Skip to the text

Psalmus XL

Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David ( Vel Sicut Hieronymus Transfert: ) In Finem Intellectus Filiis Core. »

Beatus qui intelligit. Titulus. In finem psalmus David, vel sicut Hier. transfert in finem intellectus filiis Core. Ista sententiola vel sicut Hier. transfert, etc., est adjectitia. Nam alium codicem manu descriptum vidimus in quo non habetur, cum etiam ipse Hier. neque tomo VIII, neque in versione juxta Hebr. talem titulum ponat. Consimiliter nec LXX; sed hic titulus habetur in Haymone: unde forsan quispiam posuit Hier., loco Haymonis. Idem habetur mendum in glosa ordin. Core sicut legitur, in lib. Numeri XVI, cum Dathan et Abiron movit seditionem contra Mosen et Aaron. Unde Dathan et Abiron cum omni familia sua vivi absorpti sunt a terra. Core vero, et cum eo CCL, qui thuribula acceperant, ut adolerent incensum in conspectu Domini, divino igne perempti sunt, quia officium Aaron et filiorum ejus sibi usurpaverant (Num. XXVI). Fuerunt autem quidam filii Core qui patris nequitiam non sunt imitati. Unde et postea a David in ministerium domus Domini sunt assumpti, et a Domino aeterno gaudio benedicti. Propter quod etiam in titulis psalmorum saepe fit mentio eorum, maxime tamen propter nominis interpretationem, 89 ex qua spiritualis intelligentia psalmi accipitur ut hic. [Hier.] Core enim interpretatur calvaria, qui fuit locus Dominicae passionis. Unde per calvariam, Christi passio intelligitur. Legitur id in tomo IV in quadam expositione psalmi XLI, quae non tribuitur Hieronymo; hoc etiam divus Augustinus in titulo sequentis psalmi, et idem habet Hieronymus infra psalm. LXXXIV. Filii ergo calvariae sunt filii passionis, filii crucis, qui in cruce Domini nostri Jesu Christi gloriantur cum Apostolo dicente: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI) . Et his talibus hujus psalmi intellectus attribuitur, qui credunt Christum, et si pauperem et mortuum esse, tamen verum Deum. Et hoc est, intellectus psalmi hujus, tendens in finem, id est in Christum, attribuitur filiis Core, id est filiis crucis. Intentio. Monet ut si Christus et pauper et passus, credatur tamen Deus. [Cassiod.] Modus. Tripartitus est psalmus. Primo propheta intelligentem super egenum et pauperem, divina laude concelebrat. Secundo Christus de sua passione agit, quae secundum egenum fuit, ibi: Inimici mei, etc. Tertio agit de resurrectione, quae est gloria egeni ad confirmandam spem fidelium, ibi: Tu autem Domine. Et notandum quia in hoc psalmo vox est totius Christi, id est capitis et corporis, quasi unius hominis. Quaedam enim verba hujus psalmi, capiti conveniunt, quaedam membris, quaedam prophetae. [Hier.]. Prius Propheta loquitur a se in persona sua. Postea inducit Christum loquentem, et in membris et in se; in membris, ibi: Ego dixi; in se, ibi: Inimici mei, etc., ait ergo Propheta:

VERS. 1.-- « Beatus qui intelligit super egenum et pauperem; in die mala liberabit eum Dominus. »

Beatus qui intelligit, [Aug.] quasi dicat: Irridetur qui pauperem mortuum colit, sed beatus est in aeternis qui intelligit Christum, et si videt eum egenum esse super egenum et pauperem, [Hier.] quia et Deus est, qui sic credit hominem ut etiam intelligat eumdem Deum esse. Potest etiam hoc accipi de membris Christi. [Aug.] Intendendum quippe est super egentes, ut eis detur, quod et ad eum pertinet. Et hoc est: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Et nota quod non ait, qui dat, sed qui intelligit, ut etiam non petentibus detur. [Cassiod.] Qui enim petenti dat, bene facit quidem; qui vero tacentem intelligit, beatus sine dubio est. Unde beatus qui praeoccupat vocem petituri; in die exponit hic beatitudinem: in die mala, id est judicii, liberabit eum Dominus.

VERS. 2.-- « Dominus conservet eum, et vivificet eum et beatum faciat eum in terra; et non tradat eum in animam inimicorum ejus. »

Dominus conservet eum et vivificet, [Aug.] bene optat hic Propheta intelligenti super egenum et pauperem, quod est certa promissio; [Cassiod.] quasi dicat: In futuro liberabit, interim autem, Dominus conservet eum, inter mala saeculi, [Hier.] ne ab hoc intellectu cadat; sed in hoc manentem vivificet. Unde sequitur vivificet eum, [Aug.] in futura vita, vel hic per justificationem. Et ne putent sibi tantum in futuro dari, et hic negligi, subdit, et beatum faciat eum in terra, id est in hac vita. Et bene in praesenti et in futuro promittit bona, [Gl. int.] quia pietas promissionem habet vitae quae nunc est et futurae; et non tradat eum in animam, id est in voluntatem, et si in manus inimicorum ejus, [Aug.] id est diaboli et ministrorum ejus.

VERS. 3.-- « Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. »

Dominus opem. [Cassiod.] Ne putes hic beatum habere requiem, dolores ejus mitigari precatur, ne hominis infirmitas duris superetur. Quasi dicat: Non tradat eum, sed potius Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus. Quasi dicat: Lectus quietis, sunt ista bona temporalia, sed Deus facit haec doloribus plena, ne in eis spes habeatur. Et ideo hic dicit, super lectum doloris ejus. [Aug.] Cur ergo, Deo opem ferente, tanta patiuntur? convertens iste sermonem ad Deum, exponit consilium medicinae ejus dicens: Universum stratum, quasi dicat: Bene dixi, lectum doloris universum stratum ejus, hominis, id est mundanam felicitatem, versasti in infirmitate ejus, id est provide convertisti in angustias ejus. Stratum enim est aliquod terrenum, quod infirmus, licet bonus, sibi eligit in quo pauset, ut uxor, filii et caetera licita, cum laborem mentis in Deum extensae non possit assidue tolerare, sed Deus volens nos non habere amorem nisi aeternae vitae, his delectationibus miscet amara, et vertit in infirmitatem nostram, ne via qua peregrinamur a Domino, stabulum ubi Samaritanus mandat vulneratum curandum qui incidit in latrones (Luc. X), amemus pro domo aeternae habitationis. [Cassiod.] His autem trepidus iste misericordiam petit, quia qui se peccasse sciebat, his jure tradi timebat. Unde subdit:

VERS. 4.-- « Ego dixi: Domine, miserere, mei: sana animam meam, quia peccavi tibi. »

Ego dixi. Quasi dicat: Versasti, sed ego sciens me peccasse dixi; Domine, miserere mei. [Aug.] Hoc dicit Christus caput in membris. Miserere ita: Sana per flagella animam meam, quoniam nullo modo excuso peccatum, sed accuso dicens: Quia peccavi tibi, non accuso fortunam, non dico: Hoc mihi facit fatum; non dico: Adulterum me fecit Venus, et latronem Mars, et avarum Saturnus. Nota quia versiculus iste cantatur in Tertia, quia fide et operatione Trinitatis sanatur anima a peccato. [Cassiod.] Sed ne famuli Dei his afflicti ideo videantur a Deo deserti, cum ipse Dominus talia pertulerit, unde dicit: Inimici mei dixerunt, Et dicit hoc Christus in se. Vel aliter ab illo loco, Dominus opem ferat illi. [Aug.] Et dicitur lectus doloris, caro in qua peccatum est, in quo pius gemit tanquam paralyticus in lecto, impius gaudet. Et est, non tradat, sed potius, super lectum doloris ejus, id est super infirmitatem carnis, quae gravat animam. [Hier.] Dominus opem ferat illi, ut quasi sanatus paralyticus portet lectum imperando, carni non serviendo. Sed unde dolor? quia universum stratum ejus. [Alcuin.] Universum stratum dicit vegetationem et sensualitatem, quae in paradiso erat subjecta rationi, et lectus laetitiae et quietis, vel propter peccatum versavit Deus per contrarium, ut modo impugnet et dolores inferat. Et hoc est, universum stratum ejus versasti, id est, sensualitatem rationi repugnare permisisti. Et hoc in infirmitate ejus, hominis, [Alcuin.] id est quando Adam infirmatus est praevaricando. [Aug.] Sciens autem homo se pati hoc propter peccata, convertat se et dicat: Ego dixi, Domine miserere mei, sana animam meam quia peccavi tibi.

PARS. II. VERS. 5.-- « Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur et peribit nomen ejus? »

Inimici mei. [Cassiod.] Secunda pars, ubi Deus agit ipse de passione sua, quae secundum egenum fuit. Quasi dicat: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Sed, inimici mei, quando viderunt populum post Jesum ire, dixerunt mala, [Aug.] id est falsa mihi, haec scilicet, quando morietur, et hoc dicunt, quia seditiosus erat eis, et gravis ad videndum (Sap. II). Timebant etiam ne ipsi perderent locum et gentem; et peribit nomen ejus, ut non sit de eo fama. Et nota quod dicunt morietur, et peribit nomen ejus quia, videntes eum mori, scient se in eo falso sperasse populum, ut illi maledicunt. Haec specialiter dicta sunt de Christo, sed et de membris dici possunt. Nam hodie fit tribulatio, ut nomen Christi, exstinguatur, sed per mortem suam et suorum magis crevit Ecclesia. Unde: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII) . Et alibi: Singulariter sum ego, donec transeam (Psal. CXLVIII) .

VERS. 6-- « Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. »

Et si ingrediebatur. [Alcuin.] Quasi dicat: Non solum aperti inimici; sed etiam qui simulabant se amicos esse dixerunt mala. [Aug.] Et hoc est, et si ingrediebatur, aliquis ut Judas, quod erat ut videret, id est exploraret, sic et de subintroductis falsis fratribus ait Apostolus: Qui subintroierunt explorare libertatem nostram (Gal. II) , vana, id est ficta, loquebatur, et cor ejus congregavit iniquitatem, [Gl. int.] parans calumniam, quam ibi deberet deponere. Et hoc sibi, [Aug.] id est malum suum, quia sibi nocet, mihi non. Et quia intravit ut videret.

VERS. 7.-- « Egrediebatur foras; et loquebatur in idipsum. »

[Cassiod., Gl. int.] Egrediebatur a sinu veritatis, vel de amicitia quam simulabat, foras, id est ad contrarios, vel ut fieret apertus inimicus. [Cassiod.] Ecce malus est ingressus, et malus agressus Et loquebatur in idipsum, [Gl. int.] scilicet vanitatis, id est falsa et vana.

VERS. 8.-- « Adversum me susurrabant omnes inimici mei, adversum me cogitabant mala mihi. »

Adversum me, [Cassiod.] Quasi dicat: Non modo ingredientes, sed et omnes inimici mei, cum soleant pauci esse actores scelerum, adversum me susurrabant, in auribus invicem murmurando. Non enim audent consilia detegere, qui socii sunt in scelere. [Aug.] Vel ita distingue litteram: Egrediebatur foras et loquebatur. Hic distingue, nec mutatur sensus; in idipsum, in uno consilio: Omnes inimici mei adversum me susurrabant, et adversum me cogitabant mala mihi. [Gl. int.] Si quis amplius alio inveniret, mala dico mihi, [Aug.] secundum quod intendunt, cum potius sibi mala essent tandem.

VERS. 9.-- « Verbum iniquum constituerunt adversum me: nunquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? »

Verbum iniquum constituerunt adversum me, [Cassiod.] scilicet expedit ut unus moriatur pro populo (Joan. XI) , etc. Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris (Joan. XIX) . Isti sunt mali coloni, qui occisis servis deliberant occidere filium patrisfamilias, dicentes: Occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus (Matth. XXI) . Ipsi ita, [Aug.] sed nunquid qui habet potestatem ponendi animam suam, nonne habet et resumendi eam? (Joan. X.) Et hoc est, nunquid qui dormit, non quidem mortuus est necessitate, vel invitus ut putatis, sed sponte dormit, cito evigilaturus, non adjiciet ut resurgat. Et nota quod ait, dormit, quia sicut de latere dormientis Adae, qui erat forma futuri, assumpta est costa, de qua formata est Eva, ita dormivit Christus somno mortis, ut de latere dormientis, de quo profluxerunt sanguis et aqua, quae sunt nostrae redemptionis sacramenta, formetur ei sponsa Ecclesia.

VERS. 10.-- « Etenim homo pacis meae, in quo speravi; qui edebat panes meos magnificavit super me supplantationem. »

Etenim. [Cassiod.] Quasi dicat: Et unde dormitio illa? ex traditore. Etenim homo vel ita junge, verbum iniquum constituerunt, quia etiam homo qui intingit mecum manum in paropside (Matth. XXVI) , [Alcuin.] per quem eis illa opportunitas datur crucifigendi me. Et hoc est, etenim homo pacis meae, scilicet Judas. [Aug.] Ecce prophetia de osculo quo tradidit eum. In quo speravi, ut visum est. Vel, speravi, secundum quod merueram. [Cassiod.] Vel, in quo speravi, in membris, [Gl. int.] quia alii fratres sperabant in illum aliquid, quia talis videbatur ut caeteri: [Aug.] sic esurire in pauperibus dicit Christus se, et qui edebat panes meos (Joan. XIII) . Ecce prophetia de buccella qua eum Dominus designavit. [Cassiod.] Vel, edebat panes meos, id est, doctrinam cum aliis magnificavit, id est magnificam fecit super me supplantationem, 90 id est deceptionem. [Aug.] Vel secundum litteram, ampliavit super me calcaneum, id est erexit pedem ut me conculcaret.

PARS. III. VERS. 11.-- « Tu autem, Domine, miserere mei et resuscita me; et retribuam eis. »

Tu autem, Domine, miserere mei. [Cassiod.] Tertia pars, ubi agit de resurrectione quae est gloria egeni ad confirmandam spem fidelium. Quasi dicat: Illi ita; tu autem, Domine, miserere mei, [Aug.] qui sum egenus et pauper. Nota quia Christus petit, ut homo, qui, ut Deus, facit quod petit. Miserere, et in hoc resuscita me, et retribuam eis in praesenti, ut dispergantur in futuro, ut damnentur. Quod enim dispersi sunt per mundum, ad admonitionem est, nondum ad damnationem: quod vere facies.

VERS. 12.-- « In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. »

In hoc cognovi quoniam, [Gl. int.] id, est quod semper placui tibi, cognovi quoniam non gaudebit inimicus meus super me, [Aug.] id est quod me resuscitabis, unde non gaudebunt. Gavisi sunt enim de morte, sed erubuerunt de resurrectione. Vel ita, in hoc cognovi quoniam non gaudebit inimicus meus super me, [Cassiod.] id est quoniam resuscitasti me. Cognovi quoniam voluisti me, id est diligis me. In hoc enim quod resuscitat, apparet Patris dilectio.

VERS. 13.-- « Me autem propter innocentiam suscepisti, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. »

Me autem. [Alcuin.] Hic affirmat quod oravit; me autem propter innocentiam, [Aug.] id est quia sine peccato sum, suscepisti in resurrectione. [Hier.] Et confirmasti me gloria impassibilitatis. [Cassiod.] Unde dicitur: Mors illi non dominabitur (Rom. VI) . Confirmasti, etiam dando nomen, quod est super omne nomen (Philip. II). Confirmasti, dico, in conspectu tuo in aeternum. [Aug.] In conspectu hominum et ad tempus, me infirmasti prius.

VERS. 14.-- « Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et in saeculum: Fiat, fiat. »

Benedictus Dominus. [Cassiod.] Hic est laudativa conclusio, exposita passione et resurrectione. Quasi dicat: Suscepisti, confirmasti, unde laus tibi. [Gl. int.] Et hoc est, benedictus, sit Dominus cui debetur dulia. Deus, cui debetur latria. Deus dico, Israel, id est videntium se, qui non sunt Judaei, sed nos qui sumus minor filius, id est minor populus, non fide sed tempore, cui servit major, scilicet populus Judaicus, major tempore. [Aug.] Judaei enim sunt capsarii nostri, qui nobis codices portant; nos autem Israel. Aliter putassent pagani ficta quae dicuntur de Christo et de Ecclesia, sed vincuntur testimonio inimicorum. Benedictus dico, a saeculo et in saeculum, [Cassiod.] id est, ex quo omnia coepta sunt administrari usque in saeculum futurum, ubi jam omnia aeterna sunt. Fiat, fiat. Geminatio ista ostendit hoc ab omnibus esse faciendum. [Hier.] Pro Fiat, fiat, in Hebraeo scribitur, amen, amen, quod Aquila vere, id est fideliter transtulit. Hic dicit Hieronymus primum librum Psalterii finiri.

Collatio In Psalmum XL: « Beatus Qui Intelligit Super Egenum Et Pauperem. »

VERS. 1.-- Super egenum et pauperem. In Hebr. tantum habetur, Super pauperem. Sed LXX potuerunt addere egenum, si potuit Munsterus addere: Beatus qui prospicit oppresso infirmitate, ad vehementiam significantiae vocabuli DAL.

VERS. 7.-- Egrediebatur foras et loquebatur in idipsum. Novissimam particulam referunt Hebr. ad sequentem versum, in idipsum, id est simul adversum me susurrabant. Quod amplexatur Faber, aliam distinctionem quasi irridens: « Quis enim, ait, hic sensus esset, egrediebatur foras et loquebatur simul? » Si Stapulensis advertisset tropum loquendi Scripturae, quae sub uno plures comprehendit, non tam inimico animo, invectus fuisset in lectionem Latinam. Unde textus D. Augus. et psalmodia Romana habent in plurali, quanquam sequantur lectionem Hebraicam. In Hebr. tamen ingredi, egredi, loqui, leguntur singulariter. Intelliguntur quidem de inimicis Christi, sed singulariter et peculiariter de Juda proditore. Quare Munsterus, in praecedenti versu, et si ingrediebatur ut videret, vertit et si veniat, supple aliquis eorum, ut videat. Quomodo autem Judas proditionem apud sese tractaverit, ut verum sit quod loqueretur in idipsum, Evangelium aperte testatur: Cum diabolus misisset in cor Judae, etc. (Joan. XIII). Caeterum aliquoties admonuimus partitiones versuum saepius variare, sed et diastolas, quod etiam liquet ex praecedenti versiculo. Quidam enim jungunt cor ad praecedentia, quidam ad sequentia, et si ingrediebatur ut videret vana loquebatur cor ejus. Vel sic, cor ejus congregabit iniquitatem sibi. Secundam lectionem sequitur Magister.

VERS. 9.-- Nunquid gui dormit non adjiciet ut resurgat? LXX per interrogationem, epithasim rei excitant, ubi Hebraei simplici dictione legentes quasi frigent, qui dormivit non adjiciet ut resurgat, ut sint verba Judaeorum, Christi resurrectionem negantium. Prior sententia est exprobrativa perfidiae eorum.

Chapter 47 of 157