Skip to the text

Psalmus XXII

Psalmi Titulus: « Psalmus David. »

Dominus regit me. Titulus. Psalmus David. [Alcuin.] Sub figura Judaici populi, de captivitate Babylonica reversi, sub Zorobabel et Jesu sacerdote magno propheta: praedicit hic reditum fidelis populi de Babylone hujus saeculi, per Christum ad domum Dei. Psalmus namque iste agit de misericordia Christi, qua fit reductio, enumerans decem gratias, per quas velut per mansiones ad Dominum homo revertitur. Et est sensus: Psalmus iste attribuitur David, id est Ecclesiae, in cujus persona loquitur hic Propheta. Intentio, monet ut omnes sperent in Dei misericordia. Modus. Decem sunt partitiones, sicut et decem gratiae. [Aug.] Prima gratia est locus pascuae, id est sermo divinus, qui saginat meditantes; alias suis locis exsequemur. Et quia per Christum sacerdotem magnum fit spiritualis reversio, [Aug.] ideo Ecclesia loquitur de ipso Christo sic, dicens:

VERS. 1.-- « Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit. »

Dominus, [Aug., Cassiod.] id est Christus regit vel pascit me, id est Christus est pastor meus, in quo sum tutus, et etiam sufficiens. Unde subdit, et nihil mihi deerit in futuro. [Cassiod.] Hoc ideo dicit, quia spiritualem substantiam credit, sibi a Deo conferendam. Christus dico, jam perducens me in loco pascuae, id est in intelligentia divini sermonis incipientis ad fidem, id est incipientes instruentis ad fidem. [Aug., Alcuin., Gl. int.] In quo loco pascuae certus sum de satietate, et ibi, id est in eodem loco collocavit me, nutriendum, non ego me. Sermo enim divinus duo facit, quia et instruit incipientes, quod notavit dicens, perduces me, in loco pascuae: et jam fideles in fide plenius corroborat, et nutrit, quod notat cum ait, ibi me collocavit.

PARS II. VERS. 2.-- « Super aquam refectionis educavit me: animam meam convertit. »

Super aquam. [Cassiod., Gl. int.] Secunda pars ubi notatur secunda gratia, quae est aqua refectionis quasi dicat instruxit me ad fidem. [Cassiod., Aug.] Et post educavit me, paulatim ut pueros. Super aquam refectionis, id est baptismi, quo reficiuntur, qui integritatem et vires amiserant. Et anima ariditate peccatorum sterilis fecundatur.

PARS III.--Et anima meam. Tertia pars ubi notatur tertia gratia, qua post baptismum anima contracta fit sine ruga, id est de peccatrice fit justa, per augmentum virtutis et bonae operationis; [Cassiod.] quasi dicat: Educavit me in baptismo. Et post, animam meam convertit, ut post sit sancta, et justa. Ecce primam gratiam ostendimus esse divini verbi intelligentiam, secundam baptismi regenerationem, tertiam post baptismum sanctificationem. [Alcuin.] Quibusdam tamen videtur ordo harum gratiarum esse conversus. Quia tertia, prima videtur, et prima tertia. Prius enim convertitur homo ad Deum, postea regeneratur, deinde divini verbi intelligentia saginatur. Et secundum hoc, ita legitur: quasi dicat: Perduxit me in locum pascuae; [Gl. int.] et prius, educavit me super aquam refectionis, verborum sensus non mutatur, sed prius animam meam aversam in Adam. Convertit, ut pastor ovem.

PARS IV. VERS. 3.-- « Deduxit me super semitas justitiae, propter nomen suum. »

Deduxit me. [Cassiod.] Quarta pars, ubi notatur quarta gratia, scilicet quod super praecepta charitatis eum duxit, ut in charitate sit radicatus, et perfectus. Quasi dicat: Educavit me, convertit, et inde deduxit me super semitas justitiae suae, id est perseverare me fecit in praeceptis charitatis. Vel, deduxit me super semitas justitiae suae, id est ad hoc scientiae me perduxit, ut ejus praecepta tanquam magister doceam. [Aug.] Vel, semitas justitiae, dicit arctiora mandata, et perfectiora consilia, quibus quasi semitis pauci justi ambulant, sicut semitae arctiores sunt quam viae; quae tamen istae dicit se custodisse Dei gratia. Unde subdit: Propter nomen suum, quasi dicat, deduxit me, et hoc propter nomen suum, non propter meritum meum. [Gl. int.] Et si hic videatur meritum, quod non in aliis videatur, sed sola gratia.

PARS V. VERS. 4.-- « Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala quoniam tu mecum es. »

Nam et si. [Cassiod.] Quinta pars, ubi notatur quinta gratia quae est quod in umbra mortis non timet mala, id est pravas persuasiones haereticorum et schismaticorum. Quasi dicat: Vere deduxit me nam id est quia et si ambulavero in medio umbrae mortis, id est si conversor inter ignaros Dei. Vel, in medio umbrae mortis [Aug.] id est in medio vitae hujus, quae est umbra mortis, quia et caligine peccatorum est obscura, et ad mortem ducit. Vel, in medio umbrae mortis, [Cassiod.] inter haereticos et schismaticos qui sunt umbra mortis, quia figuram exitii, id est imaginem diaboli portant. Si inquam inter haec ambulavero, non timebo mala occulta vel manifesta, [Aug.] ideo quoniam tu mecum es in corde per fidem, ut post umbram mortis, ego tecum sim per speciem.

PARS VI. VERS. 5.-- « Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. »

Virga tua. [Cassiod., Aug.] Sexta pars ubi notatur sexta gratia, quae est correctio, quae dicitur virga et baculus. Virga dicit, disciplinaque est laevis, quae sit quasi ad oves. Baculus dicitur disciplina quae est fortis, quae fit ad grandiores filios. Quasi dicat: Non timebo mala, et vere, nam virga tua et baculus tuus, id est disciplina, quae est virga ad oves, id est simplices, et infirmos et baculus tuus ad grandiores filios, qui ab animali vita crescunt ad spiritualem, ipsa me non afflixerunt, sed potius consolata sunt erudiendo me, quia in his intelligo te esse memorem mei. [Cassiod.] Vel virga est districtio severa, comminationis et poenae, quae conterit vitia. [Hier.] Baculus, gubernatio, id est facilis animadversio, cum persuasionis dulcedine, quae sustinet, id est continet fideles in bono.

PARS VII. VERS. 6.-- « Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. »

Parasti. Septima pars, ubi notatur septima gratia, [Cassiod.] mensa Domini, id est beata convivatio, saturitas fidei, esca coelestis, de qua dicit Apostolus: Qui manducat indigne carnem Dominus, mortem sibi manducat et bibit (I Cor. XI) , quasi dicat: Per quid consolata sunt me? quia, parasti mihi mensam, scilicet communionem corporis Christi. [Alcuin.] Et hoc in conspectu meo, et non in conspectu impiorum, quia intelligo me debere imitari vestigia passionis Christi. Unde in Proverbiis dicitur: Sedisti ad mensam divitis, id est Christi, vide quae tibi apponuntur, scito et te similia debere praeparare, id est pati, sicut ipse (Prov. XXIII, juxta LXX). Unde propheta alibi: Quid retribuam Domino? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV) . Et haec mensa est adversus eos qui tribulant me, [Aug.] quia impiis indigne sumentibus officit, quia judicium sibi manducant, et bibunt, quia et bona indigne sumpta obsunt malis. Tres autem mensas legimus: prima fuit in lege, secunda in Evangelio, tertia in coelo. De prima ait Moyes in Exodo, ubi legitur mensa posita in tabernaculo juxta introitum, superque eam erant XII panes propositionis de similagine, et super singulos patena aurea cum pugillo thuris (Exod. XXIV). De secunda inquit Apostolus: Non potestis communicare mensae Christi, et mensae daemoniorum (I Cor. X.) . De tertia ait Dominus: Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo (Luc. XXII) Prima itaque mensa monstrabat, non praestabat refectionem, secunda satiat, tertia glorificat. Prima erat in littera, secunda in spiritu, tertia in specie. Prima enim docebat, secunda adjuvat, tertia consummat. Vel, mensam hic accipit doctrinam validiorem, qua non parvuli, sed grandiores vescuntur: Quasi dicat: 48 Per quid consolata sunt me? [Aug.] Quia post virgam qua adhuc parvulus et animalis, quasi lactis pascuis alebar, parasti in conspectu meo mensam, id est validiorem cibum, ut jam non lacte alar parvulus, sed ad mensam Patris accedam grandiusculus. Et per hoc confirmatus sum, adversus eos qui tribulant me.

PARS. VIII, IX, VERS. 7.-- « Impinguasti in oleo caput meum; et calix meus inebrians quam praeclarus est? »

Impinguasti. [Cassiod.] Octava pars ubi notatur octava gratia, quae est unctio capitis, scilicet Christi, quod nulla ariditate peccatorum exaruit, de cujus unctione caetera laetantur membra; [Alcuin.] quia a capite descendit unguentum in barbam Aaron, et in oram vestis ejus (Psal. CXXXII). Et est, Impinguasti caput meum in oleo, id est Christum implevisti spirituali gratia, de cujus plenitudine nos accepimus (Joan I). Vel, caput dicit vir justus mentem suam. Et est, impinguasti caput meum in oleo, [Aug.] id est laetificasti mentem meam spirituali laetitia, et calix meus. [Cassiod.] Nona pars ubi notatur nona gratia, quae est calix benedictionis, id est Christi sanguis, qui sic inebriat ut sobrios reddat. Et hoc est, calix tuus, vel, meus, tuus quia das, meus quia accipio, inebrians, [Aug.] id est dans oblivionem vanarum delectationum, quam praeclarus est. [Cassiod.] Dat enim claritatem aeternae vitae. Nota quod calicem, id est sanguinem Christi per se ponit, quasi aliam gratiam a mensa, id est a carne; cum tamen nec caro sine sanguine, nec sanguis sine carne possit esse, vel sumi, nec ibi sint duo sacramenta, sed unum. [Alcuin.] Sed quia nec caro est sanguis, nec sanguis est caro: et panis in carnem convertitur, et vinum in sanguinem, et non econverso, et sub diversis speciebus utrumque sumitur: ideo mensam et calicem hic distinguit, velut diversas gratias.

PARS X, VERS. 8.-- « Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae. »

Et misericordia. [Cassiod.] Decima pars, ubi notat decima gratia, quae est misericordia subsequens ad custodiam, quae praecedit ad gratiam conferendam. Unde misericordia tua, Domine, nos praeveniat et sequatur, praeveniat inspirando; sequatur, adjuvando. Quasi dicat: Haec omnia mihi fecisti, et post haec omnia, misericordia tua subsequetur me, omnibus diebus vitae meae, non tuae, [Cassiod.] id est quandiu vivit in hac mortali vita. [Aug.] Non haec subsequatur me ad servanda praecedentia, sed etiam,

VERS. 9.-- « Et ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum. »

[Aug.] Et ut inhabitem, in futuro, in domo Domini, non manufacta. Et hic, in longitudinem dierum, id est aeternaliter. [Alcuin.] Vel aliter continuatur hic versus ad praecedentia. Potest enim hic versus iste omnibus superioribus jungi. Quasi dicat: Collocasti, educasti, deduxisti, etc. Et hoc ideo, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae in longitudinem dierum.

Cantatur iste psalmus in exsequiis defunctorum fidelium, quia per gratias hic enumeratas velut per quasdam dietas ad vitam ascenditur aeternam, quae tunc fidelibus optatur et oratur

Collatio In Psalmum XXII: « Dominus Regit Me, Et Nihil. »

VERS. 22.-- Calix meus inebrians, quam praeclarus est. Haebraei faciunt finem versus, in eo quod est, inebrians, deinde incipiunt sequentem versum, tamen bonitas, etc. Septuaginta autem junxerunt ad eumdem versum AC TOB praesertim cum particula TOB significet bonum, pulchrum, et notum sit psalterium lyrico carmine currere, ut supra semel et iterum ostensum est. Bonitatem vero sonat, ubi est cum vau sured quod vocant, ex Rabbi David in libro radicum . TUB.

Chapter 29 of 157