Psalmus XLIII
Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus Filiis Core Ad Intellectum. »
Deus auribus nostris. [Cassiod., Alcuin., Aug., Alcuin., Cassiod., Aug.] In finem psalmus filiis Core ad intellectum. Sciendum est quod in veteri testamento multis et abundanter contulit Deus bona temporalia, tanquam rudibus et ad serviendum alliciendis, et paucos affligi permisit. In novo autem testamento Ecclesia paucis fidelium flores mundialium rerum apponit, et multis subtrahit et affligi permittit, castigans eos tanquam filios, ut sint filii Core, id est passionis, et discant alia bona esse quaerenda, quae non sunt communia malis, id est spritualia et aeterna, quae figurantur per temporalia quae populo rudi data sunt. Unde in titulo bene ponitur ad intellectum. Et est sensus tituli: Psalmus iste, dirigens nos in finem, scilicet in Christum; cantatur vel attribuitur filiis Core, id est passionis, id est sanctis martyribus quorum vox est hic, ad intellectum, id est ut intelligant cur martyres Deus videtur relinquere, subtrahendo temporalia, et affligi permittendo, cum Patres antiquos juverit in manu valida, et eis apposuerit temporalia: quod ideo facit Deus, id est ad temporalia non audit, ut ab eo desiderentur aeterna, et haec non amentur. Hoc ergo intelligentes ne sic quaerant sibi fieri, sicut rudibus factum est, illis concessit prospera Deus ut crederent, istis adversa infert ut futura quaerant. Sed sciant per temporalia illorum figurari sua spiritualia. Et est iste psalmus confortatio infirmorum. Intentio. Monet ad contemptum terrenorum, et ad appetitum coelestium. Modus. Tripartitus est psalmus. Primo, distinguit beneficia Dei, ostendens quae incipientibus data sunt in mundo, quae perfectis dabuntur in coelo. Secundo enumerat mala quae hic ferunt boni, ibi, nunc autem. Tertio, precatur auxilium, ut hic afflictis tempore resurrectionis Christus subveniat, ibi, exsurge quare. Propheta ergo in persona martyrum, ut magis sit mirum relinqui praesentes sanctos, recolit praeterita, dicens:
VERS. 1.-- « Deus, auribus nostris audivimus; patres nostri annuntiaverunt nobis. »
Deus. [Cassiod., Gl. int.] Primum dicit Deus, quod facere solet aliquis laetus, vel graviter afflictus, auribus nostris audivimus, id est discretione rationis intelleximus, cum patres docerent nos. Ideo dicit, audivimus, ut major fides sit rei, ne putetur ambigua. A quibus audistis patres, non juvenes, ut videantur veri, nostri, qui suis non nisi certa dicerent, annuntiaverunt nobis, id est retulerunt, quid?
VERS. 2.-- « Opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis. »
Opus quod operatus es. [Cassiod., Aug.] Etsi semper operetur Deus, tamen operari dicitur, quando aliquod signum novitatis ostendit. Ideo dicit hic, opus quod operatus es, ut est eductio de Aegypto, et in terram promissionis inductio, in diebus eorum, scilicet in diebus antiquis. Operatus es opus hoc, scilicet
VERS. 3.-- « Manus tua gentes disperdidit; et plantasti eos, afflixisti populos et expulisti eos. »
Manus vel opus, quod operatus es in diebus eorum. Hoc non mutatur. [Gl. int., Cassiod., Aug.] Et etiam quod operatus es in diebus antiquis, sicut est creatio coeli et terrae, quae omnia spiritualiter implentur in nobis. Manus. Exsequitur opus quod fecit 94 in diebus patrum. Manus tua, id est potestas disperdidit morte, et aliis modis, gentes terrae promissionis, scilicet Amorrhaeum, Hevaeum, Etheum, et alios, et plantasti eos, scilicet patres. Et hoc non facile afflixisti populos, qui ibi erant, qui aliter non crederent, quia fortes erant; et expulisti eos a terra promissionis. Tu fecisti haec.
VERS. 4.-- « Nec enim in gladio suo possederunt terram; et brachium eorum non salvavit eos. »
Nec enim ipsi in gladio suo possederunt terram. [Aug., Cassiod.] Hoc ideo dicit, quia forsitan putarentur fortes; et brachium, id est robur, eorum non salvavit eos, quasi dicat: Nec per se habuerunt terram, nec per se sunt salvati.
VERS. 5.-- « Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. »
Sed dextera, [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin.] id est potentia tua salvavit eos, et brachium tuum, id est filius, et illuminatio vultus tui, id est propitiatio praesentiae tuae. Ideo enim talibus signis eis affuit Deus, ut praesens intelligeretur, quia nobis hic non ostendit praesentiam suam, nisi effectu miraculi: praesentiam quippe ejus facie ad faciem videre nequimus. Et haec non merito suo, sed quoniam complacuisti in eis, aliis, id est sic egesti cum eis, ut aliis placeres in eis, ut qui eos attenderet diceret: Deus cum illis est. Vel secundum aliam litteram, quae est, complacuit tibi in illis, id est placuit tibi, ut illis solis haec faceres. Aliter ab illo loco, sed dextera tua, id est bonus successus, quem eis dedisti; et brachium tuum, id est fortitudo, quam eis dedisti; et illuminatio vultus tui, id est sapiens consilium tuum a te eis datum, salvavit eos. Quod tota fecisti, quoniam complacuisti in eis, id est ex benevolentia tua.
VERS. 6.-- « Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob. »
Tu ipse, [Aug., Cassiod., Aug.], qui haec illis fecisti es rex meus, qui soles me regere, et Deus meus, qui soles subvenire. Ideo dicit Deus, ne dubites de Deo Christo, id est quin Christus de quo loquatur sit Deus. Et nota quod idem Deus noster est et illorum. Tempora enim variata sunt; auctor vero non mutatur. Tu dico qui mandas, quasi dicat, per alium non per te, salutes corporales, Jacob, id est illis antiquis. Per creaturam enim subjectam, visus es illis, non per te, id est per tui essentiam, quod servatur in resurrectione justis.
VERS. 7.-- « In te inimicos nostros ventilabimus cornu; et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. »
In te inimicos, [Cassiod., Aug., Gl. int., Aug., Cassiod., Gl. int.] quasi dicat: Quae illis tunc temporaliter fecisti, haec nobis in judicio spiritualiter facies, unde afflicti se consolantur et resumunt animum. Et hoc est in te inimicos nostros, quasi dicat: Sicut illos juvisti, eodem modo et nos. In te inimicos nostros ventilabimus sicut paleam a granis separantes cornu, id est fortitudine; et in nomine tuo, id est, per hoc quod dicimur de tuo regno, spernemus in futuro, quia non valebunt nos laedere mali spiritus insurgentes nunc in nobis. Benedico in te.
VERS. 8.-- « Non enim in arcu meo sperabo; et gladius meus non salvabit me. »
Non enim, etc. [Aug., Cassiod.] Vel merito haec nobis facies. Non enim in arcu meo sperabo, ut nec patres speraverunt in suo, et gladius meus non salvabit. Arcus qui minus valet in bello, minor virtus hominis intelligitur. Gladius qui in bello plus valere creditur, major virtus hominis est. Iste vero in neutro sperat.
VERS. 9.-- « Salvasti enim nos de affligentibus nos; et obedientes nos confudisti. »
Salvasti enim nos, [Aug., Cassiod.] id est, salvabis, praeteritum pro futuro ponit. Adeo enim certum est, quasi factum sit, ut quod fuit non potest non fuisse, de affligentibus nos, id est ab immundis spiritibus, qui hic affligunt, et odientes nos confudisti, id est confundes, quando damnabuntur. Et tunc
VERS. 10.-- « In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saecula. »
In Deo laudabimur [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Alcuin.]. Non arrogant isti sibi de gloria per futura quae miscet. Nota et praeterita dicta pro futuris accipienda. Laudabimur dico tota die, id est, in perpetuitate quae non est interpolata noctibus, sed tota dies est, et confitebimur, id est laudabimus te, quae est gloria eorum, in saecula, id est sine fine, unde, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. VIII) . Et hoc in nomine tuo, quod est Jesus, scilicet Salvator, scilicet quia ex omnibus eruisti me. Vel ita ab illo loco, salvasti enim, et legitur hoc de praesenti. Quasi dicat: Gladius meus non salvabit me, sed tu, quia in hoc saeculo, salvasti nos de affligentibus nos, ne nos traherent post se; et odientes nos confudisti, id est eos qui nos odiunt, pudere fecisti. Et idco tunc, in Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saecula. Haec non mutantur.
PARS. II. VERS. 11.-- « Nunc autem repulisti et confudisti nos; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. »
Nunc autem. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Secunda pars ubi enumerat mala quae hic ferunt boni, non tamen obliti Dei, Quasi dicat: Haec vere futura sunt, et illa a patribus audita, nunc autem, scilicet in medio temporis, quod est inter illorum praeteritum et nostrum futurum, repulisti nos. Haec dicunt quia differtur promissio, dum hic iniqui habentur opprobrio; et confudisti nos, non in conscientia, sed in facie hominum. Et nota quod exaggerat hic mala sua, ut benevolentia judicis impetret. Hoc ideo fecit Deus, ut doceret haec spernere, et aeterna quaerere. Hoc est intellectus tituli, at quem mittuntur filii Core. Et ideo etiam fecit ut appareat an gratis colatur Deus, a quo gratis est homo salvatus. Non est pro terrenis colendus Deus. Et quia similia his in aeternum sit daturus, sed pro terrenis. Sed cogites aeterna carnaliter, forte dices: Ideo colo cum, quia dabit mihi villam. Non tamen temporaliter corruptam adhuc geris mentem. Amore enim casto non colis, eam mercedem non vis habere in futuro saeculo quam hic necesse est relinquas, mutare vis voluptatem carnalem, non amputare. Noli ergo talia sperare a Deo danda, qualia hic jubet contemnere. Haec sperabant Judaei, qui in futuro haec tempora multiplicata sibi exspectant reddi, ut Jerusalem aurea, et hujusmodi. Qui vero ita Deum colit, laudabilis non est, sicut non laudatur in illo jejunium, qui ad luxuriosam coenam servat ventrem suum. Hoc est enim jejunium non continentiae, sed luxuriae. Gratis itaque Deus coli debet, non propter aliud ab eo; et non egredieris Deus evidenter. Non egredieris dico ulterius, o Deus, sicut olim Judaeis faciebas, in virtutibus, id est, in exercitibus nostris. Et per hoc invalidi sumus contra inimicos.
VERS. 12.-- « Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros; et qui oderunt nos, diripiebant sibi. »
Avertisti. [Aug., Gl. int.] Exsequitur qualiter confusi et repulsi fuerunt. Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, quia illic victores et nos victi; et dicit hoc pro deficientibus a fide. Unde sequitur: Et qui oderunt nos diripiebant sibi, id est ad castra iniquitatis suae attrahebant.
VERS. 13.-- « Dedisti nos tanquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos. »
Dedisti. [Cassiod., Gl. int., Aug., Cassiod., Alcuin.] Hoc dicit quia omnia potestate Dei fiunt, id est quam Deus dat tanquam oves escarum non fetus, id est quae ad escas sunt, non ad fetus spiritualium operum, plangit eos qui sic sunt passi ut in corpus gentium verterentur, quasi ab eis manducati; et in gentibus dispersisti. Vel ita ab illo loco. Avertisti, et agit de persistentibus, qui tamen furori persecutorum fugiendo quandoque cedunt. Et hoc est: Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros. Averti est hostem fugere, secundum illud: Si vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam (Matth. X) . Et qui oderunt nos, diripiebant sibi. Hoc fugatis contingit, ut cadant in praedam, quia hostibus nequeunt resistere. Dedisti nos, persistentes in fide, tanquam oves escarum. Hoc diversi martyres notantur, id est diversa martyrum genera, alii enim fuerunt esca feris, alii traditi gentibus in servitutem. Unde dicit, tanquam oves escarum, ubi notatur quorumdam mactatio. Et in gentibus dispersit nos. Hic persecutio notatur.
VERS. 14.-- « Vendidisti populum tuum sine pretio; et non fuit multitudo in commutationibus eorum. »
Vendidisti populum tuum, [Aug., Cassiod., Alcuin.] id est martyres dum dantur alienigenis, et hoc sine pretio. Videmus enim quod dedisti, sed non quos accepisti, quia nullus acquiritur: quod fit ad probationem vel ad correctionem. Unde sequitur: Et non fuit multitudo in commutationibus eorum, quia vel nullus pro eis acquiritur. Vel si quis quaerat, pauci tamen sunt. Vel secundum aliam litteram, scilicet et non fuit multitudo in jubilationibus eorum, quia tempore persecutionis non congregabantur, ut jubilarent Deo, ut fit in pace.
VERS. 15.-- « Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro. »
Posuisti, [Gl. int., Cassiod., Gl. int., Cassiod., Gl. int. Cassiod.] quasi dicat: Praeter dura etiam turpia patimur, quia posuisti nos, quasi fixos in hoc opprobrium vicinis nostris, jam jam convertendis. Gravis afflictio est, quae a vicinis ingeritur, quia non transitorie dicitur, quod a circumstantibus irrogatur, et posuisti nos subsannationem, quae fit contracto naso, vel contemptum. Alia littera, et derisum qui fit ore. Derisus vox confusa laetitiae, insultationem immoderata hilaritate denuntians. Contemptus est, abjecta vilitas his qui in circuitu nostro sunt, et nunquam nobiscum sunt.
VERS. 16.-- « Posuisti nos in similitudinem gentibus; commotionem capitis in populis. »
Posuisti nos gentibus in similitudinem [Aug., Cassiod., Aug.] ut de nobis formam maledictionis super alios sumant dicentes: Sic pereas ut Laurentius et hujusmodi. Vel posuisti nos, id est apposuisti in gentibus in similitudinem Christi. In similitudinem Christi appositi sunt gentibus, quando eos comparibus poenis affecerunt, et posuisti nos in populis commotionem capitis, id est ad insultandum nobis, ut et Christo insultaverunt in passione, moventes capita sua.
VERS. 17.-- « Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me. »
Tota die verecundia mea contra me est, vel coram me est. [Cassiod., Gl. int., Cassiod., Gl. int., Cassiod.] Gravis verecundia ostenditur, quae permanet tota die. Et haec erat contra sanctos, vel coram sanctis, id est ante oculos sanctorum, quando quos impios sciebant sibi insultare videbant, vel contra se dicit esse, id est contra hoc quod bonus erat, quia non fecerat unde verecundari deberet. Describens autem verecundiam subdit: Et confusio faciei meae cooperuit me. Quodam enim pallio confusionis vultum dicit opertum, dum nube sanguinea facies inflammata rutilat. Sed cum dicit, cooperuit me, non vultum, non solum vultus, sed etiam totius corporis indicavit horrorem. Et haec confusio procedit
VERS. 18.-- « A voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. »
A voce exprobrantis, [Aug., Cassiod.] id est insultantis 95 et obloquentis, id est crimen imponentis. Exprobrare enim est in faciem maledicere; obloqui est absenti detrahere, et dolose mordere. Quis autem sit exprobrans et obloquens subdit, a facie, id est ab instantia inimici odio habentis, et persequentis in actu. Et
VERS. 19.-- « Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te; et inique non egimus in testamento tuo. »
Haec omnia, [Cassiod., Alcuin., Aug., Cassiod., Aug., Gl. int.] quasi dicat: Non separatim, sed simul venerunt super nos, quia non erant in nobis, per culpam. Venerunt dico, ut fera vel torrens; nec obliti sumus te, quia intelligimus gratis colendum te propter te. Ecce quanta firmitas martyrum. Et inique. Quasi dicat: Quomodo non obligati sumus? quia inique non egimus in testamento tuo, id est in lege, cujus praecepta servamus. Vel in testamento tuo, id est in pacto quod pepigimus tecum in baptismo.
VERS. 20.-- « Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua. »
Et cor nostrum, [Gl. int., Cassiod., Alcuin., Aug.] id est ratio nostra non recessit, ita quod retro iret, scilicet desperando de bonitate Dei. Et si enim aliquando descendit a contemplatione veritatis, non tamen retroit. Et ideo non dixit simpliciter, non recessit; sed addidit, retro. Et dum sic in angusta via ambulamus, tu declinasti, id est tulisti, semitas nostras a via tua. Semitae enim nostrae erant in prosperitatibus, et voluptatibus saeculi. Sed tulisti eas de via tua, et ostendisti arctam viam tuam, quae ducit ad vitam. Ideo declinasti,
VERS. 21.-- « Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis; et cooperuit nos umbra mortis. »
Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, [Gl. int., Hier., Alcuin., Gl. int., Aug.] id est in mundo unde nascitur compunctio et poenitudo. Exaltabis autem in loco fortitudinis, scilicet in futuro. Vel ita: Et declinasti semitas nostras a via tua, id est, opera nostra de lege tua pendere fecisti, alia non mutantur. Vel ita, ut legatur, et non declinasti, id est non permisisti declinare et deviare semitas nostras, id est opera; a via tua, id est a lege. Ideo non declinasti, quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, hoc non mutatur. Et cooperuit nos umbra mortis, id est homines per ignorantiam veritatis morientes, et alios ad suae mortis tenebras trahentes. Vel haec mortalitas umbra mortis est. Vera autem mors est damnatio cum diabolo.
VERS. 22.-- « Si obliti sumus nomen Dei nostri; et si expandimus manus nostras ad Deum alienum. »
Si obliti sumus. [Aug., Cassiod., Gl. int.] Ecce iste est intellectus filiorum Core, qui propter haec omnia mala non obliviscuntur Deum, scientes quia Deus requiret ista. Quasi dicat: Non sumus obliti te, quia si obliti sumus, etc. Vel sic junge, non sumus obliti, sed si sumus obliti nomen Dei, et si expandimus manus nostras. Ad litteram. Descriptio orantis ostenditur, qui tensis manibus crucem efficit, quam fronte recepit. Vel per manus opera intelliguntur. Et est: Si expandimus manus nostras ad Deum alienum, id est si nos cum operibus idolo vovimus.
VERS. 23.-- « Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. »
Nonne Deus requiret ista, [Cassiod., Aug.] scilicet manifesta faciet. Quasi dicat: Grave est apud Deum in sua religione peccare, quod pondere acutae pronuntiationis ostenditur. Vere haec manifesta requiret, quia etiam occulta ipse enim novit abscondita cordis. Quo, scilicet corde, magis religio geritur, quam devotione corporis. Et nota quod ait novit. Noscere dicitur Deus, quod te facit noscere. Unde Abrahae ait: Nunc cognovi quod timeas Dominum (Gen. XXII) , id est te et alios cognoscere feci. Novit ergo Deus quomodo requirit, id est ita noscere dicitur, quomodo requirere, scilicet non modo pro se, sed etiam pro te, scilicet quando facit, ut tu invenias te, et ut ei gratias agas qui fecit te, ut in Petro actum est, qui probavit quid posset. Et
VERS. 24.-- « Quoniam propter te mortificamur tota die; aestimati sumus sicut oves occisionis. »
Quoniam propter te. [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin.] Quasi dicat: Quae sunt illa abscondita? ecce quoniam mortificamur tota die longis passionibus. Et hoc propter te, non pro criminibus nostris, sed ut fides tua gentibus augeatur, et hoc quod pro te mortificamur, et de illis absconditis. Quod enim morimur, videt homo; sed causam non nisi Deus. Aestimati sumus sicut oves occisionis, id est sine aliqua reluctatione sumus occisi. Vel ita lege litteram versus hujus. Quoniam propter te: Hactenus dixerunt quod non sunt obliti, hic petunt perseverare, quod non sumus obliti. Et ut perseveremus, Exsurge, et debes. Quoniam propter te mortificamur tota die; aestimati sumus sicut oves occisionis. Non mutatur sensus horum verborum.
PARS. III. VERS. 25.-- « Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge; et ne repellas in finem. »
Exsurge. [Cassiod., Alcuin., Gl. int., Cassiod., Alcuin., Gl. int., Cassiod.] Tertia pars ubi precatur auxilium, ut hic afflictis tempore resurrectionis subveniat, quasi dicat: Nos tanta patimur, sed ut non deficiamus, exsurge, id est conforta stantes. Ideo dico exsurge, quia obdormis, Domine, id est negligere videris. Hoc videtur dum differt quod exspectatur. Et quare? hoc etsi nescimus, tu seis quare. Nam vel pro culpa est, vel pro utilitate. Quod si pro culpa est, utinam abesset! si vero pro utilitate, utinam adesset! Et exsurge reducendo deficientes, et ne repellas in finem. Et si hic repellis, non in finem hoc facias.
VERS. 26.-- « Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiae nostrae, et tribulationis nostrae? »
Quare. [Alcuin., Gl. int.] Duobus praedictis duo alia reddit, quasi dicat: Quosdam repellis, quia faciem tuam avertis, id est cognitionem tuam eis subtrahis, obdormis quibusdam qui gemunt de malis, quia oblivisceris inopiae nostrae, id est non das spiritum fortitudinis sine quo inopes sumus, et tribulationis nostrae, quia eam non mitigas. Et hoc, quare? Quasi dicat: Nos nescimus, sed inquiramus, quia non nisi juste et pie facis. Et nota quia hoc dicere non est quaerela, sed pia supplicatio puri cordis.
VERS. 27.-- « Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster. »
Quoniam. [Alcuin.] Avertis faciem tuam, quoniam, subtracta cognitione tua, anima nostra humiliata est in pulvere, id est in cogitatione mundanorum, quae pulveri comparanda sunt. Et venter noster, id est sensualitas, conglutinatus est in terra, id est terrenis inhaeret. Et cum ita sit necesse, id est cum ita indigeamus auxilio.
VERS. 28.-- « Exsurge, Domine, adjuva nos; et redime nos propter nomen tuum. »
Exsurge, [Alcuin., Hier.] id est fac nos surgere a terrenis ad coelestia; et adjuva nos erectos, et redime nos, id est libera nos adjutos ut sine metu simus; et hoc totum propter nomen tuum, id est gratis, non pro merito nostro.
[Cassiod., Alcuin., Cassiod., Aug., Cassiod.] Vel ita ab illo loco, quoniam humiliata. Sancti martyres quorum hic vox est, supra oraverant, et licet exaudire differat, tamen post moram auditionis non desperant, sed continuant orationem, et cinere super se asperso animam peccatorum memoria cruciant, secundum morem poenitentium. Cinis namque et silicium sunt arma poenitentium. Unde tempore quadragesimali cinis aspergitur super capita poenitentium ob humilitatem, et fragilis conditionis memoriam. Et hoc est, non debes oblivisci, quoniam anima nostra humiliata est in pulvere, id est cinere supra nos sparso, ad poenitentiam compuncti sumus. Et conglutinatus est in terra venter noster, id est adhaesit terrae venter, ut fit prostratis, qui tota corporis effusione tenduntur. Hoc autem dicendo summam humilitatem ostendit. Qui enim genua terrae affligit, habet quo plus humilietur. Qui vero sic humiliatur ut etiam venter haereat terrae, non habet ultra quo plus humilietur. Exprimit ergo iste nimiam humiliationem, ut quia venit ad summum, jam adsit Dei miseratio. Vel ita, ideo ne obliviscaris, quoniam anima nostra humiliata est in pulvere, id est pro his qui sunt pulvis, quasi non solum pro nobis oremus, sed et pro his qui facile cedunt illicitis moribus, et haerent terrenis: et conglutinatus est in terra venter noster, id est carnales haeserunt terrenis, et pro his humiliamur et oramus. Exsurge, Domine, adjuva nos, hic sine dormitionis verbo ponitur, exsurge, quod pertinet ad Christi resurrectionem, in qua est spes omnium fidelium, in qua humana destruitur captivitas, per quam etiam sumus adjuti et liberati. Quasi dicat: Quia ita humiliati sumus, exsurge a morte, o Domine Christe, et per hoc, adjuva nos, et redime nos a captivitate. Et hoc propter nomen tuum.
[Aug., Cassiod., Aug.] Aliter totum ab illo loco, Exsurge quare, ubi sancti martyres precatur ut Christus resurgat per fidem in gentibus, quia et sciunt Christum non dormire, et sibi resurrexisse. Precantur tamen resurgere per fidem, non sibi, sed gentibus quae putant mortuum. Si enim et illi crederent resurrexisse, credentes in eum non persequerentur; sed et ipsi crederent. Quasi dicat: Tota die mortificamur, et ut haec finiantur, exsurge, per fidem in gentibus, quia, tu, o Domine, obdormis, non nobis sed gentibus, quae non credunt. Et hoc, Quare? Exsurge, repetit ex affectu. Et ne repellas in finem. Si enim surgit Christus in gentibus, cessat persecutio. Quare enim avertis faciem tuam? Quasi dicat: Non assis sicut videris, dum differs subvenire. Et quare oblivisceris, quasi oblitus sis nostri, inopiae nostrae, cui consuevisti subvenire, et tribulationis nostrae, cujus semper est clemens inspector. Ideo ne obliviscaris, quoniam anima nostra humiliata est, ut te invocemus in auxilium, in pulvere, id est inter manus pulveris; pulvis enim nos persequitur, id est mali, de quibus dicitur: Non sic impii non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I) . Et conglutinatus est in terra venter noster, plangit hic eos qui sunt venter, id est carnales, et haeserunt, id est consenserunt iniquis. Sed ut haec finiantur, exsurge, gentibus per fidem, quibus a persecutione cessantibus etiam qui terrae haeserant eruti et poenitentes, redduntur corpori Christi, unde sequitur, et sic adjuva nos, et redime nos de manu gentium, propter nomen tuum, non propter meritum nostrum.
Collatio In Psalmum XLIII: « Deus, Auribus Nostris Audivimus. »
VERS. 10.-- In Deo laudabimur. Hieronymus, in Deo gaudebimus. In Hebr. est verbum praeteriti temporis, HILLALNU, id est laudavimus. Sanctes et Munsterus accipiunt pro praesenti, id est gloriamur. Sed cum rectius intelligatur de futura gloria, juxta Augustinum, LXX Interpretes et Hieronymus verterunt per futurum; illi tamen in passiva significatione HULLLANU, ubi prorsus nulla est distinctio, citra punctorum ascriptionem. Verum cum Deum laudare magis pertineat ad illam gloriam quam laudari, posset videri mendum scriptoris, laudabimur pro laudabimus, nisi reclamaret id quod praecedit, in Deo, alioqui dicendum erat Deum, si versum fuisset laudabimus. Quin etiam Graecus habet futurum passivum ἐπαινεθησόμεθα, at universa in Deum referuntur, quae in Deum dicuntur fieri. Omnis enim laus nostra ab illo procedit, qui sanctis verbis dicturus est suavissimum, omnique laude superius: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV). Adde quod nihil aliud est dicere, in Deo laudari, et in Deo gloriari, aut eodem penitus praetendunt.
VERS. 20.-- Et non recessit cor nostrum, et declinasti 96 semitas nostras a via tua. Et in Hebraeo et Graeco, et in Latina editione, subauditur in secunda sententia, et declinasti, negatio quae praecesserat, ut nihil agant Scapulensis et Caecus, qui arbitrantur bis negationem esse expressam in Hebraeo. Quod falsum est, sed debet repeti. Quare non est mirum, si clamaverint oppositum sensum Hebraeo nos legere, licet divus Augustinus affirmative interpretetur, tamen semitas accepit in malam partem, quae cum negatione accipiendae forent in bonam, ut eodem et conspiret intelligentia.
VERS. 21.-- Humiliasti nos in loco afflictionis. Hebr. TANNIM, id est draconum, LXX apte figuratam locutionem explicuerunt.
Chapter 50 of 157