Psalmus L
Psalmi Titulus: « Psalmus David Cum Venit Ad Eum Nathan Propheta, Quando Intravit Ad Bersabee. »
Miserere mei, Deus. Titulus. Psalmus David, cum venit ad eum Nathan propheta, quando vel quoniam intravit ad Bersabee. Legitur in libro Regum (II Reg. XI, etc.), quod David prospere regnans, atque in suo palatio sedens, vidit Bersabee uxorem Uriae, lavantem se, et concupivit eam, et ad se vocatam cognovit. Comperto autem quod per eum esset facta gravida, revocavit ab expeditione Uriam, si forte ad uxorem intraret, ut ejus concubitu gravida crederetur. Urias autem noluit dum in castris populus Domini laboraret. Scripsit ergo rex duci exercitus sui Joab, ut Uriam poneret in illa parte praelii ubi occideretur. Hac epistola suae mortis accepta, Urias dedit Joab, qui ita fecit sicut praeceperat David, et occubuit Urias. Sic ergo David cum adulterii culpam celasset, Nathan propheta immissus a Deo intravit ad eum, et quaesivit ab eo judicium de divite, qui, cum haberet centum oves, vicino pauperi solam quam habebat oviculam rapuit. Cum autem judicaret David hunc esse dignum morte: Respondit Nathan: Sic et tu fecisti, qui cum haberes multas uxores et concubinas, unam quam habebat Urias rapuisti. Ad vocem ergo prophetae David poenituit, et in conspectu omnium contestans peccatum suum, se reum abjecit. Et hoc est quod ait titulus: Psalmus iste attribuitur David prophetae. Psalmus dico, agens de poenitentia et humilitate quam habuit David, cum venit ad eum Nathan propheta, missus a Deo ad arguendum eum, qui similitudinem de ove pauperis proposuit. Venit dico, ut argueret eum de peccato, quod fecit, quando intravit ad Bersabee. Vel, redargueret eum de hoc, quoniam intravit ad Bersabee. [Aug., Cassiod., Aug.] Vicit pax prosperitatis, quem bella non vicerunt. David autem hic apponitur in exemplum non cadendi, non prosperitatis otia affectandi, sed si cecideris resurgendi. Et ne desperes de peccati immanitate, cum videas David post reatum homicidii et adulterii, per poenitentiae humilitatem, Deo placuisse. Nam arguente eum Nathan propheta, rex non erubuit peccatum publice confiteri. Non se excusavit, ut solet homo, et a se poenas exegit, quas vix ferret aliquis coactus. In conspectu omnium reum se abjecit cujus judicium ab omnibus timebatur. Unde hic specialiter humilitas ostenditur, quae adeo poenitentibus valet. Inde est quod hic poenitentialis psalmus plus aliis frequentatur in Ecclesia, quia hic magis humilitas ostenditur, et quia hoc est temperatum supplicationis genus, quod etiam implere infirmi possunt quia hic nihil difficile dicitur ut in aliis: Lavabo per singulas noctes lectum (Psal. VI) ; et Gravata est super me manus tua (Psal. XXXI) ; Putruerunt et corruptae cicatrices meae (Psal. XXXVII) ; et Cinerem tanquam panem manducabam (Psal. CI) ; De profundis clamavi (Psal. CXXIX) ; Persecutus est inimicus animam meam (Psal. CXLII) . Sed hic a pio petit misericordiam. Alibi ergo districtiora fortioribus; hic temperata providit infirmis. Forsan ideo dicet, docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur, quia praevidit per hunc psalmum plures petituros veniam. Et est iste psalmus quartus in ordine poenitentialium, et in ordine psalmorum, quinquagesimus est, pro modo jubilei, quia hic est psalmus remissionis. Jubileus quippe annus in lege quinquagesimus erat, in quo omnibus debita remittebantur, et possessiones alienatae restituebantur (Levit. XXV). [Alcuin., Cassiod., Alcuin.] Unde jubileus initians, vel remittens dicebatur. Ita per poenitentialem humilitatem, de qua hic agitur, plena his praestatur peccatorum remissio. Intentio: Monet ad poenitentiam. Modus: Quinque sunt partitiones. Prima pars est deprecatio, ubi captat a persona judicis per misericordiam et justitiam qua punire deberet, nisi quia iste satisfacit, quod est a sua persona captare. Secundo ex auctoritate Dei manifestantis confidentia ablutionis ostenditur, ibi, incerta, etc. Tertio ex confidentia securus petit dilectionem omnium peccatorum et plenam restitutionem, ibi, averte faciem tuam. Quarto dicit quid restitutus persolvat, ibi, docebo. Quinto de aedificatione Jerusalem prophetat, ibi, benigne fac Domine. David ergo non excusans peccatum, sed publice confitens, ait:
VERS. 1.-- « Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. »
Miserere mei, Deus. [Cassiod., Hier., Aug., Cassiod.] Hoc dicens locum aufert judicio, id est discussioni, quia factum conceditur, secundum magnam misericordiam tuam naturalem, cujus misericordia est divina natura. Quasi dicat: Ad tuam misericordiam confugio, ut gravibus vulneribus ciriacam remissionis infundas. Misericordiam dico magnam, quia magna est miseria mea, et ideo magnam exigit medicinam; de gravi enim peccato desperandum esset, nisi esset magna misericordia, quae non potest diffiniri quanta sit. Bene ergo dicit, magnam, quae de coelo Deum deposuit, corpore induit, ut pateretur et moreretur, per quam credebat iste se facile absolvi, per quam sciebat genus humanum liberari. Quid ergo non poterat dare, cum secundum se rogatur Deus ignoscere?
VERS. 2.-- « Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. »
Et miserere mei secundum multitudinem miserationum tuarum, ab initio saeculi exhibitarum, id est secundum multitudinem factorum tuorum, quae superat magnitudinem quamlibet peccatorum. [Cassiod., Greg., Cassiod., Gl. int.] Ecce per misericordiam et miserationem petit iste. Et est misericordia in natura, miseratio in effectu. Quomodo vero misereri velit, ostendit, dele ut nullum remaneat peccati vestigium, iniquitatem meam contra proximum commissam: quem modum delendi velit, ostendit: postea subdit:
VERS. 3.-- « Amplius lava me ab iniquitate mea; et a peccato meo munda me. »
Lava me ab iniquitate [Cassiod., Gl. int., Aug., Alcuin., Hier., Cassiod.] qua peccavi contra Uriam. Lava dicit, quia videbat per spiritum ablutionem baptismi, ubi plena ablutio et remissio, et taliter ablui petit. Et lava me a peccatis meis, quod in me fuit carnis voluptate. Lava dico, amplius quam ab actu peccati, quia plus peccavi quam actu, quia scienter, et ex voluntate utrumque feci. Tu ergo, amplius lava, ut non modo culpam operis, sed etiam reatum voluntatis abstergas. Vel, amplius lava, quam petere intelligam; lava dico, et munda me, scilicet sic lava, ut mundes me; lavantur enim quaedam, quae tamen non sunt pura.
VERS. 4.-- « Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. »
Quoniam iniquitatem, [Aug., Cassiod., Aug.] cujus misericordiam petit ut ignoscat, quia scit justum ut peccata puniat, subdit, quoniam iniquitatem. Posset enim ei dici: Petis per misericordiam peccatum deleri, quid ergo erit? Per misericordiam peribit justitia ut hoc sit impunitum? non, quia ego punio; et hoc est: Tu ideo ne punias, quoniam iniquitatem meam ego cognosco. Quasi dicat: Ignosce, quia ego cognosco, non dissimulo, et peccatum meum contra me est semper. Sibi fecit iste quod Deus in judicio faciet. Unde supra: Arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX) . Vel secundum aliam litteram, et peccatum meum contra me est semper, non habet peccatum post tergum, ut prius habuit cum negligeret, post tergum enim peccatum habuit, cum rex sententiam in divitem, qui rapuit ovem pauperis, dedit, oblitus sui.
VERS. 5.-- « Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. »
Tibi soli. [Gl. int., Cassiod.] Dico munda, et merito te oro ut mundes, quia peccavi in me carnis voluptate, sed tibi soli, quia rex est omnibus superior, et ideo a Deo tantum, qui est major eo, puniendus est. Si quis de populo erraverit; et Deo peccat et regi. Rex vero non habet hominem qui sua facta dijudicet. Ideo ait: Tibi soli peccavi, et malum, commissum in proximum, coram te feci. Hoc dicit, quia ubique scit Deum esse. Unde se arguit, quia eo praesente non erubuit. Tibi soli peccavi, quia a Deo justus est, ut justificeris, id est ut justus et verax inveniaris, in sermonibus tuis, id est in cibis quae dixisti, cujus verba non transeunt, sed implentur. Unde: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Luc. XXI) , et adeo justus es, ut vincas. id est superes in justitia, alios, cum judicaris, id est cum mihi et aliis in judicio compararis. Deus enim tantae justitiae est, ut se cum homine velit judicari. Unde in Isaia: Judicate inter me et vineam meam (Isa. VI) , et postea quasi sub judice causam suam exponens, ait: Popule meus 109 quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? Responde mihi (ibid.) Ergo contra eum quem ex pastore regem fecit, talem habet justitiam, ut vincat, si inter se et eum judicetur. [Aug., Hier., Aug.] Vel ita ab illo loco, tibi soli, Christo nullum peccatum habenti, in praescientiam, id est in spiritu prophetiae dicit David. Tibi soli, quasi dicat, ideo dico tibi munda, quia, peccavi in me, tibi soli, quia tu solus sine peccato es. Et ideo justus punitor. Ille enim juste punit, qui non habet in se quod in illo puniatur. Ille est justus reprehensor, qui non habet in se quod reprehendatur. Hic est inter homines solus Christus, de quo Isaias: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (Isa. LIII) . Et malum in proximum coram te feci, id est in tui praesentia. Tibi soli peccavi, qui adeo justus es, ut justificeris, id est solus verax inveniaris; in sermonibus tuis, quia solus in omnibus unum potuit dicere homo Deus, unde Deus verax, omnis homo mendax (Rom. III). Vel adeo justus es, ut vincas omnes injustitias; superas enim omnes homines, omnes judices; et qui se putat justum esse, eoram te injustus est. In cujus conspectu astra non sunt munda (Job XXV); qui in angelistuis reperis pravitatem (Job IV). Tu ergo solus juste judicas, cum, id est quamvis injuste judicaris, id est injuste judicatus sis a Pilato et a Judaeis. [Aug., Gl. int., Greg.] Vel ita: et adeo justus es, ut vincas diabolum, et mortem, et Judaeos, cum judicaris in judicio quo judicatus es; videt enim futurum judicem justum, a peccatoribus judicandum, et in eo judicio vincentem qui ascendit super occasum; occidendo enim victor factus est. Unde: Ero mors tua, o mors (Ose. XIII) . Vel ita ab illo loco: Ut justificeris in sermonibus tuis, etc. Ostendit esse veracem Patrem in promissione qua promiserat Christum ex stirpe David nasciturum, quod quidam propter peccata David Deum non implere dicebant; contra quos David dicit loquens ad Deum Patrem. Ideo munda, ut me mundato justificeris, id est verax reperiaris, in sermonibus tuis, qui sunt de promissione Christi, quam mihi fecisti. Et vincas, id est ostendas illos mendaces, cum judicaris, ab eis, non facere quod promisisti. Vel ita: Agit contra illos qui dicebant Deum David non indulgere, eo quod tam graviter Deum offenderat. Precatur ergo David ut parcat, ut sic impleat quod promisit de venia ingemiscentis, dicens: Quacunque hora peccator ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor (Ezech. XVIII) . Quasi dicat, ideo munda, ut justificeris in sermonibus tuis qui sunt de promissione veniae ingemiscentis ut vincas, id est convincas eos, cum judicaris, ab eis non parcere mihi.
VERS. 6.-- « Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. »
Ecce enim. [Aug., Gl. int., Aug., Cassiod., Aug.] Dixit Christum justum et in justitia alios vincere; sed ne putetur eos vincere tantum qui grandia commiserunt, et non eos qui ex quo nati sunt, nihil tale commiserunt. Personam totius humani generis in se ostendens subdit: Ecce enim. Quasi dicat: Vere vincis. Ecce enim. Vel ita continua: Peccavi et non mirum, quia ecce conceptus sum in iniquitatibus originalibus et actualibus, id est ita conceptus sum, quod et macula originalis peccati teneor, et ad actualia pronus existo. In iniquitatibus se conceptum dicit, non quia peccatum sit misceri conjugibus, cum sit causa prolis; sed ideo quia quod fit, id est concipitur de carne poenali fit; et quod de corpore mortuo per peccatum seminatur, cum vinculo peccati originalis nascitur; et mortis temporalis et aeternae, Non igitur se conceptum in iniquitatibus dicit, eo quod de adulterio sit natus, imo de sancto Jesse, et conjuge ipsius sed ideo quia in omnibus trahitur iniquitas ex Adam, et vinculum mortis. Nemo enim nascitur, nisi trahens poenam et trahens meritum poenae, nisi tu qui de Spiritu sancto conceptus es. Ergo etiam in his imputas peccata, qui nullum actuale peccatum commiserunt. In omnibus enim sunt vincula peccati, propago mortis; tu Deus vincis, qui de Spiritu sancto es conceptus. Advertenda est humilitas poenitentis, qui omnia confitetur a parentibus traducta, unde minuitur invidia peccati: si a radice peccator est, id est quia a radice se peccatorem confitetur, et tam humilis confessio tot peccatorum misericordiam pii commovet judicis; de uno arguitur, et omnia confitetur. Et in peccatis libidinis concepit me, vel aluit me in utero mater mea, id est, concupiscentia libidinis quae peccatum est, nisi excusetur per bona conjugii. Nam hoc opus castum in conjuge, non habet culpam, sed origo peccati in prole secum trahit debitam poenam. Ideo ita fateor me pecasse, quia
VERS. 7.-- « Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. »
Ecce in evidenti veritatem dilexisti. [Gl. int., Aug., Cassiod., Alcuin.] Quasi dicat: Non in te culpam refundo, sed veritatem profiteor, quam diligis. Hic poenitens, quia in confitendo dixit veritatem quam Deus super sacrificia quaerit supplicat sibi subveniri. Vel ita: Ideo ita punio peccatum meum, quia, ecce in manifesto, veritatem dilexisti, qua peccatum punias, licet sis pius indultor. Sic enim misericordiam dat Deus, ut servet veritatem, ut nec peccata ejus sint impunita cui ignoscit. Ignoscit enim seipsum punienti. Misericordia ergo est quod homo liberatur, veritas est quod punietur peccatum. Incerta secunda pars secundum quosdam, ubi ex auctoritate Dei manifestantis occulta ostenditur confidentia ablutionis. Quasi dicat: Oro ut mihi parcas, quia jam incerta et occulta sapientiae tuae, id est adventum Filii tui, qui aliis incertus, aliis occultus erat, manifestasti mihi, per spiritum prophetiae. [Cassiod., Hier., Aug.] Per hoc enim prophetiam notat, qua ei revelatum est, ut sciret quod Deus Filium haberet, et de suo semine nasceretur, unde sibi a peccato magis erat cavendum. Vel ita: Incerta et occulta sapientiae tuae, id est cognitionis tuae, id est quae de cognitione tua aliis sunt occulta manifestasti mihi. Vel incerta et occulta sapientiae tuae, id est remissionis peccatorum mihi per sapientiam revelatae, manifestasti mihi. Per Nathan prophetam, qui dixit mihi poenitenti; transtulit a te Dominus peccatum tuum (II Reg. XII) . Incerta autem et occulta sunt, quod talibus ignoscit Deus. Sub hac incertudine Ninivitae poenituerunt, dicentes: Quis scit si convertatur et ignoscat Deus? (Jonas III.) Sed hoc novit David, dicente sibi confitenti Nathan propheta: Dimisum est tibi peccatum tuum (II Reg. XII) . Ideo confidenter inquit:
VERS. 8-- « Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me et super nivem dealbabor. »
Asperges me [Cassiod., Aug., Hier., Cassiod., Aug., Aug.] Hic secundum quosdam auctores, secunda partitio hujus psalmi dicitur esse, quae est confidentia misericordiae Dei, quae multum est utilis ne subrepat desperatio, quae omnibus peccatis est gravior. Quasi dicat: incerta et occulta manifestasti mihi: et ita certus sum quod asperges me, Domine, hyssopo, id est sanguine Christi, et charitatis humilitate, scilicet ut radice charitatis sim fixus in Christo. Hyssopus enim herba est humilis, sed medicinalis, cujus radix petrae haerere dicitur, ita homo hac in mysterio aspersus fit humilis radice charitatis, fixus in humili Christo, et sic mundatur. Dicitur haec herba etiam purgare pulmones, in quibus est inflatio: sic humilitas, superbiam depellit. Et sic mundabor et supponit qualiter. Lavabis me aqua baptismi, id est sicut in baptismo lavabis fideles tempore gratiae. Vel, mundabis me. Alia littera et dealbabor super nivem, id est incomparabiliter. Vel ideo dicit, super nivem, ut notet se esse vestem Domini: et ideo sine macula et ruga, quia vestimenta Christi in transfiguratione Domini facta sunt alba sicut nix, per quae sancti significantur. Unde: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. V) . Quorum si fuerint peccata ut vermiculus, velut nix dealbabuntur (Isa. I). Et hoc est, et dealbabor super nivem, id est ut sim vestis Domini sine macula et ruga. Unde et in monte vestis Christi fulsit sicut nix. Et sic ego audiam et,
VERS. 9.-- « Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata. »
Auditui meo dabis gaudium. [Aug., Cassiod., Hier., Aug.] Nota istum humilem esse, quasi dicat: Audiam te humilis, non loquar contra te superbus defendendo culpam. Et huic auditui meo dabis gaudium de absolutione peccati, dicendo: Dimissum est tibi peccatum tuum (II Reg. XII) . Et laetitiam de aeternis, quae promittis mihi. Qui enim humilis audit et discit, intus gaudet de veritate. Unde amicus sponsistat et audit: stat, non cadit loquendo; et gaudet gaudio, propter vocem sponsi. Et quia jam humilis sum exsultabunt ossa, id est interiora mea, humiliata, quia sunt sine fastu, non habent tumorem; tumor enim infusa repellit.
PARS III. VERS. 10-- « Averte faciem tuam a peccatis meis; et omnes iniquitates meas dele. »
Adverte. [Cassiod., Aug., Hier., Aug.] Tertia pars, ubi confidentia securus petit deletionem omnium peccatorum, et plenam restitutionem. Quasi dicat: Ossa sunt humiliata. Et ideo, averte a peccatis meis non a me, faciem tuam, quia ea ante faciem meam habeo. Si enim homo advertit peccatum, Deus avertit faciem ne puniat. Adverte ergo peccatum, ut avertat Deus: ne advertendo, ipse animadvertat, qui est virga vigiliarum. Unde ad Jerem. dicitur: Quid tu vides Jeremia? virgam vigiliarum ego video (Jer. I) . Virga vigiliarum Deus est, qui vigilat super populum suum ad puniendum, si ille dormit ad confitendum; dormit vero, si ille vigilat. Dico averte et avertendo dele de notitia tua omnes iniquitates meas, plus praesumit iste, quam de illo grandi peccato homicidii et adulterii, et hoc per magnam misericordiam Dei. De duobus culpatus, prudenter pro omnibus orat. Dico dele, et deletis malis.
VERS. 11.-- « Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. »
Crea in me, Deus, cor mundum, quasi novum aliquid. [Aug., Cassiod.] Sed quia et ante peccatum innocens fuerat, addit et innova spiritum meum faciendo rectum, quia curva erat spiritus mei rectitudo: ad terrena. Rectus est spiritus, cum ei Deus est bonus per omnia, ut et David postea fuit, etiam in adversis. Et non tantum in spiritu me innova: sed etiam in visceribus meis, unde adulterium exiit. In renibus enim sedes est voluptatis. Unde de diabolo dicitur: Cujus virtus est in lumbis, et in umbilico ventris (Job XL). Ideo in utriusque partibus, anima scilicet et carne, remedium curationis petit, quia in eis peccavit. Sic desiderat expiari, ut videatur nil tale ultra velle committere.
VERS. 12.-- « Ne projicias me a facie tua; et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. »
Ne projicias me. [Cassiod., Aug.] Quasi dicat: A peccatis faciem averte, sed ne projicias me a facie tua unde lumen et sanitas venit, eujus faciem amittere timet, ejus faciem invocat, et Spiritum sanctum tuum, id est gratiam Spiritus sancti ne auferas a me. Auferas dicit, quia jam habet donum Spiritus: qui confitetur et poenitet, quia non potest esse confessio peccati, et punitio in homine, ex seipso. Cum enim quisque sibi irascitur, et displicet, sine dono Spiritus sancti non est. Vel spiritum prophetiae, qui sibi omnibus pretiosior est rebus, solum peto non auferri tacens 110 de caeteris, ne auferas Spiritum, et per eum,
VERS. 13.-- « Redde mihi laetitiam salutaris tui; et spiritu principali confirma me. »
Redde mihi, [Aug., Hier.] quia peccando amisi laetitiam salutaris tui, id est Christi, per cujus venturi fidem, priores salvati sunt, ut nos per fidem factae rei salvamur; tempora variata sunt, non fides, et spiritu principali, id est Spiritu sancto, id est per gratiam Spiritus sancti, qua ignovisti mihi confirma me. Non solum non auferas, sed etiam confirma. Vel ita: Per hoc quod ter dicit spiritum, notant quidam Trinitatem hic in Deo, qui est spiritus, non corpus; spiritum rectum Filium dicunt; Spiritum sanctum suo nomine intelligunt; per spiritum principalem, Patrem accipiunt
PARS IV. VERS. 14.-- « Docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur. »
Docebo. [Alcuin., Aug., Cassiod., Gl. int., Cassiod.] Quarta pars, ubi dicit quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor. Dico confirma me in gratia qua ignovisti, et confirmatus non ero ingratus, sed docebo vel exemplo, quia dum sibi parcitur, aliis spes datur: vel verbo, postea magnalia Dei praedicavit; iniquos qui in fide manentes peccant; vias tuas, id est misericordiam et veritatem. Quos dixerat iniquos, postea eosdem dicit impios subdens, et impii, ut ego sum. Vel, impii sunt, qui penitus sine Deo sunt, id est infideles et impii, inquam, ad te convertentur. Ecce quaestuosus de praedicatione fructus, scilicet quod impii ad te convertuntur: hoc dicere non est elatio, sed providentia, quia per ista verba multi orantes soluti sunt. Docebo, quod ut possim.
VERS. 15.-- « Libera me de sanguinibus, Deus Deus salutis meae; et exsultabit lingua mea justitiam tuam. »
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus. [Aug., Cassiod.] Omnes novimus Latine non dici sanguines, sed sanguinem, sed etsi minus Latine dicatur pluraliter quam singulariter, tamen magis proprie pluraliter dixit, innuens multa peccata ex origine carnis peccati trahi, id est ex carne per originale peccatum corrupta. Unde: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV) , id est peccata quae de carnis et sanguinis corruptione veniunt. Et hoc est, libera me de sanguinibus, o Deus, id est de carnalibus peccatis quae multa sunt, ut jam ab his desinam. Vel ita: Libera me de sanguinibus, id est ab omni corruptione poenae et culpae, et da incorruptionem, quod implebitur in futuro. Unde sequitur: Deus, Deus, dator salutis meae, quae salus erit in incorruptione, cum hoc mortale induet immortalitatem: modo jam est in specie. Et sic exsultabit lingua mea, id est cum exsultatione annuntiabit justitiam tuam. Alioquin nisi prius mundatus fuero, timeo quod supradictum est: Quare tu enarras justitias meas. Nota quod justitiam laudat, cum pietati vel misericordiae potius debet gratias agere, sed justitiae fuit confitentem suscipere. Et hae duae res semper judicio Domini adjunctae sunt, nec in te dubito, quia, o
VERS. 16.-- « Domine, labia mea aperies; et os meum annuntiabit laudem tuam. »
Domine, labia mea aperies, [Cassiod., Aug., Cassiod.] propter peccata clausa, et os meum etiam cordis arcanum, annuntiabit laudem tuam, scilicet quod me creasti, quod peccantem non reliquisti, quod confiteri monuisti, quod mandasti. Hoc obtendo, quia non vis sacrificia pecudum.
VERS. 17.-- « Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis. »
Quoniam si voluisses sacrificium, [Aug., Cassiod., Hier.] quod illo tempore pro expiatione pendebatur, dedissem utique. Videbat propheta tempus gratiae, quo haec figurativa cessarent. Si voluisses, dedissem, sed non delectaberis sacrificiis nec etiam holocaustis quae sunt digniora, quae adventu Christi respuuntur. Quid ergo offerendum? non pecudes, non hircum, sed
VERS. 18.-- « Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. »
Sacrificium peccatorum, [Gl. int., Aug., Cassiod.] quod placet Deo est spiritus contribulatus, in quo datur spes veniae convertendis, si poenitere velint. Laetus lascivus spiritus obligat hominem peccato, sed spiritus contritus est sacrificium, quo peccata solvuntur. Sequitur hujus sacrificii promissio, o Deus, non despicies cor contritum poenitentia. Spernit Deus taurum et hircum, etc. Quae tempus habuerunt, dum aliquid promitterent futurum; et humiliatum Deo confitendo, non elatum peccatum excusando. Prius dicit contritum, et post humiliatum: quia non potest humiliari, nisi prius contritum sit.
PARS V. VERS. 19.-- « Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua, Sion, ut aedificentur muri Jerusalem, »
Benigne fac. [Cassiod., Alcuin., Aug., Gl. int., Aug., Greg.] Quinta pars, jam gaudens de aedificatione Jerusalem, id est Ecclesiae: propheta in qua sacrificium justitiae fiat. Quasi dicat: Sacrificium est tibi spiritus contritus, quod sacrificium ut tibi fiat, o Domine, benigne fac Sion, id est Ecclesiae. Supra unus precabatur, scilicet prophetia, pro seipso. Ecce jam est hic typus et imago Ecclesiae, quae figuratur per Sion, pro qua precatur hic Propheta in sua vel Ecclesiae persona, dicens huic Sion, id est spirituali Sion, scilicet Ecclesiae, quae aliquid speculatur quod sperat. Benigne fac, id est, mitte Filium, et dimitte peccata. Et hoc, in bona voluntate tua, non sibi tribuat aliqua merita, ut aedificentur muri Jerusalem, per primum hominem destructi, id est munimenta immortalitatis nostrae quae dabitur in futuro, constituantur in fide, spe et charitate. Haec sunt bona merita per quae nobis defendetur immortalitas in futuro, quo modo consummari precatur, et
VERS. 20.-- « Tunc acceptabis sacrificium justitiae oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos. »
Tunc, [Aug., Gl. int., Aug., Alcuin., Cassiod., Hier., Cassiod.] scilicet cum aedificati fuerint multi, scilicet in futuro acceptabis, id est, acceptum tibi erit sacrificium justitiae, laudis: modo offertur tibi sacrificium pro iniquitate, cor contritum. Sed tunc solius laudis, quod est sacrificium justitiae. Et tunc acceptabis oblationes et holocausta, id est sanctos, qui erunt holocausta, ita ut divinus ignis eos totos absumat, id est fervor charitatis, et sic levetur holocaustum, ut fiant spirituales, ut absorbeatur mors in victoria. Tunc imponent angeli messores vitulos, id est novos populos innocentia, scilicet novae aetatis, colla libera a jugo legis, et peccati super altare tuum, id est coelestem Jerusalem. Vel ita, et legitur de praesenti: Dico aedificetur Jerusalem, et cum Ecclesiam construxeris, tunc acceptabis sacrificium justitiae, id est justitia erit tibi sacrificium, et tunc acceptabis oblationes et holocausta, id est minores sancti, qui per oblationes intelliguntur; et perfecti, qui per holocausta tibi offerentur, tunc imponent, sacerdotes, vitulos, id est innocentes, et adultos, sine jugo peccati. Super altare tuum, id est fidem. Vel, vituli sunt praedicatores, qui orbem mugitibus praedicationis implent, qui a majoribus, ut ab apostolis imponuntur super altare Ecclesiae. Et est; tunc imponent, scilicet majores praelati, vitulos, id est praedicatores. Super altare tuum, id est Ecclesiam. Vel vituli sunt qui se Deo offerunt in sacrificium, id est martyres. Et est imponent, seipsos vitulos, super altare tuum, id est seipsos offerent tibi. Vel ita ut accipiatur sacrificium justitiae. Passio Filii, id est Christi, oblationes et holocausta, ad fideles pertinent. Et est, tunc acceptabis sacrificium justitiae, id est tibi erit accepta passio Christi et acceptabis, oblationes et holocausta, id est fideles, pro tuo nomine patientes, tibi erunt grati. Reliqua non mutantur.
Collatio In Psalmum L: « Miserere, » Etc.
VERS. 1.-- Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Additum est a LXX, magnam, quo insinuetur pondus rei. Imo in quibusdam codicibus legitur in plurali, secundum misericordias tuas. Plurale autem emphasim habet QHEHASDECA. Unde Hieronymus libro secundo adversus Jovinianum: « David postea tentatur a diabolo, et post peccatum poenitens loquitur: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Magnum peccatum magna vult deleri misericordia. »
VERS. 5.-- Et vincas cum judicaris. Dubium est, in Hebr., Graeco et Latino, an verbum judicaris accipiatur active, an passive? quia Graece et Hebraice ponitur infinitivus. Quod si ad verbum transferas in judicare seu judicando te ἐν τῷ κρινεσθαί σε BESSOPHTECA. Hieronymus juxta Hebraeos, sine ambiguo passive reddidit, cum judicaberis. Explanatio quoque ejus, in hunc versiculum, idipsum declarat. Amplius caput Isa. XXIII commentatus hoc citat modo, Et vincas cum fueris judicatus. Tamen ipse Hieronymus, libro II adversus Jovinianum, sub activa significatione interpretatur. « Suspicor, ait, te aliquando ut hominem fuisse mentitum; omnis enim homo mendax, ut sit solus Deus verax, et justificetur in sermonibus suis, et vincat cum judicaverit. » Sic et active accipiunt Neoterici translatores, praeter Pellicanum. Paraphrasis Campens. itidem videtur sumpsisse passive, ait, aequissimus judicaberis. Sed utrumque quadrat. Nempe quo Deus appareat justus, cum judicatur a perfidis haereticis non remittere peccata poenitentibus; aut, ut interpretatur Ambrosius in cap. Luc. IX. Quod peccemus, tantum venit nobis tribuendum: omnia quae per se sunt justa, Deo. Ait enim: Miseretur ergo Dominus, ne quis deficiat in via. Si quis ergo defecerit, non per Dominum Jesum, sed per se deficit: nec habes quod ascribas Domino, qui vincit cum judicatur. Quid enim dicas ei, qui in te contulit omnia firmamenta virtutum? Nonne ipse te genuit? Nonne ipse te pavit? Cibus ejus virtus est, cibus ejus fortitudo est. Sed si tu negligentia tua virtutem quam acceperas perdidisti, non alimentorum coelestium, sed tuae mentis tibi praesidia defuerunt. » Haec ille. Jam quod ad justissimum, in quo non potest peccatum habere locum, spectet proprie judicare, hoc est punire peccata et peccatores palam est. Caeterum ubi habemus, et vincas, Hebraicantes (praeter Hieronymum) vertunt, purus sis aut mundus appareas TIZKEH, Hieronymus dicit nobiscum vincas. Et certe ZICAH si vocabulario editionis Hispanicae credimus, interdum significat vincere. Quin et Munsterus idipsum attestatur secundum auctorem Aruc, id est dictionarii Chaldaici, utut fuerit, non longe discrepat eodem sensu. Victoria enim judicis supra reum est ut sit purus ab eo crimine, in quod animadvertere debet. Quod quam proxime Deo, qui est ipsa justitia congruat nemo ambigit.
VERS. 6.-- Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea. Frigidum est satis quod Faber et Caecus contendunt melius legi iniquitate et peccato singulariter, ob noxam originalem. Debuissent enim attendere David assumere personam generis humani, et peccatorum omnium radicem. Deinde quod philosophantur, ex Hebr. melius legi, Peperit me mater mea, ut David expressius ostendat suam humiliationem, per hoc quod non est sanctificatus in utero, veluti Jeremias, et Joannes Baptista, nihil agunt, quia dictio Hebraica IAHAM proprie significat calefacere et concipere.
111 VERS. 7.-- Ecce enim veritatem dilexisti, incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Neoterici traductores aliter distinguentes, aliter etiam vertunt. Ecce enim veritatem dilexisti in intentionibus vel renibus, vel interioribus, et in occulto sapientiam mihi notam facies. Hieronymus juxta Hebraeos est nobiscum, ecce enim veritatem diligis, absconditum et arcanum manifestasti mihi. Particula Hebraica TUHOTH significat renes, viscera; ac teste Munstero, capitur pro puris cogitationibus et affectibus. Haec autem sunt nobis incerta et abscondita, ut interpretes reddiderunt secundum intelligentiam, non verba. Unde Hieronymus ad Suniam et Fretellam: « Noluimus immutare quod ab antiquis legebatur; et idem sensus erat, quanquam ad alium locum hoc dicit. »
VERS. 15.-- Et spiritu principali confirma me. Hieronymus, spiritu potenti confirma me; Pellicanus, spiritu libertatis sustentabis me; Pratensis, spiritu munifico; sic et Munsterus, etc. Sanctes, spiritus voluntarius confirmet me. Interpretes pro Cajetano, spiritu spontaneo, etc. Caeterum NADIB, significat principem munificum, liberalem, ut in eamdem redeant sententiam. Unde paraphrasis Campensis, principe illo spiritu muni me; Nebiensis, spiritu nobili, etc.; Chaldaeus, spiritus propheticus confortabit me.
VERS. 17.-- Quoniam si voluisses sacrificium dedissem. Heb. legit KI LO TACHPOTZ ZEBAH VELTENACH. Quod si anxie reddas, non vis seu non dabis sacrificium et dabo, sensus est obscurus, nisi legeris per interrogationem, ut facit Sanctes: Et dabo? Unde quo dilucidior esset sensus apposite verterunt interpretes. Sic et Hieronymus, non enim vis ut victimam feriam. Sic et Nebiensis. Quod exprimens Munsterus, extulit hoc modo: Nam non desideras sacrificium, alioquin darem. Translatio ad Campensem, nobiscum est, quoniam si amares victimam, redderem.
Chapter 57 of 157