Skip to the text

Psalmus XXVIII

Psalmi Titulus. « Psalmus David In Consummatione Tabernaculi. »

Afferte Domino. Titulus. Psalmus David in consummatione tabernaculi. In libro Regum legitur, quod tempore Heli sacerdotis dimicaverunt filii Israel contra Philisthaeos, et victi sunt ab eis (I Reg. IV). Duo quoque filii Heli, scilicet Ophni et Phinees, in praelio occubuerunt, et arca Domini capta est a Philisthaeis, et translata est in Azotum. Posueruntque eam Philisthaei juxta idolum Dagon. In crastino autem invenerunt Dagon ante arcam prostratum, et erexerunt. Et similiter secundum in crastino invenerunt prostratum, quem iterum erexerunt. Et in tertio, invenerunt iterum ante arcam prostratum, absciso capite et palmis manuum. Fuit autem in regionibus Philisthaeorum arca septem mensibus, et percussi sunt plaga vehementi. Ebullierunt enim mures de terra, et demoliebantur eos atque corrodebant extales eorum proeminentes. Hac igitur plaga percussi et compulsi, tandem retulerunt arcam in Gabaa, atque pro peccati plaga sananda, miserunt cum arca juxta numerum provinciarum quinque anos, et totidem mures aureos. Cum autem David prospere regnaret, mortuo Saüle et filio ejus Hisboseth, tulit arcam de Gabaa, et detulit in Jerusalem. Qua reducta fecit ei tabernaculum, et obtulit holocausta. [Hier.] Ad quod juxta litteram videtur hic hortari alios hostias afferre, sed potius de significato tabernaculo, id est Ecclesia, agitur hic. [Hier., Alcuin.] Sicut enim arca a Philisthaeis reducta fuit, cui David tabernaculum extendit, sic Christus a jure diaboli Ecclesiam reduxit, eique dona gratiae contulit. De cujus perfectione hic loquitur Propheta, scilicet quod donis septem Spiritus sancti eam replet Christus, et in eis confirmat; et sic promovet, et post remunerabit. Et est sensus tituli: Psalmus iste, convenit David prophetae, qui hic loquitur, habitus in consummatione tabernaculi, [Aug.] id est, agens de perfectione Ecclesiae in hoc saeculo, ubi contra diabolum in ea militatur. Et ideo tabernaculum dicitur [Cassiod.] quemadmodum secundum futurum statum dicitur domus, quia in ea quiescetur. Intentio. [Alcuin., Cassiod.] Monet ut fideles tali se offerant consummatori. Modus. Tripartitus est psalmus. Prius, monet fideles sacrificia offerre. Secundo, agit de constitutione Ecclesiae, enumerans septem dona Spiritus sancti, ibi, vox Domini super aquas. Tertio, dicit quid constitutae fiat Ecclesiae, ibi Dominus diluvium. Monens ergo Propheta fideles afferre spirituales hostias Deo, ait, [Gl. int.] o filii Dei, non irae vel perditionis.

VERS. 1.-- « Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum, »

[Hier., Aug.] Afferte Domino, vos ipsos in fide, et operibus bonis. In hac serie ostendit cui, et qui, et quid, et quomodo, et ubi, et quare offerre debeant. Cui? scilicet, Domino; qui? filii Dei; quid? filios arietum, quomodo? afferte Domino gloriam et honorem; ubi? In atrio sancto; quare? Vox Domini. Dicto ergo qui et qui debeant offerre, subdit, quid: Afferte Domino filios arietum, [Aug., Gl. int.] id est, vosmetipsos non corruptos erroribus, quos per Evangelium genuerunt apostoli, duces gregum atque custodes; qui sollicita diligentia custodiunt gregem, quia non deest impugnatio ab haereticis. Ideo ait afferte, vos scilicet Domino filios arietum, [Cassiod., Alcuin.] id est, ut filios apostolorum, quos imitari debetis. Qui dicuntur arietes, quia duobus cornibus, id est utriusquae Testamenti auctoritatibus praevaluerunt contra haereticos, et superstitiones et idola quasi dura fronte diruerunt. [Alcuin.] Inde est quod mitra pontificalis duo habet cornua, quia omnis scriba doctus in regno coelorum, de thesauro cordis sui profert nova et vetera (Matth. XIII). Et septima mansio filiorum Israel venientium de Aegypto, fuit Elim ubi erant duodecim fontes, et septuaginta palmae (Exod. XV), quod tam nomine quam loci qualitate ordinem apostolicum significat. Interpretatur enim Elim arietes. Hi sunt apostoli, gregum fidelium duces; duodecim fontes, duodecim sunt apostoli, primo a Domino electi, de quibus emanat aqua viva saliens in vitam aeternam (Joan. IV). Septuaginta palmae sunt alii septuaginta duo discipuli in Evangelio Lucae designati, et ad praedicandum missi, qui palmam victoriae Christi toti mundo nuntiaverunt. Et sciendum quod per Dominum tota Trinitas hic accipitur, id est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus.

VERS. 2.-- « Afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini ejus: adorate Dominum in atrio sancto ejus. »

Afferte Domino, [Aug.] scilicet Trinitati, gloriam et honorem ut per opera nostra bona glorificetur Deus, et honoretur. Et repetit, afferte Domino gloriam, ita quod etiam nomini ejus afferatis, ut scilicet gloriose per vos innotescat Deus per orbem. [Hier.] Deo enim nihil ex nobis accedit, sed quantum ad alios qui inde proficiunt. Dicit ut afferamus Domino gloriam et nomini ejus. Vel per Dominum, in hac serie Christus intelligi potest. Quamvis enim indivisa sit trium personarum essentia, [Cassiod.] diversa tamen Scripturarum loca diversis aptantur personis, sicut hic, Dominum accepimus Christum, qui Ecclesiam virtutibus confirmat. Huic ergo Domino, id est Christo, afferte, vos, o filii Dei, afferte vos huic Domino, filios arietum. Non mutatur verborum sensus. [Gl. int.] Deinde quomodo afferre debeant, subdit, afferte Domino, Christo, gloriam, ut praedicetis quod ipse aequalis est Patri; et honorem, quia ipse est qui imperium habet in rebus. Afferte Domino, Christo, gloriam, ita quod et nomini ejus, ut gloriose per orbem innotescat. [Aug.] Deinde ostendit ubi afferre debeant, dicens, Adorate Dominum in atrio sancto ejus, vel in aula sancta ejus, [Aug., Gl. int.] id est in dilatato et sanctificato corde, quia ex charitate est omnis sanctitas.

PARS II. VERS. 3.-- « Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas. »

Vox Domini. [Cassiod.] Secunda pars, ubi agit de constitutione Ecclesiae, in qua septem virtutes Spiritus sancti cum magno praeconio enumerat. Incipit autem ab imo, id est a spiritu timoris, et ascendit usque ad supremum, scilicet ad spiritum sapientiae. [Greg.] Isaias autem econverso eadem enumerans, a summo ad imum descendit, dicens: Et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Ideo descendendo Isaias enumerat quia agit de Christi incarnatione, in qua se exinanivit formam servi accipiens, vel assumendo; hic autem ab imo ascendit ad summum, quia agit de Ecclesiae constitutione, quae a timore, qui est initium sapientiae, incipit, et ad majora paulatim conscendit. Et ostendit hic quare sit Domino offerendum, quasi dicat. Ideo afferte, quia vox Domini, [Aug., Gl. int.] id est Christi, est facta super aquas, id est super Judaeos, qui erant in 58 fluxu saeculi super aquas maris, [Aug.] id est super populos gentium. Qualiter vero sit facta illa vox ostendit cum ait: Dominus Deus majestatis intonuit, id est Christus, qui est Rex gloriae, de nube carnis terribiliter poenitentiam praedicavit, et intus mentes hominum terruit. [Alcuin.] Quod est dicere, praedicatio Christi spiritum timoris dedit Judaeis et gentibus; nec intonare Christus destitit, donec Christus daret virtutem, id est pietatem. Et hoc est quod subdit.

VERS. 4.-- « Vox Domini in virtute; vox Domini in magnificentia. »

Vox Domini, [Alcuin.] id est praedicatio Christi, facta est in virtute, id est, pietatem dedit, quae timori comparata, id est respectu timoris dicitur virtus. Est enim pietas cultus erga Deum, quem exhibent postquam Deum offendere timent. Addit etiam Deus magnificentiam, id est scientiam, quae est tertia gratia, quae magnificos facit, ut qui est in cultu Dei, sciat quomodo se agat in praesenti. Et hoc est quod subdit, vox Domini est facta in magnificentia, id est praedicatio Christi spiritum scientiae dedit, quo scimus conversari recte in medio nationis hujus pravae et perversae (Philipp. II). Haec etiam

VERS. 5.-- « Vox Domini confringentis cedros; et confringet Dominus cedros Libani. »

Vox Domini, est confringentis cedros, [Aug., Alcuin.] id est Dominus confringet per poenitentiam et humilitatem cedros, id est, altos de gentibus, et confringet cedros Libani, Dominus, id est altos de Judaeis, quos tempore ultimi introitus quando reliquiae salvae fient (Rom. II), ita franget et humiliabit ut quaelibet adversa non refugiant pati. Quod est dicere: Dabit spiritum fortitudinis gentibus et Judaeis, ut sint fortes in iis, quae spiritu scientiae cognoscunt. [Cassiod.] Per cedrum autem bene superbia intelligitur, quia cedrus altissima arbor est, maxime in Libano, ubi sunt magis procerae cedri. Haec arbor non succisa inutilis est, in sua radice manens non facit utiles fructus: sic superbia quae peccatum nobis intulit, in sua radice manens, inutiles parit fructus; ea succisa, succrescunt fructus gratiae.

VERS. 6.-- « Et comminuet eas tanquam vitulum Libani; et dilectus quemadmodum filius unicornium. »

Et succisa atque confracta in eis superbia, comminuet, [Aug., Cassiod., Alcuin.] id est humiliabit eas tanquam vitulum. In Libano monte pascuali, vituli ad sacrificia nutriebantur, quia mons ille ferax est herbarum, et irriguis fontibus, et consitus arboribus. Huic comparantur qui de superbia humiliati sunt, et tanquam vitulus parati sunt pro Christo mori, comminuet ergo eas tanquam vitulum Libani, id est humiliabit eos adeo, ut immolentur pro Christo, si sit opus. Et quia dixerat, comminuet, et confringet, et non dixerat quis, hic determinat, et dilectus, scilicet hoc faciet, id est Christus superbiam comminuet. De quo Pater: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III), qui est quemadmodum filius unicornium, [Hier., Alcuin.] id est, filius Judaeorum secundum carnem, qui in una lege superbiunt, ideoque dicuntur unicornes. Vel ita, et dilectus, quasi dicat: Illi confringentur et comminuentur, et quid mirum, si illi comminuentur? Non est mirum. Et dilectus enim, id est Christus, comminuetur, id est humiliabitur usque ad mortem. Et hoc, quemadmodum filius unicornium, id est secundum quod ipse est filius Judaeorum, id est secundum quod ipse est homo. Aliter enim cum sit Deus non videtur posse comminui. Deinde subdit de spiritu consilii, dicens:

VERS. 7.-- « Vox Domini intercidentis flammam ignis; vox Domini concutientis desertum, et commovebit Dominus desertum Cades. »

Vox Domini intercidentis flammam ignis. [Alcuin.] Ignis est fomes peccati. Flamma quae inde exit, est consensus actus, et consuetudo. Sed hanc flammam Dominus non quidem exstinguit, sed interrumpit et intercidit, dato spiritu consilii, ne veniat usque ad consensum, vel usque ad actum, vel ad consuetudinem. Hoc fortibus convenit, ne si otiosi sint, erumpat flamma ab igne. Deinde subdit de spiritu intellectus, dicens, vox Domini est concutientis desertum, [Aug.] id est commoventis gentiles ad fidem. Desertum vocat gentes, ideo, quia sine lege, sine Deo, sine prophetis fuerant, et commovebit Dominus desertum Cades, [Cassiod., Alcuin.] id est Judaeos. Cades ad litteram locus est, ubi aqua de petra data est quod et modo fit et ibi, ad litteram, et spiritualiter hodie in Ecclesia, quando etiam dura corda ad fidem convertuntur, quae emanant aquas vivas. Interpretatur autem Cades sanctum legis, desertum ergo Cades, [Aug.] id est a sancto legis Judaei sunt deserti, qui non habent sanctum legis, id est spiritualem legis intellectum. Sed hos et gentiles Dominus commovet et concutit, ut agricola sterilem terram ut fructificet, id est dat intellectum, ut Scripturas et secundum anagogen percipiant, quod fit in mente bene pacata consilio. Per hunc autem intellectum Scripturarum provehit usque ad Spiritum sapientiae, et facit eos cervos qui conscendant in montem sapientiae, quae est de divina essentia. Et hoc est quod subdit:

VERS. 8.-- « Vox Domini praeparantis cervos, et revelabit condensa; et in templo ejus omnes dicent gloriam. »

Vox Domini, [Hier.] id est praedicatio Christi; est praeparantis cervos, [Alcuin., Hier., Aug.] id est tribuit spiritum sapientiae quibusdam, qui superant et repellunt venenosas linguas haereticorum. [Cassiod.] Et ideo cervis comparantur. [Alcuin., Aug.] Et hoc non solum gentibus praestat, sed et Judaeis in ultimo revelabit, ea quae de deitate sunt condensa. Aperiet enim eis opacitates librorum, et umbracula mysteriorum, ubi libere pascantur. [Alcuin.] Attende quod a timore incipiens usque ad sapientiam conscendit. Cum omnibus enim his gradibus donorum timor castus scilicet sociatur, qui etiam a perfecta charitate foras non mittitur.

Potest etiam haec series legi sine praesignata VII donorum distinctione, hoc modo: Vox Domini, id est praedicatio Christi, super aquas, id est super populos. [Aug.] Non enim fit hic distinctio inter Judaeos et gentiles. Deinde qualiter sit facta subdit, Deus majestatis, id est Christus, intonuit, id est de nube carnis terribiliter poenitentiam praedicavit. Et per hoc, Dominus, id est Christus habitat, super aquas multas, id est populos multos. Ipse enim Christus postquam vocem misit populis, et perterruit eos, convertit eos in se, et habitat in eis per fidem, spem, et charitatem; et accepit eosdem per aquas, et per aquas multas. Et vox Domini, id est Christi jam in ipsis habitantis est, in virtute, id est potentes faciens eos. Et, vox Domini, est, in magnificentia, miraculorum, vel operum, id est faciens in eis miracula, vel opera. Et, vox Domini, est, confringentis cedros, id est praedicatio Christi per contritionem cordis, est humilians superbos. Et confringet Dominus, per poenitentiam, cedros Libani, id est elatos nitore terrenae nobilitatis. [Alcuin.] Libanus autem interpretatur candidatio, quo significatur candor saeculi, quo nitentes et elatos Dominus confundet, et confringet per ignobilia mundi, quae elegit (II Cor. I). [Aug.] Et ablata superbia et altitudine illorum, comminuet eos cedros, id est elatos saeculi opibus, tanquam vituli, id est deponet, et humiliabit eos ad imitationem humilitatis suae, qui ut vitulus ad victimam crucis ductus est, per nobiles saeculi, significatos per Libanum. Unde Propheta: Astiterunt reges terrae, et principes, etc. (Psal. II.) Et non mirum si illi comminuentur; nam, Et ipse, dilectus, id est Christus Patris unicus, comminuit se, id est exinanivit se nobilitate sua. Et factus est homo. Quemadmodum filius unicornium, id est sicut filius Judaeorum ignorantium justitiam Dei, et superbe jactantium tanquam singularem suam justitiam. Et, vox Domini, est, intercidentis flammam ignis, id est, transeuntis sine ulla laesione sua, per ardorem concitatissimum persequentium. Vel dividentis furentem iram illorum, ut alii convertantur, alii non. Atque ita intercidit tumultum illorum, ut alios in suam charitatem traheret, alios in malitia sua relinqueret. Vox Domini concutientis desertum, id est commoventis ad fidem gentes, quae erant sine Deo, sine lege et prophetis. Et, tunc, commovebit Dominus desertum Cades, id est celebrari faciet sanctum Scripturarum suarum, quod a Judaeis non intelligentibus deserebatur, id est intelligibilia faciet verba legis. Vox Domini, est, praeparantis cervos, id est perficientis eos, qui superant et repellunt venenatas linguas. Et, revelabit eis, condensa, id est opacitates librorum, et umbracula mysteriorum, ubi libere pascantur. [Alcuin.] Et in templo ejus, Hucusque ostendit quomodo VII donis consummat Christus Ecclesiam; hic dicit quid in ea fiat, et vocat hoc templum, quod in titulo tabernaculum. Quasi dicat: Ita perfecit Christus Ecclesiam, et omnes, qui sunt in templo ejus sic consummato, dicent gloriam. Vel, omnis dicet, alia littera, gloriam. [Aug., Alcuin.] Unusquisque enim laudat Dominum pro suo dono. Qui ergo non dicet gloriam, non est vere in templo, quare date gloriam.

PARS III. VERS. 9.-- « Dominus diluvium inhabitare facit; et sedebit Dominus rex in aeternum. »

Dominus diluvium. [Alcuin.] Tertia pars, ubi dicit quid constitutae Ecclesiae fiat. Quasi dicat: Ideo date gloriam, quia Dominus facit hic templum, [Aug., Hier., Alcuin.] id est sanctos in Ecclesia, quasi in arca Noe constitutos, inhabitare diluvium hujus saeculi, id est faciet eos habitare illaesos inter fluentes et submersores, ut arcam Noe servavit inter fluctus et aquarum inundationes. [Rem.] Vel Dominus facit diluvium, id est illos malos qui alios in peccatum submergebant, inhabitare hoc templum, scilicet Ecclesiam, quia etiam illos tales ad unitatem Ecclesiae sanctae convertit. Vel secundum aliam litteram, Dominus diluvium inhabitat, [Cassiod.] id est aquas baptismi, quae crimina purgant mundi, sicut per diluvium purgatus est mundus. Et sedebit. Ostendit quomodo consummat Christus Ecclesiam, hic qualiter promovet. Quasi dicat: Et deinde in eo templo sedebit Dominus rex in aeternum, [Aug., Alcuin.] id est regnans in eis aeternum, id est potens et regens eos, usquequo aeternitas veniat. Et vere reget, quia

VERS. 10.-- « Dominus virtutem populo suo dabit:

Dominus benedicet populo suo in pace. »

Dominus dabit virtutem populo suo. [Aug.] Contra hujus mundi procellas et turbines dimicanti, quia non est pax in hoc saeculo. Deinde subdit de remuneratione. Et, Dominus tandem, benedicet populo suo in pace, aeterna, in seipso pacem illis dans. Unde ipse in Evangelio ait: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV) .

Collatio In Psalmum XXVIII: « Afferte Domino Filii Dei. »

VERS. 1.-- Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. Quidam reddunt duntaxat posteriorem partem, afferte Domino filios arietum, cujusmodi sunt Hieronymus et Sanctes. Alii vero tantum priorem partem, afferte Domino, filii deorum, id est, ut volunt, procerum, principum, fortium. In Heb. habetur BENE ELIM. Elim autem significat Deum, angelos, principes arietes, fortes. Et interpretes nostri duplici clausula utrumque complexi sunt et reddiderunt.

VERS. 2.--In atrio sancto ejus. Heb. [lacuna] [lacuna]

VERS. 6.-- Et comminuet eos vel eas tanquam vitulum 59 Libani. Quoniam Hebraei destituuntur terminatione distincta casuum, ideo Hieronymus vertit nominandi casu, et Sanctes, vitulus, ut referatur ad Christum, qui fuit vitulus in passionis humilitate, ut superbiam nostram comminueret. Alii Hebraicantes transferunt quarto casu more nostro, sed figunt diastolen in particula vitulum, aut Libanum referunt ad sequentia, quod et facit Hieronymus. Differunt tamen, quia ponit in nominativo quod alii praeter Sanctem, in accusativo. Et sic potest esse diversitas dubia in casibus, ita in pausarum sectione. Unde Paraphrasis Campensis, et subsilire faciet instar vituli Libanum. In eo autem quod dicimus et comminuet eos, novatores vertunt saltare faciet. Sed quia Hieronymus transtulit juxta Hebraeos disperget eas, consentit Nebiensis, non puto eos semper assecutos plenam significationem vocabulorum. Translator ad Campensem dixit, instar tauri conculcabit Libanum. Nihil tandem vetat quin eodem sensus conspiret. Vox enim Domini, id est, Christi praedicatio, comminuit gentes, dum corda eorum emollivit, et ad se immolandum per internum dolorem induxit. Quae spiritualis immolatio per vitulum intelligitur. Cor vero sic mundatum, quomodo non exaltaret in Deum suum et Christo concrucifixum non gloriaretur in carnis mortificatione, et veri vituli passione. In eodem. Et dilectus quemadmodum filius unicornium. Heb. VESSIRION IZEMO BEN REMIM, id est: Et sirion sicut filius aut filium (juxta exigentiam) unicornium aut rhinocerotis. Utrumque enim potest haberi ex Hebraeo. Et interdum Hieronymus hoc aut altero vertit modo, SIRION aut SARJON quando est nomen proprium significat montem, qui animal dicitur Hermon. Potest autem inclinari a verbo , SCHOR, quod est cantare, contemplari, munus offerre, quae omnia competunt dilecto, qui est praedicandus et muneribus afficiendus. LXX videntur ad id respexisse.

VERS. 7.-- Vox Domini concutientis desertum. Quidam vertunt parturire faciens desertum; et Sanctes addidit de suo, parturire faciens feras deserti; alii, tremescit desertum, quod est idem cum nostra lectione, et diversitas nascitur, ex multiplicitate particulae Hebraicae HOL, vel quae significat tremefacere, concipere, parturire, et pleraque alia. Intelligentia tamen facile potest concinnari.

VERS. 8.-- Vox Domini praeparantis cervos. Hieronymus. vox Domini obstetricans cervis, seu ut alii volunt, parturire faciens cervas, vel tremefecit cervos. Jam dictum est quod vox HOLEL, quae hic ponitur, est multum aequivoca. Unus accipit hanc significantiam, alius aliam. Faber et Caecus non sine stomacho contendunt debere potius legi cervas, quam cervos qui non parturiunt. Ad quod dicimus verum esse, si vertendum foret parturire faciet. Sed si vertimus praeparare, non abest si reddas cervos, cum AIAL sit utrisque commune, etiamsi pro cervis forte dicendum foret AIALIM in masculino. Vox autem Domini praeparat cervos, quando homines suis meritis reddit diligentes, et impigros instar cervorum velocitate decantatorum.

VERS. 9.-- Dominus diluvium inhabitare facit. Ex hoc loco calumnia eliditur, qua quispiam cavillator posset forsan insimulare nos, qui saepius merito causamur ambiguitatem vocabuli, ob quam pro lectione Latina instruimus apologiam, et ostendere conamur interpretes nostros aliam secutos fuisse significantiam, et si Hieronymus secus vertat, ut satisfaceret Sophronio, adversus Judaeos, quibuscum erat ei frequens concertatio. Nam divus Hieronymus respondens Suniae et Fretellae, de hoc versiculo quaerentibus, adhuc scribit modum: « Dominus diluvium inhabitare facit, pro quo vos legisse dicitis, κύριος τὸν κατακλυσμὸν κατοικεῖ, id est, Dominus diluvium inhabitat: quorum prius pertinet ad gratiam credentium, secundum ad ejus in quo credunt, habitaculum. Sed quia IASSAB verbum ambiguum est, et potest utrumque sonare, nam sessio et habitatio dicitur, et in ipso psalmo, de gratia baptismatis dicitur, vox Domini super aquas multas, et vox Domini praeparantis cervos: et revelabit condensa, et in templo ejus omnis dicet gloriam; de ipsis sentiri volumus, qui glorificant Dominum, et interpretati sumus, Dominus diluvium inhabitare facit. » Haec D. Hieronymus. Quibus non obsistentibus juxta Hebraeos vertit, Dominus diluvium inhabitat, et Neoterici Hebraicantes, super diluvium sedet, vel sedit. Quod Fabrum fefellit dicentem: « Rectius ex Heb. dici videtur inhabitat, quam inhabitare facit, siquidem ipse per se dignatur mentes purificatas, et alluvione aquarum sanctificatas inhabitare. »

Chapter 35 of 157