Psalmus XXIII
Psalmi Titulus: « Psalmus David In Prima Sabbati. »
Domini est terra. Titulus: Psalmus David, in prima Sabbati. Prima Sabbati dicitur dies prima post Sabbatum. Hebraei namque propter dignitatem Sabbati omnes dies alios appellant nomine Sabbati, dicentes primam Sabbati, secundam Sabbati, et deinceps, sicut gentiles dies appellabant nominibus planetarum, dicentes diem Lunae, diem Martis, diem Mercurii, etc. Christiani vero dies appellant ferias, eo quod omnibus diebus a servili opere, id est a peccato cessare debemus. [Cassiod.] In prima autem Sabbati, mundus conditus est, et lux divisa a tenebris rebus confusis, atque informibus accipientibus formas, et in eadem die Christus depositis mortalitatis tenebris, clarificatus est, et homo depulsa peccatorum caligine, restauratus per Christi resurrectionem. [Aug.] De hac clarificatione Christi, et hominis reparatione, agit hic psalmus. Et est sensus tituli: Psalmus iste est David qui hic loquitur in persona sua, vel Ecclesiae. Psalmus dico, agens de clarificatione Domini, et hominis reformatione, quae facta est in prima Sabbati, [Cassiod.] quae Dominica dicitur: eadem quae dies fuit prima in primordiali rerum conditione. [Alcuin.] Intentione monet victorem Christum cum triumpho suscipere [Cassiod.]. Modus talis; tripartitus est psalmus. Primo dicit totum orbem esse Dei, ut sicut nullus ab ejus imperio, ita nec a fide ejus sit alienus. Secundo determinat quibus virtutibus praediti sint in Ecclesia, ibi, quis ascendet. Tertio, superstitiosos avocat a pravitate, ut patulis cordibus Christum recipiant, ibi, attollite portas. Propheta itaque a simili praeconis, qui post triumphum totam terram clamat esse victoris resurrectionis Christi gloriam attendens, ait:
VERS. 1.-- « Domini est terra et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. »
Domini, id est Christi, qui est Dominus dominantium, est terra, [Cassiod.] id est, Ecclesia fructifera. Haec est terra bona, super quam Evangelicum semen cecidit, et protulit fructum, tricesimum, sexagesimum, centesimum, et plenitudo ejus, id est omnia, quibus plena est Ecclesia, scilicet omnes sancti et charismata gratiarum. Et haec terra, id est Ecclesia, non est parva, sed est de toto orbe et de omnibus qui in eo sunt. Unde subdit, et ipsa est orbis terrarum, et in ea sunt universi qui habitant in eo. [Aug.] Cum enim clarificatus Dominus annuntiatur in fidem omnium gentium, tunc et totus orbis fit Ecclesia ejus, id est in toto orbe, et de toto orbe fit Ecclesia ejus. Et merito Ecclesia est Domini.
VERS. 2.-- « Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum. »
Ipse fundavit, [Aug.] id est firmissime stabilivit eam super maria, id est super omnes fluctus saeculi, ut eos superet, nec sibi noceant; et praeparavit eum orbe [Hier.] id est Ecclesiam, super flumina, id est super cupidos hujus saeculi. [Aug.] Ut enim flumina in mare fluunt, ita cupidi homines labuntur in saeculum, et hos etiam superat Ecclesia, quae victis Dei gratia cupiditatibus saecularibus ad recipiendam mortalitatem charitate paravit.
PARS II. VERS. 3.-- « Quis ascendet super montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? »
Quis ascendet. [Cassiod.] Secunda pars ubi determinat quibus virtutibus praediti sunt in Ecclesia; Quasi dicat: Orbis, id est Ecclesia, de toto orbe terrarum est Domini, non tamen ibi est, nisi innocens. Et hic dicit sub interrogatione, ut attentos reddat. Quis ascendet in montem Domini? etc. Vel ad littera possunt accipi superiora. Domini est terra, quam creavit, et plenitudo ejus, id est omnia quibus eam ornavit. [Hier.] Et non pars terrae tantum, imo, orbis terrarum, id est totus mundus, et, universi qui habitant in eo, id est omnes incolae ejus sunt Domini. Et merito, quia ipse super maria fundavit eum et super flumina praep., etc. [Alcuin.] id est statuit eam ne obruatur a mari, vel a fluminibus. Qui ascendit in montem, quasi dicat, [Hier.] orbis, et omnes ejus incolae sunt Domini, [Cassiod.] sed in monte justitiae ejus non est aliquis nisi innocens. Et ad hoc utitur interrogatione dicens, quis ascendet? [Hier.] quasi dicat magno nisu opus est. Quis hic ponitur pro raritate, non pro impossibilitate in montem Domini, [Aug.] id est in altam justitiam Domini, aut quis stabit post ascensum in loco sancto ejus super maria et flumina parato, [Aug.] id est quis permanebit meo quo ascendet? [Hier.] Quasi dicat: Pauci ascendunt, et pauciores permanent. Multi enim ascendunt, qui non perseverant. Deinde praemissae interrogationi respondet, dicens:
VERS. 4.-- « Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo. »
Innocens manibus, etc. [Alcuin.] Et dicit utique illum ascensurum et permansurum, qui est innocens ad proximum. [Hier.] Tribus modis, scilicet manu, id est opere, et corde, quod notat ibi, innocens manibus et mundo corde et qui est innocens in verbis. Et hoc est quod ibi ait, nec juravit in dolo, etc. et qui sibi ipsi innocens est. [Alcuin.] Quod ibi dicit, qui non accepit, etc. Quasi dicat: Quaeritur quis ascendet et stabit? ille utique, qui est innocens manibus, [Aug.] id est purus in operibus, quia per manus opera intelliguntur. Et qui est, mundo corde, id est mundus in cogitationibus, et qui non accepit in vano animam suam, id est qui non deputavit animam suam rebus non permanentibus et caducis, sed eam sentiens immortalem, aeterna desideravit. Et ideo non juravit in dolo proximo suo. Sicut enim simplicia, et non fallentia sunt aeterna, ita se praebuit proximo. [Alcuin.] Nil promittit, unde decipiat eum ne dum pejus faceret, permittit juramenta simplicia, et dolosa prohibet. Et nota quod non ait simpliciter, non juravit, sed non juravit in dolo. Ex quo datur intelligi quod permittit juramenta simplicia, et dolosa prohibet. [Cassiod.] In dolo autem jurat, qui aliter facturus est quam promittit; cum perjurium sit, nequiter decipere credentem. [Hier.] Ille in dolo non jurat, qui quod cogitat praedicat, et opere implet. Vel, animam, hic sensualitatem suam accepit. Et est, qui suam animam sensualem, id est sensualitatem quae est inferior vis animae, non accepit, id est non acceptabilem habuit. In vano, [Gl. int.] id est id peccato, [Hier.] qui nullis eam faecibus peccaminum post baptismum maculavit. Nec juravit in dolo proximo suo, hoc non mutatur.
VERS. 5.-- « Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. »
Hic accipiet quasi dicat: Debet quisque innocens esse et sibi, et proximo, et inde sunt ei haec praemia quia, hic, talis ascendit in montem Domini, [Cassiod.] id est in altitudinem justitiae et fidei: quod quidem est ei a Domino. Et hoc est, quod ait hic accepit benedictionem a Domino, [Gl. int.] id est per Domini benedictionem acceptam, ascendet et stabit in alta justitia Dei. Vel ita, quasi dicat: Ille qui praedicta habet, ascendet. Illa vero non habet a se, sed a Deo, quia, hic accipiet benedictionem, id est praedicta bona, a Domino. [Cassiod.] Et haec benedictio per misericordiam, non per merita datur, quia prius per misericordiam peccata dimittit Deus. Et hoc est quod ait: Et accipiet misericordiam, id est remissionem peccatorum per misericordiam factam a Deo salutari suo, id est a Christo, et ne putes praedicta de solo Christo fore accipienda, quia
VERS. 6.-- « Haec est generatio quaerentium 49 eum, quaerentium faciem Dei Jacob. »
Haec generatio, id est talis est generatio omnium communiter, quaerentium eum vel Deum. Ac si diceret: Licet singulariter dixerim ascendet, innocens accipiet: tamen hi tales non sunt pauci, sed est generatio, [Cassiod.] id est multitudo baptismo renata, et non nisi quaerant Deum. Ideo ait, quaerentium eum. Vel ita continua: Vere benedictio erit per misericordiam. Sic enim [Aug.] id est per misericordiam nascuntur in baptismo qui quaerunt eum. Et hoc est: haec est generatio quaerentium eum, non utique pro favore saeculari, vel pro terrenis opibus, sed quaerentium Deum, ita quod faciem Dei, [Rem.] id est praesentiam et cognitionem ejus quaerunt, Dei, dico Jacob [Cassiod.] id est qui quaerunt Deum ut Jacob quaesivit. Quod faciunt illi qui ferventiores aliis volunt praeponi, ut eis primatum det sicut Jacob fecit, quae praeposuit Esau, cujus primogenita haereditavit, [Aug.] ita et Christiano populo posterius nato dat Deus primatum, Judaeis ablatum id est Christum. Unde Isaias: Auferam ab Jerusalem caput et caudam (Isa. IX) .
Pars III, διαψαλμα, VERS. 6.-- « Attollite portas, principes vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. »
Attollite, [Cassiod.] tertia pars. Christiana religione declarata superstitiosos a pravitate avocat, ut patefactis cordibus Christum admittant quasi dicat: Et quia nullus ascendit, vel stat, nisi innocens et purus: Ergo, o vos principes mundi, et superstitiosi, ut sunt hypocrisiarchae, attollite, vel, tollite, id est auferte ab animis vestris portas vestras, (Cassiod.) id est mortis; quae a principe diabolo positae sunt, per quas ipse ad corda intrat. Portae illae sunt vitia et peccata, quibus locus sit diabolo in cordibus hominum. Et contra illas portas mortis elevamini, id est exaltamini, in cordibus hominum, portae aeternales, scilicet omnis gratia, quae veniente Christo data est, qui spiritu gratiae plenus alios gratia rigavit, ut spiritualia nequitiae de cordibus suorum pelleret. Elevamini dico, et sic introibit ad corda rex gloriae, [Aug.] id est Christus, in quo sine superbia gloriemur, qui praecinctus humilitate superbiam diaboli, ut fortis athleta expugnare venit.
VERS. 7.-- « Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. »
Quis est iste. [Cassiod.] Interrogat hic Propheta non propter suam ignorantiam, sed ad convincendam Judaeorum superbiam et perfidiam. [Alcuin.] Et ut amplius Christum commendando, alios ad ejus invitet amorem, sic dicens: Quis est iste rex gloriae? [Cassiod.] Quid intraturus est ad corda? respondet, describens eum per virtutes, quasi proprio nomine dicens: [Cassiod.] Ipse est Dominus absolute omnium fortis in rebus, et si cum gladiis eum cepistis et potens, et si Pilato eum tradidistis, Dominus est potens in praelio ubi contra diabolum pugnavit, et contra Judaeos. Ne ergo in pugna, vos Judaei, eum superasse putetis, et si adversus eum ad horam praevaluisse videamini.
VERS. 8.-- « Attollite portas, principes vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. »
Attollite, vel, tollite portas, principes vestras, et elevamini, portae aeternales et introibit, etc. Congeminatio est hic. [Cassiod.] Praedicta enim repetit, ut amplius determinet quis sit rex gloriae et non per singula, ut prius fecerat, dicendo, potens, fortis, etc., sed sicut prius praemittens Prophetam interrogationem:
VERS. 9.-- « Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae. »
Quis est iste rex gloriae? (Cassiod.) Breviter et totum respondet, scilicet Dominus virtutum coelestium, id est angelorum, vel virtutum, (Alcuin.) id est gratiarum, quia omnibus omnia dat dona; vel, Dominus virtutum, (Hier.) id est terrenorum principum ipse est rex gloriae. Ubi apud nos est virtutum, in Hebraeo habetur sabaoth, quod interpretatur exercituum, vel militiarum, vel virtutum.
Aliter attollite vel tollite, etc. principes dicit daemones, qui principari hominibus volunt. Ait ergo: O principes tenebrarum qui primatum in hominibus quaeritis, tollite portas principes, id est auferte aditus cupiditatis et timoris, ne impediant Dominum venientem, quos statuistis in animis hominum, ut per eos ad decipiendos homines intretis, [Aug.] dum timent non timenda, et cupiunt non cupienda. Et vos portae aeternales, id est aditus aeternae vitae, scilicet renuntiationis saeculi, et conversionis ad Deum, elevamini, [Gl. int.] id est exaltamini in cordibus hominum. Et sic introibit rex gloriae [Aug.], id est Christus in quo sine superbia gloriemur. Qui superavit portas mortis, et patefecit sibi coelestes januas, implens quod dixerat: Gaudete, quoniam ego vici mundum (Joan. XVI). Quis est iste? [Aug.] Pavet admirans mortalis natura, dum audit regem gloriae intraturum, et quaerit: Quis est iste rex gloriae? respondet Propheta, ipse est fortis et potens, quem tu infirmum et oppressum putasti. Ipse est Dominus potens in praelio, ubi contra mortem pugnavit, contracta, et concreta cicatrice, et senties te reparatam immortalitate reddita. Infirmitate namque hominis soluta, quae terris debebatur, ubi cum morte belligeratum est, firmata est clarificatio Domini. Attollite, vel, tollite; egit supra contra daemones, hinc jam itur in coelum, id est coelestes angelos alloquitur, qui solebant ab hominibus adorari. Et exclamat iterum Propheta dicens: Vos etiam coelestes principes tollite portas vestras quas habetis in animis hominum, qui adorant militiam coeli. Ante Christi namque adventum permittebant se angeli boni adorari illa adoratione quae dulia est, non latria (Gen. XVIII, Josue V), ut sibi potius quam malis angelis reverentia exhiberetur ab hominibus, sed post incarnationem ex humilitate atque subjectione, quam debet Domino suo prohibent homines se adorare, ut intelligant humanam naturam in Christo super omnem creaturam exaltatam. Unde in Apocalypsi angelus dixit Joanni: Noli me adorare, conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum (Apoc. XXI) . Et elevamini portae aeternales, id est portae aeternae justitiae, et charitatis et castitatis, per quas unum verum Deum diligat anima et non fornicetur sub multis qui dicuntur dii, et sic introibit rex gloriae ad mentem ut ad dexteram Patris interpellet (Hebr. VII), id est interpellare pro nobis credatur. Quis est iste rex gloriae? (Aug.) Princeps etiam hujus aeris, qui ante primatum habebat in homine, miratur et quaerit: Quis est iste rex gloriae? Respondet Propheta: Dominus virtutum scilicet coelestium, vel terrenorum, ipse est rex gloriae, etiam supra te glorificato corpore pergit, ille tentatus super omnes angelos tendit, ille ab angelo praevaricatore tentatus. Nemo ergo princeps se objiciat nequam, atque intercludat iter ipsius ad nos, ut tanquam Deus habitet in nobis, atque colatur. Vel aliter, attollite, vel tollite. Dicit haec David propheta, persona angelorum sibi assumpta, qui Christum praecesserunt descendentem ad inferos vel ascendentem ad coelos, Angeli ergo praeeuntes Christum ad infernum dicunt tartareis potestatibus, [Hier.] O vos, principes, inferni, tollite portas vestras, id est auferte potestatem vestram, qua usque nunc in inferno omnes detinebatis. Et ipsi idem praecedentes Christum in ascensione dicunt: Et o vos portae aeternales, quae hactenus eratis clausae, scilicet aditus coeli, ingressus paradisi, elevamini, id est aperiamini, et introibit rex gloriae, id est Christus in coelum. Hic est summus sacerdos, qui in veteri lege semel in anno cum sanguine intrabat in sancta sanctorum (Hebr. IX). Mirantur autem daemones et quaerunt: Quis est iste rex gloriae? [Hier.] quasi dicat: Nos regem nostrum habemus, scilicet diabolum. Iste rex gloriae, quis est? Respondent angeli Christum praecedentes ad infernum: Ipse est Dominus fortis et potens, qui mortem vicit et diabolum; Dominus potens in praelio, contra diabolum principem vestrum, quia alligavit fortem, et nunc venit evertere domum ejus et diripere vasa, id est confringere infernalia claustra, et educere captivam captivitatem. [Hier.] Attollite portas, virtutes, ministrae praecedentes Christum in ascensione, ad alias virtutes coelestes clamant, ut viam Domino venienti aperiant, eique occurrant, o principes coeli attollite portas vestras, id est reserare coelestes aditus venienti Domino. Et o vos, portae aeternales elevamini. id est aditus coeli et aeternalis ingressus pateat. Aperiantur aethereae januae, et aeternarum aedium valvae. Et introibit rex gloriae in coelum ut ad dexteram Patris interpellet pro nobis [Aug. Hier.]. Ipse autem virtutes angelicae, novo mysterio carne induti stupefacti, quaerunt cum admiratione: Quis est iste rex gloriae? quibus respondent aliae: Dominus virtutum, ipse est rex gloriae.
Vel aliter, attollite portas, principes hic appellat sanctos, de quibus alibi dicitur: Et nunc, reges, intelligite (Psal. II) , et Petrus ait: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta (I Petr. II) . [Gl. int.] Quasi dicat: quia nullus ascendit nisi innocens et mundus, ergo, o vos, principes, id est fideles, qui estis genus electum, regale sacerdotium, attollite portas vestras, id est amplificate bona opera, per quae Deus intrat. Et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. Haec et sequentia non mutantur a lectione primae expositionis usque, attollite, ubi est repetitio praecedentium, usque ad finem,
Collatio In Psalmum XXIII: « Domini Est Terra. »
VERS. 4. Qui non accepit in vano animam suam. Quidam vertunt animam meam, alii animam ejus, alii animam suam, sicut LXX et Hieronymus. Diversitas profecta est ex particula Hebraica, quae scribitur per vau in fine, et tamen punctuatur cum hirec, id est, NAPHSCO, vel NAPHSCI.
VERS. 5.-- Et misericordiam a Deo salutari suo. Hieronymus ex Hebr. habet justitiam, quomodo et neoterici translatores reddunt, Verum TZEDAQAH quandoque accipitur pro eleaemosyna, quae est opus misericordiae. Adde quod corona illa justitiae, quam reddet Dominus iis qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV), et quae respondet bonis operibus nostris, plus habet liberalitatis divinae et gratiae quam debiti, juxta illud ad Titum III: Non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Justitia autem haec, est etiam fides, Dei donum, per quod reddimur misericorditer justi, quia, Hebr. II, sine fide impossibile est placere Deo.
VERS. 6.-- Attollite, portas principes, vestras, Hieronymus et caeteri traduxerunt, levate, portae, capita vestra. Ideoque accidit ob polysemasiam voculae Hebraice ROSH, quam nullus Hebraeorum negat saepe significare principem. Quod autem variatur terminatio casuum apud Latinos et Graecos, id non perinde sit apud Hebraeos. Quare juxta consequentiam sermonis, nunc redditur casus unus nunc alter, nec praejudicat sententiae haec aut illa lectio, seu acceperis portas pro primatu terrenae cupiditatis, seu pro quibuscunque peccatis, quae impediunt aditum regni coelestis.
Chapter 30 of 157