Psalmus XXXVI
Psalmi Titulus: « Psalmus David. »
Noli aemulari. Titulus Psalmus David. [Alcuin.] Psalmus iste tertius est eorum qui per alphabetum imperfectum describuntur, et est totus de correctione morum. Est enim psalmus iste, quasi vestis Christi, et potio corporis ejus, vestis scilicet quae totum corpus ejus operiat praeceptis, et protegat contra adversa, et quasi sinu consilii foveat. [Aug.] Potio contra infirmos, qui murmurant de flore malorum et labore bonorum, quasi omnia casu agantur, quorum errorem curat psalmus velut salubre antidotum, docens omnia, et haec inferiora divina providentia gubernari, et non casu agi. Intentio. [Alcuin.] Monet ut spreto mundo Deo adhereamus, Modus. Tripartitus est psalmus. [Cassiod.] Primo, monet Ecclesia, in cujus persona loquitur Propheta, ne quis malignantes imitetur, sed quidquid boni speratur, a Domino postuletur, qui profutura dat et aeterna. Secundo dicit malos super bonos invidia torqueri, ibi, observabit peccator. Tertio, tractat justum hic nunquam deseri, praemia bonorum et poenas malorum commiscens, cum interjectis adhortationibus, ibi, junior fui, etc. Dehortans ergo Ecclesia ab immutatione malignantium, ait:
VERS. 1.-- « Noli aemulari in malignantibus; neque zelaveris facientes iniquitatem. »
Noli, [Gl. int.] o tu infirme, qui hoc soles, aemulari, [Hier.] id est indignari, in malignantibus, [Gl. int.] id est in consideratione malignantium, quia florent. Neque zelaveris, [Hier.] id est non ames nec imiteris facientes iniquitatem, [Gl. int.] quia bonos premunt. Cur?
VERS. 2.-- « Quoniam tanquam fenum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident. »
Quoniam tanquam fenum [Aug., Gl. int.] quod hodie floret, et cras in clibanum mittitur, velociter arescent mali, id est et cito decident mali, et quemadmodum olera herbarum vel prati. Alia littera, [Aug.] vilia quae non habent altam radicem. Et ideo hieme virent, aestate arent. Et accipitur pro eodem fenum et olera, quibus recte comparantur mali, qui hieme florent, aestate autem arescent. Modo ergo hiems est, aestas judicii dies, ubi mali non virentes decident, atque arescent, quia non habent radicem in alta per charitatem. Econtra altae radicis arbor per charitatem modo est arida, quia nondum apparuit quod erimus; tunc gloriosa, quia tunc nos circumvestiet dignitas florum, et ubertas fructuum locupletabit. Hoc autem et si longum videatur patienti, cito est Deo. Junge ergo te Deo et tibi cito erit. Et est dies illa incognita, quia tanquam fur veniet, secundum illud: De die autem illo nemo scit, neque Filius, neque angelus, neque homo (Matth. XXIV) . Sed quomodo dicitur Filius nescire, qui omnia novit quae Pater? Ut dicitur dies laetus, quia laetos facit, et frigus pigrum, quia pigros reddit. Sic dicitur Filius nescire vel scire nobis, quibus missus est magister quae scire vel nescire nos facit: scit itaque sibi, non nobis. [Cassiod.] Aliter per fenum intelliguntur nobiles, qui in temporalibus proficiunt facile. Per olera quae non hortorum sunt, sed herbarum, id est vilissima quae per agros sponte nascuntur, intelliguntur mediocres; sed et illi cito arescent, id est nobiles; et hi, id est mediocres, decident, et hoc cur? Quoniam illi qui sunt tanquam fenum, id est nobiles, velociter arescent, et illi qui sunt quemadmodum olera herbarum, id est mediocres, decident. Illi ita; tu vero
VERS. 3.-- « Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. »
Spera in Domino, illi in vanis. [Aug.] Spes enim est introitus fidei, initium salutis, [Cassiod.] quia per spem intratur ad videndum illud quod creditur: et sperare in Deo, initio fidei docemur, et fac bonitatem quia fides sine operibus mortua est, [Aug.] illi contra malitiam faciunt; et inhabita terram ne bona facias extra Ecclesiam, [Aug., Cassiod., Hier.] et pasceris usque ad saturitatem et suavitatem in divitiis ejus terrae, quae sunt ipse Deus, vel in Scripturis sacris. Et
VERS. 4.-- « Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. »
Delectare in Domino. [Aug.] Ecce divitiae terrae. delectare in Domino, scilicet ita ut suavis sit tibi ejus delectatio vel recordatio, [Cassiod.] et ut ames quem times, spreta mundi jucunditate, et dabit tibi petitiones cordis tui, id est rationis, non carnis. Et ut det
VERS. 5.-- « Revela Domino viam tuam, et spera in eo; et ipse faciet. »
Revela Domino viam tuam, [Aug.] id est indica ei quid pateris in carnem, id est carnis corruptionem, et quod velis inde liberari, et spera in eo, et ipse qui potest faciet, quasi dicat, et gratia Dei te liberabit de corpore mortis hujus. Vel ita ab illo loco, spera in Domino, aeterna, quae sunt in Domino. Et ut speres, fac bonitatem, id est bona: quae ut facias, excole terram. Alia littera, Evam, [Alcuin.] scilicet corpus, ne germinet spinas et tribulos. Et sic pasceris in divitiis ejus, id est virtutibus ejus. Unde non in te, sed in Domino delectare, id est delecteris: quod si est, dabit tibi petitiones cordis tui, id est aeterna, quae petit ratio. Haec quidem praedicta justis dico; quod si peccator es, revela Domino viam tuam, id est confitere peccata. Et sic item, spera in eo, id est bona quae sunt in Domino, et ipse faciet, id est dabit. Quid?
VERS. 6.-- « Et educet quasi lumen justitiam tuam; et judicium tuum tanquam meridiem: subditus esto Domino, et ora eum. »
Et educet de tenebris saeculi justitiam tuam [Cassiod.] id est fidem, quae hic est quasi sub modio, quasi lumen, [Aug.] id est ad lucem judicii, ubi omnia palam erunt. Modo enim abscondita est justitia, id est fides qua juste operaris, quia nondum vides quod credis; et judicium tuum quod judicas et eligis sequi quod non vides, quod modo a malis irridetur. Educes tanquam meridiem, non solum ut lumen, sed ut clarum lumen. Interim vero debes hoc facere, scilicet subditus esto Domino, id est obedi praeceptis ejus, et ora eum, donec det promissa [Cassiod.] Ecce bona regula, ut bona faciamus, et semper rogemus.
VERS. 7.-- « Noli aemulari in eo qui prosperabitur in via sua, in homine faciente injustitias. »
Noli. [Gl. int.] Hic exponit unde solet nasci indignatio. Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua, [Aug.] et non Dei, in qua tu es. In via prosperatur iste, sed in perventione, id est cum ad finem pervenerit, erit infelix; tibi justo econtra. Et ideo, noli aemulari in eo qui prosperatur, scilicet In homine faciente injustitias. Sed tu
VERS. 8.-- « Desine ab ira, et derelinque furorem; noli aemulari ut maligneris. »
Desine ab ira, [Aug.] id est ne turbetur oculus tuus ira. Vide veritatem, id est Christum multa passum, nunquam prosperatum, nec tamen iratum. Ideoque non irascaris de flore malorum, quia inde irasci et indignari, est contra Deum murmurare, et prope blasphemare; et derelinque furorem. [Cassiod.] Nota differentiam inter iram, et furorem. Ira subita est, furor diutius durat; sed utraque deserenda sunt, per quae peccatur. [Aug.] Hoc dicitur ei qui adhuc infirmus tumet, cur non bona sibi dantur, quae etiam mali habent. Et noli aemulari ut maligneris, id est ut voluntarie sis malus, imitando eum qui maligne faciendo ad tempus floret. Vel ita ab illo loco, noli aemulari, quasi dicat, ora eum, et, noli autem, aemulari in eo qui prosperatur in via sua, id est ne moveat te a perseverantia, prosperitas malorum, neque in homine faciente injustitias, id est si faciunt justis iniqua: quod et si tibi aliqua faciunt, desine ab ira, id est ne sis iratus. Quod et si grandia faciunt, derelinque furorem, id est, ne furiosus sis, praesertim, noli aemulari ut maligneris, id est, ut eodem modo sis malignus.
VERS. 9.-- « Quoniam qui malignantur exterminabuntur; sustinentes autem Dominum ipsi haereditabunt terram. »
Quoniam qui malignantur, [Gl. int.] id est qui mali sunt, et si modo florent, exterminabuntur in futuro, id est extra terminos terrae viventium damnabuntur; sustinentes autem, [Cassiod., Gl. int.] scilicet qui adversa ferunt, et praesentia despiciunt, propter Dominum, qui non fallit et omnia potest, ipsi haereditabunt terram viventium, sed quandiu ferendum? [Aug.] cito erit quod infirmo diu videtur. Et hoc est:
VERS. 10.-- « Et adhuc pusillum et non erit peccator; et quaeres locum ejus, et non invenies. »
Et adhuc. Quasi dicat: Jam sustinuisti, et adhuc restat pusillum, id est parum. [Gl. int.] Ne ergo taedeat te, et non erit peccator, pro quo gemis, id est non erit dominium peccatoris, qui nunc vivit pio, id est ad utilitatem pii, quem purgat pusillum, est usque ad finem vitae cujusque, quando liberantur sancti. [Aug.] Post istam tamen vitam parvam, nondum eris ubi erunt sancti, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV), id est non habebis geminam stolam, quam habebunt sancti in resurrectione, sed poteris esse in illa requie, in qua dives superbus et sterilis vidit Lazarum ulcerosum et pauperem (Luc. XVI), in qua requie securus exspectes diem judicii, quando recepto corpore angelis aequaberis. Sed quomodo Lazarus erat in requie, cum nondum esset missa hostia? [Alcuin.] in spe, ex toto; in re, partim, quia nec ignem materialem, nec vermem conscientiae corrodentis sentiebat. Et quaeres. Quasi dicat. Sic non erit peccator, quia quaeres locum ejus et non invenies, id est si quaereres non invenires, [Aug.] quia non habebit tunc usum quem modo habet, cum eo utatur Deus ad probandum justum; flagellum nempe facit Deus de malis sibi quo castiget filios.
VERS. 11.-- « Mansueti autem haereditabunt terram; et delectabuntur in multitudine pacis. »
Mansueti autem, [Cassiod.] non quicunque sustinentes, sed qui patienter tolerant, Haereditabunt terram viventium, et quid ibi eis? [Aug.] Delectabuntur in multitudine pacis. Mali in exteris delectantur; tibi, o juste, omnia pax.
79 PARS II. VERS. 12.-- « Observabit peccator justum; et stridebit super eum dentibus suis. »
Observabit peccator justum. [Cassiod.] Secunda pars. Dicto quod boni non debent aemulari malos, subdit hic malos super bonos invidia torqueri, quod non sunt eis similes. Et ideo pudor est eos id est malos aemulari, quasi dicat: Tunc pax eis, sed modo est bellum, quia peccator observabit, quasi dicat, occultis insidiis justum, ut eum alliciat. Ideo observabit, quia dum videt justum, credit se accusari ab eo; si vero non potest allicere, stridebit super eum dentibus suis, ut furens bellua. [Aug.] Quasi dicat: Quem non potest subvertere, conatur occidere.
VERS. 13.-- « Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus. »
Dominus autem irridebit eum, [Gl. int.] id est irrisibilem videt, et videre suos facit. Sicut ergo Deus, sicut et nos videntes malos perituros irrideamus, [Cassiod.] et praesentes grandis consolatio est ista. De hoc irridebit, quoniam prospicit, [Aug.] quod ipse peccator non videt, quod veniat, vide et tu hoc cum Deo, dies ejus quo retribuetur ei. Semper enim vindicatur in impium, aut hic aut in futuro, si se convertit, vindicatur in eum hic, ut in Paulo, qui divina voce prostratus resipuit; si non convertit se, vindicabitur in eum in futuro. [Alcuin.] Si neque blanditiis, neque minis aget, poena aggreditur. Unde subdit;
VERS. 14.-- « Gladium evaginaverunt peccatores; intenderunt arcum suum. »
Gladium etiam evaginaverunt peccatores. [Aug.] Ecce aperta impugnatio. [Alcuin.] Si vero nec sic proficit, insidiatur dolis, quando bene loquendo, mala intendit. Et hoc est, intenderunt arcum suum, [Aug.] id est, dolos. Ecce occulta impugnatio, quae sit per insidias: postea reddit singula singulis. Quasi dicat: Arcum suum intenderunt.
VERS. 15.-- « Ut decipiant pauperem et inopem: ut tricident rectos corde. »
Ut decipiant pauperem, [Gl. int.] qui sibi non sufficit, et inopem qui nec habet spem ab alio. Gladium evaginaverunt ut trucident rectos corde, [Cassiod.] ut martyres, sed
VERS. 16-- « Gladius eorum intret in corda ipsorum; et arcus eorum confringatur. »
Gladius eorum intret in corda ipsorum, unde venerat, [Cassiod., Gl. int.] quasi dicat, occidendo in corpore, se occiderat in mente. quod non nocet sanctis, sed potius dolus eorum fit inanis, ut in sequenti dicitur. Gladius eorum intret in corda ipsorum et sic fit. [Aug.] Tibi enim nocent, o juste extra: sibi vero intus, et ita insaniunt, quasi cum per corpus suum mittat gladium, ut cedat tunicam alterius. Et arcus eorum confringatur, id est insidiae frustrentur, ne noceant justo, qui et si spolietur dicat:
VERS. 17.-- « Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas. »
Melius est modicum justo, etc. Vel ita junge litteram. Ita impius justo, [Gl. int.] tamen Melius est modicum justo quod habet super divitias peccatorum multas, id est quia et si modo prospere malis, non tamen sic semper erit. [Alcuin.] Et nota quod paulo ante de malitia peccatorum et sustinentia bonorum egit; hic de divitiis illorum et paupertate horum. Vere melius,
VERS. 18.-- « Quoniam brachia peccatorum conterentur; confirmat autem justos Dominus. »
Quoniam brachia, id est potentia peccatorum conterentur, [Aug.] justos autem confirmat Dominus in adversis per spem, per exempla, et maxime per exemplum crucis suae. Crux enim finita est in poena, manet in gloria, a locis enim suppliciorum transit ad frontes imperatorum. Qui tantum honorem dedit suis poenis, quid faciet fidelibus suis?
VERS. 19.-- « Novit Dominus dies immaculatorum; et haereditas eorum in aeternum erit. »
Novit. [Aug.] Quasi dicat: Quomodo confirmat? quia, novit Dominus, homo non potest scire, dies immaculatorum, et si miseri videntur ignaris, scit Deus quid eis serviet. Vel novit, [Hier.] id est approbat Dominus dies immaculatorum, id est vitam immaculatorum, et haereditas eorum, [Gl. int.] quae pro diebus immaculatis dabitur, in aeternum erit.
VERS. 20.-- « Non confundetur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur, quia peccatores peribunt. »
Non confundentur. [Aug.] Confunditur ille qui sperat in homine, se, vel alio. Unde: Maledictus qui ponit carnem brachium (Jer. XVII) . Si in tempore malo, id est tribulationis praesentis, in qua potius gloriantur, et in diebus famis qui modo sunt, quando non est plena refectio, et est multa miseria, saturabuntur in spe, et vere, quia peccatores peribunt tantum qui ablatis exterioribus nihil habent intus, extra tribulantur et intra. Nam
VERS. 21.-- « Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient. »
Inimici Domini vero, [Hier., Gl. int.] id est in veritate, mox ut honorificati fuerint honoribus et potentia, et exaltati gloria, deficientes in interiori, et penitus ab omni virtute quemadmodum fumus deficient. [Aug.] Fumus quanto plus extenditur, tanto plus evanescit, ita mali. Nam quanto gradus altior est, tanto casus gravior. Vel ita ab illo loco. Non confundentur in tempore (Psal. XXIV) . Et legitur partim de praesenti, partim de futuro, sic, non confundentur in tempore malo (ibid.) , id est futuri judicii. [Cassiod] Et in diebus famis, id est in hac vita, quae est dies famis, quando boni esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V). Saturabuntur: per Scripturas et exempla, et per Domini promissiones. His duobus alia duo postea opponit, agens de malis, [Cassiod.] scilicet peccatores peribunt, contra hoc quod dixerat, non confundentur, et inimici vero, contra hoc quod dixerat, saturabuntur. Sic boni non confundentur in futuro, quia peccatores tantum, peribunt in judicio, boni saturabuntur hic, sed inimici Domini mox, id est, quam statim honorificati fuerint et exaltati deficientes, id est, quam statim in altum conscendunt, tam statim a veritate cadunt, nec est in textu ut. Ipsi dico, deficientes, ut nec judicium boni remaneat. Et hoc quemadmodum fumus, quia quanto plus elevantur, tanto citius cadunt, ut fumus. [Hier.] Vel ita ut primus versus, totus de futuro, secundus de praesenti legatur, sic: Non confundentur in tempore malo, id est judicii, et in diebus famis, scilicet quando mali esurient, in futuro, saturabuntur. Quia, tunc, peccatores peribunt, et non solum tunc, sed etiam interim, inimici Domini mox honorificati, etc. Hoc non mutatur. Ideo haec malis, quia
VERS. 22.-- « Mutuabitur peccator et non solvet; justus autem miseretur et tribuet. »
Mutuabitur peccator et non solvet. [Aug.] Hic accipit corpus et mentem et caetera, a Deo, et non agit gratias. Vel, mutuabitur peccator, [Cassiod.] id est audit verbum Dei, et non solvet id est non reddit operibus, quod auditu percepit, quasi dicat, non refert lucrum, [Aug.] justus autem miseretur et tribuet de his quae accipit a Deo. [Cassiod.] Et nota quia prius movetur misericordia erga non habentes deinde tribuet. Praecedit ergo misericordia in affectu, et largitas sequitur in effectu. Et ideo prius dixit, miseretur, et postea tribuet. [Aug.] Semper est aliquid quod det, saltem orationem, ideo miseretur et dat, quia scit quod benedicentes Dominum haereditabunt terram, et maledicentes disperibunt. Et hoc est.
VERS. 23.-- « Quia benedicentes ei haereditabunt terram, maledicentes autem ei disperibunt. »
Quia benedicentes ei, [Cassiod., Gl. int.] scilicet in omnibus gratias agentes, et jussa sequentes, haereditabunt terram viventium; maledicentes autem ei turpi vita de quibus dicitur. Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes (Rom. II) , disperibunt etiam cum benedicentes fiunt, pereunt in malo, secundum illud, Convertere impium et non erit. Ideo est benedicendum, quia
VERS. 24.-- « Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet. »
Gressus hominis, [Cassiod.] qui per se erant tortuosi, quia in peccatis nati sunt homines, dirigentur vel dirigetur apud Dominum, [Gl. int.] id est a Domino. Dicitur hoc a simili regis vel reipublicae disponentis. [Hier.] Gressus dicit opera et effectus; et per hoc viam ejus Dei, et si dura sit volet homo. [Aug.] Via terrae non est dura; sed tamen plena latronibus; sed via Domini tuta, etsi dura. Vel, viam ejus, [Alcuin.] id est hominis, volet Deus. In qua via Dei,
VERS. 25.-- « Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. »
Cum ceciderit, [Cassiod.] id est adversa erit passus corpore, non collidetur mente. [Hier.] Vel si cadit peccando venialiter, non frangitur per crimina, quia Dominus, supponit, [Gl. int.] a simili hoc dicit manum suam, id est auxilium.
PARS III. VERS. 26.-- « Junior fui, etenim senui: et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem. »
Junior fui, etc. Tertia pars. [Cassiod.] Tractat hic justum nunquam deseri, praemia bonorum et poenas malorum commiscens cum interjectis adhortationibus. Quasi dicat: Supponit manum, nam junior fui, etenim senui. [Alcuin.] Ecclesia hic loquitur quasi unus homo, qui fuit puer in Abel; in prophetis, in patriarchis, juvenis; in tempore martyrum, quasi senex; in senecta uberi, in fine mundi, quasi in decrepita aetate erit. Has quatuor aetates non distinguit hic propheta, duas tantum ponens, juventutem et senectutem, et ponit juventutem pro pueritia. [Aug., Cassiod.] Ecclesia enim quasi unus homo in primis temporibus junior fuit, quando initia legis naturalis in Adam suscepit; jam in fine saeculi senuit in senecta uberi, cum in honorabili aetate Christum suscepit per omnes gentes dilatata; et his aetatibus non vidi justum derelictum a Deo, nec semen ejus. [Cassiod., Gl. int.] Id est opera vel imitatores, quaerens panem spiritualem, [Aug.] id est indigere pane verbi, quia verbum Dei semper cum eo est. Vere non, quia
VERS. 27.-- « Tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit. »
Tota die. Vel sic junge litteram. Quia non eget, et ideo, tota die miseretur affectu misericordiae, et postea commodat terrena ut aeterna capiat. [Aug.] Vel miseretur admonendo, et commodat docendo. [Cassiod., Gl. int.] Dicitur enim hoc, vel de eleemosyna actuali, quae a misericordia incipit, et postea manum aperit. [Cassiod.] Vel de spiritualibus; et semen illius quod seminat ut metat, [Aug.] id est opera bona, vel imitatores erit in benedictione, [Gl. int.] id est multiplicatione, [Aug.] quia cum exsultatione veniet portans manipulos suos (Psal. CXXV). Et ideo, tu quicunque es,
VERS. 28.-- « Declina a malo, et fac bonum: et inhabita in saeculum saeculi. »
Declina a malo et fac bonum, [Aug.] id est, ne cui noceas, sed benefac. Prius dicit, declina a malo; postea, fac bonum, quia malus repente non potest bona appetere. [Cassiod.] Nemo enim repente fit pulcher. Neque putes te perdidisse, potius per hoc vives. Et hoc est inhabita terram viventium, [Aug.] in saeculum saeculi, [Gl. int.] ecce merces, Declina a malo et fac bonum.
VERS. 29.-- « Quia Dominus amat judicium; et non derelinquet sanctos suos; 80 in aeternum conservabuntur. »
Quia Dominus amat judicium, [Aug.] quo permittit sanctos affligi; nam et si sinit sanctos pati, juste tamen judicat. [Cassiod.] Et quia Dominus amat judicium, ideo et tu ama ut tuis bonis gaudeas. Et non derelinquet sanctos suos; [Gl. int.] et si sinit affligi, non tamen deserit eos. Vel Dominus amat judicium, [Cassiod.] id est discretos qui discernunt bonum a malo. Et non derelinquet sanctos suos, quia in aeternum conservabuntur, et si hic morientur. Contra
VERS. 30.-- « Injusti punientur; et semen impiorum peribit. »
Injusti punientur propter prava opera. Et semen impiorum, [Gl. int.] id est opera, peribit, id est non ferent fructum, quia sine fructu beatitudinis erunt. Vel, semen impiorum peribit, [Aug.] id est imitatores eorum peribunt cum eis, sicut econtra semen justi in benedictione erit.
VERS. 31.-- « Justi autem haereditabunt terram; et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. »
[Aug.] Justi autem haereditabunt terram viventium, quae est aeterna. Unde sequitur, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. Merito haec justo, quia
VERS. 32.-- « Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. »
Os cordis justi meditabitur sapientiam, [Gl. int.] quae est de ipso Deo et aeternis, et lingua ejus loquetur instructioni aliorum judicium, id est quid Deus praecipit tenere et fugere. [Aug.] Sed ne putes de illis esse de quibus dicitur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XV) .
VERS. 33.-- « Lex Dei ejus in corde ipsius; et non supplantabuntur gressus ejus. »
Lex Dei ejus, [Gl. int.] id est praecepta Dei, est in corde ipsius, quasi dicat, cor consonat linguae, et quid illi prodest? Non supplantabuntur gressus ejus. [Cassiod.] Supplantare est plantis foveam insidiarum praetendere. Et est sensus; [Aug.] verbum in corde liberat a laqueis peccatorum. Non supplantabuntur tamen.
VERS. 34.-- « Considerat peccator justum; et quaerit mortificare eum. »
Considerat peccator justum, [Aug.] id est, insidiatur, quia justus gravis est ei ad videndum: quia dissimilis est aliis vita ejus. Et ideo, quaerit mortificare eum.
VERS. 35.-- « Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus; nec damnabit eum, cum judicabitur illi. »
Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, [Aug.] id est in potestate ejus, secundum animam, ut ei consentiat. Ut enim ait Job: Terra tradita est in manus impii (Job IX) id est caro, in quam saevire potest; sed animam invictam educit Deus, ne cedat eis. Nec damnabit eum Dominus justum, [Gl. int.] et si ab homine hic damnetur; cum judicabitur justus in futuro, id est cum judicium fiet de illo ante tribunal Christi; quod judicium fiet illi justo, id est ad commodum illius. Ecce consolatio justi. Vel ita, non damnabit Dominus, eum, id est non permittet justum damnari, cum judicabitur ab impio: quod judicium fiet illi impio, [Alcuin.] id est ad malum ejus. [Aug.] Et quia Dominus ita facit justo, ergo nunc
VERS. 36.-- « Exspecta Dominum, et custodi viam ejus; et exaltabit te ut haereditate capias terram; cum perierint peccatores, videbis. »
Exspecta Dominum, et si diu pateris in exspectando, custodi viam ejus, id est praecepta; et quid inde mihi? exaltabit te meritis, [Cassiod.] quia non nisi exaltatus coelestem potest habere patriam. Unde subdit, ut haereditate, quasi dicat, ita exaltabit, ut haereditate, id est firmiter capias terram viventium, [Gl. int.] et si modo nescis quod promittit, in experientia postea disces. Unde subdit, cum perierint peccatores videbis in re quod modo credis de praemiis bonorum et poenis malorum. Dupliciter notat gaudia bonorum: primum, quia tunc sentient in quantis sint jucunditatibus, inde quia videbunt poenas impiorum. [Cassiod.] Unde gratior est beatitudo liberatis ab hujusmodi malo. Vel videbis hic in praesenti oculo fidei. [Aug.] Quo qui caret, delectatur felicitate impiorum. Peribuntne? utique, quia.
VERS. 37.-- « Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani. »
Vidi impium. [Cassiod.] Hoc dicitur contra hoc quod putabatur Deo non displicere, qui hic utitur prosperitate; super, id est ultra modum, exaltatum in honoribus, et elevatum sicut cedros Libani. A simili dicit. [Gl. int.] Est enim Libanus mons in quo sunt altae cedri, quae a vento dejiciuntur. Et interpretatur candidatio, per quod significatur candor saeculi hujus; et est elevatum super cedros Libani, id est in candore saeculi, qui cito dejicitur.
VERS. 38.-- « Et transivi, et ecce non erat; quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. »
Et transivi ad novissima ejus, [Aug.] transivit qui praesentiam non attendit, sed novissima. Unde alibi: Hoc labor est ante me, donec intrem in sanctuarium Dei, etc. (Psal. LXXII.) Et ecce non erat potens, quia non est inventus locus ejus. Unde sequitur: Et quaesivi eum, si ibi impius vivat pio, id est ad utilitatem pii. Et non est inventus locus ejus, regnandi. Vel ita ab illo loco vidi impium super humiles esse exaltatum et elevatum super alia littera, cedros Libani, [Cassiod.] id est super altos, ut altis celsior sit. Et transivi, mundum, meliori conversatione ad Deum tendens, factus verus Hebraeus. Bonus est iste transitus: Haec est mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI) . Unde: Transeamus usque in Bethlehem, et videamus hoc verbum quod factum est (Luc. II) . Et transiens vidi hoc: Ecce non erat, quasi dicat, vidi nihil posse, cum nihil sint omnia in quibus gloriatur homo. Et quaesivi eum id est in memoriam reduxi, quia tunc magis dolent boni de impiis, quod ab eis sunt separati, cum in melius immutantur. Et non est inventus locus ejus. [Cassiod.] Locus malorum mundus est, qui et dissolvetur. Potest tamen et de diabolo totum accipi, cui religato, nocendi locus ablatus est; jam ex parte, in futuro ex toto. Unde Jeremias clamat: Perdix congregavit quae non peperit, fecit divitias non cum judicio, in dimidio dierum suorum derelinquent eum, et in novissimis ejus reperietur insipiens (Jer. XVII) . Et Joel: Eum qui ab aquilone est fugabo a vobis (Joel. II). Et hoc est, vidi impium, id est diabolum super alios exaltatum, hoc maxime ante Christi adventum tempore, ante legem, et sub lege, cum homines velut gregem post se trahebat; sed tertio tempore, scilicet gratiae, et tertio die, scilicet resurrectionis Christi, humiliatus est superbus, et retro conversus per fortiorem vasa ejus diripientem (Luc. XI). Inde est quae in rogationibus draco duobus primis diebus antecedit crucem plena cauda. In tertio, sequitur eadem evacuata. Et elevatum super cedros Libani, id est super altos. Sequentia non mutantur de prima lectione.
VERS. 39.-- « Custodi innocentiam, et vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini pacifico. »
Custodi. [Gl. int.] Quasi dicat: Quia ita impiis, ergo eis sitis dissimiles. Et hoc est, custodi, [Aug.] ne extorqueat a te innocentiam, non terrena; postea custodi, [Gl. int.] et si graveris, intelliges hoc esse aequum. Et hoc est, et vide aequitatem. [Cassiod.] Vel aliter secundum aliam litteram, custodi veritatem, haec est alia littera, ne scilicet in mundanis curam habeas. Et vide directionem, alia littera, ut non iniquus putetur Deus, [Aug.] qui favet impiis et justos affligit. Quasi dicat: [Gl. int.] Quaecunque vult Deus, te velle, velis tu, quia aliter curvus es. Vel, custodi innocentiam, quantum ad Deum; et vide aequitatem, quantum ad proximum. [Aug.] Et ne putes quod finitus sit homo, attende novissima, et videbis quoniam sunt reliquiae homini pacifico; post hanc vitam remanet ei bonum; non periit omnino, sed vivit. [Aug.] Reliquiae sunt bona quae post hanc vitam relinquuntur bonis, id est aeterna, vel memoria bona post obitum. [Cassiod.] Haec autem sunt homini pacifico. Pacificus est qui inter discordantes pacem servat et facit. [Cassiod.] Et nota cui haec virtus est; loco beati ponitur. Unde: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V) . Sed econtra,
VERS. 40.-- « Injusti autem disperibunt, simul, reliquiae impiorum interibunt. »
Injusti autem disperibunt simul, [Aug.] vel in idipsum. Alia littera, id est, in aeternum. Vel omnes simul, in unum, et reliquiae impiorum, id est terrena, interibunt. Vel sic distingue: [Alcuin.] Injusti disperibunt, et simul, cum eis reliquiae impiorum interibunt, scilicet terrena.
VERS. 41.-- « Salus autem justorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis. »
Salus autem. [Gl. int.] Quasi dicat: Haec omnia justis, totum est tamen a Domino. Et colligit summatim. Et hoc est salus, quod dicat: Custodi innocentiam, vide aequitatem, [Cassiod.] quod non est tamen nisi per Deum, qui salus justorum a Domino est, [Gl. int.] non aliunde, et protector eorum est, si quis impugnat in tempore tribulationis.
VERS. 42.-- « Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos; et eruet eos a peccatoribus; et salvabit eos quia speraverunt in eo. »
Adjuvabit eos Dominus, [Gl. int.] id est cooperabitur eis, et liberabit eos Dominus a labore vineae, in futuro, vel de praesenti: liberabit eos Dominus, id est faciet liberos et securos, ac si nullus contrarius; et eruet eos, [Cassiod.] ne fides eorum pervertatur a peccatoribus, quasi dicat, servat illaesos a contrarietate saeculi, et salvabit eos in futuro, non quia non peccaverunt, sed quia speraverunt in eo.
Collatio In Psalmum XXXVI: « Noli Aemulari. »
VERS. 1.-- « Noli aemulari in malignantibus. Quod Sanctes et interpretes pro Cajetano, transtulerunt, ne misceas te, gratis fecerunt, quia radix TAHAR anceps est. Hier. et Pratensis dicunt, noli contendere, quod respicit intelligentiam nostrae editionis, ne videlicet quis commoveatur, irritetur, succenseat, contendat, quod via impiorum prosperatur. Hieron. in Commentariis utramque significantiam vocis Hebraicae complexus est. « Multas, inquit, habet aemulatio interpretationes, quae loco suo debent vel intelligi, vel exponi. Nam hic dicit: Noli particeps esse malignis, nec ad zelum, nec ad invidiam, quia zelus ira est, secundum illud quod Dominus per prophetam ait: In indignatione mala zelatus sum Sion (Zach. VIII) . » Haec ille. Potest etiam intelligi, ne quis efficiatur similis malignantibus, id quod attingunt Chaldaeus Paraphrastes ac Nebiensis.
VERS. 3.-- Pasceris in divitiis ejus. Quidam vertunt, pascere fide, seu veritate, veluti Hier.; quidam, pasce fidem vel veritatem, quemadmodum facit Pratensis et Sanctes. Sed quia in Hebr. subaudiebatur pronomen te, sicut est pasce te veritate, ob id recte dicebatur, pascere vel pasceris fide vel veritate. Caeterum cum particula EMUNAH, quam interpretantur veritatem, descendat a radice, AMAN, quae interdum significat nutrire, ut probatur Thren. IV, haud incongrue LXX dixerunt divitias, quibus homo nutritur, simul et fidem qua vivit justus vocat Apost. divitias mundi, Rom. II. Quod si delictum eorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudo eorum? Omnibus modis consentit Nebiensis in adnotationibus. Hebr., ait, verbum aeque fidem sicut divitias significat. Quo datur intelligi divitias in hoc mundo esse fidem Dei. Qui enim fide caret, pauperrimus et miser est. Stapulensis 81 et Caecus, interpretem in jus vocant, qui secundum rationem Latini sermonis dicere debuisset pascere, per imperativum, eo quod praecessit, inhabita terram, et conjunctio habeat similes modos. Respondemus tamen interpretem plerumque loqui more Graeco, qui in non paucis receptus est in usu Ecclesiae, ut vado piscari (Joan. XXI) . Exigit nihilominus regula consuetudinis Romanae, ut dicamus, ad piscandum, vel piscatum: atqui Graeci ad hunc habent modum, κατασκήνου τὴν γῆν καὶ ποιμανθήσῃ. Nec video insolitum esse Latinis auribus quod conjunctio et requirat compares modos, quando significat consequentiam rei, sicut hic, spera in Deo, et fac bonitatem, et inhabita terram. Et certe ex his consequens est, quod pasceris in divitiis ejus.
VERS. 5.-- Subditus esto Domino, et ora eum. Hebr. DOM LAIDONAI VEHITHHOLEL LO, id est tace Domino, et exspecta eum. Verum eodem recurrit sensus. Quid enim est silentium illud de quo hic intelligitur, nisi obedientia perfecta erga Deum, citra ullam murmurationem, aut detractationem? Quod autem vertunt interpretes, ora eum, palam est ipsos legisse he, aspirationem tenuem, pro, chet, aspiratione forti, HITHHOLEL, id est lauda quanquam et aliam habet significantiam. Eae autem aspirationes non statim discernuntur.
VERS. 15.-- Ut trucident rectos corde. Hebr. IISSRE DAREC, id est justos via, quam interpretes spiritualiter acceperunt, ut oportuit, pro corde. Via enim spiritualis affectus est cordis. Unde solet pes accipi in Scripturis pro affectu interno, ut est idem Joan. XIII: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet (Joan. XIII) , et Munsterus non omnino male transtulit, qui rectae sunt conversationis. Unde Hieronymus ad Suniam et Fretellam: « dum interpretationis κακοζηλίαν sequimur, omnem decorem translationis amittimus. »
VERS. 17.-- Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas. Munsterus, Pratensis, Pellicanus, interpretes pro Cajetano, extremam particulam multas, referunt ad peccatores, non ad divitias, hoc modo: Super divitias impiorum magnatum aut multorum, quod non oportuit. Nam Hieronymus aliter vertit juxta, Hebr. « Quam, inquit, divitiae peccatorum multae. » Accedunt Chaldaeus et Nebiensis, a quibus non dissident Sanctes et Paraphrasis Campensis. Utcunque forsan tolerandum est, quando receditur a Vulgata editione, ubi lectio Hebraica longo intervallo videtur distare, sed ubi est ambigua vel proxima, aequo censori placere nequit.
VERS. 21.-- Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient. Hieron. Inimici Domini gloriantes ut monocerotes, consumentur sicut fumus consumetur; Munsterus, inimici Domini sicut optimum quod est in agnis consumentur, cum fumo disperibunt; Sanctes, inimici Domini erunt sicut pretiosi agni, defecerunt, etc.; Pratensis, velut adeps agnorum defecerunt. Et ad eumdem modum caeteri Hebraicantes. Hujusmodi versiones discrepant a nostra editione in duobus vocabulis videlicet, honorificati et exaltati, ubi in Hebr. respondent alia duo KIQUAR, et CARIM. Primum ad verbum si anxie reddas, sonat secundum quod pretium aut gloria. Ob id rectissime converterunt intrerpretes, ut honorificati fuerunt; et Hieronymus, gloriantes, propter vitandam κακοζηλίαν translationis. Secundum vocabulum, CARIM potest componi a RAM, quod est excelsum, vel a REM, quod est unicornis, quomodo accepit procul dubio Hieronymus, et ad editionis Latinae sensum plane conspirat. Est enim monoceros, seu unicornis animal indomabile. Et inimici Domini in gloria et superbia humana putant se insuperabiles. Porro quod alii verterunt sicut adeps agnorum, vel pretiosum agnorum, id effectum est, propterea quod acceperunt litteram, , essentialem et non subsidiariam, cujus differentiam agnoscunt Hebraismi candidati. Si quidem CARIM accipiendo primam litteram, quae sit de essentia dictionis, et non ut faciat compositionem sunt agni, et ICQUAR, ut praedictum est significat pretium. Estque sensus secundum eos; sicut adeps agnorum super altare superpositus illico inflammatur, sic inimici Domini deficient cum fumo.
VERS 23.-- Quia benedicentes ei haereditabunt terram, maledicentes autem disperibunt. Hieronymus et alii legunt passive: Qui benedicti fuerint ab eo, haereditabunt terram, et qui maledicti interibunt. Campensis tamen legit active, quod et vertit Nebiensis in activa et passiva significatione. Nulla est distantia poenitus litterarum. Puncta addita faciunt distinctionem, de quibus fusius in prologo, imo nec nunc in synagogis suis Judaei legunt Biblia, cum apicum ascriptione, potest legi MEBORACAU vel MEBARACAU. Perpusillum tamen refert, quatenus spectat ad intelligentiam, cum benedicentes Domino, ab ipso identidem benedicantur; et a Domino benedicti, rursus ipsi benedicant.
VERS. 25.-- Cum ceciderit non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. Quia Hebr. proprie carent pronomine reciproco, scilicet suo, pronomine indiscriminatim utuntur juxta rationem, et consequentiam sermonis. Ob id potest verti, supponit manum suam; nempe Deus; aut sustentat manum ejus, videlicet justi, ne labatur. Eodem tamen prorsus conspirat sensus.
VERS. 37.-- Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani. Hieronymus, sicut indigenam virentem. Alii, sicut laurum vel arborem frondosam, EZRAII est ambiguum. Significat indigenam. Exod. XII, ut habet Hier. Hebr. autem ut dicit Munsterus in scholio, accipiunt pro arbore semper viridi et succulenta, qualis est laurus, buxus, cedrus, et similes. Et metaphoricos significat secundum Ra. Da. virum qui floret, et omnibus conspicuus est sua nobilitate, et prosapia, quem Hieron. vocat indigenam, id est civem, qui dicitur arbor viridis. Sicut enim arbor viridis nota est ob illius pulchritudinem et virorem, ita civis notus est omnibus quis sit et cujus familiae. Cernis quod sermonum varietas spiritus unitate concordet.
VERS. 38.-- Transivi et ecce non erat. Hieron. Prantensis, Pellicanus, Campensis, Nebiensis legunt cum LXX sub prima persona; Munsterus, Sanctes, et interpretes pro Cajetano, transivit, sub tertia. Eodem sane recidit sententia, et volebamus praeterire, sed par est saepius admonere de diversitate exemplarium, aut lectionum, ne videamur divinare. Et certe mox subjungitur citra controversiam prima persona, quaesivi, etc.
VERS. 39.-- Quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Hebr. AHARITH LEISCH SCHALOM. Primum verbum significat novissimum; secundum significat virum, qui accipitur pro unoquoque, et ponitur nota dativi; tertium significat pacem. Igitur vertit Hier. ad extremum viro pax; Sanctes alludens ad id quod novissime redditur homini, ait, quia merces unicuique pax; Munsterus novissimum quidquid dabitur, tali viro est pax; Pratensis paulo secius, novissimum viro pacis. Eodem tendunt quo LXX, qui illud extremum quod hominem manet, vocant reliquias, eo quod post mortem, nil relinquitur homini justo, praeter innocentiam, simplicitatem et conscientiae pacem. Unde Chaldaeus, finis hominis pax.
Chapter 43 of 157