Psalmus XXX
Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David Pro Exstasi. »
In te, Domine speravi. Titulus: In finem. Psalmus David pro exstasi Exstasis, ἐκστασις Graece, latine dicitur excessus, [Aug.] qui est mentis, qui fit duobus modis. Vel pavore terrenorum, vel mente rapta ad superna, et inferiorum oblita, quae communium negotiorum curam pertractat. In hoc autem psalmo exstasis maxime accipitur pavor de persecutione populi Dei omnium gentium, et defectu fidei per orbem terrarum perturbati. [Alcuin.] Hic enim describitur humiliatio Christi, sanctorumque martyrum. Unde sequitur exaltatio. Et exprimit hic psalmus imbecillitatem humanitatis, et beneficia Dei; ut videns se homo non superbiat, et misericordiam Dei videns non timeat. Et est sensus tituli: psalmus iste dirigens nos in finem, [Aug.] id est in Christum, est David qui hic loquitur in persona Christi vel sua, vel Ecclesiae. Habitus pro exstasi, id est agens de excessu mentis, qui fit quando mens pavet terrena. Intentio: Monet ne quis de se praesumat, sed de Dei misericordia. Modus: Tripartitus est. [Cassiod.] Contra pavore praemittitur spes, et oratio cum certitudine liberationis et gaudio. Secundo enumerat quot et quanta conturbant. Contra quae est oratio, ibi miserere mei. Tertio dicit quae sint bona Dei contra mala, ibi, quam magna. [Aug.] Et sciendum quod verba psalmi hujus quaedam capiti, quaedam membris, quaedam Prophetae conveniunt. Et primo quidem loquitur Redemptor, deinde redempti gratias agentes, de sua liberatione, ibi, redemisti. Inde ipsi iidem diu de perturbatione sua agentes, miserere mei, etc. Prophetae autem vox interponitur propter finem et in finem, ibi, quam magna, et ibi, diligite Dominum. In hac tamen tanta varietate non mutatur vox, sed caput et membra eadem voce utuntur, dicendo, ego me mihi, quod fit propter nimiam unitatem capitis et corporis, id est Christi et Ecclesiae, sponsi et sponsae, quam facit charitas. Sicut enim lingua omnium membrorum suscipit vocem, dicens: Pro pede calcas me; non dicit, calcas pedem, et pro manu vulneras me, non ait vulneras manum meam. Sic Christus membrorum utitur verbis, non incongrue, non se dividens a verbis nostris. [Aug.] Qui enim dignatus est pro nobis homo fieri, et forma servi vestiri, non dedignatur nos transfigurari in se. Quod utique facit pluribus modis, scilicet dum vel aliquid facit vel dicit ad informationem membrorum, ut quando jejunavit et oravit et tentatus est (Matth. IV). Vel quando in persona membrorum loquitur, vel de membris in sua persona, ut Saule, Saule, quid me persequeris? (Act. IX.) Vel quando aliquid in se esse ostendit quod non habet ex natura suae conditionis, sed misericorditer assumpsit, de corruptione nostrae infirmitatis, ut cum dicit se tristari vel pavere, et hujusmodi. Qui ergo sic nos transfiguravit in se, non dedignatur loqui verbis nostris ut, et nos loquamur suis. Haec est divina commutatio, et divina sunt haec commercia, celebrata in hoc mundo a negotiatore coelesti. Venit enim coelestis negotiator accipere contumelias, dare honores; haurire dolorem, dare salutem; subire mortem, donare vitam. Moritur ergo ex nostro, id est ex carne nostra, quam habebat, non in se, sed in nobis pavebat. Quod enim paves, tuum est; quod speras, donum Dei est. Paves, ut te agnoscas; speras, ut divinam misericordiam glorifices, quae te in pavore consolatur. Loquitur ergo hic Christus in propheta et in membris. Et si enim in hoc psalmo quaedam dicantur quae capiti non valeant congruere; Christus tamen loquitur, quia in membris suis Christus est. Quasi enim una persona est sponsus et sponsa, id Christus et Ecclesia. Unde Isaias, hanc unitatem commendans ait: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamentis (Isa. LXI) . Se dicit sponsum, et se sponsum, propter excellentissimam unitatem capitis et corporis, quam etiam notavit Dominus, cum de conjugio loqueretur per Adam; propter hoc, inquit, relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II) . Quod exponens Apostolus dicit: Hoc magnum sacramentum esse in Christo, et in Ecclesia (Ephes. V) . Quia ergo sponsus et sponsa sunt duo in carne una, merito haec duo sunt in voce una. [Hier.] Incipit ergo ex persona capitis, dicentis ad Patrem sic:
VERS. 1.-- « In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum; in justitia tua libera me. »
In te, Domine Pater, speravi secundum quod homo, non confundar in aeternum, [Aug.] id est nunquam confundar, dum mihi ut homini simili caeteris insultatur, [Cassiod.] in justitia tua libera me, de morte resuscitando.
VERS. 2.-- « Inclina ad me aurem tuam; accelera ut eruas me. »
Inclina ad me aurem tuam, [Aug.] id est proxima mihi humili, et accelera in faciendis, [Alcuin.] id est, in his quae facienda sunt, in solvendis animabus de inferno et hujusmodi. Et ut eruas me, a morte tertia die resuscitando. Non differas usque in communem resurrectionem, vel in finem mundi segregare me a peccatoribus quod ut sit,
VERS. 3.-- « Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias. »
Esto mihi in Deum protectorem, [Alcuin.] id est esto mihi, o Deus, tantus protector, quantum decet esse Deum, et in domum refugii, ut salvum me facias, [Aug.] id est, esto mihi quasi domus ad quam refugiens salvus fiam. Ideo te, et non alium quaero.
VERS. 4.-- « Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu; et propter nomen tuum deduces me, et enutries me. »
[Gl. int.] Quoniam tu fortitudo mea ad tolerandos peccatores, vel persecutores, [Aug.] et tu es refugium meum, [Cassiod.] ad relinquendos eos in fine malorum, qui scilicet finis est per mortem, et propter nomen tuum, [Aug.] id est ut per me innotescas omnibus gentibus; deduces me, vel dux mihi eris, Alia littera, id est per omnia sequar voluntatem tuam et enutries me, id est paulatin aggregando mihi sanctos, adimplebis corpus meum. [Gl. int.] Et etiam de passionibus me erues, quod ita ait:
VERS. 5.-- « Educes me de laqueo quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus. »
Educes me de laqueo quem absconderunt mihi, [Cassiod] id est de morte levabis me ad superna, ut frustra sint Judaeorum consilia: educes dico quonium tu es protector meus contra quem nulla potest adversitas. Unde jam in passione clamante:
VERS. 6.-- « In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine Deus veritatis. »
In manus tuas commendo spiritum meum, [Aug.] id est potestati tuae commendo cito recepturus. Nota eum hic loqui qui in passione eadem verba protulit. Ex his enim verbis quae in cruce Christus dixit, admonet se in hoc psalmo locutum esse; deinde populus fidelis passione Christi redemptus, et de resurrectione capitis laetus, dicit gratias agens; Redemisti me, domine Deus veritatis, non fallens in promissione, quia facis quod promisisti.
Possunt etiam praecedentia accipi ex persona ejusdem populi, id est Ecclesiae, quae in exstasi pavens, a spe tamen incipit, ita dicens: O Domine, speravi in te, non in me. Pavor enim non est isti sine spe. Si enim est conturbatio, non deest divina consolatio. Et ideo, non confundar in aeternum. Illam enim confusionem perhorresco, quae est in aeternum. Est enim quaedam confusio temporalis, quae est ad horam, quae quidem prodest, scilicet perturbatio animi, respicientis peccata sua, et respectione horrentis, et horrore erubescentis, et rubore corrigentis. Tali enim confusione vult iste confundi, sed non aeterna: a qua liberari precatur, subdens: in tua justitia libera me; 62 id est, in ea justitia quam das mihi, libera me, [Gl. int.] quia meam non invenis nisi superbam et falsam. Unde dicitur: Ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X) . [Aug.] Si ergo attendas ad justitiam meam, damnas me. Hominis justitia est, qua suis viribus putat se justificari, non quaerens gratis salvari. Quis est qui salvatur gratis? In quo non invenit Salvator quid coronet, sed quid damnet. Non invenit merita bonorum, sed merita suppliciorum, si ageret tanquam districte, damnaretur peccator. Et si hoc ageret, quem liberaret? nullum. Omnes enim peccatores invenit solus sine peccato in mundum veniens. Gratia ergo Dei per Jesum Christum liberat. Quare gratia? quia gratis datur. Quare gratis datur? quia merita tua non praecesserunt, sed beneficia Dei praevenerunt. Ideo ait in justitia tua libera me, id est ideo me liberet, quia me justificat, id est ex impio facit pium, ex iniquo justum, de caeco videntem. Inclina ad me aurem tuam, id est misericordiam tuam. Hoc fecit Deus, quando Filium misit. Quae enim major misericordia, quam ut unicum Filium daret pro nobis? Ecce hic oratio, sicut in principio psalmi, praemissa est spes: Accelera ut eruas me, id est a malis. Accelera dicit, ut notet quod non est diu illud quod finitur, et quod tibi tardum est et longum, in oculis Dei breve est. Adhuc orando dicit: Esto mihi in Deum protectorem, id est protege me, ut decet te Deum meum, et, esto mihi in domum refugii, quia refugio ad te cum periclitor. Sunt alii qui fugiunt a te, cum tamen latere te non possunt, sed quocunque divertant, Deum iratum inveniunt. Unde alibi: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? (Psal. CXXXVIII.) Nihil ergo restat, nisi ad te fugere, non a te cujus oculis omnia nuda sunt. Attende ordinem orationis. [Alcuin.] Quomodo ascendit? Dixit enim, justitiam da, a peccatis erue, protege. Hic dicit: Esto domus refugii. [Cassiod.] Domus refugii est Ecclesia, in qua sunt salvi homines, ut in arca Noe salvi fuerunt. Et est: Esto mihi in domum refugii, id est esto mihi refugium in domo Ecclesiae, ita ut salvum me facias. Ideo te non alium quaero, quoniam tu, non alius es, fortitudo mea et refugium meum. Hoc expositione non indiget. Et propter nomen tuum, [Aug.] non propter meritum meum; non quia sim dignus, sed ut tu glorificeris, deduces me, vel, dux mihi eris, ne aberrem a te, et, enutries me, ut validus sim ad capiendam escam, qua pascis angelos. Hic enim lacte nos nutrivit, qui nobis coelestem cibum promisit, et usus est materna misericordia. Mater enim lactans parvulum, escam cui mandendae infans idoneus non est, per carnem trajicit, et lac infundit parvulo, hoc idem accipienti, quod accepturus erat ad mensam, sic Dominus sapientiam suam qua pascuntur angeli, ut lac nobis faceret carne indutus venit ad nos, [Alcuin.] ut grandi cibo angelorum in lac converso, alamur parvuli, ut tandem eodem reficiamur validi. Et attende quod hic affirmat liberationem, de qua etiam subdit, educes me de laqueo. [Aug.] Laqueum vocat insidias et tentationem diaboli, qui per duas portas tentat, scilicet cupiditatis et timoris. Per cupiditatis portam tentavit primo Christum tribus modis, scilicet gula, avaritia et vana gloria. Quam portam cum invenisset clausam, postea tentavit eumdem, per timorem passionis, et ita per easdem portas tentat omnes sanctos. Unde totum corpus Christi dicat, educes me de laqueo quem absconderunt mihi; vel muscipula, quam occultaverunt mihi, id est de insidiis quas occulte tendunt mihi diabolus et sui. Ideo educes, quoniam tu es protector meus, Et vere, quia tu, domine Deus veritatis redemisti me, in Christo clamante: In manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII) . Deinde sequitur ex persona ejusdem populi.
VERS. 7.-- « Odisti observantes vanitates supervacue. »
Odisti, etc. Quasi dicat: Me redemisti, [Aug.] sed odisti quidem observantes vanitates, id est falsam beatitudinem saeculi, quae non tantum vacue, sed et supervacue observatur, [Aug., Gl. int.] cum et pro vita male quis agit appetendo vanitatem, et tamen eamdem vitam perdit.
VERS. 8.-- « Ego autem in Domino speravi, exsultabo et laetabor in misericordia tua. »
Ego autem qui non observo vana in Domino speravi, [Aug.] si speras in pecunia, vel in honore et sublimitate aliqua humanae potestatis, sive in aliquo homine potente, observas vanitatem. In his enim omnibus cum speras, aut tu exspiras, et ea hic dimittis; aut cum vivis omnia pereunt, et in spe tua deficis. Unde Isaias: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos terrae. Aruit fenum, et flos ejus decidit; verbum autem Domini manet in aeternum (Isa. XL) . Ideo ait, speravi in Domino, qui non est vanitas, sed veritas et vita. Et ideo, exsultabo et laetabor in misericordia tua, [Aug., Gl. int.] quae non fallit, non in mea justitia. [Cassiod.] Distingue inter exsultabo et laetabor: exsultare est cum magna alacritate animi gaudere; laetari temperata animi affectione gaudere. [Alcuin.] Et attende quod hic agit de gaudio, quod habet ex eo quod sperat in Domino, qui odit vanos.
VERS. 9.-- « Quoniam respexisti humilitatem meam, salvasti de necessitatibus animam meam. »
Quoniam respexisti. [Gl. int.] Exponit misericordiam, quasi dicat: In hoc apparet misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam, qua me vanitati in spe subjecisti. Et accipit humilitatem, [Alcuin.] et pro infirmitate, et pro ipsa virtute humilitatis, et salvasti, quasi dicat, et quia placet humilitas, ideo, salvasti de necessitatibus animam meam. [Gl. int.] Necessitates sunt infinitae, scilicet nescire cor alterius, suspicari non bene de amico fideli, vel bene de infideli, nescire qualis cras eris, nolle mori et tamen mori, sequi veteres consuetudines. Unde Apostolus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII.) Qui sic humilis est, [Alcuin.] salvatur in praesenti ex parte, in futuro plenarie. Vel, salvasti me a descendentibus in lacum, legalis timoris, scilicet ut charitate libera serviat, et victis necessitatibus.
VERS. 10.-- « Nec conclusisti me in manibus inimici; statuisti in loco spatioso pedes meos. »
Nec conclusisti me, [Aug.] ita ut non respirarem in libertatem in manibus inimici, id est, in potestate diaboli, cupiditate vitae illaqueantis, et morte terrentis, a cujus manibus liberantur qui bene vivunt, et bene moriuntur. Qui autem male, concluduntur hic, ut cum illo in fine damnentur. Et, statuisti in loco spatioso pedes meos, id est ab angustiis timoris in libertatem deduxisti charitatem meam, et hoc in resurrectione Christi, simili promissa mihi. Jam enim facilem mihi fecisti justitiam, quae aliquando difficilis fuit; certe angusta via est laboranti, lata est amanti eadem quae angusta est, lata fit. Vel potest dici ex persona Christi: Ego autem in Domino speravi, exaltabo et laetabor in tua misericordia, quoniam respexisti humilitatem meam. Haec de Christo patent, qui etiam subdit: Salvasti me a descendentibus in lacum, [Cassiod.] id est a peccatis, quibus homo se exsolvere nequit, nec conclusisti me in manibus inimici, [Gl. int.] id est, in potestate diaboli, qui non habet in me quidquam. Et, statuisti pedes meos, id est affectus, in loco spatioso, [Cassiod.] id est in patria virtutum, id est in charitate quae est locus spatiosus, et regio beatorum, id est locus liber a potestate diaboli. Sed quia caro est infirma, et urgent mala, subdit ex persona membrorum.
PARS. II. VERS. 11.-- « Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. »
Miserere mei: [Alcuin.] Secunda pars in qua jam enarratur pavor, id est quot et quanta mala perturbant, contra quae est et oratio: quasi dicat: Statuisti in loco spatioso pedes meos, [Aug., Gl. int.] sed econtra sunt mali incutientes mihi pavorem: unde precor, miserere mei, Domine, et necesse est quoniam tribulor, non dico morior, [Aug.] sed tribulor: quia de morte jam non terreor, sed de cruciatibus, et de malorum excessibus. Mirum videtur quod hic ait, tribulor, cum de manu inimici liberatus paulo ante gaudebat, quodam infuso sibi a largitore dono Dei, et dicebat: Statuisti in loco spatioso pedes meos. Sed sciendum quod secundum alia membra ejusdem corporis, quod est Ecclesia, ibi loquebatur secundum alia hujusmodi. Aliis enim est locus spatiosus, ex liberationis gratulatione, aliis ex tribulatione et augustia, secundum quos ait; quoniam tribulor a Deo, quod, oculus meus, rationis conturbatus est in ira, [Cassiod.] id est propter iram, et furorem persequentium. In ira enim persecutorum, turbatur oculus meus, id est ratio et anima mea, [Alcuin.] id est, sensualitas et venter meus, id est caro mea. Vel per oculum et animam significantur doctores spirituales, quorum doctrina alii vident, eorumque exemplo alii vivunt. Per ventrem intelliguntur infirmi. Et, conturbatus est oculus meus in ira, id est hi per quos alii vident. Et, anima mea, id est ii quorum exemplo alii vivunt; et venter meus, id est debiles: hos omnes ponit ut ab omnibus gradibus quaeratur Deus. Hinc est turbatio et metus.
VERS. 12.-- « Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. »
Quoniam defecit vita temporalis in dolore tormentorum, [Gl. int.] quasi dicat: Per longas et graves passiones ad mortem perducta est praesens vita et anni mei, [Cassiod.] id est, longa vita durans ad poenas. Sunt in gemitibus, non morte tolluntur.
VERS. 13.-- « Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt. »
Infirmata est virtus mea, vel infirmatus est vigor meus, alia littera, in paupertate vel egestate. Alia littera, [Aug.] egeo enim sanitate corporis, nec parcitur cruciatibus, egeo resolutione, et parcitur morti, et in hoc infirmata est virtus mea, id est fiducia mea, et ossa mea conturbata sunt, id est firmitas mea conturbata est. Vel de ira Dei agit, [Cassiod.] qui iratus exponit sanctos quandoque magnis tribulationibus. Quasi dicat: Adeo tribulor, quod oculus meus, [Hier.] id est intellectus, quo te, o Deus, contemplabar, conturbatus est in ira tua et anima mea et venter meus. [Aug.] Iratus enim turbasti oculum quem habebam in te. Et, animam, id est sensualitatem, et, ventrem, [Alcuin.] id est memoriam qua tenebam quid pro me pertuleris, et quid mihi promiseris. [Cassiod.] Intellectus enim turbatur, et animus confunditur, quando pericula formidantur quibus Deus sanctos exponit. Et, venter turbatur, id est memoria, quae notitias rerum, quasi venter escas recipit. Haec memoria, habens in se reposita promissa Dei, turbatur imminentibus periculis. Inde est turbatio et metus. Quoniam vita mea, [Aug.] id est, confessio fidei, et tui nominis, o Deus, defecit in dolore tormentorum; et anni mei, [Cassiod.] id est, tempora quae hic diutius ago, sunt, in gemitibus, non in claris vocibus. Et virtus mea, scilicet virtus animi infirmata est, ita ut taedeat etiam vivere, [Alcuin.] et hoc in paupertate vel egestate, id est in indigentia plenitudinis, [Cassiod.] quia humana fragilitas nil boni habet in se. Et ossa mea conturbata sunt, id est fortitudo corporis conturbata est. Per hoc ostenditur quod nec in anima, nec in corpore ulla potest esse hominis praesumptio. Vel de ira sua propria agit hic sanctus vir. Ira enim alia est justa, alia iniqua, quia alia est per vitium, alia per zelum. Ira justa est, [Aug.] qua irascitur quis suis et alienis peccatis, videns homines confitentes Deum ore, et negantes moribus, renuntiantes saeculo verbis et non factis, et videns fratres fratribus insidiantes, osculum dantes, et fidem non servantes, quales genuit iste existens tanquam granum inter paleas, et quasi lilium inter spinas, quibus condolet, et irascitur ex charitate. Unde alibi: Zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Psal. LXVIII) . Et Salomon ait: Melior est manifesta correctio, quam amor absconditus (Prov. XXIII) , quia melior est ira et aspera increpatio viri sancti apta, quam adulatoris assentatio lenis veritatem occultans. Unde: Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL) . Unde alibi: Meliora sunt vulnera 63 diligentis, quam fraudulenta oscula odientis (Prov. XXIII) . Et alibi: Mel distillat de labiis meretricis. In labiis vero sanctorum mors est, vel gladius, quo peccantes feriunt quasi irati bona est haec ira. Iniqua autem est illa, quae transit in odium. Unde Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV) . [Aug.] Super illam occidit sol, quae habet odium fratris, haec oculum exstinguit. [Alcuin.] Ira enim per vitium oculum mentis excaecat. Ira enim per zelum turbat, quia et haec concussa mente contemplationem dissipat, quae non est nisi in quieta mente; sed inde post paululum plus proficit ad videndum Deum, ut collirium oculis appositum, prius perturbat visum, sed post clariorem reddit. De hac ira agit iste, dicens: Conturbatus est oculus meus interior in ira, id est propter iram meam. Et anima mea, id est sensualitas. Et venter meus, id est omnia interiora mea. [Aug.] Irascitur enim iste peccatis palearum, non tamen odit, in quo exstingueretur oculus. Venter pro interioribus ponitur, quae turbantur, quando nec corripi possunt impii, quibus non clamat clare, sed intus ingemiscit, dicens: Quoniam defecit, quasi dicat: Ideo turbatus est oculus, quoniam vita mea defecit in dolore, vita perfectorum est profectus aliorum. Unde Apostolus: Nunc vivimus, si vos statis in Domino (I Thes. III) . Et item: Cupio dissolvi et esse cum Christo; manere autem in carne, necessarium est propter vos (Philipp. III). Cum autem videt aliquis ex dispensatione sua, et ex laboribus suis, et praedicatione sua non proficere homines, dolet et ait, defecit in dolore vita mea, videns non proficere eos quibus praedicat: et anni mei, id est tempora quae hic ago, et non in claris vocibus, sed, in gemitibus sunt, quia abundat iniquitas multorum. Et virtus mea infirmata est in paupertate, vel egestate, quia refrigescit charitas multorum, et ossa mea conturbata sunt, id est fortes etiam pro peccantibus turbati sunt.
VERS. 14.-- « Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium vicinis meis valde, et timor notis meis. »
Super omnes. Item haec Ecclesiae vox est, [Aug.] id est populi fidelis, qui ait, factus sum opprobrium super inimicos meos, id est, super omnes iniquos qui torquentur pro sceleribus suis usque ad confessionem. Horum opprobrium supero, cujus confessionem, non mors, sed cruciatus sequitur. Quibus autem fiat opprobrium determinat, dicens vicinis meis, id est, his qui jam proximi sunt fidei meae, et timor notis meis, id est, ipsis notis timorem incussi, exemplo horribilis tribulationis. Vel ita: Factus sum opprobrium valde, et hoc pro his inimicis, qui sunt, super omnes inimicos meos, id est qui sunt deteriores omnibus aliis inimicis meis. Inimici sunt pagani et Judaei, sed omnibus pejores sunt falsi Christiani, pejus enim paganis et Judaeis vivunt mali Christiani, quos propheta Ezechiel comparat sarmentis (Ezech. XV). Haec enim in ite praevalent silvestribus lignis, quia ferunt fructum, praecisa solus ignis exspectat, cum de illis faber aliquid facere non possit. Vitis Christus est, qui ait: Ego sum vitis vera, et vos palmites (Joan. XV) . In hac vite manentes fideles, fructum salutis ferunt; excisi vero, incendio ignis aeterni sunt apti, cum de paganis et Judaeis aliquid adhuc fieri possit. Cum enim illud quod nodosum et curvum, et corticosum est in eis dolabitur et deplanabitur, potuerint venire in usum spiritualis fabricae, sicut ligna silvatica structuris aedificiorum sunt apta. Mali Christiani sunt malae ficus, malae valde; sicut et vere boni, sunt ficus bonae, bonae valde: de quibus in Jeremia legitur: Quid tu vides, Jeremia? Qui ait: Calathos ficuum ego video, ficus bonas, bonas valde; et ficus malas, malas valde (Jez. XXIV) . De malis ait Petrus: Facta sunt illis posteriora deteriora prioribus. Melius enim illis erat non cognoscere viam justitiae, quam cognoscentibus retro flecti (II Petr. II) . [Aug.] Sunt enim quasi canis reversus ad vomitum suum, et quasi sus lota in volutabro luti. Deinde quibus factum sit opprobrium, subdit, vicinis meis, scilicet factus sum opprobrium, id est, jam volentibus credere, qui deterriti sunt, mala vita falsorum Christianorum gravantium navem, id est Ecclesiam. Haec est navis Petri, quae multitudine piscium gravabatur, ita ut pene submergeretur. Isti sunt mali homines in Ecclesia abundantes, pro quibus timent et noti, ne omnes tales sint: et veniunt in suspicione mala prope omnes boni. Dicitur enim, qualis vir erat ille? Quomodo cecidit? quomodo inventus est in illa turpitudinem? in illo scelere? In illo facto malo? Putas non tales sunt omnes? Sunt utique. Ideo subdit: Et timor factus sum notis meis. Eosdem dicit notos, quos dixerat vicinos.
VERS. 15.-- « Qui videbant me foras, fugerunt a me; oblivioni datus sum tanquam mortuus a corde. »
Qui videbant me, [Aug.] id est, qui non intelligebant invisibilem spem meam, foras fugerunt a me, id est, in exteriora et invisibilia ista fugerunt a spe invisibilium, et a fide catholica in haereses et schismata declinaverunt. Hoc maxime gemendum est et dolendum, quod illi etiam qui noverunt quid sit Ecclesia foras, fugerunt faciendo schismata et haereses. Et oblivioni datus sum, vel oblitus sum, tanquam mortuus a corde, id est sic in oblivionem eis veni, et sic obliti sunt me illi, quasi a corde eorum mortuus sim. Et
VERS. 16.-- « Factus sum tanquam vas perditum, quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. »
Factus sum tanquam vas perditum, [Aug., Gl. int.] id est, visus sum mihi periisse, usibus Domini vivens, et nullum lucri faciens, vel acquisitos non retinens: Hoc ideo dico, quoniam audivi, et tacui, multorum commorantium in circuitu vituperationem. [Aug.] Multi enim me vituperant, sequentes circuitum temporalium rerum et nolentes reverti in patriam mecum. Vituperantur enim pro malis Christianis omnes boni a circumeuntibus, et nunquam intrantibus ad veritatem. Multi enim mala dicunt in malos Christianos, quae maledicta perveniunt ad omnes Christianos. Quasi enim maledicit vel reprehendit, non separat, non discernit bonos a malis, vel malos a bonis. Non dicit, ecce quae faciunt mali; sed ecce quae faciunt Christiani. Illi tamen ista dicunt qui circumeunt et non intrant. Quare circumeunt et non intrant? quia rotam temporis amant, non intrant ad veritatem, quia non amant aeternitatem temporalibus dediti, tanquam rota constricti: de quibus alibi: Pone principes eorum ut rotam (Psal. LXXXII) . Et alibi: In circuitu impii ambulant (Psal. XI), qui tales nos fideles vituperando a veritate et ab Ecclesia ejicere volunt. Unde subdit:
VERS. 17.-- « In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt. »
In eo [Aug.] scilicet vituperio dum convenirent adversum me, [Cassiod.] et hoc simul omnes, non pauci, graviusque est quod consilio geritur plurimorum. Dum, inquam, convenirent consiliati sunt accipere animam meam, [Aug.] id est facere ut consentiret eis anima mea, quam ne mors liberet, consilium fecerunt, quo mori non sinerent. Sed ego quid contra feci? Quod consilium inveni? Ecce,
VERS. 18.-- « Ego autem in te speravi, Domine; dixi: Deus meus es tu, in manibus tuis sortes meae. »
Ego autem in te speravi, [Aug.] quasi dicat illi ita, ego autem inter haec opprobria, inter haec scandala, inter istas seditiones, [Cassiod., Aug.] sciens quia potestas talium nulla est, in te, Domine, speravi, non in homine. Nihil salubrius, nihil securius est quam sperare in Domino, quia, maledictus omnis qui spem suam ponit in homine. [Hier.] Si enim attendis hominem, et ex illo vis pendere spem tuam adhuc lacte nutriri vis, et fies mammotreptus, quales dicuntur pueri qui diu sugunt, quod non decet. Idoneus ergo esto ad mensam, ubi validiori cibo pascaris. Ideo forte permisit te Deus incidere in malum hominem quem bonum putabas, ut in ubere quasi materno amaritudinem invenires, et ea offensione repellereris, et ad cibum validiorem, id est, ad Deum invitareris. Faciunt enim nutrices haec mammotreptis, ut aliqua amara ponant in papillis suis, quibus offensi parvuli ab ubere resiliant et ad mensam veniant. Dic ergo tanquam grandiusculus, ego autem in te, Domine, speravi. In hoc nemo fallitur, in aliis invitandis saepe fallimur. Et, dixi, Domino, tu, non homo quisquam Deus meus es quia non mutabilis es. Vel, non enim proficis, vel deficis, ut homo non proficis, quia perfectus; non deficis, quia aeternus. Vel, Deus meus es, id est Salvator meus, et nonne salvum me facies, qui modo emendas? quasi dicat facies utique, et in manibus tuis, non hominum, id est in potestate tua, atque notitia tua sunt sortes meae, id est causa et ordo electionis hominibus eccultus. Non enim video cur me elegisti de impiis. Et hae sortes sunt meae, quasi dicat; et si justus et occultus ordo electionis apud te est, ego tamen quem hoc latet, ad tunicam domini inconsutilem, id est ad unitatem Ecclesiae sorte perveni, id est gratia electionis. Ad litteram, sors non est aliquid mali, sed res in humana dubitatione divinam indicans voluntatem. Nam et sortes miserunt apostoli, quando Judas tradito Domino periit, et tunc quaeri coepit, quis in locum ejus ordinaretur; et electi sunt duo judicio humano, sed electus est de illis duobus unus judicio divino; de duobus consultus est Deus quemnam illorum ipse vellet, et cecidit sors super Mathiam. Sors ergo hic accipitur quantum existimo ego, gratia Dei, quae sine meritis quos vult eligit. Et hoc est, in manibus tuis sunt sortes meae, id est gratuita mea electio, quia Dei voluntate et justitia occulta venit electio mea. Vel, secundum aliam litteram, in manibus tuis, id est, in potestate tua. [Cassiod.] Sunt tempora vitae, quia quando vis vivimus vel morimur. Et ideo,
VERS. 19.-- « Eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me. »
Eripe me de manibus inimicorum meorum, [Aug.] id est diaboli et ministrorum ejus, qui nobis invident regnum coelorum. Unde ejecti sunt qui nos persequuntur. Unde subdit, et a persequentibus me, maxime illi persequuntur Ecclesiam, qui cum sint Christiani, nolunt bene vivere. Per hos enim opprobrium habet Ecclesia, et ab his inimicitias sustinet, quando corripiuntur, quando male vivere non permittuntur. Inter quos iste gemens ait:
VERS. 20.-- « Illustra faciem tuam super servum tuum; salvum me fac in misericordia tua, Domine: non confundar, quoniam invocavi te. »
Illustra faciem tuam super servum tuum, [Aug.] id est, notum fac hominibus, qui putant me negligi, quod facies tua super me intendat, et quod ego tibi serviam, cum confusio sit modo permistis malis cum bonis, ac si diceret: Appareat quid ad te pertinet, cum modo sit confusio. Unde in alio psalmo ait; Discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII) , ne tamen justificare se videatur, subdit, et salvum me fac, o Domine, non in mea justitia, non in meritis meis, sed in misericordia tua. Non quia ego dignus sim, sed quia tu misericors es, noli me audire, secundum judiciariam severitatem, [Aug.] sed secundum misericordissimam bonitatem. Et, non confundar, id est non erubescam insultantibus mihi malis, ex eo quoniam, id est quod invocavi te non aliud. Vel causa est, quare non confundar, quasi dicat: Ideo non confundar, quoniam invocavi te, proprie quod non mali. Invocas enim Dominum, quando in te vocas Deum, quando eum in domum cordis tui invitas, quod prius necesse est mundari ab universis sordibus et fraudibus, aliter enim non vere invocas. Si enim invocas Deum, ut det tibi lucrum, lucrum invocas, non Deum. Gratis ergo Deum invoca avare, ut te impleat ipse Deus. Nunquid sine auro et argento non vis illum venire ad te? Quid ergo de his quae facit tibi Deus sufficit, cui Deus ipse non sufficit? Merito ergo hic rogat, non confundar quoniam invocavi te. Invoca ergo Deum si vis non confundi.
VERS. 21.-- « Erubescant impii, et deducantur in infernum: muta fiant labia dolosa. »
64 Erubescant, [Cassiod.] quasi dicat: Praecor ut non confundar, potius erubescant impii qui lapides invocant et deducantur in infernum, id est in umbris infernalibus socientur, talem confusionem timebat iste. [Aug.] Et labia dolosa, quae hic garrula sunt, dum non timent judicium, muta fiant in poenis, ut potius dicant: Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, etc. (Sap. V). Labia dico,
VERS. 22.-- « Quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia et in abusione. »
Quae loquuntur adversus justum, [Gl. int.] id est, contra Christum, vel etiam contra suos. [Cassiod.] Attende quod apte opponit justo iniquitatem. Loquuntur dico, in superbia quia creatura contra Creatorem extollitur, et in abusione, [Alcuin.] id est, perverso usum beneficiorum Dei. Praeter usum namque quo de beneficiis solent homines esse grati, fecerunt, cum eum qui propter eos venit crucifixerunt. Vel, secundum aliam litteram, loquuntur iniquitatem in superbia et contemptu, [Aug., Gl. int.] id est, superbientes et contemnentes Christum, quasi purum hominem crucifixum, cum ipsi floreant in mundo, contra quos ex Propheta clamabat dicens: Quam magna, etc.
[Cassiod.] Possunt etiam haec ex persona Christi accipi ab illo loco, Super omnes inimicos meos. Et dicit Christus secundum quod homo, factus sum opprobrium super omnes inimicos meos, id est apud omnes inimicos meos; et factus sum etiam opprobrium vicinis meis valde, et timor notis meis. Et fit distinctio, ibi, opprobrium. Vel ita, factus sum opprobrium super omnes inimicos meos, id est, in majori opprobrio habitus sum, quam illi qui erant digni eo, ut quando Judaei elegerunt Barrabbam et Christum refecerunt. Et quibus factus sit opprobrium subdit dicens, vicinis meis valde, id est parentibus meis, vel jam credituris. Et timor notis meis, id est familiaribus meis. Et, qui videbant me foras, id est qui me purum hominem putabant, ut exterius videbar, fugerunt a me, sicut apostoli: qui videntes Christum comprehendi in passione eo relicto aufugerunt. [Cassiod., Alcuin.] Et oblivioni datus sum, vel excidi tanquam mortuus a corde eorum, id est a mente illorum excidi ut mortuus, cujus memoria cum corpore sepelitur, de cujus reparatione desperatur. Et factus sum tanquam vas perditum, [Cassiod.] quia mortuus Jesus abjiciendus putabatur. Et hoc ideo, quoniam audivi et tacui vituperationem multorum commorantium in circuitu erroris, ut illi qui legem carnaliter et non spiritualiter intelligunt, vel qui punctum veritatis in me non attingunt. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II) . [Aug.] Vel in circuitu, id est in appetitu temporalium. Et in eo, vituperio, dum convenirent simul, id est omnes, Accipere adversum me animam meam consiliati sunt, [Cassiod.] id est, facere ut eis consentiret anima mea. Ego autem sciens quia potestas talium nulla est, in te, Domine, speravi. Et, dixi, Deus meus es tu, in manibus tuis sortes meae, vel tempora vitae, hoc non mutatur. Eripe me, quasi dicat. In te speravi, ut autem eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me, scilicet de manu Judaeorum et daemonum. Et illustra faciem tuam super servum tuum, id est manifestam fac benevolentiam tuam super me, ut sicut de moriente desperant, ita de resurgente confidant. Unde subdit, et salvum me fac in misericordia tua, Domine, resuscitando me; et non confundar, quoniam invocavi te. Hoc non mutatur. Impii vero Judaei et alii non credentes, erubescant et deducantur in infernum, [Aug.] post hanc vitam, et hic interim, labia dolosa, quae de me fingunt falsa, muta fiant, manifestatis sacramentis tuis scilicet, passionis, resurrectionis, redemptionis humanae. Labia dico, quae loquuntur iniquitatem adversum justum, scilicet me, et hoc, in superbia et in abusione, sicut ante hoc expone. Ista ergo cernens et admirans Propheta exclamat:
PARS III. VERS. 23.-- « Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine: quam abscondisti timentibus te. »
Quam magna. [Alcuin.] Tertia pars, ubi dicit quae bona Dei sunt, contra praedicta mala, quae leniant ipsa mala, quasi dicat: Illi loquuntur adversum justum, et superbiunt. Sed, o Domine, quam magna est multitudo dulcedinis tuae, [Cassiod.] id est, quam multis modis copiosa est dulcedo tua, qua corrigis, parcis, promittis, [Aug.] qua etiam eos quos emendas multum amas, quam tamen impius non sentit, qui palatum cordis perdidit, de febre iniquitatis, sed ne securi negligentius agant, abscondisti eis dulcedinem tui amoris, quibus utile est timere te. Hoc est quod subdit, quam, scilicet dulcedinem tuam abscondisti, [Cassiod.] id est, occultasti ut plus desideretur, in futuro vero patebit. Abscondisti dico, timentibus te, id est tuis, ad hoc ut timeant te. Vel abscondisti timentibus te, scilicet illis servasti, illis non negasti, [Aug.] ut soli ad eam perveniant, ut soli eam habeant, non communem impiis. Hanc autem dulcedinem
VERS. 24.-- « Perfecisti eis qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum. »
Perfecisti, [Hier.] id est, perficies, non substrahens eis qui non tantum timent, sed et sperant in te, scilicet qui usque in finem exspectant. Sperant dico, in conspectu filiorum hominum, [Aug.] id est qui ita sperant, ut non erubescant de spe sua et fide, sed coram hominibus confiteantur. Unde Dominus in Evangelio: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo (Matth. IV) . Vel ita, perfecisti hanc dulcedinem sperantibus, et hoc quidem est, in conspectu filiorum hominum, id est hoc non latet eos, qui non secundum Adam, sed secundum Filium hominis vivunt, et si multi inde dubitant.
VERS. 25.-- « Abscondes eos in abscondito faciei tuae, a conturbatione hominum. »
Abscondes eos, quasi dicat: Ita est eis dulcedo perfecta, quia abscondes eos, ne videantur ab impiis in abscondito faciei tuae, [Gl. int., Cassiod.] id est notitiae tuae, scilicet ut te videant per speciem, qui modo lates: abscondes dico, A conturbatione hominum, id est dum mali homines turbabuntur damnati. [Aug., Cassiod.] Vel, a conturbatione hominum, ut ipsi jam nullam humanam conturbationem patiantur. De praesenti etiam potest hoc accipi, quia etiam modo tribulati et opprobriis hominum vexati, mente intrantes ad vultum Dei, non turbantur. Proteges, quia praedicta in futuro promiserat, ne promissio tamen futura turbaret, hic de praesenti agit.
VERS. 26.-- « Proteges eos in tabernaculo tuo; a contradictione linguarum. »
Proteges, [Aug.] quasi dicat: In futuro abscondes, et hic interim dum peregrinantur, dum maledictae linguae obstrepunt, negantes futura, proteges eos ne eis noceatur, in tabernaculo tuo, scilicet in tabernaculo fidei earum rerum, quas pro nobis Dominus gessit et pertulit, id est, in Ecclesia catholica, quae est tabernaculum fidei. Tabernaculum enim, habitatio est militum positorum in expeditione; domus habitatio est quiescentium. Pugnet ergo in expeditione peregrinus, ut protectus in tabernaculo; gloriosus quiescat in domo coeli, non manu facta. Sed a quibus proteges? ecce, a contraditione linguarum, scilicet omnium schismatum et haeresum. Diversae enim haereses et schismata personant, quae contradicunt veridicae Christianae doctrinae. Ideo tu curre ad tabernaculum Dei, Ecclesiam catholicam tene, a regula veritatis non discedere. [Cassiod., Alcuin.] Benedictus, plenitudinem beneficii in laude conclusit, comparans illud suae imbecillitati, et loquitur Propheta, vel populus fidelis, quasi dicat: quid ultra dicam? nil restat nisi laudare deum. Et,
VERS. 27.-- « Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi: in civitate munita. »
Benedictus sit Dominus, id est laudatus, [Aug.] quoniam post emendationem persecutionum mirificavit misericordiam suam mihi, id est, mirabilem fecit omnibus misericordiam suam, non tantum in Jerusalem, sed in civitate munita vel circumstantiae. Alia littera, id est in toto orbe terrarum. Misso enim Spiritu sancto, totum mundum replevit, qui dicitur civitas circumstantiae, quia circumstabat Judaeam, in qua populus Dei erat. Quasi dicat: In medio gentium, ibi dicebantur laudes Deo, ibi sacrificia offerebantur, ibi prophetia non cessabat: modo vero in omnibus gentibus circumstantibus est populus Dei, in quibus effusa est misericordia, prius in illa Jerusalem. Quasi dicat: In vase unguentum Christi tenebatur; sed nunc tanquam de fracto vase unguentum per mundum diffusum est. Unde in Canticis: Unguentum effusum est nomen tuum (Cant. I) , quia apostoli Spiritu sancto inuncti, magnalia Dei ubique praedicaverunt, et de Jerusalem, fugati quasi ligna ardentia igne divino totam silvam mundi fervore spiritus incenderunt, et lumine veritatis impleverunt. Item et idem mundus bene dicitur civitas munita, quia sapientia carnis, et philosophica traditione armatus erat contra Deum. [Cassiod.] Vel mirificavit Deus Pater misericordiam suam, id est incarnationem Verbi, in civitate circumstantiae, id est in Jerusalem [Aug.] quae est in medio gentium, quasi templum fidei. Unde circumjectis gentibus veritas fluxit, quia ubi Christus docuit, passus est, resurrexit, et caetera sacramenta complevit. Loquitur hic populus fidelis, qui ante loquebatur, comparans Dei beneficium suae imbecillitati, quasi dicat: Mirificavit Dominus misericordiam suam.
VERS. 28.-- « Ego autem dixi in excessu mentis meae: Projectus sum a facie oculorum tuorum. »
Ego autem. Populus fidelis superius loquens dixi in excessu vel exstasi mentis meae, et in pavore meo cum in me saevirent horribiliter gentes; qui pavor dicitur excessus, [Alcuin.] quia a ratione excedit timendo, projectus sum secundum poenam et secundum culpam, a facie oculorum tuorum. [Aug.] Si enim me respiceres, non ista pati sineres; si in facie tua essem, non ita timerem. Sed dicitur in alio psalmo: Si dicebam, motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal. XCIII) . Unde et hic subdit,
VERS. 29.-- « Ideo exaudisti vocem orationis meae: dum clamarem ad te. »
Ideo exaudisti, etc., quasi dicat: Quia confessus sum meum lapsum, quia non superbus exstiti, sed cor meum accusavi, quia in tribulatione titubans ad te clamavi, [Gl. int.] ideo non me timentem et pusillanimem abjecisti, sed exaudisti vocem orationis meae, [Aug.] modum ponens emendationi, ostendens me ad te pertinere. Et hoc fecisti indilate, scilicet dum clamarem, id est nimis intenderem ad te, clamor enim fit ad Deum, non voce, sed corde, quia multi silentes labiis clamaverunt, multi ore strepentes, corde averso nihil impetrare potuerunt. Clama ergo intus, ubi Deus audit. Attende ergo hoc totum in Petro, in quo nostri timoris typus praecessit, qui videns Dominum ambulantem super aquas, putavit esse phantasma, cui Dominus ait: Ego sum, noli timere. Confidit Petrus et dixit: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas (Matth. XIV) , quasi dicat: Hinc probo si tu es, si in verbo tuo potero quod potes. Et ait, veni, et ad verbum jubentis facta est potestas audientis. Descendit enim et coepit ut intrepidus tanquam in illo sperans. Videns autem ventum validum venientem, timuit; et cum coepisset mergi clamavit dicens: Pereo. Hoc est quod iste ait: Ego dixi in excessu mentis meae, projectus sum a facie oculorum tuorum. Et hoc est quod in alio psalmo dicitur: Dicebam motus est pes meus (Psal. XCIII) , Jesus autem porrigens Petro manum, levavit eum. Hoc est quod hic subditur, ideo exaudisti vocem orationis meae. Hoc idem est quod in alio psalmo dicitur: Misericordia tua adjuvabat me (Psal. XCIII) . Vel excessum mentis hic dicit, qui fit quando mens rapitur ad superna. Unde recognoscit hujus peregrinationis miseriam. Rapta enim mente sursum, vidit iste altitudinem Dei, [Hier., Alcuin.] ex qua sensit, dum est in hac vita, se esse projectum valde longe a contemplatione luminis Dei. Et quia hoc humiliter plangit, et amissum in primo parente bonum sibi reddi precatur, ideo exauditur a Deo. Unde subdit; ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad 65 te. [Aug.] Hic est conclusio hortatoria. Hic enim hortatur iterum Propheta, quasi dicat pro his praedictis.
VERS. 30.-- « Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus; et retribuet abundanter facientibus superbiam. »
Diligite Dominum. [Aug.] Vel hic loquitur populus fidelis, qui praedicta expertus jam vos hortatur, quasi dicat, tribulatus sum, clamavi, timui, non sum confusus; [Cassiod.] ita et vos exaudiemini si dilexeritis Deum. Et ideo, diligite Dominum, auctorem tanti beneficii, [Aug.] o vos omnes sancti ejus quorum est diligere Deum, qui non amant mundum, neque quae in mundo sunt (Joan. IV). [Alcuin.] Amicus enim hujus mundi, constituitur inimicus Dei. [Aug.] Disce ergo non diligere mundum, ut discas diligere Deum. Averte, ut convertaris: funde, ut implearis. Ideo diligite, quoniam Dominus requiret veritatem. [Gl. int.] Veritas est, ut creatura serviat Creatori. Hanc in futuro requiret Dominus, etiam a sanctis, quando vix justus salvabitur. [Aug.] Et si vix justus salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? (I Petr. IV.) Et tunc retribuet abundanter facientibus superbiam, [Cassiod.] saeviendo contra eos qui eum contemnunt, faciendo contra jussa Dei, [Aug.] id est, tribuet his qui abundanter faciunt superbiam, qui nec convicti convertuntur, quia multum superbiunt. [Cassiod.] Omnibus etiam abundanter faciunt superbiam, qui non cito poenitent de quolibet criminali peccato. Superbia enim ponitur pro omni vitio, quia radix est omnium vitiorum. Hic etiam in praesenti aliquibus aliquando retribuet Dominus, ut superbos humiliet, [Aug.] quod ideo fit, quia si nulli hoc faceret, non videretur vigilare divina providentia; si omnibus hoc faceret, non servaretur divina patientia. Ut ergo patiens et justus appareat aliquibus, et non omnibus, hic retribuit.
VERS. 31.-- « Viriliter agite et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. »
Viriliter agite, et confortetur, etc., [Gl. int.] quasi dicat: Retribuet in futuro. Interim ergo [Cassiod.] Viriliter agite, ne sit otiosa dilectio, [Aug.] sed indesinenter bona operentur, ut bonum sine defectu operantes suo tempore sine defectu metatis, [Cassiod.] et si gravia occurrant, quae supra dixi confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. In hoc versu exprimitur virtus et intentio psalmi totius, ne carnis fragilitas timeat tot mala saeculi.
Collatio In Psalmum XXX: « In Te, Domine, Speravi, Non Confundar In Aeternum. »
VERS. 4.-- Deduces me et enutries me. Idem Hieron. et Campensis, sed Sanctes, Pratensis, Munsterus, et interpretes pro Cajetano, duces et deduces me, vertunt, quia tamen similem particulam psalm. XXI versiculo, super aquas refectionis educavit me, Hieron. transtulit, enutrivit me; et quadrantius respondet ad gratiam Christi, quae enutrit nos ut fortes simus, ut commentatus est in hunc locum. Praestabat non mutare LXX versionem, et si sensus possit conciliari. Pellicanus verbum Hebraicum, quod hic habetur per he id est per aspirationem tenuem, legit per fortem aspirationem, quia traduxit, quasi haereditatem possidebis me. TENACHALENI, pro TENAHALENI. Et videtur magis accedere ad rationem educationis.
VERS. 6.-- In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Hebr. habent APHQUID, et LXX παραθήσομαι, id est commendabo, per futurum tempus. Apparet Christum Dominum, dum in cruce penderet, tempus mutasse. Licet Graeci codices, in Evangelio Lucae XXIII, habeant futurum, quos crediderim mendosos, eo quod veteres adducunt evangelistam per praesens. Hieronymus 3 adversus Pelagianos, et in commentario hujus loci; Aug. contra sermonem Arianorum, cap. 9 et 10, et in enarratione psalmi; Ambr. in locum Lucae indicatum. ac rursus in eumdem Theophylactus, nisi fallat codex. Simile fecit Apostolus, Ephes. IV, qui respiciens rei factae adimpletionem, quod dixerat psal.: Accepit dona in hominibus, posuit ἔδωκε δόματα, dedit dona. Translatio tamen ad Campensem habet per praesens. Nec est insolitum apud Hebr. futurum fungi vice praesentis. Unde Munsterus vertit, commendo spiritum meum.
VERS. 15.-- Qui videbant me, foras fugerunt a me. Faber et Caecus volunt emendari lectionem Latinam, ut particula foras, non jungatur ad fugerunt, sed ad verbum videbant, et dicatur Latinius, foris videbant, quia Hier. dixit, videbant me in plateis. Hier. tamen in commentariis, et August. referunt ad verbum fugerunt, ut liquet ex interpretatione. Et Campensis dicit, foras fugerunt relicto me solo. Nec obest quod ad dictionem BAHUTZ, ponitur notula distinctionis, quia in psalterio, teste Campensi, non habet vim distinguendi.
VERS. 16.-- Audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. Sanctes, Pratensis, Munsterus, interpretes pro Cajetano, vituperationem seu infamiam multorum, pavor aut pavorem circumquaque, ut pro illo quod est commorantium. ponant pavorem. Hier., juxta Hebr. sic reddit, congregationem in circuitu; et Pellicanus, quae perambulat in circuitu. Vocabulum Hebr. MAGOR signat modo mansionem, modo pavorem a themate GOR, id est commoratus est, timuit. Male igitur et gratis novatores recedunt a Latina editione, si ex contemptu fecerint.
VERS. 18.-- In manibus tuis sortes meae. Hebr. ITTOTAI, id est tempora mea. Eodem recidit sensus; sors enim nostra, id est electio est in potestate Dei abscondita, tempus autem ex sui ratione, innuit quid Deus disponat, aut ordinet. Unde translatio. ad Campensem, in manu tua facta mea sunt.
VERS. 21.-- Erubescant impii, et deducantur in infernum. Hebr. IIDEMU LISSEOL, taceant in fovea, id est inferno. Sanctes tamen vertit, excidentur in inferno. Quantum ad rem ipsam pertinet, perpusillum est. Esto fortasse quod DOM non significet deduxit, tamen silere ad infernum, est nullam habere causam defensionis, quin peccator ad infernum mittatur ac deducatur. Et ita taciturnitas illa justa est damnatio, cui non habeas quod respondeas, juxta Matth. XXII: At ille obmutuit. Et translator ad Campensem habet, in foveam consopiantur; et Munsterus, compescantur.
Quae loquuntur adversus justum iniquitatem. Hebr. ATHAQ. alias signat rem gravem et duram, alias veterem, eoque in versione Hier. juxta alterum exemplar habet vetera, juxta alterum dura. Et posteriorem modum sequuntur Pratensis, Sanctes, Munsterus, et interpretes pro Cajetano. Pellicanus dicit vetustum. Quomodo autem vetustas et gravitas proprie dicantur de peccato, Scriptura nusquam non ostendit, et quid per ea intelligi deberet, LXX concinne in suo interpretamento aperuerunt.
VERS. 25.-- A conturbatione hominum, MERUCESC IS. Hieron. a duritia viri, Sanctes, Pratensis, interpretes pro Cajetano. Pellicanus, ab elationibus, seu superbiis viri, id est hominum, inquit Sanctes in suo Thesauro, qui etiam expositionem rabbinorum refert. Rabbi Salomon, a conjunctionibus seu societatibus impiorum. Thargum, ab exercitibus potentium; Rabbi Himmaniel, a duritiis et fortitudinibus viri. Munsterus propinquius ad LXX, ab irritationibus cujuscunque. Conturbatio autem hominum ista omnia complectitur.
VERS. 28.-- Ego dixi in excessu mentis meae. Hier., in stupore meo. Plures vertunt in praecipitatione mea, seu dum festinarem; Pellicanus utrumque ponit, et praecipitationem, et pavorem. In hoc nihil aliud dicimus, quam quod Hier. respondet ad Suniam et Fretellam: « Ego autem dixi in excessu mentis meae, pro quo in Latinis codicibus legebatur, in pavore meo. Et nos juxta Graecum transtulimus ἐν τῇ ἐκστάσεί μου, id est in excessu mentis meae. Aliter enim Latinus sermo ἔκστασιν exprimere non potest, nisi mentis excessum. Aliter in Hebraico me legisse noveram, in stupore et admiratione mea. » Haec ille. Sed translatio ad Campensem, in desperatione mea; ipse Campensis, in anxietate summa.
VERS. 30.-- Quoniam veritatem Dominus requiret. Hebr. EMUNIM NOTZER, fideles seu veritates custodit. Sed quorum pacto custodit veritates Dominus, nisi exanimando vitam veracem districte in extremo judicio? Unde veritates custodit qui semper quomodo serventur requirit, ut nihil non examinatum relinquat, vel minutulam cogitationem: quae si quid sinistri habuerit, adamussim, et ad veritatis regulam expendetur: a judice vero, quem latere nihil potest.
Chapter 37 of 157