Skip to the text

Psalmus XLV

Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David Pro Arcanis. »

Deus noster refugium. [Hier., Alcuin., Aug., Alcuin., Aug., Cassiod.] Titulus: In finem psalmus David pro arcanis. Psalmus iste agit de arcanis divinae dispositionis, quae sunt, quod si Deus homo, quod salus promissa utrique populo, quod caecitas ex parte contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret, quod apostoli transierunt ad gentes, quod nimia pax fuit in terra, tempore Dominicae nativitatis. Unde Isaias: Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces (Isa. II) . Et est sensus: Psalmus iste tendens in finem, id est in Christum, est David, id est alicujus fidelis de Judaea, ut sit certius testimonium. Psalmus dico habitus, pro arcanis, id est agens de manifestatione arcanorum. Vel secundum aliam translationem, quae habet: In fine psalmus, filiis Core pro arcanis. Filii Core sunt filii crucis, qui de arcanis, id est de adventu Christi et aliis praedictis loquitur. Et est, psalmus hic tendens in finem attribuitur filiis Core, qui hic loquuntur. Psalmus dico, habitus, pro arcanis. Intentione monet ad fidem. Modus. Tripartitus est psalmus. Primo, in adventu Domini omnis spes habenda ostenditur, et in transitu apostolorum ad gentes. Secundo dicit quod Ecclesia fundatur in Christo, cui gentes et regna subjiciuntur, ibi, fluminis impetus. Tertio narrat magnalia tempore Incarnationis facta, ibi, venite et videte. Propheta ergo in Christi adventu, videns multas exsurgere tribulationes contra eas praemittens consolationem in persona filiorum Core, vel alicujus fidelis de Judaea, ait:

VERS. 1.-- « Deus, noster refugium et virtus, adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. »

Deus noster refugium. [Gl. int., Aug., Alcuin., Cassiod.] Quasi dicat: Alii dii non sunt refugium, sed Deus noster, id est nobis communis carne assumpta est refugium, dum de periculo liberat, et virtus. Hoc ideo addit, quia est refugium ubi plus timetur: quo si quis aliquando ad haec confugerit, magis infirmatur. Hic vero confirmatur, ideo ad te fugiendum, quia es adjutor in tribulationibus, quia juvas vincere eas. Et non solum in allis vincendis es adjutor, sed etiam in iis quae sunt nimis, id est in conscientia, quae enim intus sunt a nobis nimis sunt. Nulla enim hic major est tribulatio, quam delictorum conscientia; sed et hic adjuvat Deus noster, quia peccata dimittit. Et hae tribulationes invenerunt nos, non nos eas, ut per nos poeniteremus, ubi tamen et ille rogandus est, sed ipsae tribulationes invenerunt nos aliis monentibus poenitere. Aliquando ergo homo invenit tribulationem peccatorum, quando sine admonitione alicujus considerat sua errata, et sic poenitet, dicens: Tribulationem et dolorem inveni (Psal. XIV) . Aliquando tribulatio invenit hominem, quando alterius persuasione poenitet, cognoscens peccatum: utrobique autem rogandus est Deus. Vel ita, ut per tribulationes accipiamus poenas, et legitur littera seriatim sic: Adjutor est in tribulationibus; quae tribulationes invenerunt nos. Nos enim fugiebamus eas. Vel, invenerunt nos, expositos eis per Adam. Invenerunt dico nimis, quia hic perimus sub mole poenarum. Tanto potentior est ille qui liberat.

VERS. 2.-- « Propterea non timebimus, dum turbabitur terra; et transferentur montes in cor maris. »

Propterea. [Cassiod., Aug.] Quia talis est securitas non timebimus nos qui montibus, id est apostolis, consentimus: timeant contrarii, dum conturbabitur de novitate miraculi in adventu Christi terra; id est Judaea, quasi arida, sine idololatria, amaritudine gentium circumdata tanquam mari terra, et transferentur montes, id est apostoli, secundum illud: Quia repulistis verbum Dei, ecce convertimus ad gentes (Act. XIII) . In cor maris, id est in fidem gentium, quia gentes credunt eis. Vel, mare est hoc saeculum; cor maris, immanitas gentium. Ad gentes enim immanes et barbaras transierunt, in qua translatione

VERS. 3-- « Sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum; conturbati sunt montes in fortitudinem ejus. »

Sonuerunt contradicentes et turbatae aquae eorum vel ejus, alia littera, id est maris. [Aug., Gl. int., Alcuin., Gl. int.] Conturbati sunt etiam montes, id est potestates saeculi, in fortitudine ejus, id est Dei qui est refugium et virtus. Vel ita ab illo loco, sonuerunt, quasi transferrentur montes, in qua translatione, sonuerunt montes, ipsi apostoli praedicando, et turbatae sunt aquae eorum; ad sensum fit relatio, non ad vocem, id est aquae maris, scilicet populi gentium, vel doctrinae eorum, quae infatuatae coruscante doctrina Salvatoris, unde: Absorpti sunt, juncti petrae judices eorum (Psal. CXL) . Haec est virga Moysi, quae devoravit virgas magorum Pharaonis. Stultam enim fecit Deus sapientiam hujus mundi. Ubi sapiens, ubi scriba? ubi inquisitor hujus saeculi? (I Cor. I.) Unde Abdias propheta: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (Abd. VIII) . Conturbati sunt montes, id est exterius apostoli turbati sunt; in fortitudine ejus, id est in nimia persecutione ejus, maris.

PARS II. Διαψαλμα. VERS. 4.-- « Fluminis impetus laetificat civitatem Dei; sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. »

Fluminis impetus. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Secunda pars, ubi dicit Ecclesia in Christo fundatur, cui gentes et regna subjiciuntur. Quasi dicat: Ita saevit mare, sed inter hos fluctus et sonitus non timent, qui ad illud refugium fugerunt, quia fluminis impetus, id est Spiritus sancti inundatio, laetificat civitatem Dei, scilicet Ecclesiam. Et sanctificavit tabernaculum suum, id est Ecclesiam vel corpus; quod assumpsit de Virgine Altissimus. Et

VERS. 5.-- « Deus in medio ejus non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo. »

Deus manet in medio ejus civitatis, [Aug., Cassiod., Alcuin., Cassiod.] quia aeque omnibus consulit, non accipit personas. Quomodo quod in medio est paria habet spatia ad omnes fines, ita Deus medius esse dicitur, aequaliter omnibus consulens. Et ideo non commovebitur illa civitas, unde portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI); adjuvabit eam Deus in labore saeculi mane, id est in ipso boni operis principio. Et hoc diluculo, id est per illuminationem sancti Spiritus, qui est lux quasi diei. Vel alia littera, adjuvabit eam Deus vultu suo, id est praesentia Incarnationis. Vel vultu suo, id est demonstratione auxilii sui, id est cum adjuvando se indicat. Et sic

VERS. 6.-- « Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna; dedit vocem suam, mota est terra. »

Conturbatae sunt gentes [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] salubriter. Et etiam regna inclinata sunt, ut adorent, non erecta per superbiam, quia dedit; non ait protulit, sed dedit, quasi magnum praemium vocem suam, id est praedicationem, quando tonuit de nubibus, id est praedicatoribus, qui dicuntur nubes et montes. Montes propter altitudinem et firmitatem; nubes propter pluviam et ubertatem. Unde terra mota est, id est terrenus tremit metu judicis. Quis dedit vocem?

VERS. 7.-- « Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob. »

Dominus virtutum coelestium, [Hier., Cassiod., Aug., Cassiod.] qui est nobiscum 100 carne assumpta, ac si diceret: Emmanuel, proprium nomen supponendo. (Emmanuel enim interpretatur nobiscum Deus. ) In his verbis breviter diffinit quid sit Christus, dum dicit, Dominus virtutum, nobiscum. Quasi dicat: Qui misit olim angelos, jam ipse venit. Et est nobiscum, et per hoc susceptor est. Nulla ergo terreat infirmitas noster non nisi filiorum crucis. Ipse dico, Deus Jacob, id est significatorum per Jacob. Quasi dicat: Qui tanta nobis dabit, quanta dedit Jacob; non enim tantum illius Deus.

PARS III. Διαψαλμα. VERS. 8.-- « Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram: auferens bella usque ad finem terrae. »

Venite et videte. [Cassiod., Aug., Alcuin., Hier., Aug., Hier., Cassiod.] Tertia pars, ubi narrat magnalia tempore Incarnationis facta. Quasi dicat: Quid fecit susceptor? magna opera, et venite fide, et videte, id est intelligite opera Domini. Vel ita continua, quia nobiscum est et susceptor, ergo venite fide, quasi dicat: Jam securus vos invito. Et videte, id est intelligite, opera Domini, quae tempore Incarnationis fecit, ut de pace nimia. Et hujusmodi quae posuit super totam terram, et illa opera erant prodigia, quia aliquid portendebant. Quid? hoc scilicet pro ipse est, auferens bella spiritualia, scilicet bella malae voluntatis, usque ad finem terrae. Hoc jam factum est in quibusdam non repugnantibus Deo, quia per Christi adventum idololatria et superstitio totius orbis periit. Et hoc significabat illa pax actualis, quae toto mundo tempore Dominicae nativitatis fuit. Unde tunc primum decantatum est ab angelis canticum pacis: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. I) . Natus quippe erat ille qui est pax, qui facit utraque unum (Ephes. II), qui ait: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. IV) . Vere aufert bella, quia

VERS. 9.-- « Arcum conteret, et confringet arma; et scuta comburet igni. »

Arcum, [Aug.] id est insidias conteret, et confringet arma, id est publicam impugnationem, et scuta, id est vanae praesumptionis protectionem. Unde ait Job: Cucurrit adversus Deum, in crassa cervice scuti sui (Job XV) . Comburet igni Spiritus sancti, ut armemur evangelicis armis, quae describit Apostolus.

VERS. 10.-- « Vacate, et videte quoniam ego sum Deus; exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. »

Vacate et videte. [Aug., Cass., Hier., Rem., Aug.] Quasi dicat: Dedit vocem. Quam? Vacate ab armis diaboli, scilicet a vitiis, a tumultibus contentiosis, ut attendatis infirmitatem vestram. Infirmaris enim de te, id est infirmari debes ut fortis sis de Deo. Vel ita ab illo loco, Venite, et est ibi vox Domini; et agit de his ad litteram, quae in adventu Christi acta sunt. Quasi dicat: Dedit vocem. Et est illa vox: Venite et videte opera Domini, horum verborum non mutatur sensus. Quae posuit super terram, quasi signa ad convocandum errantem populum ad viam veritatis, quae erant prodigia, quasi porrodicia, id est futurae novitatis indicia, ut de partu Virginis, et de stella, et de pace nimia, et de caeteris; auferens. Ecce opera et prodigia, quod ipse est, auferens bella, ad litteram, usque ad finem terrae, quia tunc temporis pro praesentia ejus orbis pacatus fuit, quia arcum conteret et confringet arma, et scuta comburet igni, haec omnia in adventu Christi ad litteram fuerunt; secundum illud: Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces (Isa. II) . Si ergo combusta sunt arma, vacate, o homines, a bellis, non habentes unde pugnetis. Et videte, id est intelligite quoniam ego sum Deus, non ille qui vos deludebat; non etiam vos ipsi, sed ego qui feci et reficio vos. Non ergo de vestris operibus extollamini, quia exaltabor in gentibus quando convertentur ad fidem, et postquam plenitudo gentium intraverit (Rom. XI), exaltabor in terra, id est in Judaea. Gentes sunt mare propter idololatriam. Ergo licet dicere quod

VERS. 11.-- « Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob. »

Dominus virtutum nobiscum est, et susceptor noster est Deus Jacob, scilicet qui facit vincere Christianum populum per Jacob signatum, licet sit posterior.

Collatio In Psalmum XLV « Deus Noster, » Etc.

Titulus a LXX, Pellicano et Pratensi, pro occultis interpretatur. Hieron. et interpres pro Cajetano, pro juventutibus et pro juvenculis transtulerunt. Munsterus et Sanctes dictionem Hebraicam reliquerunt ALAMOTH, quasi sit instrumentum musicum. Hebr. est anceps ALAM, significat abscondit, et ALMUTH adolescentiam, licet varientur punctorum notulae quando scribuntur. Et ad secundum significatum alludit D. Hieron. Sensus tamen eodem recidit; tractat enim psalmus de initio nascentis Ecclesiae, quasi de ejus juventa, occultis et internis Spiritus sancti incrementis roborata.

VERS. 1.-- Deus, noster refugium. Faber affirmat ex Hebr. debere dici, Deus, nostrum refugium, quia dicit Hier. Deus nostra spes. In Hebr. habetur LANU, id est nobis; quod potest respicere aut Deum, aut spem, ad sensum exigui momenti.

In tribulationibus quae invenerunt nos nimis. NIMITZA potest esse futurum, quomodo accepit Sanctes, reddens inveniemus, scilicet auxilium validum in Deo, ut verbum illud non respiciat tribulationes. Vel potest esse NIPHAL quod vocant, et tunc significat juventus ut possis referre ad Deum, vel ad tribulationes supplendo relativum, ut fit passim Hebraeis. Quasi diceres: In tribulationibus, quibus inventum est valde. Sed ut clarior esset sententia, dixerunt LXX, quae invenerunt nos nimis, vel quibus inventi sumus nimis, singularis loco pluralis: quod non est extraneum. Hebr. aut MEOD, quod significat vehementiam, teneat locum quasi substantivi, ut intelligas in tribulationibus inventam, vehementiam: hoc est quae nos vehementer premunt. Sive ergo vertas, quod Deus est nostrum auxilium, et valde opportunum in tribulationibus ut plures reddunt, sive quod sit adjutor in tribulationibus, quae nimis nos angunt, utrobique digna et sana est intelligentia.

VERS. 4.-- Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Interpretes, ut apparet, legerunt verbaliter QUIDESCH, id est sanctificavit, et MISSCHANO, id est tabernaculum suum. Nam Hebr. nunc legunt QUEDOSCH MISSKENE ELION, id est sanctum tabernaculum Altissimi. Ut sensus sit: Fluminis impetus seu divisiones; vel rivuli laetificant sanctum, subaudi locum, juxta Munsterum, tabernaculorum Altissimi.

VERS. 8.-- Quae posuit prodigia super terram. Hieronymus, solitudines, sive, ut alii volunt, desolationes in terra. Dictio in Hebr. est anceps a radice SCHAMEM, desolatus est, vel SCHAMAM, admiratus est. Illa tamen prodigia sunt solitudines terrae, id est terrenorum affectuum, quos Christus adventu suo proculcavit, ejiciendo principem hujus mundi foras.

VERS. 9.-- Scuta comburet igni. Hebr. AGALOTH, plaustra vertunt. Quia vero AGAL, significat rotundum, et tradunt particulam hic positam notare plaustra, ob rotunditatem, cur non simili ratione, poterunt LXX vertere scuta, quae etiamnum in orbem ducuntur? Maxime utrumque reddideris, innuitur apparatus bellicus, quem indicant aut plaustra, aut scuta.

Chapter 52 of 157