Psalmus XLIX
Psalmi Titulus: « Psalmus Asaph. »
Deus deorum. [Cassiod.] Titulus: Psalmus Asaph. Sicut supra diximus, Asaph cum aliis multis praefectus fuit cantoribus in tabernaculo Domini, de quo in titulis psalmorum plerumque fit mentio, tum pro officii reverentia, tum pro nominis interpretatione. Asaph enim Hebraice, Latine congregatio, Graece synagoga interpretatur, quae secundum partem fidelem hic loquitur quae Christum exspectavit, per quam magis confutantur increduli Judaei, cujus voce propter certius testimonium utitur hic Propheta agens de mutatione legalium sacrificiorum, in sacrificium laudis, sicut supra egit de mutatione eorumdem in sacrificium corporis et sanguinis Dominici; agit etiam de utroque adventu Christi; per primum blandiens, per secundum terrens. Et est sensus tituli: Psalmus iste attribuitur Asaph, id est synagogae fideli, in cujus persona loquitur hic Propheta. Intentione monet, ne quis ad jam terminata sacrificia redeat. Modus. Tripartitus est psalmus. Asaph vocem Dei inducturus, in secunda parte de mutatione sacrificiorum, prius, id est in prima parte, agit de utroque adventu ejus, per primum invitans, per secundum terrens. Secundo vox Christi inducitur, monentis ut relictis sacrificiis pecudum fiat sacrificium laudis, ibi, audi, populus meus. Tertio, dicit a quibus sacrificium velit, ubi peccatori suae nequitiae imputantur, ibi, peccatori autem, etc. Ne quis autem mediocriter de incarnatione aestimet, potentia incarnati praedicetur, ut incredulitas omnis tollatur, cum ait:
VERS. 1.-- « Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. »
Deus, [Aug.] scilicet Verbum caro factum, qui est factor deorum, id est qui homines deificat, dedit enim potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus (Joan. I); qui est etiam Dominus dominantium, locutus est per se, etiam per praecones, qui olim multifaria in prophetis loquebatur. Nota quia tribus modis Deus dicitur substantialiter vel naturaliter, ut Deus, Trinitas, scilicet Pater, Filius, Spiritus sanctus adoptative, sicut dicuntur sancti, qui per gratiam adoptionis dii sunt nuncupative, ut idola et daemones: Et vocavit. Antequam dicat, quid locutus sit, dicit quid loquendo fecit, quasi dicat: Dico: Locutus est. Et loquendo hoc fecit, vocavit terram, non unam tantum, sed eam omnem quae est,
VERS. 2.-- « A solis ortu usque ad occasum; ex Sion species decoris ejus. »
A solis ortu usque ad occasum, [Gl. int., Aug.] missis testibus usque ad ultimum terrae. Non ergo solam Africam vocavit, ut ait Donatus, non illam separavit, quia nullas reliquit partes, quas sua vocatione non vocavit; tantam vocavit, quantam fabricavit. Unde autem coepit? ex Sion, id est a Jerusalem, quia inde coepit annuntiari species decoris ejus, id est speciosus decor ejus, quia speciosus fuit prae filiis hominum. Quasi dicat: Qui omnes gentes vocavit, a Jerusalem incoepit, quia inde exeuntes apostoli speciem decoris Christi toto orbe nuntiaverunt. Unde Isaias: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isa. II) . Ex Sion namque Evangelii decus coepit. Inde speciosus forma prae filiis hominum coepit annuntiari, quia ibi datus est Spiritus sanctus apostolis, ut essent testes in Jerusalem et in tota terra. Dico locutus est Deus; et vocavit, qui etsi tunc occultus foret, pro similitudine carnis peccati; et est adhuc ad dexteram Patris sedens, tamen
VERS. 3.-- « Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. »
Manifeste veniet ad judicium, [Aug.] quia Deus est. Deus est Deus, inquam, non quilibet, sed noster, qui verus est Deus; et non silebit in judicio, ut modo cum et flagella sunt admonitio, modo enim exspectat ad poenitentiam.
VERS. 4.-- « Ignis in conspectu ejus exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida. »
Ignis in conspectu. [Cassiod., Aug., Alcuin., Aug., Cassiod.] Hic ostendit qualiter veniet ad judicium ignis materialis, vel malae conscientiae; exardescet, timeat ergo palea se arsuram, id est torquebit impios. Exardescet, dico, in conspectu ejus, id est, cum conspicient judicantem. Vel, secundum aliam litteram, ignis ante eum praeibit. Ignis iste materialis erit, quo comburetur facies mundi hujus, et mali comburentur; boni vero purgabuntur. Poena ergo terreat, quos praemia non invitant. Et in circuitu ejus tempestas valida, tempestas haec, judicatio Dei est, quae non ventis fiet, sed potentia Dei, per quam fiet ut ejus sententia area ventiletur, et grana a paleis secernantur. Quae judicatio tempestas dicitur, quia improvisa veniet, et festinanter rapiet quos ignis exuret. [Aug., Cassiod., Aug., Gl. int.] Et haec erit in circuitu ejus, id est in sanctis, et in angelis, qui dicuntur esse circuitus ejus, quia cum ipso justi sedentes judicabunt, et angeli messores bonos a malis separabunt (Matth. XIII). Et est, tempestas, id est judicatio et sententia aequitatis, quae dicitur tempestas. A simili, quia improvisa veniet, et subito rapiet, valida, quia separabit bonos, et a malis erit; in circuitu ejus, id est in sanctis et in angelis. Ejus enim in circuitu sunt angeli separatores et sancti. Veniens autem ad judicium
VERS. 5.-- « Advocavit coelum desursum, et terram, discernere populum suum. »
Advocavit, [Hier., Aug., Hier., Gl. int., Cassiod., Aug., Cassiod.] id est advocabit coelum, id est omnes perfectos secum judicaturos desursum sessuros, scilicet super duodecim sedes, ut judicent duodecim tribus Israel; et terram advocabit, id est omnes judicantes. Ad quid? Discernere populum suum, ut coelum cum illo discernat, populum suum, ante suo. Coelum enim cum illo terram discernit. In judicio enim alii tantum judicabunt, quos hic dicit coelum; alii judicabuntur, quos hic dicit terram. Sed de his aliis salvabuntur, quos hic dicit populum suum: de damnandis tacet. Vel ita ut per coelum omnes justos salvandos accipiamus. Per terram, omnes peccatores damnandos; et legitur, desursum sic: Dominus veniens desursum, id est a Patre, advocavit, id est advocabit, coelum, id est omnes justos, et terram, id est, peccatores. Ad quid? discernere populum suum, id est ut dividat malos a bonis. Nota quod primo omnes mistos communiter vocavit. A solis ortu usque ad occasum. Tunc autem vocabit ut discernat. Simul enim zizania cum tritico crescunt, nec sinit ea eradicari paterfamilias (Matth. XIII). Petrus quoque missis in mare retibus pisces magnos et parvos conclusit, et usque ad littus traxit, dum pene frangeretur rete (Luc. V). Et in Evangelio: Paterfamilias misit servos ad exitus viarum vocare ad nuptias quoscunque reperirent (Matth. XXII).
VERS. 6.-- « Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. »
Congregate. [Aug., Hier., Aug., Alcuin., Cassiod.] Videns Propheta futura quasi praesentia, hortatur angelos congregantes, et applaudit. Quasi dicat: Et quia ita erit, ergo, o angeli messores, congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus, id est novum, super sacrificia, id est super vetus testamentum. Vel qui ordinant testamentum ejus, id est qui cogitant de promissis ejus. Super sacrificia, id est super illa quae operantur, quae sunt sacrificia Deo. Quasi dicat: Qui dicunt: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam (Rom. VIII) . Vel, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia, id est qui dicunt post laborem sequi denarium. Vel, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia, id est qui pluris praetii habent opera charitatis, quam sacrificia pecudum.
VERS. 7.-- « Et annuntiabunt coeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
Et annuntiabunt. [Gl. int., Aug.] Quasi dicat: Veniet manifestus et judicabit: et hanc justitiam ejus annuntiabunt coeli, id est apostoli, toti mundo. Hoc jam impletum cernimus. Jam enim coeli annuntiaverunt nobis hanc justitiam Dei, quod quidam erunt ad dexteram, quidam ad sinistram. Nullum granum erit tunc cum palea, et si nunc permista, quoniam Deus qui non fallitur, judex est, id est discernens.
PARS. II. VERS. 8.-- « Audi populus meus, et loquar Israel, et testificabor tibi: Deus Deus tuus ego sum. »
Audi, populus meus. [Cassiod., Hier., Aug., Hier., Gl. int.] Secunda pars ubi et vox Christi monentis ut, relictis sacrificiis, pecudum, fiat sacrificium laudis: hic dicit quid Deus deorum locutus est. Quasi dicat: Deus locutus est. Quae locutus est? haec, scilicet audi aure, scilicet cordis, tu qui es populus meus. Ostendit in eodem verbo, qui et quare debeat audire. Quasi dicat: Si populus meus es, audi. Et si audis loquar tibi. Aliter, scilicet si non audis et si loquar, non tibi loquar. Repetit sub alio verbo dicens: Audi, Israel, id est sicut Israel, id est vir videns Deum. Quasi dicat: Si es Israel, id est si me vides, audire me non negligis; et testificabor tibi, id est per scripturas, et per miracula ostendam tibi, [Cassiod., Hier., Aug., Gl. int., Aug.] hoc scilicet quod ego sum Deus ille generalis, qui est omnium Deus per potentiam, et sum Deus tuus proprie, et familiarius, quia te habeo servum; et quia in prophetis tibi promissus sum. Ideo dicit sum, quia esse proprium est Deitatis. Unde: Ego sum qui sum, et qui est misit me ad vos (Exod. III) . Et nota quod prius dicit simpliciter, sum Deus. Et postea dicit, sum Deus tuus. Quasi dicat: Et si non sum Deus tuus, tamen sum Deus: bono meo sum Deus; malo tuo non sum Deus tuus. Et ego ipse
VERS. 9.-- « Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. »
In sacrificiis tuis, [Aug., Aug., Alcuin., Aug.] non exhibitis, non arguam te, quia non quaero animalia in sacrificium: haec nolo, sed holocausta tua, id est quae sunt tui juris semper, non ad tempus, sunt in conspectu meo, id est mihi placent, illa volo. Holocausta dicit, animam igne charitatis inflammatam totam. Unde alibi: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L) . In quo psalmo dicit animalia nolle in sacrificium vel holocaustum. Si anima inflammatur et membra in suum usum rapit, ne serviant cupiditati. Inde in Levitico praecipitur, ut adipem cum renunculis offerant (Levit. III); quibus interna charitas signatur. Sed ne putes haec holocausta esse de animalibus, subdit:
VERS. 10.-- « Non accipiam de domo tua vitulos; neque de gregibus tuis hircos. »
Non accipiam de domo tua vitulos. Quasi dicat: Non arguam si non feceris; et si feceris non accipiam vitulos in sacrificium. Vitulos dico qui sunt de domo tua, [Alcuin., Aug.] quasi significatos vitulos et spirituales acciperem, non illos, de domo tua. Unde propheta: Reddemus Deo vitulos labiorum nostrorum (Ose. IV) . Hoc dicendo praenuntiat novum testamentum, ubi omnia significativa sacrificia cessant, neque de gregibus tuis hircos. Ideo a te non accipiam,
VERS. 11.-- « Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus, et boves. »
Quoniam meae sunt. [Aug.] Quasi dicat: Quia non sunt tua, sed mea, cur ergo quaeram a te quod meum est qui creavi? Et hoc est quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, id est mea sunt, quae non possides, scilicet indomita. Et etiam jumenta, 107 quae pascis in montibus et boves. Quasi dicat: Mea sunt etiam domita quae tu nutris et possides. Vel secundum aliam litteram, equi silvestres et boves, etiam volatilia sunt mea, quia.
VERS. 12.-- « Cognovi omnia volatilia coeli, et pulchritudo agri mecum est. »
Cognovi, [Aug., Gl. int.] ab aeterno quod nullus homo fecit omnia volatilia coeli quae et quot sunt. Quasi dicat: Et volatilia mea sunt. Et pulchritudo agri, id est ubertas omnium in terra gignentium, mecum est, id est mihi servit. Vel mecum est, quia ego ubique sum. Unde in propheta: Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII) . Vel, mecum est, quia apud me nihil praeterit, nihil futurum est, cum illo sunt omnia futura, et ei non detrahuntur jam praeterita; cum illo sunt omnia cognitione quadam ineffabili sapientiae Dei. Et ideo
VERS. 13.-- « Si esuriero, non dicam tibi; meus est enim orbis terrae, et plenitudo ejus. »
Si esuriero. [Aug., Hier.] Quod nunquam fit; sed dicitur ad convincendum parvulum sensu. Non dicam tibi, ut pascas me. Quasi dicat: Si haec datis, forsitan esurire putatis, quod est insania, meus est enim orbis terrae, ergo ne quaeras quod mihi des, qui sine labore habeo quod volo, et plenitudo ejus, id est omnes creaturae, sed
VERS. 14.-- « Nunquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo? »
Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? [Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Non in sacrificiis, sed in pauperibus haec volo. Mystice his similitudinibus figurat Ecclesiam. Ferae sunt gentes, jumenta in montibus sunt simplices in culmine fidei, boves sunt apostoli et prophetae, volatilia sunt supernae angelorum virtutes, pulchritudo gentes conversae, quae sunt decus terrae, id est Ecclesiae. Esurit Dominus salutem omnium hominum, et de omnibus satiatur. Carnes vero taurorum non vult in sacrificiis, sed in pauperibus.
VERS. 15.-- « Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. »
Immola Deo. [Cassiod.] Reprobato veteri ritu, de se quasi de alio loquens, quid sibi faciamus, indicat. Quasi dicat: Haec nolo, sed immola Deo, non dicit mihi, sed de se, ut de alio loquitur post cum ait: Peccatori autem dixit Deus, non dixit, ego; sacrificium laudis quod in te ipse est, scilicet ut gratias agas de omnibus. Ecce quid exigit, et redde item itemque altissimo vota tua quae in te sunt, non extra te.
VERS. 16.-- « Et invoca me in die tribulationis; eruam te et honorificabis me. »
Et tunc invoca me. [Aug., Gl. int.] Non enim debes praesumere de viribus tuis in die tribulationis, id est adversitatis, quae ideo datur ut homo invocet. Vel nostra tribulatio proprie est timore salutis, non carnalium; et eruam te, ne deficias. Ecce praemium oblationis. Et sic honorificabis me, ut jam non discedas a me. Vel honorificabis me, id est apud alios causa honoris eris mihi.
PARS. III. VERS. 17.-- « Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? »
Peccatori. [Cassiod.] Tertia pars a quibus sacrificium velit, hic dicit, ubi peccatori suae nequitiae imputantur, quia laudem quaerit Deus, ne putet turpis hanc sibi imperari. Prohibet ne lingua praesumat laudare, cui obviat prava conscientia; non tamen interdicitur laus conversis ad poenitentiam, sed oblitis Deum, ut inferius ait. Quasi dicat: Immola Deo sacrificium laudis; sed vide ne cantes bene et vivas male, quia peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? Ne ergo securus sit, quasi hoc solo salvetur, quod bene docuit. Vel ita continua: Haec populo suo dixit, sed non suo, id est peccatori dixit Deus, hoc contra praedicantem dicitur, securus tamen sit ille qui audit, a quocunque audiat bona, secundum illud: Quae dicunt facite, quae autem faciunt nolite facere (Matth. XXIII) . Hoc inquam, dixit: Quare tu enarras justitias meas, cum opere non impleas, id est quare communi sermone, scilicet ad populum profers aliquid de mea majestate? Et assumis, id est indevotus praesumis testamentum meum sanctum, per os tuum pollutum, aliis praedicare? [Aug., Cassiod., Alcuin.] Quasi dicat: Nec sancta verba os pollutum praesumat docere. Vel os haeretici; non enim lectio negatur corrigendis. Unde Apostolus ait: Castigo corpus meum et in servitutem redigo illud, ne forte cum aliis praedicaverim, reprobus efficiar (I Cor. XIX) . Non igitur scelerati se misceant divinis sermonibus. Ideo in Veteri Testamento erat labrum aeneum, in introitu tabernaculi, ubi sacerdotes lavabant manus, ingressuri tabernaculum, et egressuri. Unde: Mundamini, qui fertis vasa Domini (Isa. LII) .
VERS. 18.-- « Tu vero odisti disciplinam; et projecisti sermones meos retrorsum. »
Tu vero. Quasi dicat: Ore bene dicis, sed factis negas. Et hoc est: Tu vero odisti disciplinam, quia si corrigo, murmuras; laudas, quando parco; murmuras, quando castigo; projecisti sermones meos retrorsum, [Aug.] id est quae dicis post te ponis. Ne videas, et ne dicas te non fecisse, quia
VERS. 19.-- « Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas. »
Si videbas furem. [Aug., Cassiod., Alcuin., Aug.] Ad litteram currebas cum eo, assentiendo, laudando, et cum adulteris portionem tuam ponebas aliquo consensu. In his enim duobus omnia notat crimina, a patre totum. Vel sic: Si videbas furem, sani intellectus Scripturae, currebas cum eo, assentiendo, et cum adulteris, scilicet qui ponunt falsum intellectum in Scripturis, portionem tuam ponebas aliquo consensu, id est astipulator facti eras. Et
VERS. 20.-- « Os tuum abundavit malitia; et lingua tua concinnabat dolos. »
Os tuum abundavit malitia, [Aug., Cassiod.] quia non solum non reprehendit, vel tacet; sed etiam laudat, et si malum sciat esse ut sit dolus. Unde sequitur: Et lingua tua concinnabat dolos. Accusat conscientiam et linguam. Concinnabat, dicit, quia mos est decipientis sic falsa componere, ut lepore verborum blandiatur. Et hoc facit iste, etiam contra fratrem. Unde sequitur:
VERS. 21.-- « Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum: haec fecisti, et tacui. »
Sedens. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Cum otio ita tibi placet. Non enim casu alii derogat, sed studio. Quod enim transiens aut stans facit, non cum voluntate facit. Sed tu sedens loquebaris adversus fratrem tuum, id est omnem hominem, quia omnis homo est frater conditione primae nativitatis; et adversus filium matris tuae, id est sanctae Ecclesiae, cui charitate jungimur, ponebas insidiose scandalum, id est haereses. Et alia, quibus innocens capiatur. Vel ita: sedens adversus fratrem tuum, detrahebas. Alia littera: Frater hic accipitur, aliquis bene ambulans, et bene docens: cui dum detrahit aliquis doctus, ponit scandalum infirmo, qui dicitur hic filius matris. Et est, sedens, quasi dicat: Cum studio, adversus fratrem tuum, bene docentem, et ambulantem detrahebas. Et dum hoc facis, adversus filium matris tuae, id est aliquem infirmum, qui adhuc indiget lacte, id est minori doctrina, ponebas scandalum. Dum enim detrahit qui doctus videtur fratri forsan bene docenti, vel bene ambulanti, ponit scandalum infirmo, qui nescit judicare. Et ideo filius matris dicitur, lacte scilicet egens Ecclesiae, nondum patris ad mensam accedens, cujus pane pascatur, id est validioris doctrinae cibo. Et ideo, ignarus est judicandi. Haec praedicta fecisti, o inique, et tacui, id est distuli poenam, exspectans ad poenitentiam, sed tu vertis ad impunitatem.
VERS. 22.-- « Existimasti inique quod ero tui similis, arguam te, et statuam contra faciem tuam. »
Existimasti. [Aug.] Quasi dicat: Tacui, unde existimasti, o inique, quod ero tui similis, consentiendo malis, quia placere mihi putas mala, quem non credis ultorem; sed ego arguam te, et arguendo statuam te contra faciem tuam, id est ostendam te tibi, et displicebis tibi, quod et modo faceres, si te videres. Mihi vero placeres si te videres. Quasi dicat: Quod post dorsum posuisti ante faciem tuam ponam, ut scias quod male egisti et foeditatem tuam videas, ut erubescas. Et quia ita dixit Dominus, ergo vos
VERS. 23.-- « Intelligite haec, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat et non sit qui eripiat. »
Qui obliviscimini Deum, [Aug., Gl. int., Alcuin., Cassiod.] cui nemo potest resistere, id est qui me Deum esse non creditis, intelligite quod dixi, scilicet quod laudem volo, sed non a peccatore. Nemo dicat sibi non praedictum. Ideo, intelligite, nequando rapiat Deus, id est ego ad poenam, et non sit qui eripiat. Quando diabolus rapit, Deus eripit. Cum Deus rapit, nemo valet liberare. Hoc scilicet intelligite, quod
VERS. 24.-- « Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. »
Sacrificium. [Cassiod, Alcuin., Aug., Alcuin.] Non quod scelerati canunt, sed sacrificium laudis, non animalium, honorificabit me. Nemo offert hoc sacrificium et malus est, quia nemo laudat nisi bonus, quia si laudat, et bene vivit. Nemo enim laudat, si bene dicit et male vivit; nec qui bene vivit, si sibi dat, vel si super alium se extollit, cui potius irrogare deberet quod habet. Quiescat ergo a malis, et offerat sacrificium laudis, et illic, id est in sacrificio laudis. Est iter, quia hoc sacrificium est via ad Deum. Haec est scala Jacob, qua angeli descendunt et ascendunt, id est fideles ascendunt ad laudem divinitatis, et descendunt ad laudem humanitatis, in Christo, quo itinere ostendam illi, id est laudanti salutare Dei, id est me. Salutare Dei Christus est, qui cum gratia venit, quem non novit, qui alii quam gratiae aliquid tribuit.
Collatio In Psalmum XLIX: « Deus Deorum. »
VERS. 6.-- Congregate illi sanctos ejus. Hebr. congregate mihi Sed facilis lapsus in LI, vel LO, id est mihi vel illi, utrobique constante sententia. Item in HASIDAI, et , id est sanctos meos, sanctos ejus.
VERS. 9.-- Non in sacrificiis tuis arguam te, holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Sanctes, et Munsterus, et interpretes pro Cajetano, sic verterunt, ut repetatur in secunda clausula negatio praecedens, quasi holocausta veteris ritus non sint in conspectu Dei, quia non placent amplius illa. Sensus est pius, tamen non sic accipiunt caeteri. Quomodo autem debeat intelligi affirmando, pete ex glossa superiori. Vel, illa holocausta sunt in conspectu meo, quia illis non indigeo. Translator ad Campensem, legit per interrogationem: Num sacrificiorum causa redargui te, aut jugis holocausti coram me offerendi? Chaldaeus Paraphrastes tradit longe diversum sensum, non propter sacrificia tua, quae non sacrificasti mihi in captivitate, ego corripio te, sed propter holocaustomata, quae sacrificaverunt patres tui coram me jugiter.
VERS. 11.-- Jumenta in montibus et boves. Hieronymus et alii praeter Pellicanum, pro bobus, dicunt mille, Nam si dixeris ALEPH, id est mille. Si ALLUPH, id est bos, quomodo apparet LXX accepisse. et ubi non sunt notulae punctorum, pro voluntate legentis, et juxta commoditatem 108 sententiae, hoc aut illud intelligitur.
VERS. 12.-- Cognovi omnia volatilia coeli. Hebr. HARIM, id est montium, per quos licet intelligere coelum aereum, nisi quod fortasse LXX acceperunt litteram he servilem, ut dicunt, et deinde rim a themate RAM, id est altus, excelsus. Quasi diceres, volatilia excelsi, quod est coelum. Unde Chaldaeus, quae volant in aera coelorum.
Pulchritudo agri mecum est. Hieronymus, universitas agri. Pratensis, Sanctes, Munsterus, et Campensis, fera vel ferae agri. Pellicanus, amoenitas agri cum LXX. Interpretes pro Cajetano, mobile agrorum. ZIZ duo habet significata. Prius idem quod splendor, apparitio, eoque apte verterunt pulchritudinem. Secundum est nomen generale bestiarum sylvestrium, ob idque Hieronymus vertit universitas agri, quasi utrumque complexus. Alii secuti sunt aliam significationem. Translator ad Campensem habet, aviculae agri me non latent.
VERS. 21.-- Sedens adversus fratrem tuum loquebaris. Plerumque submonuimus ex Hieronymo, bonum interpretem, non debere se captivum reddere, ut plus aequo serviat litterae, quod et in praesenti loco, docuit Suniam et Fretellam ipse Hieronymus dicens: In Graeco legisse vos dicitis κατελάλεις, et putatis non bene versum, quia diximus, adversus fratrem tuum loquebaris: et debuisse nos dicere, adversus fratrem tuum detrahebas. Quod vitiosum esse, et in lingua nostra non stare, etiam stultis patet. Nec ignoramus quod καταλαλία dicatur detractio, quam si voluerimus ponere, non possumus dicere, adversus fratrem tuum detrahebas; sed de fratre tuo detrahebas. Quod si fecerimus, rursum contentiosus calumniator inquiret, quare non diximus κατὰ τοῦ ἀδέλφου σου, hoc est adversus fratrem tuum. Haec superflua sunt, et non debemus putida nos verborum interpretatione torquere, cum damnum non sit in sensibus, quia unaquaeque lingua, (ut ante diximus) suis proprietatibus loquitur.
VERS. 24.-- Illic iter quo ostendam illi salutare Dei. Hieronymus, qui ordinat viam, ostendam illi salutare Dei. Sanctes, Ponenti viam Dei coram se, ostendam salutem Dei. Sic et alii in eumdem sensum, praeter Pellicanum: qui nobiscum habet illic iter. Diversitas orta est ex duplici lectione unius voculae habentis tantum duas litteras . Si enim super priorem, videlicet , posueris punctum, quod vocant smol, id est sinistrum hoc modo SAM, significat ponere, collocare. Si autem per jamin, id est, punctum in dextro cornu SCHAM significat illic, quomodo acceperunt LXX et Pellicanus. Consentit translatio ad Campensem, hac via ostendam ei salutem Dei.
Chapter 56 of 157