Skip to the text

Psalmus XXXVIII

Psalmi Titulus: « In Finem Canticum David Pro Idithun. »

Dixi. Titulus. In finem canticum David pro Idithun. Legitur in Paralipomenon quod arca Domini reducta a Philisthaeis, David ante eam constituit cantores quatuor millia, et totidem janitores, quibus praefecit filios Core, cantoribus vero praeposuit ducentos octoginta et octo viros, inter quos fuerunt Asaph, Eman, Ethan et Idithun, quorum nomina Esdras frequenter posuit in titulis, tum pro honore mysterii, tum propter nominum interpretationes, per quas subjectorum psalmorum intellectus panduntur, sicut hujus psalmi aperitur sensus. Per hoc nomen Idithun, quod interpretatur transiliens eos, id est remanentes in mundo, haerentesque terrenis, de quo transiliente agitur hic. Docet enim psalmus iste a dilectione saeculi ad Dei legem, et inde ad aeternitatem mente transilire. Et quia hoc jocundum est menti, et si grave sit carni, ideo bene in titulo apponitur canticum. Et est sensus: Canticum istud dicitur canticum, quia hic est mentio de aeterna beatitudine, pro qua jucundum est menti transilire, et si grave sit carni, dirigens nos in finem, id est in consummationem, est David prophetae. Et est Pro Idithun, [Gl. int.] id est, de transiliente. Intentio. [Cassiod.] Monet hic psalmus inter blasphemos et iniquos linguae continentiam servare, certamina et rixas comprimere. Hoc enim silentium multum est utile. Modus. Tripartitus est psalmus primo agit de continentia linguae inter blasphemos et contumeliosos. Unde et optat noscere finem, ubi haec non sunt mala. Secundo dixit quomodo omnes sunt sub vanitate et casu. Unde apponit se exspectare Dominum petens liberari, ibi, verumtamen in imagine. Tertio inter tot mala saeculi petit sibi Deum adesse, et peccata dimitti, ut prospero fine exeat, ibi, exaudi orationem meam. [Aug.] Transilitor autem iste, terrenis abdicans illecebris, de bona opinione semper contrahit invidiam iniquorum et calumniam. Unde deliberat inter malos tacere, ne quid dicat male, ita incipiens:

VERS. 1.-- « Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. »

Dixi, [Cassiod.] id est, in corde deliberavi, ubi sapientes prius deliberant, quam loquantur. Ideo prius deliberat quia grave hoc est quod incipit. Quid sit illud exponendo subdit: Custodiam. Hoc dicit [Aug.], quia forsan lapsus jam fuerat in lingua, vias, id est actiones et verba. Vias dico jam meas, [Cassiod.] id est bonas. [Hier.] Ideo custodiam ut non delinquam per fatua vel otiosa 84 in lingua quod est difficile. [Aug.] Non enim frustra est lingua in udo quia facile labitur. Perfectus est ergo vir qui non peccat in lingua (Jac. III). Lingua dico jam mea, [Gl. int.] id est mei juris.

VERS. 2.-- « Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. »

Posui ori meo, [Aug.] quasi dicat postquam transivi terrenas delectationes, et ea verbis bonis contraho invidiam et calumniam, sufficit mihi intelligentia coram Deo, ne loquendo dem aditum calumniosis, in quo saepe fit perturbatio, ut dicantur non dicenda, contra quod melius remedium est silentium. Unde hic ait, posui ori meo custodiam, quasi dicat, dxii: Custodiam et posui ori meo custodiam, ne incongrua exirent. Posui, custodiam, non propter studiosos, et audire paratos, sed cum consisteret, scilicet cum mora, quasi dicat, hoc feci cum maxime opus esset. Peccator, scilicet qui non percipit ea quae sunt spiritus Dei, et calumniatur: hujusmodi, turgidis calumniosis litigiosis, nil dicendum est, ut et agnus, scilicet Christus sine voce coram tondente se siluit, qui etiam audire paratis multa discipulis, postea dicenda reticuit. Consisteret dico adversum me, quaerens calumniam, a quo transiliente peccator decipitur per silentium, non valens eum verbis tenere. Unde sequitur:

VERS. 3.-- « Obmutui, et humiliatus sum: et silui a bonis, et dolor meus renovatus est. »

Obmutui, [Hier.] quasi dicat: Posui custodiam, usque eo quod obmutui, id est penitus tacui, et humiliatus sum. Hoc dicit ut purum intelligas silentium, non dolosum. Vel humiliatus sum, [Hier.] id est improperia ab eis sustinui, [Cassiod.] et silui a bonis annuntiandis. Vel a bonis hominibus, pro porcis et canibus, quibus sanctum non est dandum, neque margarita mittenda (Matth. VII). Tacuit ergo bonis ne doceret contemnentem, qui causam contentionis quaerit, [Aug.] et ita dolor meus, quem passus est in loquendo, a quo quievit in silentio, renovatus est. Inde est ei dolor, quia negat conservis cibaria verbi. Et ideo

VERS. 4.-- « Concaluit cor meum intra me: et in meditatione mea exardescet ignis. »

Cor meum concaluit intra me, [Cassiod.] id est ex omni parte caluit igne Dei, id est amore coelestium. Et hoc intra me, [Alcuin.] id est in ratione, ut de coelestibus cogitaret. Et nota quia prius intra cogitavit, quam extra exiret, loquendo vel concaluit intra me, [Cassiod.] id est interna gratia Spiritus sancti; et in meditatione mea, id est in consilio. Hoc dicit ne insanus videretur aestus ejus exardescet ignis dilectionis.

VERS. 5.-- « Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum. »

Locutus sum. [Cassiod.] Dixit se intus cogitasse. [Alcuin.] Hic dicit se extra esse locutum, quasi dicat postquam intra me cogitavi, etiam in lingua mea, id est transilientium locutus sum, [Aug.] non auditori erudiendo, [Cassiod.] sed exauditori Deo, a quo intus audio quod est malis invitus silui, sed Domino locutus sum, aestu charitatis agente. Quid locutus sum? istud scilicet notum fac mihi, Domine finem meum, [Aug.] id est Christum, qui est finis noster, id est consummatio ad justitiam in praesenti, et in futuro ad coronam.

VERS. 6.-- « Et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. »

Ut etiam fac notum numerum dierum meorum quis est, [Aug.] quem volebat scire non desiderio hujus vitae, [Cassiod.] sed desiderio Christi ut appareat si ejus adventum poterit videre, quem antiqui Patres magno desiderio cupierunt videre. Unde: Multi reges et prophetae voluerunt videre quem vos videtis, etc. (Luc. X). Inde Simeon ille senex clamabat putas, videbo? etc. (Luc. II.) Inde etiam ante natale Domini illae antiphonae cantantur in persona antiquorum Patrum, [Cassiod.] scilicet, O Adonai, O Sapientia, etc. [Aug., Alcuin.] Ideo volo scire numerum, ut sciam quid desit mihi ad vitam, ante Christi adventum, ante quem multum deest ad vitam, quia ante eum sunt veteres dies Adae, qui ducunt ad mortem, et non nova generatio quae ducit ad vitam. Unde sequitur:

VERS. 7.-- « Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tanquam nihilum ante te. »

Ecce. [Gl. int.] Quasi dicat: An deest aliquid? utique; quia ecce dies meos, vel veteres, [Cassiod.] id est breves et inanes posuisti pedes meos, et substantia mea, quae Adam peccante damnata est tanquam nihilum est ex se, quia cito transit, et quandiu est, nihil est, [Cassiod.] actus quidem boni aliquid sunt, quia vitam conferunt. Nihil est dico, et hoc ante te qui vere vides, [Cassiod.] quasi dicat: Et si actus transilientis aliquid sunt, substantia tamen nihil est ante Deum.

VERS. 8.-- « Verumtamen universa vanitas: omnis homo vivens. »

Verumtamen. [Cassiod.] Videns iste adventum Christi, quem petierat videre, et nondum habens bonum aeternum, redit ad infirmitatem suam, quam habet inter virtutes, dicens: Magna sunt quae diximus et credimus, sed tamen nondum est illud aeternum; sed universa sunt vanitas pro mutabilitate. Et quia mutabilia et transitoria sunt, ecce iste desiderans aeterna, exprobrat humanae vitae cui subest. Quod ideo dicit, ne quis putet sanctos a tentationibus alienos. [Gl. int.] Et ad hanc vanitatem pertinet homo, non Deus, non Spiritus omnis, [Hier.] id est et bonus et malus. Si enim malus est, in saecularibus vanus est. Si vero bonus, ei cum Christo volenti esse vana est haec vita. Homo dico vivens in hoc mundo.

Aliter totum ab illo loco, obmutui, vel, obsurdui. Et dicit iste transiliens se tacuisse, bona, dum timet ne loquatur mala. Ego silui, [Aug.] id est tacui etiam bona conversis, dum timeo ne loquar mala. Et quia non erogo pauperibus talentum mihi creditum, non committit mihi dives Dominus. Et hoc est, obsurdui. Alia littera, id est coepi a Deo jam non audire; positus enim est inter divitem Deum, et pauperem hominem. Intercurrit transiliens inter Deum et hominem, ut a Deo accipiat, et homini distribuat Domini sui pecuniam. Sed dum timet esse prodigus et dissipator fit avarus dispensator, aliis non erogando (Matth. XXV). Et ideo subtrahitur ei a Domino, hoc iste confitetur se passum, docens nos cavere hoc non imitari. [Aug.] Si autem piger iste damnatur, quia non erogat, quid ille patietur, qui per luxuriam consumit? Et sic humiliatus sum a Deo, non humiliavi me. Et ita, dolor meus renovatus est, dolet tacuisse dicenda; quia vidit mala, ideo tacuit etiam bona et bonis, unde, scilicet quia tacuit. Zelus domus Dei comedit cum (Psal. LX), id est amor proximorum quibus tacuit angit eum. Unde sequitur: concaluit cor meum intra me. Coepit inquietum esse cor, videns hinc inde esse pericula. Et in meditatione mea exardescet ignis, id est aestuatio, dum in utroque video esse pericula, et in hac fluctuatione dicendi et tacendi inter fluctuosos et calumniosos, et audire paratos in hoc aestu locutus sum in lingua mea, id est, quaesivi meliorem locum, ubi haec non patiar, scilicet finem, id est vitam aeternam. Et hoc est: Notum fac mihi, Domine, finem meum, [Gl. int.] quasi dicat: Etsi multa transivi, restat adhuc finis ubi non sunt scandala; et numerum: Ecce quasi noto fine plus desiderat et omnia transilit; desiderat enim de fine perfectius cognoscere. Et hoc est, fac mihi notum numerum dierum meorum. [Aug.] Hic est numerus sine numero, qui numerus dierum est vere, et non transit. Numerus vero dierum qui modo sunt, non est vere transilienti; haerenti autem esse videtur. Ut sciam quid, id est quantum desit hic in praesenti, mihi; unde humilior est homo, qui haec novit. Ecce mensurabiles quasi dicat noto fine, et diebus qui sunt, attendit ad haec temporalia quae relinquit, et comparat invicem. Quasi dicat aliquis: Cur dixisti illos dies esse tanquam et isti temporales dies non sint? Quid enim de istis diebus transitoriis sentis? [Gl. int.] Ecce mensurabiles posuisti dies meos, qui dederas immensurabiles, si homo perstitisset. Vel, veteres, alia littera: [Aug.] Posuisti dies meos, quia corrumpuntur corpora peccato et poena. Et substantia mea tanquam nihilum est ante te, id est qui vidit nihil esse hanc substantiam, ante te videt, ubi oculi tui sunt, videt, non ubi humani, id est tuae visioni concordat. [Alcuin.] Vel substantia mea tanquam nihilum est ante te, id est contuitu illius, quae ante erit. [Aug.] Verumtamen, quasi dicat, quamvis tanta transilivi, quamvis aeternis inhio, verumtamen, dum hic vivo, ubi tot scandala sunt, ubi tentatio est, universa vanitas est omnis homo vivens, et transiliens, et haerens, id est ad universam vanitatem adhuc pertinent, quia omnia sub sole sunt vanitas, sub sole est omne visibile. Invisibilia autem non sunt sub sole, id est fides, spes, charitas. Hic habet Idithun ultra solem, cujus conversatio in coelis est (Philip. III). Vel ita, licet mensurabiles sint dies, licet substantia nihil sit, verumtamen universa vanitas est omnis homo vivens, id est, universa vanitas est in rationabili creatura, quae secundum diversos universam vanitatem appetit, de hoc gemit iste, sicut in superna, id est supernorum amorem inardescit. Vel ita, licet substantia nihil sit, verumtamen omnis homo vivens, [Gl. int.] quasi jucunde in mundo, cui servit, est universa vanitas, ipsa vanitas est, non modo vanus. Et dicitur hoc per exaggerationem.

PARS II. Διάψαλμα. VERS. 9.-- « Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur. »

Verumtamen. [Cassiod.] Secunda pars est hic, ubi dicit quomodo omnes sub vanitate et casu sint. Unde opponit se exspectare Dominum, et petit liberari, quasi dicat: Quamvis ita studeat homo vanitati, verumtamen homo pertransit, [Alcuin.] id est cito transit in imagine, id est comparabiliter imagini speculi, quae cito vanescit. Unde Job: Homo quasi flos egreditur et conteritur, et fugit, etc. (Job XIII). Vel ita: Licet studeat vanitati, tamen pertransit homo. Hoc non mutatur. Ipse dico positus in imagine Dei, id est in ratione et ita mirum, quod hoc non retrahit eum a vanitate sed frustra, quasi dicat: Homo positus est in imagine Dei, sed tamen conturbatur, [Cassiod.] id est a puritate mentis in actibus saeculi deducitur, quia cum labore et miseria terrena appetit. Et hoc frustra, id est inutiliter, quia omnia transeunt. Aliter secundum aliam litteram, quae est: Quanquam in imagine ambulet homo, tamen vane turbatur. Et est: Homo est vanitas, [Aug.] tamen ambulat in imagine Dei. Et quanquam in imagine, scilicet Dei, id est in ratione, ambulet homo, quae est ultra solem et veritas, quia invisibilia et vera bona appetit; tamen turbatur vane, id est in vanis desideriis, [Cassiod.] scilicet de victu et veste, et hujusmodi.

VERS. 10.-- « Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. »

Thesaurizat, [Aug.] quasi dicat: Inde est vana conturbatio, quia thesaurizat. [Cassiod.] Ecce de caeteris vitiis elegit propheta avaritiam ad ostendendum quod intendit. Ipsa enim est radix omnium malorum, et ignorat cui congregabit ea. [Aug.] Nescit enim si filius possidebit qui et transit.

VERS. 11.-- « Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est. »

Et nunc quae est. [Aug.] Visa hac vanitate a qua transilivit et respiciens veritatem ad quam se extendit, quasi in medio positus ait ergo: Et nunc postquam tanta transilui quae est exspectatio mea, id est finis meus, unde supra dixit: Notum fac mihi, Domine, finem meum, exspectatio dicit, [Cassiod.] quia nemo hic perfectus est nonne Dominus qui est super omnia? id est Christus, quasi dicat: Mea exspectatio est exspectatio primi adventus Christi, vel secundi. Quae dicitur exspectatio, quia cum mora est, et quia interim multa sustinet et substantia mea, quasi dicat: Vere, o tu Domine, es exspectatio, id est quia substantia mea apud te considerata, [Alcuin.] id est secundum quod erit in futuro, quando etiam impassibilis et immortalis est; vel ita: Substantia mea apud te est, id est quia praevideo substantiam meam, dicit David, apud te futuram per unionem personae, est, vel ita substantiam dicit, non illam actualem ab Adam contractam, sed bonae conscientiae 85 possessionem. Et hoc est substantia mea, non illa vetus Adae, sed purae conscientiae possessio, qua interior homo sustentatur et pascitur. Est apud te, non in saeculis nostris; [Aug.] sed ante Deum cui placet. Vel ita: Substantia mea apud te est, id est ad te tendens, jam incipit aliquantulum esse. Sed quia nemo sine peccato est, quantumcunque transilierit, peto,

VERS. 12.-- « Ab omnibus iniquitatibus meis erue me; opprobrium insipienti dedisti me. »

Erue me ab omnibus iniquitatibus meis. [Aug.] Vel sic continua: Te exspecto, ideo erue me ab omnibus iniquitatibus meis, quia multae sunt, etiam justo. Ab omnibus, dico, scilicet non solum ab eis quae transilivi, ne revolvar in ea, sed ab omnibus omnino, ita sentire non impedit perfectionem, sed facit. Imperfectus enim est homo, qui nondum accepit quod optat; perfectus tamen quia scit hoc ipsum quod desit sibi. Opprobrium insipienti, quasi dicat: Et quia sic ago, opprobrium, etc., vel sic junge, ideo debes eruere, quia dedisti me opprobrium insipienti, [Cassiod.] id est stulto. Stultus qui remanet in vanitate, quos bonis moribus esse cognoscit, irridet: contra quem.

VERS. 13.-- « Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti; amove a me plagas tuas. »

Obmutui. [Alcuin.] Habitus opprobrio, tacui; non egi contentiose contra eos, et non aperui os meum, id est non egi murmure contra Deum. Et hoc a te, quoniam tu fecisti me talem, dans mihi patientiam, et quia talis, amove a me plagas tuas. [Gl. int.] Vel sic junge, erue ab iniquitate peccati, et etiam, amove a me plagas, id est passionem et mortem: quod potes, quia fecisti eas. [Cassiod.] Et hoc est quod sequitur: tuas, id est a te factas. Et necesse est ut amoveas, quia defeci. Et hoc est:

VERS. 14.-- « A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus; propter iniquitatem corripuisti hominem. »

A fortitudine enim manus tuae, [Alcuin.] id est forti potentia tua ego defeci in hoc in increpatione, quibus humanum genus increpuisti: quod tamen ex merito nostro est, quia est propter iniquitatem nostram. Dico increpationibus, quae tamen sunt ad correctionem, quia per eas corripuisti hominem. Aliter enim iniquitas incurata permaneret. [Cassiod.]

Aliter ab illo loco; obmutui, et legitur ibi alia littera, videlicet obsurdui, [Hier.] quasi dicat: Dedisti me opprobrium insipienti, ad cujus convicia, ego obsurdui et non aperui os meum, [Gl. int.] id est nec conatus sum loqui, quia frustra loquerer, cum illi sint incorrigibiles, et quam tu fecisti. Amove a me plagas tuas, [Aug.] id est flagella tua, id est quia fecisti me, noli me exterminare, tantum cede ut proficiam, non ut deficiam, tantum tonde ut producar, non ut comminuar. Quasi dicat: Ille qui creavit, ille recreet. A fortitudine, quasi plagas amove. Plagas dico, graviter illatas. A fortitudine manus tuae [Cassiod.] ego defeci in arguitionibus, alia littera, [Aug.] id est cum arguis me defeci. Arguere autem tuum est propter iniquitatem erudire: Unde sequitur: Propter iniquitatem. Quasi dicat: Quia defeci, arguis; sed non sine causa est quod defeci et infirmus sum, imo propter iniquitatem. Et in hoc, erudisti hominem. Alia littera, non damnasti, quasi tua argutio, et poena est et gratia. Unde alibi, qui fingis dolorem in praecepto (Psal. XCIII) ; id est formas dolorem meum, quem intulisti. Dolor enim alius informis, alius formatus: Informis, qui non emendat hominem; formatus vero est, qui eruditionis formam praestat; et talis dolor est praeceptum, id est vicem et imaginem praecepti habet, quia docet a malis exire.

VERS. 15.-- « Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus; verumtamen vane conturbatur omnis homo. »

Et tabescere: Eruditionis modum ostendit, [Alcuin.] quasi dicat: Adeo corripuisti hominem, quia fecisti tabescere animam ejus, id est siccatam ab humore virtutum et cognitionis Dei, sicut araneam, quae texit inanem telam: sic et iste inaniter laborat in congregatione temporalium; vel sicut araneam, quia sicut aranea egestione viscerum, unde telam texit moritur, [Cassiod.] ita et homo, dum extrahit a se iniquitatem, moritur. Vel in bono potest accipi. Aranea enim corpus tenue habet, nec in terra, sed in alto stat, telas egestione viscerum texit; sic anima hominis conversi et afflicti deserit terrena, stans in alto coelestis conversationis, et subtiles operationes perficit, timore Dei tabefacta, id est humiliata. [Aug.] Vel ita comparatur homo araneae, quia sicut aranea, tabidum quiddam est et infirmum, sic anima hominis infirmitate et humilitate eruditur, ut non de se praesumat, qui displicuit fortitudine et superbia. Et hoc est: Ita erudisti, quia tabescere fecisti animam ejus sicut araneam, id est fecisti ut anima tabesceret, id est infirma fieret, per humilitatem deposita superbia, quasi aranea, qua nihil est tabidius, quae leniter tacta digito deficit; haec infirmitas bona est, sicut superba fortitudo, ante erat vitium. Verumtamen vane conturbatur omnis homo, [Cassiod.] quasi dicat: Licet homo sit correctus, licet increpetur, licet tabefiat, verumtamen omnis homo vivens in incerto, [Aug.] vane conturbatur, id est humana infirmitate vanis rebus confunditur. [Cassiod.] Ab hac vanitate nemo excipitur, nisi qui Deum pura mente contemplatur.

PARS. III. Διάψαλμα. VERS. 16.-- « Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrymas meas. »

Exaudi. Et est hic diapsalma. [Cassiod.] Tertia pars ubi inter tot mala saeculi petit sibi Deum adesse, et peccata dimitti, ut prospero fine exeat, quasi universa vanitas sint. [Aug.] Inter haec ergo positus transiliens, jam in superioribus spe agens, inquit, exaudi. Vel ita continuat. [Alcuin.] Haec sunt vana, sed quia ego ista nec peto, nec pro eis tristor, exaudi, Domine. Quanto plura vovit iste, tanto plus supplicat. Orationem meam oratio est, quando vota Deo pandimus et deprecationem meam. [Cassiod.] Deprecatio est frequens supplicatio, ab imo cordis. Sed ne putes eum tantum verbis orare, addit et Lacrymas, quae violentae sunt in precibus ad movendam misericordiam. Et hoc est, quod sequitur, auribus percipe lacrymas meas, [Aug.] licet enim tot transilivit iste, habet tamen quod fleat, quia abest quod desiderat, quia crebrescunt scandala, abundat iniquitas, refrigescit charitas (Matth. XXIV).

VERS. 17.-- « Ne sileas; quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei. »

Ne sileas. [Aug.] Quasi dicat: Oro, deprecor, o Domine, ne sileas, id est fac ut audiam te, [Cassiod.] quia occulte loquitur Deus in corde fidelis: Salus tua ego sum (Luc. II) , quam vocem iste optat, Vel, ne sileas, id est dic mihi: Remissa sunt tibi peccata tua, vel, ne sileas in futuro, id est dic mihi: Venite, benedicti, etc. (Matth. XXV). Ne sileas, quoniam ego jam sum apud te spe, [Aug.] sed adhuc advena vel inquilinus, id est non habens hic sedem, quia hinc transiturus ad aeterna, ubi non ero inquilinus; et sum peregrinus, subaudi apud te, quia quidam sunt peregrini cum diabolo, id est mali quidam vero cum Deo, cum quo sunt spe non re, quandiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V) sicut omnes patres mei, qui migraverunt ad vitam. Constat ergo idem de me. [Cassiod.] Vel ita: Ne sileas, quoniam ego sum advena apud te, id est non in diaboli civitate maneo, sed in tua sum receptus, de Babylonia ad Hierusalem sum translatus, meum regnum pro tuo desero. Et peregrinus, non eligens mihi sedem hic, quia ibi mihi patria, non hic. Sicut omnes patres mei: hoc dicit, ne quis ab hac conditione putetur exceptus.

VERS. 18.-- « Remitte mihi, ut refrigere priusquam abeam; et amplius non ero. »

Remitte. [Cassiod.] Hic sibi petit dimitti ut certus ad judicium perveniat, [Aug.] quasi dicat: Et quia migraturus sum restat hoc petere, remitte, etc. Vel ita junge: Quia sum apud te, ideo, remitte mihi, qui curis uror, ut refrigerer per misericordiam, quia habet aestus vitiorum, unde dicit: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus., etc. (Matth. VI). Refrigerer, dico, priusquam ab hac vita abeam, [Aug.] ne cum peccatis eam. Dico remitte, et alioquin, id est, si non remittis ut refrigerer, ego ibo de hac vita; et jam non ero amplius in vero esse quod est cum Deo.

Collatio In Psalmum XXXVIII: « Dixi: Custodiam. »

VERS. 3.-- Obmutui et humiliatus sum. Pro secunda particula in Hebr. legitur, DUMIIAH et vertunt silentium, ut sit, obmutui silentio. Quia vero radix DAMAH aut DIMACH, praeter alia significat oppressit, non absurde dixerunt LXX humiliatus sum, pro obmutui humiliatione.

VERS. 7.-- In meditatione mea exardescet ignis. Hic philosophatur Faber, quod ex Hebr. aptius ad vehementiam dicitur, in meditatione mea succensus sum igni, cum tamen ad ipsissimam litteram, (ut ita loquar), Hebraice nunc habeatur BAAGIGI TIBEAR ESCH, in meditatione mea exardescet ignis. Nec obstat quod Hieronymus negligens cacozeliam translationis verterit ad eum modum quem legit Faber. Ignorabat tamen Hieronymus se talem habiturum prophetam, nisi legerit Hieronymus sub prima persona EBEAR, cujusmodi saepe numero deprehendimus factitatum.

VERS. 6.-- Ut sciam quid desit mihi. Subscribit omnino Hieronymus. Caeteri transferunt, quam brevis temporis ego. Palam est HADAL significare desiit et HADEL significare HELED, id est durationem, transpositis litteris lamed et dalet. Unde nisi Septuaginta dixissent τί ὑστερῶ ἐγῶ poterat suspicari vitio scribae factum esse, desit a deesse, pro desiit, a desino. Verum dies nostros breviter desinere, et nos illis velociter currere, satis consonant et conveniunt. Et Chaldaeus ac Nebiensis dixerunt, ut sciam quando deficiam.

VERS. 11.-- Opprobrium insipienti dedisti me. Hebraei legunt, ut apparet, contrarium sensum, opprobrium stulto ne ponas me AL TESIMENI; videtur repugnantia in verborum sono; sed ubi desiderium introspexeris peccatoris, ad Deum conversi, efflagitantis toto affectu ab omnibus iniquitatibus eripi, ob quas sensit se traditum insipientis cacodaemonis opprobrio, invenies quod confiteatur se ante poenitudinem remordente conscientiae stimulo insipienti datum, id Deo permittente, ut tyrannide inimici cognita, resipisceret, et deinceps Deum precaretur, ne ad vomitum redeundo, tradatur rursus opprobrium insipienti, et diabolicis illusionibus, ut in summa sit dicere: Ab omnibus iniquitatibus meis erue me; et Deo ante omnia idipsum deprecari, quia propter peccata mea, juste insipienti opprobrium dedisti me. Sed, bone Deus, si deinceps me praeserves a peccato, secure potero dicere: Opprobrium stulto ne ponas me. Quod si videar tibi Scriptura torquere repugnantem, simile proferam ex Hieronymo in libello De optimo genere interpretandi; et in Commentario ad cap. Isa. VIII. In priori quidem multis argumentis volens demonstrare, boni interpretis officium: ut apertissime doceat verum translatorem non debere dormitanti litterae servire, et putida verborum cacozelia torqueri, inter alia adducit testimonium LXX, Isa. VIII, quod videtur ex diametro pugnare Hebraicae veritati, apostolo Paulo itidem et Petro. « Namque apostolus Paulus ad Romanos nono, exemplum sumens de Isaia: Ecce, inquit, ponam in Sion lapidem offensionis, et petram scandali, discordat a translatione Veteris et tamen cum Hebraica veritate concordat. In Septuaginta enim contrarius sensus est: Non ut lapidi 86 offensionis occurretis, nec ut petrae ruinae, cum apostolus quoque Petrus Hebraeis Pauloque consentiens, ita posuerit: Incredulis autem lapis offensionis et petra scandali (I Petr. II) . Ex quibus universis perspicuum est apostolos et evangelistas interpretatione veterum Scripturarum sensum quaesisse, non verba; nec magnopere de ordine sermonibusque curasse, dum intellectui res pateret. » Haec Hieronymus. Ubi pervides in LXX esse negationem, et in Hebraica veritate esse affirmationem, quae sunt contradictoria. Tamen quae hic non conciliavit, in commentariis ad cap. Isa. VIII, ad concordiam reduxit: Ait enim: « Unde praecipitur eis ut Dominum audiant, et ipsum solum timeant. Si enim in ipso confisi fuerint, habebunt eum in sanctificationem, et non impingent quasi in lapidem scandali, et quasi in petram ruinae. De hoc loco et Apostolus sumit testimonium, quod Christus Judaeis factus sit in scandalum, gentibus autem in stultitiam (I Cor. I). Et rursum: Israel sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus legis, offenderant in lapidem offensionis: sicut scriptum est: Ecce ponam in Sion lapidem offensionis, et petram scandali. Omnis qui credit in eo non confundetur (Rom. IX) . En cernis ista duo pugnare: Erit vobis in lapidem offensionis, et petram scandali: Et non ut lapidi offensionis occurretis, neque et petrae ruinae. Sed quando intelligitur, si in ipso confisi fueritis, non ut lapidi offensionis occurretis, jam omnia concordant. Ita ad propositum nostrum: Si ab iniquitatibus meis eripuerit me Dominus, non est quod tradar in opprobrium insipienti. Si vero peccata amplector, consequens est ut tradar in opprobrium insipienti. » Denique cum negatio et Dei nomen nihil distent, si nude scribantur, cui non potuerunt LXX legere EL, id est Deus, et non , AL, id est non, ut sit: Opprobrium Deus insipienti dedisti me, quanquam Deus non exprimatur.

VERS. 16.-- Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus. Hieronymus et ferme caeteri, pro aranea ponunt tineam sensu haud alieno, licet dictiuncula ASCH significet quoque araneam sive araneum, ut vertit Pellicanus, et versio ex Chaldaeo habet. Sed quid est quod ubi habemus animam ejus, alii dicunt desideratum, desiderabilia, pretiosum? Munsterus nonnihil de suo addidit, expetibile robur ejus. Certe si perpenderimus animae dignitatem, et quanti eam facere debeamus, non est quod aucuperis litteras et syllabas, dum sententiam tenes. Secus dicunt Chaldaeus Paraphrastes et Nebiensis: Hic, carnem ejus; ille, cujus corpus fractum est. Verum sequamur LXX, si unitatem diligimus.

Vane conturbatur omnis homo. Nec in Graeco, nec in Hebraeo legitur conturbatur. Et tradit Hieronymus ad Suniam et Fretellam esse de editione quam vocat κοίνην additum fuisse sub veru in LXX. Nec tamen continuo colligas eradendam esse, meminisseque debemus quod in eodem tractatu dicit: « Et quaeso vos, ut hujusmodi ineptias et superfluas contentiones, ubi nulla est sensus mutatio, declinetis. »

VERS. 18.-- Remitte mihi, ut refrigerer. Hieronymus: parce mihi ut rideam. Caeteri, avertere a me seu desine aut declina, et roborabor. De primo, concordia inter remittere, parcere, et id genus, claret. De secundo, ridere, roborari, non longe sunt a refrigerio: quod sub aliis verbis dicit Munsterus, desine a me, ut vires recuperem, et si vocula Hebraica BALAG significet confortare, ridere, refrigerare, juxta vocabularium academiae Complutensis. Quasi vero non consolidatur corroboraturque in homine in uno, qui, remisso crimine, gratiae coelestis oleo et refrigerio divinae misericordiae gaudet.

Chapter 45 of 157