibi sint et vivant, sed ita deleta ut Deus non videat, id est puniat aeternaliter. Videre enim Dei est peccata punire. Unde alibi: Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L) . Et dicitur hoc a simili. [Gl. int.] Ita enim teguntur peccata in baptismo, sicut Aegyptii insequentes Israel, tecti sunt in mari Rubro (Exod. XIV). Ne hoc sufficit quod in baptismo tegantur peccata, nisi inde caveatur ab eo quod Deus imputat, id est a criminali. Unde subdit:
VERS. 2.-- « Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum: nec est in spiritu ejus dolus. »
Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, qui sibi cavet a criminali peccato, quod imputatur ad poenam aeternam. [Cassiod.] Vel et si remissis iniquitatibus et tectis peccatis sit aliquod levius peccatum, ut Job et Nathanaeli, quos laudat Dominus, non imputavit Dominus peccatum. Vel iniquitatem dicit peccata quae ante fidem vel baptismum sunt; peccata, quae post fidem vel baptismum sunt. Et est, beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata, id est quibus Deus peccata ante fidem remittit. Non enim per se beati sunt, in quibus tegit peccata post fidem, ne in judicio revelentur. Et sic non imputabitur eis peccatum aliquod ad poenam. [Alcuin.] Unde subdit: Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, aliis enim qui gravia habent Deus imputat, aliis per misericordiam non imputat et si habent aliqua, his scilicet qui non justos se praedicant cum sint mali, sed se agnoscentes satisfaciunt. Unde ait, nec est in spiritu ejus dolus, [Aug., Cassiod.] hic ostendit cui non imputet, illi, scilicet, in quo non est dolus. Quia se accusat cum sit peccator, corde tenet quod ore fatetur. Dolus est, ut cum sit peccator, justum qui se praedicet. Qui vero se accusat, dolo caret: talis erat Nathanael, de quo Dominus dixit: Ecce verus Israelita, in quo dolus non est (Joan. I) ; et publicanus ille humilis, qui dicebat: Propitius esto, Deus, mihi peccatori (Luc. XVIII) .
VERS. 3.-- « Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea: dum clamarem tota die. »
Quoniam tacui. [Hier.] Quasi dicat: Hoc modo profiteor, sed olim quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea; vel ita junge: Hic est beatus in cujus spiritu non est dolus, [Aug.] quia ego non confitens Deo olim, veni in peccatum. Et hoc est quod ait, quoniam tacui, quod non esset tacendum, scilicet confessionem peccati. Inveteraverunt ossa mea, id est interior fortitudo defecit, si contra fecisset, innovaretur virtus robusta in Domino. Si enim clamassem peccata, inveniretur in se infirmus; sed fieret in Domino firmus. Nunc autem perverse tacuit peccata, et clamavit merita. Unde subdit: Dum clamarem tota die. Dixi enim quod non esse dicendum de justitia mea, ergo non est contrarium quod ait, tacui dum clamarem. Tacuit enim quaedam, non tacuit quaedam; tacuit unde proficeret, non tacuit unde deficeret; tacuit confessionem, clamavit de meritis praesumptionem. Sana membra medico ostendebat, vulnerata tegebat. Ideo non fuit curatus, non fuit sanatus, sed inveteratus, id est remansit in vetustate, quia confitendo non amavit novitatem. Qui enim non vult confiteri peccata, laborat sine causa in defensione peccatorum, in quo cum jactet merita, amplius deficit ejus fortitudo. Exaggerat enim culpam, dum defendit: propellit gratiam, dum merita jactat. Ergo etiam si non sit sibi quis conscius, non tamen justum se praedicet, quia delicta quis intelligit (Psal. XVIII) ? aut, quis gloriatur castum se habere cor? (Prov. XX.) Qui dicit se peccatum non habere, mendax est (Joan. I). Unde Apostolus: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justus sum (I Cor. IV) . Et Salomon: Est justus qui perit in sua justitia (Eccli. VII) . Ille, scilicet, qui praesumit de justitia, ut pharisaeus, qui dicebat: Non sum sicut caeteri homines, etc. (Luc. VIII). Vel ita, tacui, voce peccatum, dum clamarem tota die, affectu me fore peccatorem, quia poena peccati vel interior excaecatio me peccatorem ostendebat.
VERS. 4.-- « Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua; conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. »
Quoniam die. Quasi dicat: Peccata tacens et merita jactans inveteravi, sed, o Domine, quoniam manus tua gravata est super me ad humiliandum me superbum, [Aug.] quia vindicta tua me tetigit, et hoc die ac nocte, id est assidue, conversus sum in aerumna mea, id est cognovi me miserum, dum confringitur, vel configitur spina, id est, dum compuncta est conscientia. Tunc enim sensi dolorem, et inveni meam infirmitatem. [Cassiod.] Vel cognovi me miserum; dum confringitur spina scilicet quae totum corpus erigit, scilicet superbia, quae fracta non ejicit ad interitum, sed erigit ad salutem. Vel ita lege litteram, quasi dicat: Clamavi et tacui, quod non debui, et ideo, manus tua gravata est super me die ac nocte, non mutatur sensus horum verborum, quasi dicat: Me assidue percussisti, et non immerito, quoniam conversus sum in aerumna mea, [Aug.] id est factus sum miser. Et vere est aerumna mea et miseria, dum, id est quia, spina, id est peccatum configitur, id est usque ad consensum, et consuetudinem, et opus ducitur. [Alcuin.] De his spinis dictum est primo homini peccanti: Terra tua germinabit tibi spinas et tribulos (Gen. III) . Et alibi: Spinae et tribuli nascuntur in manibus temulenti (Prov. XVI) . Vel spina, id est ratio; confringitur, id est fracta ad terrena curvatur, quae sursum erigi debet, sicut spina dorsi hominem erigit.
PARS II. Διάψαλμα. VERS. 5.-- « Delictum meum cognitum tibi feci; et injustitiam meam non abscondi. »
Delictum meum, etc. [Cassiod., Alcuin.] Secunda pars, ubi commendatur confessio peccati, unde venia est, sicut supra dixit, quod de tectione inveteratio processit. Quasi dicat: Conversus sum in aerumna, puncta est conscientia mea, et sic ego feci per me cognitum tibi confitendo, scilicet delictum meum, scilicet quod commisi facienda, scilicet quod tacui peccata; et injustitiam meam, scilicet quod non facienda feci, id est quod clamavi merita, non abscondi, [Aug., Gl. int.] id est, non operui, sed aperui, ut operires tu; detexi, ut tegeres tu. Nam quando homo detegit, Deus tegit: cum homo tegit, Deus denudat; si homo agnoscit, Deus ignoscit.
VERS. 6.-- « Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. »
Dixi: Confitebor, [Gl. int.] quasi dicat, feci cognitum, et vere. Dixi enim prius, [Alcuin.] id est, deliberavi apud me, hoc, scilicet, quod ego confitebor vel pronuntiabo, injustitiam meam Domino, agens adversum me injustitiam, [Gl. int.] id est agens contra priora. Prius enim tacueram, modo pronuntiabo. Vel ita, confitebor injustitiam meam Domino, [Aug.] dicens eam esse adversum me, id est mihi eam dando, non Deo vel naturae, quod iterum est dare Deo; modo ergo confitebor adversum me, [Gl. int.] qui prius contra Deum. [Aug.] Multi enim confitentur iniquitatem suam, sed adversus Deum. Quando enim inveniuntur in peccatis, dicunt: Non hoc feci, aut non est hoc peccatum, sed Deus voluit. Alii dicunt: Fatum mihi fecit, stellae mihi fecerunt. Et ita per circuitum volunt pervenire ad Deum accusandum, non de compendio ad Deum placandum. Stellas enim ipse fecit et ordinavit. Et ita per eas volunt ostendere quod Deus fecit ut peccarent. Dicant ergo illi potius: Domine, miserere mei, et sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL) . Ita clamet aeger ad medicum, et dicat: Cum libero arbitrio creavit me Deus: ideoque si peccavi, ego peccavi non fatum, non fortuna, non diabolus me coegit: sed ego persuadenti consensi. Et tu remisisti, [Gl. int.] quasi dicat, ita dixi, et ita proposui. Et tu remisisti etiam impietatem peccati mei, quae est quod tacere decrevi culpam, et male clamavi merita. Magna pietas Dei hic ostenditur, [Cassiod.] ut scilicet ad solam promissionem dimiserit peccatum. Votum enim pro operatione judicatur. [Aug.] Magnum est ergo quod ait, dixi: Confitebor vel pronuntiabo, alia littera. Nondum pronuntiat, promittit se pronuntiaturum. Et Deus jam dimittit, quia hoc ipsum dicere, scilicet pronuntiabo vel confitebor, quodammodo pronuntiare est, non ore, sed corde; nondum est vox in ore, ut homo audiat confessionem, et Deus audit.
PARS III. Διάψαλμα. VERS. 7.-- « Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. »
Pro hac orabit. [Cassiod.] Tertia pars, ubi plenitudinem commendans omnibus sanctis dicit eam esse communem, quam variae sectae respuunt: contra quas ad Deum refugit, [Alcuin.] quasi dicat, remisisti impietatem peccati mei. [Aug.] Et, pro hac, remissione facta, orabit ad te omnis sanctus. Inde enim est sanctus, et inde oratur, quia dimisisti, quia aliter non esset sanctus, nec adoraret, quia omnes sunt peccatores, et egent gloria Dei. Et quando orabit? In tempore opportuno. Tempus opportunum est tempus gratiae, quod novum tibi manifestatum est et gratia Christi revelata est (Rom. III). De quo Apostolus: Quando venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege essent redimeret (Galat. IV) . Unde redimeret? a diabolo, a perditione, a peccatis, ab onere legis, quae eos premebat, et reos convincebat; non juvabat spinam peccati, ostendens, non consumens. [Alcuin.] Et ita quasi coegit eos clamare ad gratiam et ad medicum, gratia autem sanat.
VERS. 8.-- « Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. »
Verumtamen. [Alcuin.] Quasi dicat: Licet sanctus oret, licet tempus opportunum sit, [Aug.] verumtamen illi qui sunt in diluvio aquarum multarum, id est defluentes in carnalibus concupiscentiis. Vel qui sunt in diluvio aquarum multarum, [Alcuin.] id est qui sunt in erroribus diversarum sectarum, et in multiplicitate vanarum doctrinarum, ut philosophi qui libero arbitrio, et Judaei, qui carnalibus observantiis salutem ascribunt, [Aug.] et alii qui fato vel fortunae peccata, vel aliis hujusmodi imputant, cum una sit doctrina Dei, quae est de humiliatione cordis et confessione peccati. Ii, inquam, omnes non approximabunt ad eum, id est, ad Deum, mutat enim hic personam, ut saepe facit, ut ibi: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua (Psal. III) . Non enim appropriant ad Deum qui sunt in diluvio variarum doctrinarum, ut qui dicunt, fatum me peccare fecit, vel fortuna, quae omnia regit, vel gens tenebrarum, quae Deo rebellat. Diversae sunt hae aquae et amarae; sed illa est vera et dulcis aqua, quae de intimo fonte purae veritatis emanat: haec est aqua confessionis peccatorum, et humiliationis cordis, vitae hominis salutaris abjicientis se, et nihil de se praesumentis, et nil suae potentiae superbiaeque tribuentis. Haec aqua ab illo emanat, qui cum esset altus, pro nobis factus est humilis, id est a Christo. Vel, non approximabunt ad eum, id est ad sanctum, illi tales secundum imitationem. Sed in hoc diluvio quod undique perstrepit.
VERS. 9.-- « Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me: exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. »
Tu es refugium, etc. [Greg.] Ego enim ens in hoc 67 diluvio, ambulans in hoc saeculo, non audio tales, sed ad te refugio. [Hier.] Vel ita, pro hac, scilicet impietate tollenda, orabit ad te omnis sanctus, quia nullus est sine peccato. Etiam orabit dico, in tempore opportuno, in hac vita ubi licet. Verumtamen, quasi dicat, dico, sanctus orat, in quo notatur habere peccata, sed tamen in diluvio aquarum multarum, id est dum poenae et angustiae inundabunt in judicio, [Alcuin.] ipsae poenae non approximabunt ad eum, sanctum, sicut nec aquae ad Noe in diluvio appropinquaverunt (Gen. VII), tu es, quasi dicat, sanctus orabit, dicens ita, o Domine, tu es refugium meum non mea vis, vel alius Deus: sed, tu solus, es refugium meum, [Aug.] a tribulatione hujus saeculi, vel peccatorum, quae circumdedit me, et tu es exsultatio mea. Gaudeo enim spe futuri boni quod promittis, et quod parcis. Et ideo, o tu Domine, erue me a circumdantibus me, quia quamvis gaudeam in spe, tamen adhuc sum in malis.
PARS IV. Διάψαλμα. VERS. 10.-- « Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris: firmabo super te oculos meos. »
Intellectum tibi, etc. [Alcuin.] Quarta pars, ubi ostenditur laetus finis. Et dicitur quod Deus dat intellectum. Unde iste alios hortatur ad idem quasi dicat: Tu, erue me, qui promisisti mihi hoc, intellectum tibi dabo. [Cassiod.] Vel respondet Christus poenitenti qui petierat erui; cui respondetur a Domino: Intellectum tibi dabo, [Aug.] ut scilicet te cognoscat et scias. Quod omnia sunt ex gratia, et gaudeas in spe. Ecce quare dicitur psalmus intelligentiae, sicut titulus monstrat, quia scilicet hic dicitur dari intellectus poenitenti, [Alcuin.] ne putetur supplicans negligi, teste Deo, et instruam te ne aberres quasi dicat inermem gladio. [Aug., Cassiod.] Et hoc in via hac scilicet Dei qua gradioris non errore, non ut haereas ibi firmabo super te oculos ne quis tibi noceat, id est non auferam a te postea oculos meos, [Aug.] quia tu semper levas oculos tuos ad me, [Cassiod.] jam justificatus. Ecce quanta est gloria poenitentis.
VERS. 11.-- « Nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus. »
Nolite fieri, etc. [Aug.] Accepto intellectu convertit se iste poenitens ad superbos peccata defendentes, et ostendit nobis quid sit intellectus. [Alcuin.] Quasi dicat: Ita Dominus mihi fecit: ergo o vos quos invito, nolite fieri sicut equus, non dicit sicut bos qui est humilis, sed equus, qui erecta cervice incedit, per quem significantur superbi: sicut per mulum stolidi et pigri. Et est, nolite fieri sicut equus et mulus, id est superbi et stolidi, quia talibus non est intellectus. [Hier.] Vel per equum et mulum, duo populi intelliguntur. Per equum intelligitur gentilis indomitus; per mulum Judaeus piger ad credendum. Et est, nolite fieri sicut equus et mulus, id est nolite fieri sicut gentiles, vel sicut Judaei, quibus non est intellectus. Quid enim tales patiuntur? Ecce, in camo, etc. Vel ita, nolite fieri sicut equus. Equus sine discretione sessorem, mulus quaelibet onera accipit. [Cassiod.] Et ita neutri est intellectus, vel illi sessorum, vel huic onerum.
Prohibet ergo homines a diabolo insideri et vitiis onerari, alioquin equus freno, mulus camo arceatur. Et est, nolite fieri sicut equus et mulus, id est nolite diabolum sessorem recipere, vel onus vitiorum subire, quia talibus non est intellectus, sicut equo et mulo. Unde subdit, quibus non est intellectus: [Aug.] quod si noluit acquiescere, o Deus, fac eis quod mihi fecisti, dicit poenitens, scilicet,
VERS. 12.-- « In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. »
In camo et freno, id est in majori et minori tribulatione constringe, vel confringe, [Alcuin.] vel confringes, id est reconde et coarcta maxillas eorum, id est jactantiam de viribus suis et meritis. [Aug.] Si enim non habes Christum sessorem, os quo jactas merita, et taces peccata, confringetur. Si ergo non vis confringi os tuum, noli esse sicut equus et mulus, sed sicut bos qui cognovit possessorem suum (Isa. I). Vel, in camo et freno maxillas eorum, quibus mandunt. Confringe, [Cassiod.] id est parcius da victualia, ut saltem necessitate coacti redeant sicut animalia donec viam teneant, frena patiuntur et flagella. Maxillas eorum, dico, qui non approximabunt ad te humiliando se, quia sunt quidam qui si peccant carnis imbecillitate, tamen a piis precibus non recedunt.
Possunt etiam haec esse verba Christi: Nolite, etc., qui supra poenitenti respondit dicens: Intellectum, etc., et hoc ad alios loquitur, monens eos ad idem, dicens, Nolite, etc. Postea verba ad Patrem convertit, dum ait, constringe, etc. Nec mutatur verborum sententia.
VERS. 13.-- « Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. »
Multa etiam cum freno sunt flagella peccatoris. [Aug., Alcuin.] Ecce post frenum adduntur flagella ad domandum, ne sit de illis impunitis quibus modo datur vaga licentia suae viae: sic iste supra se dixit domitum, ubi ait: Gravata est super, etc. [Aug., Hier.] Non est ergo mirum si adhibito freno sequuntur flagella. Indomitum enim animal iste esse cupiebat: nec Dei voluntate, sed proprio motu se regere volebat, et effrenis in luxuriam prolabi. Ideoque domatur freno et flagello; atque utinam perdometur! Videndum est enim ne nimium resistendo, indomitus relinqui mereatur et ire in vagam viam quae ducit ad mortem. Vel de futuro potest hoc accipi sic: Hic constringes, et in futuro. [Hier. et Alcuin.] Multa, erunt, flagella peccatoris. Vel de praesenti simul et de futuro potest accipi, sic: Nolite fieri sicut equus et mulus, quia, multa sunt flagella peccatoris, hic et in futuro; sperante autem in Domino, [Gl. int.] qui omnia gratis dat circumdabit undique, [Cassiod.] ne sit locus hosti misericordia, [Aug.] quae est in consolationibus. Lex vero in flagellis, Evangelium in consolatione. Et quia misericordia circumdat, ergo vos olim impii et superbi.
VERS. 14.-- « Laetamini in Domino et exsultate, justi, et gloriamini, omnes recti corde. »
Laetamini in Domino, [Gl. int.] qui prius in vobis laetabamini, et exsultate in Domino, quia jam justi estis, non meritis vestris, sed gratia qui prius eratis peccatores. Distingue. Laetari est tacita suavitate gaudere; exsultare, est concitati animi fervore gaudere, et gloriamini quod estis ei subditi, et hoc facite etiam in tribulationibus, [Aug.] omnes vos, qui estis recti corde, id est non resistentes Deo. Pravi corde sunt qui dicunt Deum vel non esse, vel non justum esse, vel non regere haec, cum videant malos florere et bonos pati. Recti corde sunt qui dirigunt cor secundum voluntatem Dei, quam suae praeponunt, ut et Christus docuit, dicens, Non sicut ego volo, sed, etc. (Matth. XXVI), transfigurans in se suos, ut et ibi: Saule, Saule, quid me persequeris? (Act., IX.)
Collatio In Psalmum XXXI: « Beati Quorum. »
VERS. 2.-- Nec est in spiritu ejus dolus. Latina editio, et si fere sequatur Graeca exemplaria quae habemus, non tamen constanter, quia hic legimus, οὐδέ ἐστιν ἐν τῷ στόματι αὐτοῦ δόλος, id est nec est in ore ejus dolus, quod Hier. ad Suniam et Fretellam, indicavit esse Symmachi solius, alioquin et LXX Interpretes, et Theodotio, et quinta et sexta editio, et Aquila, et ipsum Hebr., In spiritu ejus, habent. Sunt et aliquot alia loca in Graecis quae discrepant a Latinis.
VERS. 4.-- Conversus sum in aerumna mea. Omnes recentiores hic relinquunt lectionem Vulgatam, simul et Hier. juxta Hebr., quia vertunt succum meum humorem vel virorem, pro aerumna mea, aut miseria. Clarissimum evadit, quod Hier., et LXX acceperunt lamed, litteram servilem ut vocant, alii autem ut est radicalis LESSADDI, quia LASSAD, est humor. Si vero deduxeris a themate SCHADAD, id est vastavit, significat miseriam, et lamed erit nota ablat. aut accusativi, in aerumna, aut ad aerumnam meam. Et quia sic acceperit Hier. non solum liquet ex ejus versione juxta Hebr., verum etiam ejus tractatione ad Suniam et Fretellam, cujus verba subtexo: « Conversus sum in aerumna mea, in Graeco mea, non esse suggeritis, ἐστράφην εἰς ταλαιπωρίαν, ἐν τῷ ἐμπαγῆναί μοι ἄκανθαν, id est conversus sum in aerumna, dum configitur mihi spina, quod ex Hebr. et translatione Theodotionis additum est; et in Hebr. legitur LESSADDI, » ubi vides Hier. asserere in Hebr. ad aerumnam addi meam, propter iod in fine particulae illius. Si autem accepisset lamed, tanquam radicale, nec vertisset, nec indicasset ad id significati addi affixum pronomen.
Dum configitur spina. Hier. transtulit, cum exardesceret, alii in siccitates aetatis. Varietas orta est, quia ad verbum potest interpretari, in gladiis spinae, quod LXX haud inepte dixerunt, dum configitur spina. Siquidem HARBON, vel HEREB, est siccitas vel gladius, et QUAIITZ seu QUOTZ potest esse anceps ad aestatem et spinam. Secundam acceptionem respexerunt LXX.
VERS. 7.-- Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me. Pro circumdedit, vertunt custodies, TITZRENI, a radice NATZAR, sonat, custodies me, cum aliis tamen punctis a themate TZOR, interim poterit significare, circumdabis me, vel in feminino, circumdabit me TETZURENI. De punctorum autem ratione, eorumque adinventione, satis superque in praefatione dictum est. Translator ad Campensem stat a nobis. Vertit enim, tu es refugium meum a tribulatione quae circumdederat me.
Exsultatio mea erue me a circundantibusme. Hier. Laus mea salvans circumdabis me. Alii transferunt, canticis vel clamoribus liberati aut liberationis circumdabis me. Versiones istae eodem tendunt. Hier. tamen et interpretes pro Cajetano legerunt, RONI, quia dicunt exsultatio, aut laus mea, ubi caeteri legunt RONE. Deinde PALLET sonat libera, liberandi, aut liberationis. Sed POLET, id est salvans, quomodo apparet intellexisse Hier. etiam si neoterici vellent esse neutrius generis, potiusque; dicendum MEPHALLET.
VERS. 10.-- Firmabo super te oculos meos. Hier. Cogitabo de te oculo meo. Reliqui, renuam aut consulam tibi oculo meo; quae proxima sunt, et pari intelligentia, referuntur ad Dei custodiam et providentiam erga peccatorem conversum, ne deinceps relabatur: quod est Dei consilium firmissimum. Et translatio ad Campens. habet, figam in te oculos meos.
VERS. 14.-- Gloriamini omnes recti corde. Est satis intolerabile quod Sanctes et interpretes pro Cajetano verterint, laudate omnes rectos, per accusativum, cum nulla ratione ne minima quidem cogebantur id facere. Unde Hier. addidit eum, laudate eum, omnes recti corde, quasi admonens ne quis referret hanc laudem ad rectos, sed ad Deum qui facit rectos. Suspicor tamen in contextu Sanctis, librariorum vitio esse accusativum, cum in Thesauro suo vertat per nominativum. Versio etiam in Cajetano facile reduceretur ad sensum lectionis Latinae, quando dicit, facite laudare omnes rectos cordis.
Chapter 38 of 157