Psalmus XLII
Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David. »
Judica me. Titulus. In finem psalmus David. [Aug., Cassiod.] Per David hic intelligitur Ecclesia, quae est corpus Christi, quod hic gemit inter zizania, id est inter malos, habens cum eis multa communia, scilicet nasci, mori, prospera et adversa, pacem, bellum, salutem, pestem, cum quibus tamen non habet communem causam meritorum. Et ideo petit in futuro ab eis separari. Et est psalmus iste, tendens in finem; est David, id est corporis Christi, quod hic loquitur. Et est iste psalmus contra pressuras saeculi, ne et ipsae retrahant nos a Deo. Intentio. Monet ne in pressuris deficiamus. Modus. Bipartitus est psalmus. Primo conqueritur de conjunctione malorum, et precatur separari. Secundo agit de laetitia finali, id est quae erit in fine, pro qua laudat in tribulatione. Ibi, et introibo. Videns ergo nunc bonos cum malis, corpore volens ab eis separari, nunc animo, in futuro etiam loco exclamat: o
VERS. 1.-- « Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta; ab homine iniquo et doloso erue me. »
Deus, judica me, in futuro separando a malis. [Aug., Cassiod.] Iste videns misericordiam, non timet judicium. Ideo ait, judica. Quasi dicat: Non timeo judicium, quia novi misericordiam tuam, non metuo ultorem, quia agnosco indultorem; timere possem, si districte mecum ageres. Sed non intres 93 in judicium cum servo tuo, Domine (Psal. CXLII) , misericordia tua mihi opus est. Nam si judicium vel justitiam exhibueris sine misericordia, quo ibo? Si iniquitates observaveris, quis sustinebit? (Psal. CXXIX.) In misericordia ergo tua sperandum est, et humili confessioni instandum, unde judicii metus tollitur, vel mitigatur, ut metum pene superet spes gloriae, omnis tamen homo judicium horret. Quid enim faciet virgula deserti ubi concutitur cedrus paradisi? Et hic interim discerne, si non locum, saltem causam meam, id est mea merita, quae sunt causa vitae; de gente non sancta, cum qua est mihi par infirmitas, sed dispar conscientia et desiderium, scilicet ab homine iniquo et doloso: haec est gens non sancta. Iniquus est qui aperte mala facit. Dolosus qui occulte. Erue me hic in praesenti, ne ab eis corrumpar. Vel de futuro totum accipi potest, sic: Judica me Deus, haec dicendo, non petit peccata sua discuti: quod periculosum est, quia astra non sunt munda in conspectu ejus, et in angelis reperit pravitatem (Job XXIV), sed causam suae retributionis quaerit ab impiis separari, ut haedis positis ad sinistram ipse cum electis sit in dextera. Unde addit: Et discerne causam meam de gente non sancta, quod exponendo subdit, scilicet ab homine doloso et iniquo erue me in judicio, gens non sancta, est iniquus et dolosus, a quibus in judicio separatur.
VERS. 2.-- « Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? »
Quia tu es. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Erue, quia tu es, Deus, fortitudo mea; non mihi arrogo fortitudinem, qua opus est inter haec scandala. Quare ergo me repulisti secundum quod videtur. Miratur cum Deus sit ejus fortitudo, quare modo videtur repelli, desiderans enim putat se repulsum, quia non statim habet quod optat: Et quare tristis: ideo tristis, quia et si non vincitur, vel id est saltem periclitatur, id est pericula patitur; incedo, causam tristitiae quaerit iste, quae est peccatum, sicut causa laetitiae est justitia. Unde Isaias ait: Omnem flatum ego feci, propter peccatum, modicum quid contristavi illum (Isa. LVII) . Sic enim, id est pro peccato punit Deus, ideo tristis dum, id est, qui affligit me tentationibus hic in praesenti, quod non ibi faciet, id est in futuro inimicus. Ut autem excludatur inimicus.
VERS. 3.-- « Emitte lucem tuam et veritatem; ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua. »
Emitte ad judicandum. [Cassiod., Aug.] Hoc ideo orat, quia Christo veniente ad judicium tolletur omnis tristitia sanctis; lucem tuam et veritatem tuam, id est Christum. Lux enim mundi et veritas Patris est Christus, qui veniens in primo adventu, modo discernit causam meritorum, et in secundo, eruet iniquo et doloso, quia mittet angelos separatores, qui separabunt triticum a paleis et a zizaniis, ut colligant de regno ejus omnia scandala (Matth. XIII). Emitte: et ita erit, quia certi jam pignus habemus, quia jam ipsa, id est lux et veritas, me deduxerunt a peccatis, et adduxerunt in montem sanctum tuum, id est in Ecclesiam praesentem, quae eadem est et tabernaculum. Unde sequitur, et in tabernacula tua quae sunt peregrinantium et militantium; quandiu enim sumus in corpore peregrinamur a Domino adversus diabolum militantes (II Cor. V).
PARS II. VERS. 4.-- « Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam. »
Et introibo. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Secunda pars, ubi agit de laetitia finali, pro qua laudat Deum in tribulatione, quod supra tristis erat. Unde et se confortat. Quasi dicat: Deduxisti me in tabernacula, ubi nos positi hoc speramus quod etiam introibo de monte sancto ejus, scilicet de sancta Ecclesia, ad altare Dei, scilicet ad illud invisibile altare coelesti Jerusalem, quo non accedit aliquis injustus; qui vero accedit, sumitur in holocaustum, divino igne totus accensus, ad quod introibo. Sicut pontifex ad Sancta sanctorum solus intrabat
[Alcuin., Aug.] Nota quod ad altare missam celebraturus sacerdos ascendens, ait: Introibo, etc. Desiderio enim et amore superioris et invisibilis altaris, hoc visibile cum modestia adire debet, aeterna non caduca petiturus, ut Christi celsitudinem humilis sequatur. Quod sit illud altare, exponit dicens ad Deum, scilicet qui laetificat juventutem meam, id est novitatem, qui ante contristavit vetustatem. Et ideo
VERS. 5.-- « Confitebor tibi in cithara, Deus Deus meus: quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? »
Confitebor tibi in cithara. [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Cithara ab inferiori sonat, sicut psalterium a superiori. Qui ergo praecepta Dei facit, et non patitur, in psalterio confitetur. Qui vero facit et patitur, quod est ex inferiori natura, in cithara confitetur. Et est sensus: Confitebor tibi in cithara, Deus Deus meus, id est gratias agam tibi in tribulatione. Unde supra dixit, tristis incedo. Ecce iste supra tristis de malis saeculi, de bono intellectu sibi gaudium facit; sed quare tristis, etc. Vel ita junge: Quia confitebor, ergo, quare tristis est anima mea? Hoc dicit, quia vult eam erigere ad meliora; vel forsan quia non potest vitare omnia peccata, timet. Difficile enim purgata vita invenitur, cum ille judicat qui novit ad liquidum et purum judicare, quia et si probabilis jam vita est inter homines ut non habeant quid jam reprehendant, juste invenit tamen in homine quid reprehendat Deus: quod nec ille ipse qui judicandus est, forte videt. Haec timens anima conturbatur. Unde subdit: Et quare conturbas me? rationem? frequenter et vehementer persuadet tristitiam hujus saeculi fugiendam, quae patientiam et charitatem, et spem exstinguit, et totam vitam confundit potius.
VERS. 6.-- « Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi; salutare vultus mei, et Deus meus. »
Spera in Deo, non in te. [Aug., Gl. int., Aug.] Quid enim es in te? quid enim es de te? ille sit sanitas in te, qui suscepit vulnera propter te. Et potes sperare, quoniam adhuc confitebor illi. Quid illi confiteberis? hoc, tu es salutare vultus mei quia tu me sanabis, et Deus meus, quia creasti. Aeger ad te loquor, agnosco medicum vel morbum, non me jacto, sanum. Unde alibi: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, etc. (Psal. XL.) Haec vox, fratres, tuta est, sed vigilate in operibus bonis, tangite psalterium obediendo, et tangite citharam passiones tolerando, frange esurienti panem tuum. Et, inquit Isaias, ne putes sufficere jejunium sine eleemosyna et oratione (Isa. LVIII). Jejunium te castigat, sed alterum non reficit; fructuosae erunt angustiae tuae si alteri praestiteris latitudinem. Aliis ergo da quod tibi denegasti. Quam multos enim pauperes saginare potest intermissum hodie prandium! Ita ergo jejuna, ut alio manducante, prandisse te gaudeas: Hilarem enim datorem diligit Deus (I Cor. IX) . Si panem dederis tristis, et panem et meritum perdidisti. Ergo ex animo fac, insta orationibus. Quam celeriter accipiuntur orationes bene operantium! Et haec est justitia hominis in hac vita jejunium, eleemosyna et oratio. Vis orationem tuam volare ad Deum, fac illi duas alas, jejunium et eleemosynam, quibus volet ad Deum; tales nos inveniat ut securos inveniat lux et veritas Dei, cum venerit liberare nos a morte, qui jam venit pro nobis subire mortem.
Collatio In Psalmum XLII: « Judica Me, Deus. »
VERS. 4.-- Qui laetificat juventutem meam. Hebr. dicunt GILI, id est exsultationem. Sed exsultatio hominis est ipsa juventus, quae suapte natura propensa est ad ea quae gaudia afferunt. Et quia interpretes novitatem insinuare volebant, congruentius id fecerunt per juventutem.
Chapter 49 of 157