Psalmus XLVII
Psalmi Titulus: « Psalmus Sive Laus Cantici Filiorum Vel Filiis Core, Secunda Sabbati. »
Magnus Dominus et laudabilis nimis. [Aug., Alcuin., Cassiod.] Titulus: Psalmus, vel laus cantici filiorum vel filiis Core, secunda Sabbati. Sicut legitur in Genesi: Primo die fecit Deus lucem, et discrevit a tenebris, rebus confusis atque informibus formas accipientibus (Gen. VII): sic Dominico die qui primus fuit in prima rerum conditione Christum a mortuis suscitavit, et lucem immortalitatis discrevit a tenebris mortalitatis. Secunda Sabbati, id est secundo die, fecit Deus firmamentum. Ita tempore post Christi resurrectionem Ecclesiam fecit, scilicet corpus capiti, quae est firmata post Christi resurrectionem supra firmam petram, a qua dimoveri non potest. Unde Apostolus: Quae est columna et firmamentum veritatis (I Tim. III) , de qua hic cantatur filiis Core. Et est sensus tituli: Psalmus iste, vel laus cantici est. Et est filiorum Core vel cantatur filiis Core. Psalmus dico habitus secunda Sabbati, qua factum est firmamentum, id est coelum, id est agens de Ecclesia, quae post Christi resurrectionem est confirmata, quam vocat civitatem. Et commendat hanc civitatem et dominum civitatis. Quinque autem modis commendat civitatem, scilicet a dignitate conditoris, a situ, ab amplitudine, a benignitate regis, a stabilitate aeterna. Intentio. Monet ut omnes eam amplificent. Modus. Bipartitus est psalmus. Primo, agit de fundatione civitatis, quam commendative describit. Secundo agit gratias de adventu Christi; monet de gradibus Ecclesiae distribuendis, per quos Salvator possit agnosci, ibi, suscepimus, Deus. Propheta ergo primo commendans civitatem a dignitate conditoris dicit:
VERS. 1.-- « Magnus Dominus et laudabilis nimis; in civitate Dei nostri in monte sancto ejus. »
Magnus Dominus [Aug., Cassiod., Alcuin.] qui prius humilis fuit, est magnus, quia omnia potenter fecit. Et laudabilis, quia pulchre et mire fecit nimis, sine termino et fine. Ubi laudabilis? In civitate Dei nostri, non in Babylonia, quae est civitas malorum. In malis enim blasphematur Deus, quae civitas est sita in monte sancto ejus. Non potest abscondi haec civitas (Matth. V), omnibus diffamata est. Hic est mons ille qui, ut ait Daniel, fuit parvus lapis praecisus de monte sine manibus, qui crevit in montem magnum postea, et implevit omnem terram (Dan. II), id est Christus de gente Judaeorum sine virili semine natus, super quem fundata est Ecclesia. Ne autem putes hanc civitatem non ubique esse, addit:
VERS. 2.-- « Fundatur exsultatione universae terrae; mons Sion, latera aquilonis, civitas regis magni. »
Fundatur exsultatione. [Hier., Alcuin., Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Quae civitas fundatur exsultatione universae terrae. Quae enim prius maledictionibus subjecta, sterilitatis opprobrio dolebat, nunc prole fecunda ubique exsultat. Et commendatur hic ab amplitudine. Vel secundum aliam litteram, scilicet: Fundatur exsultatione universae terrae. Quasi dicat: Dominus est magnus. Dominus dico, Fundatur exsultatione universae terrae, cui sensui concordat alia translatio; alii enim transferunt sic: Dilatans exsultationes universae terrae. Ipse est Christus qui per universam Ecclesiam gaudia dilatat. Mons Sion, etc., per partes ostendit quod dixerat, per montem Sion, Judaeos significat; per latera aquilonis, gentes quae adhaerent diabolo, qui per ventum frigidum et durum aquilonem significatur. Ipse namque ait: Ascendam in coelum et ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isai. XIV) . Unde in canticis: Surge, aquilo, et veni, auster (Cant. IV) . Unde Jeremias: Ab aquilone pandetur omne malum super faciem terrae (Jer. I) . [Hier., Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Vere universa terra fundatur, quia mons Sion, id est Judaei, et latera aquilonis, id est gentes. Quicunque enim alicui haerent latera ejus dicuntur. Unde solemus ita loqui, bonus homo est, sed prava latera habet, scilicet maligni sunt, qui ei juncti sunt. Ita gentes erant diaboli latera. Haec, inquam, sunt civitas regis magni, id est Dei. Alii reges non sunt magni. Et est sensus: Duo parietes convenerunt in lapidem angularem, qui fecit utraque unum (Ephes. III), ut esset unum ovile et unus pastor (Joan. X). Et
VERS. 3.-- « Deus in domibus ejus cognoscetur, cum suscipiet eam. »
Deus etiam cognoscetur in domibus ejus, civitatis, [Gl. int., Hier., Aug., Cassiod. Gl. int.] domibus dicit pluraliter, quia jam sunt plures domos in ea civitate. Multi enim sunt Ecclesiarum ordines, una tamen Ecclesia. Dico cognoscetur, sed hoc per gratiam suscipientis. Et hoc est, cum suscipiet ut medicus eam curandam. Vel de futuro potest legi, secundum aliam litteram, sic: Deus cognoscetur, in futuro. In gradibus ejus, id est secundum gradus meritorum, quia in singulis distinctim dabit cognitionem sui. Cum suscipiet eam, in aeterna 102 beatitudine. Hic commendatur a benignitate regis.
VERS. 4.-- « Quoniam ecce reges terrae congregati sunt; convenerunt in unum. »
Quoniam ecce reges. [Aug.] Haec sunt latera Aquilonis. Quasi dicat: Vere latera aquilonis sunt civitas Dei, quoniam ecce reges terrae congregati sunt cum caeteris fidelibus in unitate fidei. Convenerunt in lapidem angularem et hoc in unum, id est in unitatem fidei et morum. In hac unitate non est locus haereticis per partes pravi dogmatis concisis, qui dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic (Matth. XXIV) . Et sic,
VERS. 5.-- « Ipsi videntes sic admirati sunt: conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos. »
Ipsi facti sunt videntes, [Aug., Cassiod., Hier., Aug.] et sic, scilicet videntes, admirati sunt de gloria et miraculis Christi; et post admirationem gloriae et miraculorum Christi, conturbati sunt pro peccatis, et commoti sunt, id est ad bona mutati, tremor apprehendit eos pro conscientia delictorum. Tantus erat illis pavor, quod etiam corpore tremebant.
VERS. 6.-- « Ibi dolores ut parturientis; in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. »
Ibi, [Aug., Alcuin., Aug., Cassiod., Alcuin., Cassiod.] id est in illa conturbatione fuerunt dolores poenitentiae. Dolores dico, ut parturientis, id est graves, sed utiles, quia inde fructus provenit. Unde Isaias: A timore tuo, Domine, concepimus et parturivimus spiritum salutis (Isai. XXVII) . Quomodo totum fiet? quia in spiritu vehementi, id est per Spiritum sanctum, vel in forti timore tui judicaturi. Conteres naves Tharsis, id est evertes superbiam gentium. Cilicia namque regio a Tharso metropoli sua Tharsis dicitur: per hanc gentes accipiuntur; a parte totum. Vel Tharsis est Carthago, quae navibus olim floruit ad mercandum, quibus superbia gentium signatur, quae in incertis divitiarum, velut in flatibus venti confidit. Sed jam firma sedes est in Sion, non in mari. Ibi enim stabiliri debemus, non perflari omni vento doctrinae (Ephes. IV). Et nota quod ait conteres; hoc enim dicit a simili naufragantium. Vel juxta interpretationem nominis. Interpretatur enim Tharsis exploratio gaudii. Naves ergo Tharsis sunt discursores, in diversis mundi gaudia explorantes. Hos conteret Dominus, ut ab his desistant. Aliter ab illo loco, cum suscipiet eam, quasi dicat: Deus cognoscetur in domibus, et hoc, cum suscipiet eam civitatem tutandam, et quid opus est, ut tueatur eam? Valde opus est, quoniam ecce reges terrae, gentium, ad litteram, congregati sunt et convenerunt in unum, contra hanc civitatem, ut tollerent eam; sed postea, ipsi videntes, per fidem, sic, scilicet quod tam digna est haec civitas, admirati sunt; et post admirationem, conturbati sunt. Hoc et reliqua quae sequuntur non mutantur a lectione priori. Aliter, et agitur ad litteram de Herode, et historia Dominicae nativitatis exponitur. Quasi dicat: Vere suscipiet, quia per incarnationem quae vere fiet, quoniam ecce reges, id est principes Judaeorum, congregati sunt, ab Herode suscitante ab eis locum Dominicae nativitatis. Et ipsi convenerunt in unum, concorditer dicendo in Bethlehem Judae (Matth. II), secundum Scripturas. Ipsi videntes sic ut in prophetia legerant fieri (Mich. V), admirati sunt de tanta gloria, et non leviter vel otiose; sed conturbati sunt pro peccatis, et commoti, ad fidem, et tantus fuit pavor, ut corpus tremeret; unde sequitur: Tremor apprehendit eos; ibi dolores ut parturientis, id est poenitentia, quia ipsi videntes ita conturbati sunt ad poenitentiam, sed in spiritu vehementi, Herodis, conteres naves Tharsis, qui naves in Tharso Ciliciae, quae magos per aliam viam revertentes, transposuisse in patriam suam credebantur, confractae sunt ab Herode.
VERS. 7.-- « Sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum. »
Sicut audivimus. [Cassiod., Aug., Alcuin., Aug.] Decursis omnibus quae tempore incarnationis acta sunt, concludit, quasi dicat: Et quia ita est, ergo sicut audivimus, in promissionibus propheticis, sicut est illud: Adorabunt eum omnes gentes, et omnes reges servient ei (Psal. XCVII) ; et illud: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXIII) . Sic vidimus in exhibitione. Omnes enim reges, omnes gentes adorant Christum, Christus regnat ad dexteram Patris in civitate, in Ecclesia, Domini virtutum, quia ibi custodes angelos deputat. Repetit idem dicens: In civitate, id est in catholica Ecclesia Dei nostri dicit, ne sibi hoc nomen conventus haereticorum usurpet. Quicunque est in hac civitate, audit et videt; qui vero extra est, caecus est. Ne autem putetur haec civitas temporalis, addit, Deus ipse fundavit stabiliter eam civitatem. Ne ergo timeas nequando cadat firmamentum. Fundavit eam, dico in aeternum, non ad horam, ut prius tabernaculum Moysi (Exod. XXVI).
PARS II. VERS. 8.-- « Suscepimus Deus misericordiam tuam, in medio templi tui. »
Suscepimus. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Secunda pars, ubi agens gratias de adventu Christi, monet de gradibus Ecclesiae distribuendis, per quos Salvator possit agnosci. Sic continua quo ordine fundata est haec civitas? Ecce suscepimus, etc., vel ita: quid audivimus et vidimus? Ecce suscepimus, etc., vel ita: Fundavit, et vere, quia, o Deus, suscepimus nos boni qui sumus grana inter paleas, lilium inter spinas, amica inter filias (Cant. II), quid suscepimus? misericordiam tuam. Non solum sacramenta, sed et rem sacramentorum. Nam sacramentis grana et paleae communicant, rem vero sacramentorum, soli boni percipiunt. Ubi suscepimus? in medio templi tui, id est populi non suscipientis misericordiam, id est in medio palearum, quae per sacramenta quibus communicant, populus Dei sunt et templum. De quibus Apostolus dicit: Habentes formam pietatis; virtutem vero ejus abnegantes (II Tim. III) , qui populus palearum multus est, ita ut nulla videantur esse grana; sed tamen nonnulla sunt, quia
VERS. 9.-- « Secundum nomen tuum, Deus sic et laus tua in fines terrae; justitia plena est dextera tua. »
Secundum quod est nomen tuum, o Deus, sic est, et laus tua in fines terrae. [Aug., Cassiod., Alcuin., Cassiod., Gl. int.] Per hoc ostenditur, non in arcto fundata civitas. Vel ita, et agit de actuali susceptione Christi, qua susceptus fuit a Simeone et aliis, quando in templo est praesentatus (Luc. II). Et est, suscepimus, Deus, misericordiam tuam, id est Filium tuum, in medio templi tui, quod erat in Hierusalem, per hoc gravius accusantur, qui contemnunt eum, qui in medio eorum est conspectus, et per hoc notatur incarnatio Christi, qui secundum quod homo in templo est praesentatus. Vel ita: Et agit de susceptione Christi per fidem, qua ab omnibus credentibus suscipitur. Suscepimus, fide, o Deus, misericordiam tuam, id est Filium tuum, in medio templi tui, id est in communi populi tui. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Et quia hoc est secundum nomen tuum, o Deus, quod ubique diffusum est, quia nullus est qui huic nomini se non subjiciat, et si nesciat cultum. Secundum ergo nomen tuum, id est sic ut reverentia tui nominis dilatetur. Sic et laus tua, quae non est nisi in sanctis vera, dilatata est, in fines terrae, id est in Ecclesia quae toto orbe diffusa est, laus tibi datur. Non enim desunt qui te laudent per omnes terras, quia dextera tua, id est propitiatio plena est justitia, id est justificavit multos, qui omnes laudant. Vel dextera tua, id est aeterna beatitudo, in qua parte justi locantur, est plena justitia, id est justis, quia multi sunt justi qui stabunt in dexteram. Unde,
VERS. 10.-- « Laetetur mons Sion et exsultent filiae Judae, propter judicia tua, Domine. »
Laetetur mons Sion, [Gl. int., Aug., Hier.] id est Judaea, quae primos radios fidei accepit; et exsultent filiae Judae, scilicet confessionis, id est gentes a Juda, id est ab apostolis genitae per confessionem. Et hoc propter judicia tua, Domine, quibus caecitas contigit in Israel, ut plenitudo gentium subintraret (Rom. XI). Et o vos, gentes,
VERS. 11.-- « Circumdate Sion, et complectimini eam; narrate in turribus ejus. »
Circumdate Sion, [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Hier., Cassiod.] electos de Judaeis. Circumdate dico, non scandalis, sed complectimini eam brachiis charitatis. Vel ita ab illo loco, laetetur mons, et intelligitur mons Sion Ecclesia generalis. Sion enim interpretatur speculatio. Et hoc est, laetetur mons Sion, scilicet quae est in speculatione populi. Et, exsultent filiae Judae, id est Christi, scilicet sanctae feminae; per Judam, genus earum ostenditur, propter Christum qui fuit de Juda, et hae exsultant, ut in utroque sexu Ecclesia sit. Causa vero laetitiae sunt judicia Dei: unde sequitur: Propter judicia tua, Domine. Quasi dicat: Laetetur mons Sion et exsultet. Et hoc, propter judicia tua, Domine, futura, ubi se sciunt ad beatitudinem futuram. Quasi dicat: Et si laborent modo justi inter spinas, tamen exsultent propter hoc, quia non errat Deus in judicando, sed discernet omnia grana a paleis. Concrete ergo nati, discrete vivant, non temere modo judicent: eorum est modo colligere, Dei vero est sperare, nunc merito, in futuro praemio. Illi qui intus sunt laetentur et exsultent; vos autem reprobi, in quorum medio suscipitur misericordia, qui extra estis, rem sacramentorum non habentes, circumdate Sion, non scandalis, sed honores exhibendo; et complectimini charitate eam, Sion, id est bonos, et vos praedicatores, narrate, id est praedicate aliis laudes ejus. Et hoc in turribus ejus, id est in altitudine munitionum ejus, id est in concordia apostolorum qui sunt turres hujus civitatis. Sicut enim in actuali civitate, turres sunt ad munitionem, et ad providendos hostium incursus, et ad loquendum exteris: ita in hac civitate bene sunt turres apostolicae, quae sunt munitiones contra haereticos: et altitudines, de quibus exteris est loquendum, ut possint exteri audire. Ne vero per laetitiam remissi lentescant, in virtute Ecclesiae monet corda ponere. Unde subdit:
VERS. 12.-- « Ponite corda vestra in virtute ejus; et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera. »
Ponite corda vestra. [Aug., Gl. int., Aug., Cassiod.] Quasi dicat: Narrate, non ut habeatis pietatis formam, et virtutem ejus negetis: sed, ponite corda vestra, non modo ora in virtute ejus, id est in charitate (II Tim. III). Virtus enim civitatis est charitas, quam nihil vincit. Unde Salomon: dilectio fortis est ut mors (Cant. VIII) . Et, habita charitate, distribuite, id est distinguite, domos ejus, domum, scilicet a domo, quae habet formam tantum; et quae cum forma habet pietatem, et nolite confundere, quasi unum sint. Quasi dicat: Si charitatem habueritis, non temere judicabitis, et videbitis malos non obesse bonis. Vel ita: Distribuite domos ejus, scilicet domos circumcisionis et praeputii (Gal. II), ut Paulus eat in gentes, alii in circumcisionem, dispensationem quidem diviserunt, sed charitatem junxerunt. Hoc magis convenit, id est haec sententia melius litterae congruit. Unde subdit, ut sic, o praedicatores, enarratis in progenie altera, id est usque ad posteros. Vel ita secundum aliam litteram: Et distribuite gradus ejus, id est officia distincta ordinatione disponite, scilicet presbyteros, diaconos, et hujusmodi. Ut per eos enarretis magnalia Dei in progenie altera, scilicet Christiano populo, qui est secundus ab Hebraeo, quem primum elegit Deus.
VERS. 13.-- « Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi; ipse reget nos in saecula. »
Quoniam hic est. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Hic ostendit quid narrandum est, brevis est sententia, sed quae omnia concludit. Quasi dicat: Enarretis hoc, scilicet quoniam hic, scilicet 103 Christus praesens, in terris visus, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III); Deus, Deus noster et si in homine latet, et hoc in aeternum non ad tempus, ut falsi dii. Hoc dicit contra eos qui temporales homines deos faciebant. Et pro, id est in saeculum saeculi, et ipse reget nos ne cadamus, quia rex est Christus; est enim Deus et rex noster, quia Deus est, protegit ne moriamur; quia rex est, regit ne cadamus. Et hoc in saecula, id est sine fine.
Collatio In Psalm. XLVII: « Magnus Dominus, » Etc.
In titulo mystice addiderunt LXX, secunda Sabbati. Firmamentum enim factum est secundo die, per quod intelligitur Ecclesia, de qua nobilissime tractat psalmus.
VERS. 2.-- Fundatur exsultatione universae terrae. Hic mire variant translatores. Hieron., specioso germine, gaudio universae terrae; Sanctes, pulcher termino, gaudium universae terrae; Pratensis, formosa nympha, laetitia totius terrae; Munsterus, pulcher locus, et gaudium universae terrae; interpretes pro Cajetano, pulchra sponsa laetificans terram; Paraphrasis Campensis, elegans regio, gaudio universae terrae; translator ad eumdem, speciosa nympha est, et decus universae terrae; Chaldaeus, pulcher ut sponsus, gaudium omnium habitatorum terrae; Nebiensis, pulcherrimo frutice, laetificans omnem terram. Quo divertemus in tanta diversitate? pugnent quantum volent. Notum est ortam esse hujusmodi varietatem ex particula Hebraica NOPH, quae multiplex est, ad levare, ad germen, ad sponsam, ad regionem, ad favum mellis. Primam significantiam acceperunt LXX, levatur exsultatione universae terrae; quod non potest fieri solide sine fundamento. Omnes tamen versiones in unum possunt reduci. Etenim sancta Ecclesia, supra firmam petram stabilita, frondet vernantibus ramis; florescit fragrantibus rosis, et est regio spiritualis, sponsa tandem Christi formosissima.
VERS. 4.-- Quoniam ecce reges terrae congregati sunt. Nec in LXX, nec in Hebr. legitur terrae. Et Hieronymus scribit ad Suniam et Fretellam se de veteribus Latinorum codicibus sustulisse. Sunia et Fretella legebant pro terrae ejus. Psalmodia Romana et contextus Augustini habent terrae. Quod cum receptum sit in usu Ecclesiae, non est jugulandum: imo ipse Hieronymus interpretatur in commentariis reges terrae, id est principes saeculi, ac in Graecis codicibus quos licuit videre, legimus οἱ βασιλεῖς τῆς γῆς.
VERS. 6.--In spiritu vehementi. Hieronymus, in vento uredinis; alii, in vento orientali; Chaldaeus et Pratensis, vento noto, et translator ad Campensem, noti procella. Sed ventus orientalis, qui dicitur Eurus, vel Vulturnus, est calidus et siccus, ob idque urens et vehemens.
VERS. 11.-- Narrate in turribus ejus. Quoniam SAPHAR, est indifferens ad narrare et numerare. Priorem significantiam LXX respicientes subaudierunt propositionem in. Alias vertunt numerate terras ejus, utrobique digna intelligentia.
VERS. 13.-- « Distribuite domos ejus. PASEGU, id est roborate vel exaltate, quomodo vertunt Neoterici Hebraicantes. Hieronymus et LXX videntur legisse PALEGU, quia LXX reddunt distribuite, illae separatae. Ad sensum exigua est distantia, sicut quod nos dicimus domos, ponunt palatia, ARMENOTHEHA. Denique non est improbabile quia primum vocabulum significet distribuere, ut refert lexicon academiae Complutensis. Et Nebiensis vertit separate.
VERS. 13.-- Ipse reget nos in saecula. ALMUTH, id est usque ad mortem, vel super mortem vel in morte, ut reddunt Hieronymus, Munsterus, Sanctes, et paraphrasis Campensis. Sed Pellicanus et interpretes pro Cajetano, aeternaliter; translatio ad Campensem, in sempiternum. Caeterum usque ad mortem, id genus locutionis, satis indicat aeternam Dei providentiam circa sanctos suos: Pratensis vertit per juventutem; Chaldaeus et Nebiensis, similiter, ut almuth sit unica dictio; sic enim juventutem significat, per quam intelligit Rab. Salom. teste Lyra suavitatem, metaphoricos, ut intelligas Deum ducere nos suaviter, quemadmodum puer bonae indolis, a prudenti patre, dulciter et humaniter tractatur.
Chapter 54 of 157