Skip to the text

Psalmus XLIV

Psalmi Titulus: « In Finem Pro His Qui Commutabuntur Filiis Core Ad Intellectum, Canticum Pro Dilecto. »

Eructavit cor meum titulus: In finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto. [Aug., Cassiod., Gl. int., Aug.] Agitur hic de sanctis nuptiis sponsi et sponsae, id est Christi et Ecclesiae, scilicet regis et plebis, Salvatoris et salvandorum. Unde et hoc carmen dicitur epithalamium, id est laus thalami, quia laus sponsi et sponsae hic cantatur. Solent enim in nuptiis ad honorem sponsi et sponsae quaedam carmina cantari, quae dicuntur epithalamia, id est laudes thalami. Similia cantat in his nuptiis Propheta. In nuptiis namque istis prophetae, apostoli, et omnes sancti tympanis, citharis, et aliis modis cum exsultatione sancta conclamant: unde pascitur auditor. Harum nuptiarum copulam in thalamo Virginis fecit Dei gratia, quando Verbum caro factum est, et humana natura divinae unita, et sponso sponsa, nunc charitate, post etiam immortalitate conjuncta. Et est sensus tituli: Psalmus hic subaudi, tendens in fine, id est in consummationem, scriptus est filiis Core, id est Christi, ad intellectum tanti mysterii, tanti decoris, scilicet conjunctionis Christi et Ecclesiae. Et est canticum. Quia hic est exsultatio pro aeternis. [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Psalmus dico habitus pro his qui commutabuntur de veteri homine in novum, et pro dilecto Christo, de quo Pater: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III) . Hic enim describit per quem commutabuntur. Laus sponsi et sponsae hic cantatur. Vel ita, ut non subaudiatur psalmus, sic: Canticum, istud tendens, in finem, id est in Christum. Vel in consummationem aeternae beatitudinis habitum, pro his qui commutabuntur, id est pro commutandis, et pro dilecto, id est commutante, scilicet sponso et sponsa, scribitur, filiis Core ad intellectum, id est, ut intelligant et venerentur tantum mysterium. Intentione monet ad laudem sponsi et sponsae. Modus. Tripartitus est psalmus. Primo Propheta coelestibus epulis saginatus, praeconia Dei se eructaturum promittit. Secundo incipit de laude sponsi, laudans eum quadriformiter, a forma, a potestate, a judicio, ab ornatu, ibi, speciosus. Tertio, laus sponsae cantatur submissius. Item quadriformiter, a forma, a gloria, ab amicabus, a prole, ibi, audi filia. Propheta ergo, quasi ad has nuptias intromitti desiderans, ut sibi aperiatur se velle sponso cantare, ait:

VERS. 1.-- « Eructavit cor meum verbum bonum; Dico ego opera mea regi. »

Cor meum, [Cass.] id est mens mea plena intus eructavit, quasi de pleno verbum bonum, id est hymnum Deo. Sicut qui blasphemat, malum verbum eructat, [Aug., Hier., Cassiod.] intus enim Propheta satis laudem Deo eructat, et illum hymnum regi cantare volebat. Unde sequitur: Ego dico, id est dicere gestio opera mea regi, id est ad laudem ejus, quia ex eo habeo, opera dicit hunc psalmum. Hanc enim operationem quam mente conceperat, regi dicere gestiebat. Ne vero eum aliquid a se putes dicere, calamo scribae se comparat, a Spiritu enim sancto regitur. Et hoc est

VERS. 2.-- « Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. »

Lingua mea est calamus scribae, id est Spiritus sancti, velociter scribentis. [Hier., Cassiod., Aug.] Quia dixit, et facta sunt (Psal. XXXII). Vel ideo dicit, velociter scribentis, ut notetur virtus prophetiae, quae non sub cruciatu humano cogitat, quod de arcano Divinitatis aliis divulgat. Vel calamo comparat, ut per hoc intelligat scripsisse quae dicit. Et est lingua mea calamus scribae, quia quod dico et scribo, velociter scribentis, quia cito ventura sunt quae scribo.

PARS. II. VERS. 3.-- « Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in aeternum. »

Speciosus. [Cassiod., Hier., Aug., Alcuin.] Secunda pars, ubi incipit de laude sponsi quam promiserat, prius laudans eum a forma. Quasi ergo intromissus ad sponsum, de laude ejus cantat, speciosus es forma, quia immunis a peccato prae filiis hominum. Est utique homo, et cum ipse sit homo, non est tamen ut quilibet homo. Et ideo ut eum a suo genere commendaret, non ait hic, prae angelis, quos etiam excellit; sed dicit, prae filiis hominum, contra illos qui putantes eum purum hominem, dicunt in Isaia propheta: Vidimus eum non habentem speciem neque decorem (Isa. LIII) . Et quia non sufficit pulchritudo sine sapientia et eloquentia, addit: Et diffusa est gratia in labiis tuis, quia lex per Moysem quidem data est, sed per Jesum Christum gratia et veritas facta est (Joan. I), quae gratia peccata solvit. In labiis dicit, quia eo loquente, mundus gratiam reconciliationis accepit. Propterea, quae a principio psalmi usque huc dicta sunt, in persona Prophetae leguntur, sicut et sequentia. Augustinus tamen et Hieronymus dicunt quod quidam putant personam Patris haec dicere, licet magis superstitiose quam vere, non considerantes textum totum, ubi sunt quaedam quae non conveniunt Patri; arbitrantur autem illi, ex persona Patris haec intelligi sic: Commendat Pater Christum, secundum utraque naturam; et prius secundum divinam naturam, dicens: Cor meum eructavit verbum bonum, quasi non de extrinseco conjugio genui, sed de corde, sicut homo generat consilium suum de corde, antequam sit quod facturus est, consilium est. Consilium vero Patris, Filius est, quem ante omnia creata ex se Pater genuit. [Alcuin., Cassiod.] Et est sensus: Cor meum eructavit verbum bonum, id est, ex plenitudine mea, et secreta essentia genui Verbum, id est Filium, qui dicitur Verbum, quia per eum Pater notus est, quod Verbum dicitur bonum, quia Dei Filius in natura sui solus bonus est cum Patre et Spiritu sancto. Unde nemo bonus nisi solus Deus (Marc. X). Est etiam bonum hoc Verbum, quia per eum omnia bona facta sunt. Sequitur: Dico, id est verbum profero. Idem hic dicit, quod prius dixerat; sed addit: Opera mea regi, ubi in ipso Verbo omnia opera Dei esse dicit. Unde alibi: Quod factum est, scilicet in tempore, in ipso vita erat (Joan. I) ; ut nihil sit in opere, quod prius non fuerit in consilio. Et est sensus: Dico ego opera mea regi, id est Verbum aeternaliter gigno, cum quo et in quo omnia dispono antequam sint in opere. De hoc verbo alibi dicitur: Semel locutus est Deus, etc. (Psal. LXI). Item verbum vocat et linguam dicens: Lingua mea, quasi dicat: Non solum dispono omnia cum eo, sed etiam per eum loquor. Et hoc est, ipse est lingua mea, hic est etiam calamus mei scribae, apta comparatio est. Ut enim scriba nil sine calamo, nec calamus sine scriba operatur, sic cooperatur Pater et Filius. Et nota quia non sono, qui transit, comparat verbum, sed scripto, quod manet; ut ostendat Filium coaeternum Patri. Scribae dico, velociter scribentis, quia non unum post aliud, sed omnia simul in uno verbo aeterno Pater disposuit. Speciosus, supra Pater commendavit Filium, secundum divinam naturam, hic secundum humanam. Quasi dicat: Genitus est Filius secundum quod Deus de mea essentia, et ipse secundum quod homo est, Speciosus forma prae filiis hominum, et diffusa est gratia in labiis tuis. Haec non mutantur. Propterea benedixit te. Priora dixit Propheta ex persona Dei Patris, haec ex sua; accommodatius enim videtur hoc accipi ex persona Prophetae, quam ex persona Patris et mutationes personarum repentinae, et omnino ex improviso inveniuntur in sanctis Scripturarum libris. Dicit ergo Propheta in sua persona: Propterea, id est propter gratiam, qua regnum coelorum datur, cum olim terra daretur, benedixit te hominem, Deus in aeternum, dando tibi regnum, cujus regni non erit finis.

VERS. 4.-- « Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. »

Accingere. [Hier., Aug., Hier., Cassiod.] Hic laudat eum a potestate. Quasi dicat: Et, tu talis, accingere, a simili pugnaturi. Accingimur enim pugnaturi, praecingimur ministraturi, succingimur ituri, gladio tuo quo ipse dividit etiam filium a patre, et nurum a socru (Luc. XII), id est verbo Dei, quo hostes stravit, sicut Samson mandibula asini inimicos superavit. De hoc gladio dicit Dominus in Evangelio: Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth. X) . Super femur tuum, id est super carnem. Femur enim humanae propaginis est seminarium, per quod congrue caro accipitur, o potentissime, subdit, ut etiam secundum carnem, quae per femur accipitur, reverendum habeas. Potentissime dico:

VERS. 5.-- « Specie tua et pulchritudine tua, intende prospere, procede, et regna. »

Specie tua et pulchritudine tua. [Cassiod., Hier., Aug., Cassiod.] Hic distingue, id est secundum humanitatem et divinitatem. Species enim refertur ad humanitatem, in qua mundo apparuit; pulchritudo ad deitatem, qua omnia decora sunt. Intende, id est hominem pereuntem miseratus respice. Vel ita. Et accipitur pro eodem species et pulchritudo, scilicet pro justitia Dei. Quasi dicat: Accingere, et accinctus, intende, id est hominem misericorditer respice. Et hoc, specie tua et pulchritudine tua, id est ex justitia tua, qua speciosus es et pulcher, prospere, id est liberans homines, procede de utero Virginis, ut sponsus de thalamo. Vel, prospere, procede, scilicet ab his victis, et alios vincendos; et regna, id est, in fide hominum tuam potentiam ostende, qui semper in te regnavisti. Dico procede et regna. Et hoc:

VERS. 6.-- « Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam; et deducet te mirabiliter dextera tua. »

Propter veritatem, [Hier., Aug., Cassiod., Alcuin., Aug.] id est, propter hoc quia per te et per tuos veritatem doces, quae falsitatem nostram destruit; et propter mansuetudinem, id est quia mansuetus es, ferendo malos, ut et quando pro inimicis oravit, et adulterae dixit: Nec ego te condemnabo (Joan. VIII) , sic et sui. Et propter justitiam, quia justitiam vitae ostendit, et hoc totum ideo quia deducet te inoffense per cursus totius vitae, vel de populo ad populum, mirabiliter, quia omnes mirabuntur, vel quia miracula faciet dextera tua, id est potentia verbi. Aliter ab illo: Prospere procede et regna. Vel ita, prospere procede et regna, id est ita prospere procede, ut regnes per fidem in gentibus, quod jam factum est. Et hoc propter veritatem promissionum implendam, et jam sunt impletae promissiones. Et propter mansuetudinem implendam in te et in tuis: et ita factum est, quia passi sunt martyres, unde regnum crevit, ut et ipse prior passus est. Et propter justitiam implendam, et ita erit, quia veniet ut judicet secundum opera cujusque. Et hoc potes, quia deducet te mirabiliter dextera tua. Hoc non mutatur. Et

VERS. 7.-- « Sagittae tuae acutae, populi sub te cadent; in corda inimicorum regis. »

Sagittae tuae sunt acutae, [Aug., Cassiod., Aug.] id est verba tua, quae corda hominum penetrant, et 97 velociter quo vult, perveniunt, et longe dirigunt. Et nota quia supra gladius positus est, qui prope ferit: hic sagitta, quae eminus, et sic incomprehensibilis potentia Christi ostenditur. Et populi per eas sagittas vulnerati, sub te cadent in corde, vel corda. Ubi se erigebant contra Christum, ibi cadunt ante eum. Corda dico inimicorum regis, id est inimicorum tuorum, qui es magnus rex, ut scilicet de inimicis sint amici, sicut Saulus, prius erectus contra Christum, coelitus emissa sagitta corde percussus est, et cecidit per humilitatem dicens: Domine, quid me jubes facere? (Act. IX.) Vel ita, populi inimicorum regis, id est multi de inimicis tuis, sub te cadent, id est supponent se tibi. Et hoc, in corde, id est ex ratione, vel voluntate. Hoc est quod titulus dixit, pro his qui commutabuntur et filiis Core.

VERS. 8.-- « Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; virga directionis virga regni tui. »

Sedes tua. [Aug., Cassiod.] Hic a judicio commendat Christum. Sedes enim ad judicium pertinet. Quasit dicat: Benedixit te Deus in aeternum, quia sedes tua, scilicet sedes regni, id est judiciaria et regalis potestas, o Deus, est in saeculum saeculi, quia quidquid constituit, non mutatur, quod te decet, quia virga, id est sceptrum et gubernatio, regni tui est virga directionis, quae distortos dirigit. Haec est regula divinae aequitatis, quae vere recta est et nunquam curvatur. Haec justos regit, iniquos percutit. Nemo ergo sibi de misericordia Christi multum blandiatur, quia virga directionis est ei, si alios regit, alios conterit; regit spirituales, conterit carnales, sic dilige misericordem, ut velis esse veracem. Vere est virga directionis, quia

VERS. 9.-- « Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae, prae consortibus tuis. »

Dilexisti justitiam. [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin.] Quia non solum in te justus es, sed in aliis diligis justitiam; et odisti non homines, sed iniquitatem. Aliter perfecte non diligitur justitia, nisi odiatur iniquitas. Si ergo homo iniquitatem in se odit, cum Deo facit. Odit Deus iniquitatem, oderis et tu, ut unam rem ambo oderitis. Eris enim Deo amicus, si displiceat in teipso iniquitas tua, et placeat creatura ipsius. Propterea, scilicet ut diligeres justitiam, et oderes iniquitatem, unxit te. Vel sic continua. Propterea, scilicet quia dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, reddita sunt tibi haec praemia, scilicet unxit, secundum hominem, te, o Deus, Fili, Deus tuus, scilicet Pater, id est, fecit te regem, dando tibi nomen, quod est super omne nomen (Phil. II.). [Aug., Cassiod., Hier.] Et nota quod ait: Unxit te Deus, cum tamen divinitas ungi non indiguerit; sed hoc dicit, quia homo ille Deus est, qui secundum quod homo unctus est, secundum quod Deus ungens. Bis ponitur Deus pro Patre et Filio, et in Graeco aperte alter vocativus est, alter nominativus est. Iste vero unctus est ille lapis, id est per illum lapidem significatus, quem Jacob unxit erigens in titulum, et effundens oleum desuper (Gen. XXVIII). Per hoc autem quod dicit eum unctum, regem et sacerdotem eum esse significat, in cujus figura in Veteri Testamento reges et sacerdotes ungebantur (I Reg. XVI; Exod. XXIX). Unxit dico oleo spirituali. Oleo dico laetitiae pro puritate conscientiae et plenitudine gratiae. Et hoc prae consortibus tuis, id est apostolis et aliis sanctis, in quos ab eo unctio gratiae efflueret. Ei namque spiritus non est datus ad mensuram (Joan. III), in quo habitat plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II), et de plenitudine ejus nos omnes accepimus (Joan. I).

VERS. 10.-- « Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. »

Myrrha et gutta. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Alcuin., Cassiod., Hier., Gl. int.] Hic laudat Propheta sponsum ab uxore et ornatu, et prius ab ornatu, quasi dicat: Non modo haec praedicta habes; sed etiam myrrha et gutta et casia spirabunt a vestimentis tuis. Boni odores virtutum his aromatibus signantur. Unde Apostolus ait: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II) . Qui odores bene adhibentur nuptiali gaudio ut in nuptiis solet fieri. Est autem gutta, quae et amoniaca dicitur. Casia quae et fistula dicitur. Per quae significantur diversa virtutum odoramenta. Myrrha, quae est amara species, vermes arcens, est carnis amaritudo, quae pellit vermes malorum desideriorum et malae conscientiae, et servat a putredine vitiorum. Gutta pellit omnes inflaturas et tumores, id est humilitas, quae curat duritias cordium. Casia in aquosis locis nascitur, et crescit in immensum et reddit odorem: haec est fides quae per baptismum crescit. Vestis autem Christi, a qua haec fluunt, Ecclesia est, quam Christus sanguine abluit a macula, extendit in cruce a ruga duplicitatis. Et est sensus: myrrha, scilicet carnis mortificatio; et gutta, scilicet humilitas; et casia, scilicet fides, spirabunt aliis per bonum exemplum, a vestimentis tuis, id est a sanctis tuis, ab Ecclesia tua. A domibus. [Rem., Cassiod., Hier., Aug., Cassiod., Aug.] Eosdem dicit domos quos antea dixerat vestimenta, scilicet sanctos, qui tamen propter aliud vestimenta, propter aliud domus dicuntur, quae ipsae sunt eburneae. Vestimenta Christi dicuntur, quia ornant ipsum vita et doctrina: domus, quia in eis habitat Christus; eburneae, quia ipsi sunt casti, ut elephas a quibusdam castum animal dicitur. Ebur enim frigidae naturae est. Ideo in ebore castitas significatur: et sicut ebur prius obscurum limis et serris, vel sculpulis lucidum fit, ita et sancti perfectiones et attritiones diversorum suppliciorum elimati virtutum varietate fiunt lucidi. Et hoc est, dico a vestimentis tuis spirabunt haec, scilicet a domibus, id est a cordibus sanctorum, in quibus habitat Deus; eburneis, propter castitatem, vel virtutum decorem. Aliter ab illo loco, myrrha et gutta, et accipitur vestis corpus Christi, qua celatur deitas. Ab hoc venit myrrha, quia mortuus est pro omnibus hominibus; gutta fluxit, quia duritiam cordium sua praedicatione solvit. Casia prodiit, id est redemptio per aquam baptismi. Et hoc est. Myrrha et gutta et casia, spirabunt, a vestimentis tuis, id est a corpore Christi, quo quasi veste celatur deitas. Et non tantum a corpore Christi, haec veniunt: sed etiam, a domibus eburneis, id est a sanctis. Hic non mutatur sensus. His odoribus filiae regum terrenorum allectae Christum sequuntur, post habito honore Patrum, et hoc est, a vestimentis tuis, spirant haec odoramenta, ex quibus odoramentis virtutum delectaverunt te, id est, delectabilem te habuerunt filiae regum terrenorum, ad litteram. Et hoc, in honore tuo, scilicet non curantes honorem Patrum, sed Christi. Et reges dicit apostolos, qui se et alios virtutibus regunt, quorum filiae sunt omnes per eos in fide geniti, quos in honore Christi, non in suo genuerunt, a Christo enim Christiani, non a Petro Petrini, vel a Paulo Paulini dicuntur. Et est hoc tractum a veteri lege. In lege enim scriptum est: Si mortuus fuerit frater sine semine, accipiat uxorem frater ejus vel alius propinquior de cognatione, ut suscitet semen, non sibi sed fratri suo et habeat natus nomen defuncti, (Deut. XXV) . Hoc spiritualiter Christo convenit, qui est primus frater et primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII), qui per Prophetam dicit: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI) . Et in Evangelio: Vade, et dic fratribus meis (Matth. XXVIII) , qui mortuus est sine semine, quia pendens in cruce vix unum latronem solum comedit. Unde ait: Singulariter sum ego, donec transeam (Psal. CXL) . Et alibi: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem (Rom. X) . Sed suscitatur ei semen a fratre, qui accipit uxorem ejus, id est ab apostolis, qui sponsam Christi, scilicet Ecclesiam regendam suscipiunt, qui non sunt sponsi, sed amici sponsi. Qui enim habet sponsam, sponsus est (Joan. III) , quorum praedicatione gentium multitudo intravit ad Christum. Et habet natus nomen defuncti, id est conversi ad fidem habent nomen Christi crucifixi, a quo Christiani dicuntur. Et hoc est, ex quibus, scilicet odoramentis, delectaverunt te filiae regum, scilicet apostolorum. Filiae dico, tamen, in honore tuo; qui es primus frater, a quo nomen habent, cui gloriam quaerunt.

VERS. 11.-- « Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. »

Astitit. [Cassiod., Aug., Gl. int., Aug., Cassiod.] Hic ab uxore commendat sponsum. Quasi dicat: Tu talis es, et sponsa talis astitit etiam non timore curva, sed spe erecta, regina, quae sub rege regit, scilicet sponsa Ecclesia, a dextris tuis, id est in aeternis spe. Qui autem a sinistris est, ubi erunt haedi, non est regina, sed ancilla quae de domo ejiciatur cum filio suo (Gen. XXI), quando dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV) . Reginae autem dicetur: Venite, benedicti Patris mei, possidete, etc. (ibid.). Astitit dico in vestitu deaurato, id est, in doctrina sapientiae, circumdata varietate, id est omnibus linguis variata. Tamen vestis Catholicae doctrinae una est, quia sine scissura. Unde sanctus Spiritus igneis et dispertitis linguis super apostolos descendit (Act. II). Vel ita, ut per vestitum opera intelligantur, qui dicitur deauratus, non aureus. In auro intelligitur charitas. Quod vero aureum est, totum de auro est: quod est deauratum, aurum habet et aliud. Et est: Astitit regina in vestitu bonorum operum; deaurato, non aureo, ne sola sit charitas, sed adsint caetera quae charitas ornat. Ipsa dico circumdata varietate meritorum; et si sit unitas in charitate, tamen auro, id est doctrina apostolorum, et cocco, id est confessione martyrum, et gemmis, id est in puritate virginum, et purpura, id est lamento poenitentium ornatur regina. Unde in Veteri Testamento cortinae tabernaculi contextae sunt de quatuor pretiosis coloribus, scilicet de bisso retorta et cocco bis tincto, hyacintho et purpura (Exod. XXVI).

PARS III. VERS. 12.-- « Audi, filia, et vide; et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. »

Audi filia et vide. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Tertia pars, ubi laus sponsae cantatur, sed submissius, id est minus excellenter, quam supra laus sponsi. Et laudat eam quadriformiter, scilicet a forma, a gloria, ab adolescentulis, a prole. Alloquitur autem Propheta reginam tanquam unus de Patribus, id est de apostolis, quos supradixit Patres. Quasi dicat: Astitit regina a dextris tuis. Et, o regina, filia mea, id est mea praedicatione genita, audi intus, et vide Deum ipsum. Quasi dicat: Judaei viderunt et occiderunt, tu audi Evangelium et credendo videbis Deum: hic per imaginem; in futuro, per speciem. Vel, audi prophetias, quae Incarnationem Christi praedixerunt. Et vide impletas, et inclina aurem tuam, ut humiliter audias. Parum enim est audire, nisi humiliter audiaris, et obliviscere populum tuum, scilicet populum Babyloniae, unde venit Ecclesia, scilicet obliviscere ritus legis, vel idololatriae, per quos servis regi Babylonis. Et domum, id est conversationem, et consortium patris tui diaboli, id est Babyloniam, quae est contra Jerusalem. Et haec est praecedentis expositio. Et sic fides decora.

VERS. 13.-- « Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. »

Et concupiscet rex decorem tuum quem ipse fecit in te. [Aug., Cassiod., Hier., Aug., Cassiod., Aug.] Hic laudat eam a forma. Concupiscet dico, quod est magnum, quoniam ipse, non prior patet, scilicet diabolus, est, non qualiscunque rex, sed Dominus Deus tuus, non modo sponsus; et adorabunt omnes populi, de quibus facta es, eum, scilicet regem tuum.

VERS. 14.-- « Et filiae Tyri in muneribus; vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. »

Et etiam filiae Tyri, [Aug., Hier., Aug., Cassiod., Aug.] id est gentium: a 98 parte totum. Per Tyrum enim vicinam Judaeae, gentes designat Christo credituras. Unde mulier Chananaea a finibus illis egressa (Matth. XV), Ecclesiae figura est. Hae, inquam, filiae Tyri, id est gentes venient ad illum regem tuum, in muneribus, scilicet, ut se offerant, vel ut eleemosynas faciant, quibus mercentur regnum coelorum. Ideo ait, in muneribus, quia vult ut in coelum thesaurizemus, largiendo temporalia. Filiae Tyri, scilicet omnes divites plebis, nobiles, sapientes, et hujusmodi. Hae sunt filiae Tyri. Vel secundum interpretationem nominis: Tyrus enim interpretatur angustia. Et est, filiae Tyri, id est angustiae, scilicet peccatorum, id est gentes quae sunt in angustia peccatorum, in muneribus venient, scilicet divites plebis omnes. Haec non mutantur a priori sensu. Et hi adorando in muneribus deprecabuntur vultum tuum, o regina, id est conformitatem tuam, ne extra positi faciant sed in vultu sponsae, id est unitate Ecclesiae. Vultus namque Ecclesiae prodest eleemosynas facientibus, ne extra nidum Ecclesiae faciant, ut sit gloria Dei, et non sua.

VERS. 15.-- « Omnis gloria filiae regis ab intus; in fimbriis aureis, circumamicta varietatibus. »

Omnis gloria. [Cassiod., Aug., Hier., Aug., Cassiod., Gl. int., Hier.] Hic est laus sponsae a gloria, ut supra a potestate sponsi. Quasi dicat: Dico concupiscet rex decorem tuum: qui decor non est nisi intus, quia omnis gloria ejus, scilicet filiae regis, est ab intus, vel intrinsecus, id est in conscientia tua. Sit ergo eleemosyna tua in occulto ubi Deus videt qui internam pulchritudinem amat quam videt. Vel, intrinsecus, id est non in circumcisione manufacta, sicut in veteri lege, sed in spiritualibus. Reginae dico existentis in fimbriis aureis, id est in doctrina sapientiae, quae regina est circumamictu varietatibus, id est diversarum linguarum. Varietas linguarum decus est doctrinae, sed non prodest, nisi sit intus gloria. Vel fimbriae, quae sunt finis vestis, significant finem mundi, vel hominis. Aureis dicit non deauratis, ut supra, sed aureis, quia in fine tota perfectio est, ubi invenitur charitas plena; et est, gloria reginae est, ab intus, et haec gloria est, in fimbriis aureis, id est in fine saeculi. Vel cujusque hominis, quando perfecta erit charitas, quae regina est, circumamicta varietatibus, virtutum vel gentium.

VERS. 16.-- « Adducentur regi virgines post eam; proximae ejus afferentur tibi. »

Adducentur. [Cassiod., Aug., Alcuin., Cassiod.] Hic laudat sponsam ab amicabus ut supra sponsum a judicio. Quasi dicat: Regina domum patris oblita venit ad regem. Et post eam primam quae est generalis mater fidelium, virgines, id est pudicae mentes, adducentur gratia Dei. Non enim a se hoc habent regi, et hae virgines sunt proximae ejus reginae, id est non alienae ab ea, sed ad eam pertinentes, et convertens verba ad regem ait: Et istae afferentur tibi, o rex! Nota verborum differentias, adducentur, opportuna praedicatione venientes; afferentur, importuna praedicatione conversi. Vel ita ut per virgines robusti accipiantur, et per proximas infirmi. Et est: Post eam, reginam, adducantur regi virgines, ut robusti et fortes; et proximae ejus, scilicet viduae et castae, quae sunt in gradu secundo, et alii infirmi quasi imbecillitate fatigati, afferentur tibi. Et nota quod prius unitas Ecclesiae dicitur, cum dicit, eam; post enumeratio partium est distincta, cum dicitur, virgines, et proximae, addit:

VERS. 17.-- « Afferentur in laetitia et exsultatione; adducentur in templum regis. »

Afferentur, [Cassiod., Aug.] etiam ministeriis angelorum, in laetitia et exsultatione, quia sexus ille fragilis vicit graves passiones corporis, quo adducentur tanquam vivi lapides, in templum regis, non solum ad conspectum, sed in penetralibus regis, id est in Jerusalem futuram. Vel, in templum regis, id est in Ecclesiam praesentem. Non est satis quod sunt virgines, nisi adducantur in hoc templum, quia sunt et haereticae virgines extra hoc templum, cujus junctura est charitas.

VERS. 18.-- « Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. »

Pro patribus. [Cassiod., Hier., Aug.] Hic dicit quanto incremento sponsa profecerit, et a prole commendat. Quasi dicat: Adducentur; nam pro patribus tuis, scilicet pro antiquis patribus, idolorum cultoribus nati sunt tibi filii, id est apostoli, principes praedicationis. Vel post prophetas apostoli, et post apostolos et pro apostolis episcopi et alii, quos Ecclesia genuit, et in sede constituit. Unde sequitur: Constitues eos principes super omnem terram. Non in uno loco Ecclesiae.

VERS. 19.-- « Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem. »

Memores erunt nominis tui, Domine. [Hier., Cassiod.] Vel, memor ero, alia littera, secundum quam populus Christianus loquitur sic: Constitues eos principes, et per eorum praedicationem memor ero nominis tui, Domine, id est Christianus populus qui in eorum praedicationibus per omnes successiones perseverat. Vel, memores erunt ipsi principes, nominis tui, Domine, in omni generatione et generationem.

VERS. 20.-- « Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi. »

Propterea. [Hier., Aug., Alcuin.] Quia constitues eos principes, populi una confessione confitebuntur tibi peccata vel laudes; haec confessio unitatis valet. Et ideo Deo placet; et hoc in aeternum praesentis saeculi, in saeculum saeculi, id est in futuro, ubi est aeterna laus. Notandum quod psalmus iste, in natali Domini cantatur, quia agit de laude sponsi et sponsae, et de nuptiis Christi et Ecclesiae, quarum desponsatio facta est in Verbi incarnatione. Cantatur etiam in festo beatae Virginis, quia quae de Ecclesia generali hic dicuntur, ad Mariam specialiter referri possunt. Cantatur etiam pro virginibus, quia dicitur ibi, adducentur regi virgines; et pro apostolis, quia ibi dicitur nati sunt tibi filii.

Collatio In Psalmum XLIV: « Eructavit, » Etc.

Titulus, apud Septuaginta: Pro his qui commutabuntur, ὑπὲρ τῶν ἀλλοιωθησομένων. Hebr. AL SCHOSCHANIM SUPER LILIA, vel PRO LILIIS, per quae congruenter intelliguntur virgines, maximae Christus sponsus et Ecclesia sponsa. Per virginitatem vero, homines efficiuntur pares angelis. Et ita commutabuntur, cum mortale hoc induerit immortalitatem. In coelo neque nubent, neque nubentur; sed erunt sicut angeli Dei in coelo (Matth. XXII). Unde D. Hieronymus testatur se hunc psalmum voluisse exponere Principiae virgini, eo quod invenerit in titulo, Lilia et flores, quae pertinent ad virginitatis decus immortale.

VERS. 4.--Versu 4, 5 et 6, aliter distingunt Hebraicantes. Ob id perturbatur intelligentia ultro citroque conversa; et hic ponit hunc casum alter alterum juxta quod magis arridet. Nos sequamur Patres nostros.

VERS. 5.--Ubi legimus, intende, Hebr. rursum repetunt. Et in decore tuo VAHADARECA. Interpretes legerunt caph finale; essentiale, non subsidiarium, in verbo quod vocant HIPHIL, a themate DARACH, id est incessit. Unde HIDRIC direxit, intendit, in imperativo HADREC. Intende, quomodo videntur accepisse interpretes. Deinde, prospere procede. Quam significantiam unica particula signat . Mox sequitur RECAB, id est equita. Cujus emphasim Septuaginta intelligentes, concinne dixerunt, regna, sive triumpha.

VERS. 7.-- Sagittae tuae acutae populi sub te cadet in corda inimicorum regis. Quid hic, non oblaterant Faber et Caecus? Contendunt enim ablativum, corde, debere legi; et respicere vocabulum acuta, ac non referri ad verbum cadent; et id quod est medium dici per parenthesin hoc modo: Sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis. Ista philosophia non est nobis necessaria. Quid enim senserit Augustinus loculenter habes in Glossa. Ideo Sanctes ut ostenderet respicere verbum, cadent, ipsum repetiit, licet semel duntaxat ponatur in Hebraeo: Sagittae tuae acutae, populi sub te cadent, in cor inimicorum regis cadent; et Munsterus, defigentur; Chaldaeus, transmittentur in corda odientium regem. Nec obest quod in Hebraeo et Graeco ponatur singulariter. In Graeco quidem ἐν καρδίᾳ, in corde, in Hebraeo BELEB, quod est indifferenter in corde vel in cor. « Siquidem, ut dicit Hieronymus ad Principiam, Hebraica interpretatio distat in verbis, non distat in sensu. Mox subnectit hunc versiculum, in quo alias legebatur, potentissime, sagittae tuae acutae, potentissimae, populi sub te cadent inimicorum regis. In Hebraico, absque potentissime. Reliqua similiter. » Haec ille.

VERS. 9.-- Propterea unxit te Deus, Deus tuus. Oportet Augustinum usum fuisse aliis codicibus Graecis, quam quos vidimus. Nam prius nomen, Deus, accepit sub vocandi casu ex, Graeco, recta interpretatione; quam omnino habet Hieronymus ad Principiam virginem. Secundum autem, Deus, sub nominativo. Verum, inquit Augustinus, in Latino putatur idem casus nominis repetitus. In Graeco autem evidentissima distinctio est. Et tamen codices nostri legunt ὁ Θεὸς, ὁ Θεός σου, adeo ut demiretur D. Hier. ad Principiam, cur Aquila in superiori versiculo, thronus tuus, Deus, verterit Θεέ, et in subsequenti Θεὸς repetitum, quanquam in nostris exemplaribus, nunc habetur in utroque versu. Ex quo clarum desumitur argumentum codices variasse. Ubi etiam non videtur silentio praetereundum quod Hieronymus dicit se potuisse θεὲ propter intelligentiam. Quod Latina consuetudo non recipit, ne quis putet perverse Deum dilecti et amantissimi regis bis Patrem nominari.

VERS. 11.-- Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circ. variet. Duo vocabula finis versus, non habent Hebr. Graeci tamen nunc, et Latini, legunt ad vehementiam sententiae; et expressiorem significantiam particularum. Siquidem prior significat notam, auri massam: et eam sane insignem CETHEM. Secunda est aurum gemmatum, sive ut vult Hieron. diadema. Quae omnia satis indicant variegatam pulchritudinem. Utramque vero lectionem recenset Hieronymus, et interpretatur ad Principiam virginem: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato. Quodque sequitur circumdata varietate, excepta editione Vulgata nullus interpretum transtulit. In Hebraico, stetit conjunx in dextera tua, in diademate aureo. Ubi nos conjugem vertimus, ibi apud Hebraeos legitur SCHEGAL pro quo Aquila συνκοίτην, id est concubinam; Symmachus et quinta editio παλλακήν, id est pellicem. LXX, Theodotion, et Sexta edit., reginam interpretati sunt. Deinde ubi ego posui, in diademate aureo, Symmachus transtulit, in auro primo. Aquila, quinta et sexta Editio, in tinctura, vel in auro ophir, quae filiae regum sunt, et in sponsi parantur amplexus. Per myrrham guttam et casiam et domos eburneas delectant eum, cujus thronus in saeculum saeculi est. Quae autem jam super petram Christum stabili radice fundata est catholica Ecclesia, una columba perfecta et proxima stat a dextris, et nihil in se sinistrum habet. Stat in vestibus deauratis, de sermonibus Scripturarum ad sensum transiens, et cunctis plena virtutibus. Sive ut nos transtulimus, in diademate aureo. Est enim regina, regnantis cum rege, cujus filias possumus intelligere, et in commune credentium animas, et proprie virginum choros. Ophir genus auri est, vel a loco Indiae, vel a colore nomine indito. Septem quoque apud Hebr. auri 99 vocabula sunt. Uxorem quoque et concubinam intelligimus de cantico Salomonis, quae sine sponso suo vel marito dormire non potest. » Haec Hieronymus.

VERS. 13.-- Et adorabunt eum. Hebraei, adora eum, quia legunt, VEHISSTAANI cum iod in fine, LXX sine iod, sed cum geminato vau

VERS. 14.-- Filiae Tyri in muneribus. Hieronymus juxta Haebreos, filia fortis. Unde videtur sentire ad Principiam virginem, quod error sit in lingua Latina aut Graeca propter ambiguitatem vocabuli, ea tamen lege, ut errorem vocet aequivocationem. Nam mystice et suaviter, hanc cum legimus et psallimus, pariter interpretatur et disserit, cujus verba non piguit subscribere, filiae Tyri in muneribus, etc Verbum Hebraicum quod in Ezechiele juxta Septuaginta legimus, interpretari potest, et Tyrus, et tribulatio, et fortissimus, sive fortissima, et silex, id est lapis durissimus. Unde in praesenti loco error ortus est. Aquila enim et Septuaginta et Theodotion, et quinta editio, Tyrum interpretati sunt. Sexta verbum Hebraicum TZOR posuit; Symmachus κράτιστον, id est fortissimam. Nos idipsum ad Deum retulimus, ut illa cui supra dixerat, audi, filia et vide, filia fortissimi nuncupetur, aut certe ipsa fortissima sit, quia imitata est fortem Patrem, cujus vultum in diversis muneribus deprecabuntur divites plebis. Divites in cunctis operibus bonis et scientia, sive qui divites putantur in hoc saeculo sapientes hujus mundi, et philosophorum disciplinis eruditi. Vel, quod melius est, qui antea divites fuerant, habentes eloquia Dei, et testamenta et prophetas, id est, de populo Israel. Ut enim ante Salvatoris adventum, hi qui de Tyro erant, hoc est de populo gentium, et proselyti esse cupiebant, deprecabantur divitem populum Israel, et per eos introducebantur in templum. Sic post adventum Domini, quicunque ex Israel credere voluerint, divites quondam familiaritate et protectione Dei, venient ad filiam Tyri, et offerentes varia dona virtutum, et confessionis in Christum, deprecabuntur eam, ut salutem quam perdiderunt in Judea inveniant in gentibus. » Haec ille. Caeterum editio Latina, quae legit plurative, filiae Tyri, respicit finem superioris versus; videlicet, adorabunt eum, juxta explanationem et Hieronymi et Augustini in Commentariis. Quod si voluissent Stapulensis et Caecus, non adeo momordissent lectionem Vulgatam, ceu interturbatam et confusam: imo vero ineptam. Quis enim sic loqueretur, filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur, quin potius ut ratio Latinitatis exigit, vultum vestrum? Hallucinantur autem in texendo ordine, nec officit quod Hebraice et Graece unice dicatur filia Tyri quasi vocandi casu, cum sit mentio de Ecclesia, quae est una, et plures, diversa consideratione; et varius respectus coordinationis dictionum efficit multiplicitatem interpretationum. Nusquam tamen est indigna intelligentia.

VERS. 15.-- Omnis gloria ejus filiae regis. Pronomen ejus, additum est ex psalmodia Romana vel ex aliis editionibus, quae multae fuerint. Et potuit hoc contingere fortasse, eo quod si legatur per punctum quod dicunt mappic in littera, he, id est, in aspiratione, quae ponitur in fine dictionis KEBUDACH id est gloria ejus. Quod si non ascribebantur puncta, ut probabilius est, facilius poterat verti ejus.

VERS. 19.-- Memores erunt nominis tui, Domine. Sic legimus ex editione Romana. Nam et Hebraei habent (quod et contestatur Hieronymus ad Principiam) AZKIRAH, id est recordabor. Quia tamen est futurum verbi quod dicunt HIPHIL, haud incongrue verti posset, recordari faciam. Quod quam quadret apostolis, quibus spiritus Christi Jesu suggessit omnia quaecunque dixerant, nemo non videt. Itaque memores nominis ejus erant, Deo inspirante, et memoriam priorum refricante et confirmante.

Chapter 51 of 157