Skip to the text

Psalmus XLVIII

Psalmi Titulus: « In Finem Filiis Core, Psalmus David. »

Audite haec, omnes gentes. [Alcuin., Aug., Hier., Cassiod., Aug.] Titulus: In finem filiis Core psalmus David. Agit hic Propheta de amatoribus hujus mundi, ostendens eos cum gloria sua perituros; et de Christo redemptore, non illorum, sed contemptorum mundi, redarguens eos, illos qui colunt Deum, ut hic eis bene sit: qui murmurant vel blasphemant Deum, quia mali florent, et ipsi premuntur, quasi Deus haec ignoret, vel non curet, ne ipse laboret videndo, vel corrigendo. Contra hos loquitur hic Propheta filiis Core. Et est sensus: Psalmus iste, David tendens in finem, id est in Christum, cantatur filiis Core. Intentio. Monet, ut dejectus in mundo, non appretietur elatos. Modus. Quatuor sunt partitiones. Primo attentos facit ad nova, et ad ingentia quae dicturus est. Secundo incipit prosequi illa, dicens quod Christus non redimet improbos, ibi, cur timebo. Tertio quae impiis et justis reddenda sunt, ibi, sicut oves. Quarto admonet ne timeantur potentes, qui omnia cum luce relinquunt, ibi, ne timueris. Primo ergo reddens attentos, ait:

VERS. 1.-- « Audite haec, omnes gentes; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. »

Audite haec quae dicturus sum. [Aug.] Hic attentos facit omnes gentes, id est omnes iniqui. Haec jam hodie quae hic dicuntur, per recitatores audiuntur. Videmus enim hunc psalmum, qui ante non recitabatur nisi in una gente Judaeorum, nunc recitari per totum orbem terrarum, scilicet per omnes Ecclesias, et auribus audiendi percipite. Quasi dicat: Non transeuntes audiatis omnes qui habitatis orbem; id est, omnes justi, qui sunt domini, non servi rerum: habitant enim orbem, qui non tenentur ab orbe, nec ejus erroribus implicantur. Postea quod dixerat exponit, dicens:

VERS. 2.-- « Quique terrigenae et filii hominum; simul in unum dives et pauper. »

Quique terrigenae. [Cassiod., Aug.] accipientes per terrigenas, iniquos, et per filios hominum, justos. Vel ita, ut per gentes et inhabitantes communiter omnes homines accipiat, sic: Audite haec omnes gentes, nullum excipio, quia non accipit Deus personas, omnibus praesto est ipse, et generale beneficium est incarnatio, et ut manifestius fiat quod dixit, addit, auribus audiendi, percipite, omnes qui habitatis orbem. Quique, etc. Exponit hic per partes quos ante vocaverat terrigenae, id est, iniqui: terrigenae sunt qui vitia terrena sequuntur, quasi geniti a terra: hi sunt in parte Adae, qui fuit homo, non filius hominis. Et filii hominum, audite, id est justi, qui sunt in sorte Christi, qui fuit filius hominis, cujus gestavit imaginem (II Cor. XV). Postea addit. Quique, scilicet terrigenae, et filii hominum, ad utrumque enim refertur. Ac si dicat: Nulli sermonem subtraho, audiat haeres terrae propter judicium, id est unde judicetur ut sic timeat, et justus propter regnum, id est unde regnet, ut sic diligat. Postea sequitur brevis explicatio justorum, cum subditur, dives et pauper, dives refertur ad terrigenas, pauper ad filios hominum, etc. Dives, id est terrigena et pauper, id est Filius hominis, audite, qui estis simul in unum, id est non separati usque ad messem, quandoquidem non simul eritis, quando separabuntur zizania a tritico (Matth. XIII), oves ab haedis (Matth. XXV). Audiant ergo nunc, simul in unum, id est non separatim, et pascantur simul agni et haedi donec veniat, qui segreget alios ad sinistram, alios ad dextram (ibid.).

VERS. 3.-- « Os meum loquetur sapientiam; et meditatio cordis mei prudentiam. »

Os meum. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Commendat dicenda, quasi dicat: Ideo audite, quia os meum loquetur sapientiam, id est Christum. Sapientia ad divinas res pertinet. Et ne putes eum solo ore, et non ex corde loqui, addit, et meditatio cordis mei loquetur prudentiam, scilicet de moribus, quod est in futuro providere. Prudentia enim ad instruendos mores pertinet. In his duobus omnis sermo divinus indicatur, nec hoc a me, sed

VERS. 4.-- « Inclinabo in parabolam aurem meam; aperiam in psalterio propositionem meam. »

Inclinabo aurem meam in parabolam, [Hier., Alcuin., Hier., Aug., Hier., Aug.] id est humiliabo me veritati intus loquenti, quae docet me loqui per parabolas, ne omnibus pateat. Vel, inclinabo aurem meam in parabolam, id est humiliabo me veritati, quae per parabolas et aenigmata me docet. Videmus enim nunc per speculum in aenigmate (I Cor. XIII). Quidquid enim modo videmus per aenigma est. Et aperiam in psalterio, id est factis ostendam propositionem meam, id est quid mihi prae omnibus propono, id est aeternam beatitudinem. Et est sensus, Factis ostendam quod dico.

PARS. II. VERS. 5.-- « Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me. »

Cur timebo? [Cassiod., Alcuin., Aug.] Secunda pars, ubi incipit narrare quae supra promisit, dicens quod Christus non redimet impios. Hic Propheta in sua persona generalem agens causam, quaerit causam damnationis et timoris malorum, quae est iniquitas. Et hoc est, cur timebo in die mala, id est in die judicii? quae dicitur dies, quia tunc omnia aperta erunt; et mala, quantum ad injustos, qui tunc damnabuntur. Ecce cur timebo, quia, iniquitas, etc., id est, pro iniquitate timebo, quam vitare possum. Mors quam timent homines, separatio est animae a carne. Mors autem vera quam non timent, separatio est animae a Deo. Utraque vero diaboli persuasione propinata est homini. Quasi dicat: Non est quod timeam, id est quod timere me oporteat, si volo, cum iniquitatem, quae est causa timoris, vitare in mea sit potestate: pro qua tantum timebitur in die novissima, quae erit damnatis mala, non justis. Juste ergo punietur quicunque non vitat, cum possit; et hoc est, ideo timebo quia iniquitas calcanei mei circumdabit me. Alludit verbis quae in Genesi Dominus serpenti dixit: Inimicitias ponam inter te et mulierem: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus (Gen. III) . In singulis nostrum est haec mulier, et vir ejus. Eva enim caro nostra est, quae seducit virum, id est rationem, per quam carnem labitur homo, qui lapsus per calcaneum hic significatur, quem observat diabolus, ut dejiciat. Vel per calcaneum, finis vitae intelligitur, cui diabolus maxime insidiatur; per caput serpentis initium diabolicae suggestionis. Hinc dicitur: Illa observabit caput tuum, o serpens, [Aug.] id est initium suggestionis, ne veniat delectatio. Et tu ejus calcaneum observabis, id est lapsum carnis, vel 104 finem vitae, ut insidieris. Et hoc est, iniquitas calcanei, id est quae mihi est ex lapsu carnis, quem observat diabolus. Observat enim diabolus quando labaris, ut dejiciat te; tu observa caput ejus, id est initium suggestionis. Vel, iniquitas calcanei mei, quae mihi erit in fine, circumdabit me, id est opprimet me, et faciet me timere.

VERS. 6.-- « Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. »

Qui confidunt. [Aug., Alcuin., Cassiod., Aug.] Hi sunt quos circumdabit iniquitas calcanei, scilicet, qui confidunt in virtute corporis vel animi, in divitiis vel amicis, in quibus summa omnium terrenorum concluditur. Quasi dicat: Timor est de iniquitate; iniquitas vero de terrenis, in quibus adeo stulti sunt, quia alii sunt. Qui confidunt in virtute sua, id est praesumunt in virtute sua corporali, vel ingenii, et alii, quia gloriantur in multitudine divitiarum suarum, id est qui gloriantur in divitiis multis, unde superbiunt. Unde enim inflatur homo magis, quam de divitiis? Et nota quia post intrinseca quae nomine virtutis significatur, ponit exteriora quae intelligit per divitias. Et alii sunt qui confidunt in amicis, hoc subintelligendum est; sed frustra, quia

VERS. 7.-- « Frater non redimit, redimet homo; et non dabit Deo placationem suam. »

Frater, [Aug., Aug., Alcuin., Cassiod., Hier., Aug.] ad litteram, non redimit eum. Et vere non, quia, an redimet eum homo purus? Quasi dicat: Non, quia non dabit frater, vel alius homo, deo placationem suam, id est unde Deus placetur. Vel ita ab illo loco, qui confidunt. Quasi dicat: Ideo timendum est iniquitate circumdato, quod per partes iniquitatis exponit, scilicet quem circumdet iniquitas, cum ait, qui confidunt et gloriantur, etc., quia eos scilicet Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur, hoc non mutatur. Frater, id est Christus, sub admiratione pronuntiandum, qui est primogenitus in multis fratribus (Rom. VI), et qui post resurrectionem dixit: Vade, et dic fratribus meis (Joan. XXI) . Ille, inquam, tantus frater, non redimit: et si ille frater, id est Christus non redimit, redimet homo, qui sauciavit? Quasi dicat, nullus homo redempturus est. Qui ergo in hoc fratre confidit, non timebit in die mala, ut alii. Ideo non redimet homo, quia non dabit homo Deo placationem suam, id est unde placetur.

VERS. 8.-- « Et pretium redemptionis animae suae; et laboravit in aeternum, et vivet adhuc in finem. »

Et non dabit pretium redemptionis animae suae, [Cassiod., Aug., Hier., Alcuin.] id est unde redimatur anima hominis, quia nulla oblatio potest compensari pretio Christi. Vel ideo, frater, id est Christus, non redimet talem, quia iste talis, qui confidit in virtute, vel divitiis, vel amicis, non dabit Deo placationem suam, id est qua flectat Deum pro peccatis; et non dabit Deo, pretium redemptionis animae suae, id est eleemosynas, quibus redimat animam; et ideo hic talis laborabit in aeternum. Labor non finietur, vita finietur. Vivet tamen adhuc in finem, id est, post finem vitae; vivet secundum animam, quia non peribit anima cum corpore, sed dolori reservabitur, usquequo accepto corpore utrumque crucietur. Ideo laborabit, quia

VERS. 9.-- « Non videbit interitum cum viderit sapientes morientes; simul insipiens et stultus peribunt. »

Non videbit interitum, [Aug., Alcuin.] id est non intelliget quod sit verus interitus. Et hoc, cum viderit sapientes morientes, id est quia vident aeque mori bonos et malos. Dicit enim: Si sapiens qui pie coluit Deum mortuus est, et non potest evadere, cur sequerer eum? Faciam mihi bene dum vivo, et ita nescit iste, quid sit verus interitus, qui ei eminet aeternus, tamen sapiens transit ad vitam, sed insipiens, id est qui sibi non prospicit in futuro; et stultus, scilicet qui nescit in quo malo nunc sit. Vel, insipiens, qui non attendit mala praesentia vel futura, et stultus, qui, si attendit, non cavet, simul peribunt.

VERS. 10.-- « Et relinquent alienis divitias suas; et sepulcra eorum domus illorum in aeternum. »

Et relinquent divitias, [Alcuin., Aug., Gl. int., Aug.] propter quas fecerunt mala. Divitias dico, suas, quae non sunt secundum Deum, alienis: et si filiis relinquant, alienis tamen, quia alieni sunt, qui nihil prosunt; et sepulcra eorum sunt domus illorum, qui palatia aedificaverunt in aeternum hujus saeculi. Quasi dicat: In sepulcris manent, non in palatiis quae exstruxerunt. Vel ita: et sepulcra eorum, secundum opinionem suam, sunt domus illorum in aeternum, sunt, id est putant quod sepulcra eorum quae construunt quasi domos aeternas ad memoriam, semper sint domus sibi quamvis in inferno magis maneant.

VERS. 11.-- « Tabernacula eorum in progenie et progenie; vocaverunt nomina sua in terris suis. »

Tabernacula etiam eorum, [Aug., Gl. int., Aug.] in quibus ad tempus sunt, id est domos quas haereticis relinquunt, putant esse duraturas in progenie filiorum et progenie nepotum. Et deinceps, et vocaverunt nomina sua, id est hoc quaerunt, ut invocentur nomina eorum a domibus illorum: quod tamen, non est magnum, quia haec invocatio tantum fuit, in terris suis, id est in provinciis suis, non apud exteros fama eorum pervenit. Vel ita secundum aliam litteram, scilicet, invocabant nomen eorum in terris ipsorum. Haec faciunt haeredes, qui ad sepulcra mortuorum inebriant se in memoriam eorum, sed nec gutta pervenit ad linguam in inferno ardentis. Ventri itaque suo serviunt, non spiritibus defunctorum; ad spiritus enim defunctorum nihil pervenit, nisi quod fecerunt dum viverent. Et tam in hoc quam in caeteris,

VERS. 12.-- « Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. »

Homo non intellexit, [Aug., Alcuin., Aug., Alcuin., Gl. int.] id est non intelligibiliter egit, dum sepulcra quasi aeterna exstruit, et nomina sua facit invocari, cum potius aeterna deberet quaerere, cum tamen in honore esset, id est ad imaginem Dei factus, non quidem viribus, sed rationis intellectu. Vel ita: quasi dicat: Ita studet homo vanis, et inde non est accusandus Deus, sed homo, quia, homo cum esset in honore, id est ad imaginem Dei factus, non intellexit suam dignitatem, scilicet quod intellectu praeest homo jumentis, non viribus. Quasi dicat: Non intelligibiliter egit, sed comparatus est amissa ratione jumentis insipientibus, id est non in alia re, sed in insipientia. Et merito et, id est quia similis factus est illis vitio suo, non natura; illis, id est jumentis.

VERS. 13.-- « Haec via illorum scandalum ipsis; et postea in ore suo complacebunt. »

Haec via. [Cassiod., Aug.] Hic jam omnia dicta in unum colligit. Haec via, quasi dicat: Ita agunt illi. Et haec via, id est vita, quae dicitur via, quia ducit ad mortem. Via dico, illorum, non Dei, est scandalum, id est stimulus et dolor, non securitas, quia de suis actibus torquentur ipsis, id est malis. Non ita sit tibi, ut tales putes esset beatos. Vita malorum scandalum est. Unde Habacuc: Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae; turbabuntur pelles terrae Madian (Habac. III) ,. Aethiopes nigri daemones sunt, animos seductorum nigredine peccatorum et vitiorum caligine offuscantes. Unde: Dedisti eum escam populis Aethiopum (Psal. LXXIII) . Horum tentoria et tabernacula sunt mali, qui de divitiis vel honoribus laborant, sicut boni aeterna quaerentes sunt templum Spiritus sancti (I Cor. III). Idem etiam sunt pelles terrae, quia terram amant, non coelum; non dant terrena pro aeternis, sicut Job ait: Pellem propelle, et omnia quae habet homo, dabit pro anima sua (Job II) . Pellem propelle, et omnia quae habet homo, scilicet terrenitatis et mortalitatis pellem deformem pro pelle gloriosa. Vidi ergo quod turbabuntur tentoria Aethiopiae, scilicet pelles terrae, et hoc pro iniquitate sua. Per quid turbabuntur? [Hier., Alcuin., Aug.] Madian, id est ex judicio cujus metu et nunc et in futuro cruciabuntur. Et postea in ore suo complacebunt aliis, id est alios secum perdunt; vel in ore suo, ubi simulatio est, complacebunt, quia sua mala palliant. Et ideo illis placent, non in corde, sed in ore. Vel, benedicent, alia littera quasi dicat: Cum tales sunt ut non quaerant nisi bona temporalia, fiunt etiam hypocritae, et labiis benedicent Deum, non corde, Audientes enim de aeterna vita, de contemptu mundi non curant, sed ne erubescant vel corripiantur, ore benedicunt Deum, et pejores sunt apertis malis, et fiunt posteriora prioribus deteriora. Vel benedicunt Deum, implendo desideria. Hic est mos peccantium. Cum enim vota implent, Deo gratias agunt, sed in ore suo hoc faciunt, juxta illud: Populus hic, labiis me onorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XV) .

PARS. III. Διάψαλμα. VERS. 14.-- « Sicut oves in inferno positi sunt; mors depascet eos.

Sicut oves. [Cassiod., Aug. Gl. int., Aug., Alcuin., Cassiod., Alcuin.] Tertia pars, ubi dicit quae justis et impiis reddenda sint. Quasi dicat: Illi ita se jactant, sed positi sunt illi, qui sola praesentia attendunt, jam in inferno mente, ut justi mente in coelo faciunt. Ipsi dico existentes, sicut oves, scilicet ignavi, et mors, id est diabolus, pastor est eis; alia littera, ut Christus vita, ita diabolus est mors, qui pastor est illis, ut ovibus quas trahit ad pascua mortis. Vel ita se jactant, sed mihi jam constat quod positi sunt, id est quod ponentur, post hanc vitam, in inferno sicut oves: oves enim amissa lana manent, sic in istis, sine consumptione substantiae, poena invenit quod cruciet. Et mors depascet eos. Hoc dicitur a simili jumentorum, quae non radicitus vellunt herbas, sed summitates carpunt, unde iterum herbae nascuntur ad pastum, sic et illi morte depasti reviviscunt, quia non deficiunt. Vel depascet eos, id est de pascua ad pascuam, id est de poena ad poenam ducet.

VERS. 15.-- « Et dominabuntur eorum justi in matutino; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum. »

Et justi dominabuntur eorum. [Cassiod., Hier., Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] id est praeeminebunt eis et judicabunt eos in matutino, id est in resurrectione, quando omnia erunt aperta, quia modo est nox, dum non apparent merita justorum, et quasi felicitas nominatur impiorum; et auxilium eorum, quod hic habebant in gloria saeculi, quod erat a gloria eorum, id est a virtute sua, pecunia, amicis, veterascent a simili panni, in inferno. Vel, auxilium eorum veterascet in inferno: et hoc, a gloria eorum, id est juxta quantitatem gloriae eorum; quia quantum aliquis malus visus est habere gloriam inter homines, tantum in inferno corruptionem patietur. Vel ita distingue, secundum aliam litteram, auxilium eorum veterascet in inferno, hic distingue: a gloria eorum, vel sua expulsi sunt, haec est alia littera. Ipsa ita, sed ego non. Et hoc est,

VERS. 16.-- « Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me. »

Verumtamen Deus redimet animam meam. [Cassiod.] Ut terror praedictorum prosternit malos, ita spes redemptionis relevat bonos. Redimet dico, de manu inferi, id est potestate diaboli, qui ante adventum Christi animas tenebat, cum acceperit me, id est carnem ex me.

PARS. IV. Διάψαλμα. VERS. 17.-- « Ne timueris cum dives factus 105 fuerit homo; et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. »

Ne timueris. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Quarta pars, ubi est admonitio ne timeantur potentes in saeculo, qui omnia cum luce relinquunt. Cur enim haec peccatoribus sunt permissa, communis quaerela est. Quasi dicat: Quia sic peribunt mali, et Deus redimet suos. Ergo ne timueris esse bonus, cum dives factus fuerit homo, in quo videris frustra tibi laborasse, qui justus es, et tamen pauper. Non est magnum quod dives est; hoc enim abjecti habent: Postea subjungit quod majus est, dicens: Et cum multiplicata fuerit gloria quae est in honoribus saeculi. Gloria dico, non tantum ejus, sed et domus ejus, quia non solus ipse, sed etiam omnes qui ad eum pertinent, honorantur; et hoc etiam dicit pro nihilo esse ducendum. Ideo ne timueris,

VERS. 18.-- « Quoniam cum interierit, non sumet omnia; neque descendet cum eo gloria ejus. »

Quoniam cum interierit, non sumet omnia, [Aug., Cassiod.] hic possessa; neque descendet gloria ejus ad inferos cum eo, quia in abyssum cadet, ideo ait, descendet. Et ideo descendet

VERS. 19.-- « Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur; confitebitur tibi, cum benefeceris ei. »

Quia anima ejus [Cassiod., Aug., Cass., Aug.] sensualis, non ratio benedicetur, id est exaltabitur; in vita ipsius, quia, quandiu vixit, sibi benefecit: in morte torquebitur anima. Vel, benedicetur, non utique de bono actu, sed de deliciis. Benedicetur enim favore luxuriantium, qui inter epulas pastoribus bene optant. Ideo etiam descendet, quia confitebitur tibi, id est laudabit te, o Deus, cum benefeceris ei, id est solummodo in prosperis: blasphemat in adversis; despecta vero confessio est, quam prosperitas facit; sed illa est magni meriti, quam non tollit vis doloris. Nec sufficit ei propria iniquitas, imo etiam

VERS. 20.-- « Introibit usque in progenies patrum suorum; usque in aeternum non videbit lumen. »

Introibit usque in progenies patrum suorum, [Aug., Hier.] id est imitabitur antiquos patres iniquos, et ideo non videbit lumen. Qui enim patres pessimos imitantur, eorum societate damnandi sunt. Non videbit dico usque in aeternum, quia etiam hic in tenebris interioribus est, et postea exteriores patietur (Matth., XXII). Sed quare hoc? quia,

VERS. 21.--Homo cum in honore esset, non intellexit; « comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. »

Homo cum in honore esset non intellexit. [Aug., Cassiod.] Quasi dicat: Non est inde accusandus Deus, sed homo. Et ideo comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Iterat hic deformitatem hominis, ut malus a malo quiescat.

Collatio In Psalmum XLVIII: « Audite, » Etc.

VERS. 1.-- Omnes qui habitatis orbem. Hier., habitatores occidentis; Pratensis et Pellicanus, pro orbe, vertunt tempus et aevum; Sanctes, et caeteri, orbem, cum LXX. Caeterum cum simus temporarii et mortales, et dicto HELED significet tempus in hoc saeculo, in quo occidimus, non laeditur sententia. Et rabbi Emmanuel dicit mundum generabilem et corruptibilem, idque Hier. apposite innuit per occidentem.

VERS. 7, et 8.-- Frater non redimit, redimet homo; non dabit Deo placationem suam et pretium redemptionis animae suae. Ut repetatur negatio mox praecedens, et secunda clausula, redimet homo? legatur admirative vel interrogative secundum Aug. Nostra editio ferme ad verbum respondet Hebraeo ACH LO PHADOH IIPHDOH ISCH. Hier. aliter vertit, fratrem redimens, non redimet vir, nec dabit Deo propitiationem pro eo. Et pretium redemptionis animae eorum, ubi commutat ordine praepostero negationem priorem, quae in Hebraeo retrahitur ad priorem particulam. Consimiliter Munsterus, diversam tamen habens translationem, at frater redimendo, redimere non potest quemcunque, nec dare potest Deo redemptionem ejus; pretiosa est enim redemptio animae eorum; Pratensis, frater non redimens, redimet virum; et non dabit Deo redemptionem ejus, et erit pretiosa redemptio animae eorum; Pellicanus, frater non redimendo, redimet virum, etc.; Nebiensis, fratrem nequaquam redemptione redimet vir. Hic etiam refert quorumdam Hebraeorum opinionem, qui sentiunt AH, id est fratrem, pro EHAD, id est unus positum, ut sit sensus: Unus non redimit, redimat quisque, vel redimant singuli; Sanctes, fratrem non redimendo, redimet quispiam, etc. Interpretes pro Cajetano, fratrem non redimendo, redimet vir, etc. Translatio ad Campensem, nemo fratrem suum ulla ratione potest redimere, nec pro eo rationem Deo dare. In tot versionum ambagibus, non est quod quis discrutiet, cum ecclesiastica lectio satis sit clara, et veritati Hebraicae proxime respondens.

VERS. 8.-- Et laborabit in aeternum. Hier. et Hebraismo haerentes, oppositum sensum reddere videntur: sed quiescet seu desinet in aeternum cum labor et quies pugnent, quem locum impetiverunt hostiliter Fab. et Caecus. Secundum Aug. intelligitur de eo, qui dum viveret, confidebat in virtute sua, et in multitudine divitiarum gloriabatur. At ubi reddenda fuerit ratio coram tribunali judicis post finitam vitam, nil invenit quo redimeret animam suam, et ideo laborabit in aeternum, vitaque ejus voluptaria, quam in deliciis duxerat, finem invenit, et jam damnaturi adjudicatus; cessabit a gaudiis illis, quibus inebriatus fuit, nec miseriam deinceps vitare poterit, aut poenitentiae locum invenire. Ac proponit exemplum spectabile divitis epulationis, et ulcerosi Lazari, qui vicem in morte mutarunt. Hic laboraverat in finem, et vivet in aeternum: ille vixerat in finem, laborabit in aeternum. Ex quibus perspicis quemadmodum accipiendum sit labore, et desinere in aeternum.

VERS. 10.-- Sepulcra eorum domus illorum in aeternum. Hieronymus, interiora sua, domos suas in saeculo, ut referantur ad verbum quod praecessit, relinquent: Pellicanus, Pratensis, Sanctes, pro Cajetano interpretes, intimum illorum, domus eorum in saeculum; Munsterus, et tamen cogitatio eorum est, quod domus suae maneant in aeternum. Particula Hebraica QUEREB, cum significat medium et omne intimum, facile potest accommodari ad sepulcrum, ad cogitationem aut quodlibet, quod quadraret proposito. Nobiscum sunt Chaldaeus et Nebiensis. Quomodo autem debeat intelligi sensus, habes in enarratione versiculi.

VERS. 12.-- Homo, cum in honore esset, non intellexit. In fine psalmi repetitur idem versus, ubi legerunt LO IABIN, id est non intelliget, seu non intellexit, ut sit futurum loco praeteriti, aut praesentis juxta versionem Munsteri. In praesenti loco legitur LO IALIN, id est non commorabitur seu pernoctabit. Iabin et ialin non longe distant, eoque valde probabile est, interpretes utrobique legisse iabin, quanquam eo pacto possit conciliari intelligentia, quasi dicas: Homo conditus est in honore, dotatus ratione, at, proh dolor! in illa non est commoratus, quia cito praevaricatus est, feminae, non rationis consilio voluntatem suam credens ac permittens.

Similis factus est illis. Pratensis et Munsterus vertunt quae, scilicet jumenta, exterminata sunt vel interierunt. Hieronymus dicit nobiscum, et exaequatus est; Sanctes et alii, similes sunt, vel bestiae exaequatae sunt videlicet hominibus, in eumdem sensum habet. Nebiensis, assimilatus est jumentis mutis. NIDMU descendit a radice DAMAH, quae est anceps ad exterminare et assimilare: unde varietas profecta est.

VERS. 13.-- VEAHAREHEM BEPHIHEM IIRTZU, id est postea vel posteri eorum, in ore suo, aut eorum, vel secundum ipsa, complacebunt vel current. Propter multiplicitatem significantiae particularum et acceptionis earum, hic vertit hoc modo, ille diverso, alius alio. Nusquam sensus deviat a veritate sanae intelligentiae, dum non damnetur lectio recepta in usu Ecclesiae, quae aliis merito praeferri debet, ne fluctuemus per abrupta. Et manifestum est IIRTZU esse futurum verbi RATZAH, id est voluit, complacuit. Quia si esset a themate , id est cucurrit, legeretur IARUTZU, etiamsi prius vocabulum nonnunquam pro ambulare sumatur.

VERS. 14.-- Et dominabuntur eorum justi. Hieron. ad Suniam et Fretellam, hic docet, sicut et in plerisque aliis locis, interpretis esse non verbum de verbo, sed sensum de sensu exprimere. Itaque scribit: « Pro justis, οἱ εὐθεῖς, id est rectos in Graeco vos legisse dicitis, sed hoc propter euphoniam, ita in Latinum versum est. Alioqui et in eo loco, ubi scriptum legimus, ecce scriptum est in lib. εὐθέων, justorum intelligimus librum, et non debemus sic verbum de verbo exprimere, ut dum syllabas sequimur, perdamus intelligentiam. » Haec ille.

VERS. 15.-- Et auxilium eorum veterascet in inferno. Hieronymus, et figura eorum conteretur in inferno; Pratensis, et fortitudinem eorum consumet fovea; Pellicanus, et robur eorum ad consumptionem. Deinde infernum refert ad id quod sequitur. Sanctes, figura eorum, ut veterescat, egredietur ad foveam; Munsterus, forma eorum erit in defectionem in sepulcro, in quod migrat quisque, etc.; interpretes pro Cajetano, figura eorum ad consumendum foveam; Translator ad Campensem, thesaurus istorum veterascet. Hebraice sic habetur VETZURAM LEBALLOTH SCHEOL. Prima particula est valde anceps ad auxilium, robur, figuram et pleraque alia. Secunda particula est infinitivi modi, quae debet exponi per gerundivum. Tertia significat foveam, sepulcrum, infernum. Et quia Hebr. destituuntur casuum variatione, unus refert ad praecedentia, alius ad sequentia; ac ne oratio sit manca, hic subaudit quod magis sibi videtur accommodum; accipiendo verbum passive aut active; alius aliud quid commentatur. Nostra lectio et Hier. versio, propinquius accedunt ad veritatem Hebraicam, juxta diversam significantiam primae voculae. Alii confundunt lectorem, etsi ad eumdem scopum fortasse tendant.

A gloria eorum. Graecus addit ἐξώθησαν, id est expulsi sunt, idque legitur in Psalmodia Romana. Non tamen habetur in Hebr. nec in editione Vulgata. Hebr. MIZZEBUL LO. Quod si ad verbum reddas, id est ab habitaculo sibi; Hier., post habitaculum suum; Pratensis, pro habitaculo suo: Sanctes, ab habitaculo quod erat sibi; Munsterus, de habitaculo suo; Pellicanus infernus habitaculum eorum. Latina Psalmodia satis respondet Hebr., nisi quod pro habitaculo, ponit gloriam. Sed si accipias habitaculum pro corpore, in cujus solius cura demorantur ac gloriantur saeculi homines, recte loco habitaculi, dixerunt gloriam, quae in inferno veterascet, ut eo sit major ignominia et despectio, quo amplior eorum saecularis fuerit gloria.

VERS. 19.-- Confitebitur tibi cum benefeceris ei. Hier. ex Hebr., laudabunt te cum benefeceris tibi. Ad eumdem modum caeteri, ut sensus sit, impios laudare eos qui ad sui imitationem animae suae benefaciunt, id est voluptatibus vitae vacant. Caeterum littera caph finalis, paulo distat a vau, ob idque potuerunt exemplaria variare vel LAC vel LO, id est tibi vel ei. Quantum vero spectat ad quaedam plurative dicta ex Hebr. quae unice efferimus exigui est momenti, cum sensus constet.

106 VERS. 21.-- Similis factus est illis. De hoc supra dictum est vers. 12. Sed monet, quod in illo Hieronymus vertit exaequatus; hic silebitur. Ergo hic deflectit NIDMU a radice DOM, id est silere. Secus tamen efferendum esset ad rationem grammatices, nisi dicas quod DAMAH etiam silere designet, id quod testatur Sanctes in suo Thesauro.

Chapter 55 of 157