Psalmus CIII
Psalmi Titulus: « Psalmus David. »
Benedic, anima mea, Domino. Titulus: Psalmus David. Patet. [Alcuin., Cassiod.] Item in hoc psalmo Deum benedicere monet, sicut in praecedenti. Agit enim hic de laudibus Dei, materiam laudis assumens ab operibus ejus, scilicet a coelo et a terra, et ornatu eorum, de quibus hic psalmus agit. Totus tamen figuris rerum mysteriisque contextus. [Aug.] Etsi enim fere omnia hic ad litteram religiose possint accipi, sunt tamen plena mysteriis juxta litteram, ex visibilibus operibus quae hic dicuntur, invisibilia Dei debent intelligi, sicut ex fabricae mundialis magnitudine et pulchritudine, fabricatoris inaestimabilis magnitudo et pulchritudo potest perpendi et amari, ut sic tandem possit videri, tamen in omnibus spiritualis sensus quaerendus est, et perscrutandus. Intentio. [Cassiod.] Monet ad laudem. Modus. Tripartitus est psalmus. Primo, monet benedicere Deum per coelum et terram, et per omne ornamentum eorum. Secundo dicit quomodo Ecclesiam per mare saeculi traducit ad portum vitae, ibi, hoc mare. Tertio promittit se cantaturum semper Domino, ibi cantabo Domino. [Aug.] Propheta ergo Dei magnalia quae mente conceperat, narraturus, ipsius visionis exsultatione eructat, dicens: O.
VERS. 1.-- « Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. »
Anima mea, benedic Domino, pro tantis beneficiis et muneribus quae hic narrantur. Domine Deus, magnificatus es. Proponit magnifica quae dicturus est, id est proponit hic Deum magnificum esse, postea dicturus in quibus sit magnificus, in quibus omnibus non proprie nisi ipse auctor laudandus est, et convertens ad ipsum sermonem causam ostendit quare sit benedicendus. Quasi dicat: Ideo es benedicendus, quia o Domine Deus, proprie Deus et meus, qui magnus es natura. Magnificatus es, in notitia mea vehementer. Unde magnificatus es, qui semper in te magnus, qui non potes crescere vel minui, quia perfectus es. Per hoc, quia.
VERS. 2.-- « Confessionem et decorem induisti, amictus lumine sicut vestimento. »
Induisti confessionem et decorem. [Aug.] Per hoc enim scitur quod ipse est magnus. In homine enim magnificatur per cognitionem, qui in se incommutabiliter magnus est, cujus magnitudo nec coepit, nec desinit. Et est sensus: Induisti confessionem et decorem, Amictus lumine sicut vestimento, id est undique habes creaturas, quae te confitentur, [Haym., Alcuin.] id est laudant, et quae sunt decorae et luminosae. Vel ita, ut confessio in operibus sicut prius, decor vero in essentia notetur, sic, induisti confessionem, id est laudem creaturarum, et decorem, qui ineffabilis est in essentia. Et es amictus lumine sicut vestimento, id est lux undique tibi est, qui habitas lucem inaccessibilem (I Tim. VI), ad quam nemo per se valet accedere. Vel incarnationem significat, cum ait, induisti confessionem et decorem, [Cassiod.] id est carnem assumpsisti, per quam confessio, id est laus et decus supernae majestatis innotuit. Et per hoc es amictus lumine sicut vestimento, quia per eamdem incarnationem homines eum confessi sunt, qui sunt lumen cognitione. [Aug.] Vel ita, induisti confessionem et decorem, id est Ecclesiam, in qua prius est confessio peccatorum: postea decus virtutum, ut placeat sponso, id est prius est in ea confessio peccatorum, per quam foeditatem deponit: deinde decor virtutum, per quem speciosa forma prae filiis hominum (Psal. XLIV). Et es amictus lumine sicut vestimento, id est Ecclesia: Ipsa enim est vestis sine macula et ruga (Ephes. V). [Aug., Cassiod.] Haec est tunica inconsutilis, quae non potuit dividi (Joan. XIX). Et ipsa est lux in Domino, etsi prius tenebrae (Ephes. V).
VERS. 3.-- « Extendens coelum sicut pellem; qui tegis aquis superiora ejus. »
Extendens. [Alcuin.] Hoc prius ad litteram. Quasi dicat: Quae confitentur coelum, terra, mare, cum omni ornatu suo, de quibus singulis subsequenter agit, et prius de coelo, dicens: Tu es extendens coelum. [Aug.] Ad litteram coelum, quasi tectum mundi extendit Deus; facit enim amplum firmamentum, ut tegat orbem terrarum. Hoc sicut pellem, id est non labore aliquo, ut tu, homo, tectum tuum extendis, sed tam facile ut pellem quis; dum vero ait sicut pellem, [Cassiod., Aug.] designat ipsum esse etiam operturam omnium, quae circa omnia est. Mystice etiam potest legi, et pendet ex illa sententia, qua supra dictum est eum induisse Ecclesiam. Quasi dicat: Induit Ecclesiam, sed quomodo hoc fecit ut hanc indueret? Converso ad ipsum sermone exponit, tu es extendens coelum sicut pellem. Figuratis sacramentis exponit quomodo Ecclesia facta est lux, et sine macula et ruga. Per coelum enim Scriptura sacra accipitur. Per pellem quae de mortuis animalibus detrahitur, mortalitas praedicantium accipitur. Unde primi parentes Adam et Eva post transgressionem facti mortales, induti sunt tunicis pelliceis (Gen. III). Verbum tamen Dei aeternum est, et Deus apud Deum. Et quia in sapientia Dei non cognovit mundus Deum, per stultitiam praedicationis, id est per mortales praedicatores, qui stulti videbantur, salvat Deus credentes (I Cor. I), et in mortali homine facit cognosci Verbum immortale. Bene etiam pellibus comparantur praedicatores, quia sicut mortuis animalibus major usus pellium est, ita verbum Dei, non tantum per praedicatores, imo etiam post eos magis innotuit. Mortui enim sunt prophetae et apostoli: quae ante dixerunt, stant modo. Tenditur sermo eorum mortuorum, quia post mortem plus ipsi innotuerunt. Prophetas enim vivos sola Judaea habet; mortuos omnes gentes, quibus extenditur eorum sermo, ut in eo legamus, postea ut liber plicabitur. Et est sensus: Quomodo fecisti ut indueres? ecce tu es extendens coelum, id est sacram Scripturam, ut tegat omnem orbem terrarum; et per eam cognoscatur aeternum Dei Verbum. Extendens dico sicut pellem, id est per mortales praedicatores. Verbum enim Dei, quod ubique erat, sed mundus eum non cognovit (Joan. I), per mortales coepit cognosci, et post eos magis innotuit. Qui tegis vel protegis, aquis superiora ejus coeli. Hoc quoque ad litteram bene intelligitur. Sunt enim aquae super firmamentum divisae ab aquis quae sub eo sunt, quae perfundunt terram Mystice superiora sacrae Scripturae, quam supra coelum diximus, charitas est: quae est eminentior via, ut ait Apostolus. Adhuc eminentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habuero, nihil sum (I Cor. XII, XIII.) Aquae sunt Spiritus sanctus. Unde Dominus in Evangelio: Qui crediderit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII) . Quod exponens evangelista addit: Hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum (ibid.) . His igitur aquis teguntur superiora, id est per eum spiritum habetur charitas, sed non tegitur aliis nisi bonis. Unde in Proverbiis: In plateis tuis discurrent aquae tuae, et nemo alienus communicet tibi (Prov. VII) . Et quia nullus in ea, vel in spiritu alienus communicat bonis, sicut in baptismo et in caeteris donis vel sacramentis. Alieni autem sunt omnes qui audiunt: Non novi vos (Matth. VII) . Et est sensus: Tegis, vel protegis, superiora ejus Scripturae, aquis, id est per Spiritum sanctum dans charitatem bonis, quae tegitur malis. Vel per superiora accipiuntur duo praecepta charitatis; per aquas intelligitur Spiritus sanctus, vel charitas ipsa. Et nota quia quod protegit, aliud quandoque ab eo sustentatur, et illud onerat ut tectum a parietibus. Aliquando ab eo quod tegitur, non sustentatur nec onerat; sed ipsum sublevat: ita hic accipitur, cum ait: Qui protegis, id est sublevas, superiora ejus, Scripturae, id est duo praecepta charitatis, aquis, id est charitate, vel divino spiritu, quo facilia fiunt, quae aliter essent difficilia. Protegit enim Deus et sublevat divino spiritu vel charitate coelum Scripturae, cujus superiora sunt duo praecepta charitatis. [Alcuin.] Vel ita: Qui tegis aquis, id est spirituali sensu, superiora ejus, id est superficiem Scripturae. Vel per aquas dona, per superiora charitas accipitur. Et est, qui tegis aquis superiora ejus, id est spiritualibus donis eorum munis charitatem, ne quid eos ab ea separare possit.
VERS. 4.-- « Qui ponis nubes ascensum tuum; qui ambulas super pennas ventorum. »
Qui ponis nubes ascensum tuum. [Aug.] Accipitur et hoc bene ad litteram, et mystice. Christus enim in nube ascendit, sic et sancti rapientur in nubibus obviam Domino (I Thess. IV); sic et spiritualiter et in coelum Scripturae per praedicatores ascenditur, dum per eos non intelligentibus exponitur. Extensa est Scriptura, nec desunt nubes quae in eam ducunt. Qui ambulat super pennas ventorum, ad litteram ventus est motus aeris, cujus velocitas per pennas signatur: sed Deus hanc velocitatem superat, qui ubique est praesens. Unde: Velociter currit sermo ejus (Psal. CXLVII) , cito implens quidquid vult. Mystice venti sunt animae; pennae virtutes, quae sunt in duabus alis, id est in duobus praeceptis charitatis; sed charitatem omnium superat charitas Christi, et est, qui ambulas super pennas ventorum, id est excedis agilitatem cognitionis, vel charitatis sanctorum.
224 VERS. 5.-- « Qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. »
Qui facis angelos tuos spiritus. [Aug.] Angelus officii nomen est, spiritus naturae. Ex eo enim quod est, spiritus est; ex eo quod agit, angelus est. Ait ergo: Qui facis angelos tuos spiritus. Spiritus enim in substantia facit angelos cum mittit; [Alcuin.] et ministros tuos facis ignem urentem, [Aug.] id est ut sint ignis urens sicut in rubo (Exod. III), et in aliis fecit implere mysterium quod voluit. Vel ignem urentem, id est seraphim, qui sunt superior ordo, facis ministros tuos. Unde in Isaia: Volavit ad me unus de seraphim (Isa. VI) , qui sunt superior ordo. Sic etiam mystice in Ecclesia spirituales facit nuntios verbi sui, et quasi ad terram mittit carnalibus loquentes, ubi nil judicant se scire nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II). Et ardentes spiritu sunt ministri qui incendunt alios igne charitatis, et consumunt fenum vitiorum.
VERS. 6.-- « Qui fundasti terram super stabilitatem suam; non inclinabitur in saeculum saeculi. »
Qui fundasti terram super stabilitatem suam, [Aug.] forsitan ad litteram est aliqua firmitas nobis occulta, super quam terra firmatur; sed quod sequitur, non a Deo potest dici ad litteram, scilicet non inclinabitur in saeculum saeculi, sed ideo dicit Spiritus sanctus, in hoc psalmo difficilia secundum litteram, ut quaeramus spiritualia. Spiritualiter vero Ecclesia super Christum fundata est, quae non potest inclinari. De terra enim ad litteram, non potest a Deo dici, quae legitur transitura. Et est, qui fundasti terram, id est Ecclesiam, super stabilitatem suam, id est Christum. Et ideo non inclinabitur in saeculum saeculi.
VERS. 7.-- « Abyssus sicut vestimentum amictus ejus; super montes stabunt aquae. »
Abyssus. Hoc prius ad litteram sic, quasi dicat: Non inclinabitur terra, licet abyssus sicut vestimentum sit amictus ejus terrae. Omnis aqua diffusa per maria, per flumina, per antra occulta. Abyssus dicitur haec, ut vestis terram circumdat, quae tempore diluvii tantum excrevit, ut etiam montes operiret. Unde subdit: Super montes stabilitatem aquae sed,
VERS. 8.-- « Ab increpatione tua fugient, a voce tonitrui tui formidabunt. »
Ab increpatione tua fugient aquae, et a voce tonitrui tui formidabunt [Alcuin., Aug] quia per terribiles ventos siccabuntur; sed quia dicit, stabunt, non steterunt, ut de praeteritis solet dici, non praeterita, sed futura nuntiat; praeteritum tempus pro futuro solet poni in Scripturis: figura autem futuri dicere praeterita, non facile occurrit. Mystice de diluvio persecutionum agit, quod Ecclesiam tanquam abyssus circumdat. Et est: Non inclinabitur Ecclesia in saeculum saeculi, licet abyssus persecutionum sit, amictus ejus sicut vestimentum; et etiam super per montes stabilitatem aquae persecutionum. Hoc enim diluvium persecutionum etiam montes depressit. Et quasi sub aquis, fuga latebant apostoli; sed hoc non diu, quia ab increpatione tua, Domine, aquae persecutorum fugient a pressura montium, et a voce tonitrui tui, scilicet a voce Dei per apostolos, per nubes, per Scripturas facta, formidabunt aquae. Mali enim comminatione judicii timebunt.
VERS. 9.-- « Ascendunt montes et descendunt campi, in locum quem fundasti eis. »
Ascendunt montes. [Aug.] Hoc prius de persecutionibus Ecclesiae prosequendum est. Quasi dicat: Vere abyssus tribulationum circumdat Ecclesiam, quia montes non terreni, sed tribulationum fluctus magni ut montes, ascendunt. Ascendunt ut montes cum saeviunt fluctus, et descendunt ut campi, cum placati sunt. [Cassiod., Aug.] Superbos enim permittit Deus crescere quando vult, et cum vult humiliat, apta dispositione. Descendunt, dico, in locum quem tu fundasti. Fundavit enim eis locum. Est quidam metus quasi profundus locus, quo recepta sunt quodammodo corda malorum, id est quodam metu compressit. Corda servorum mala sunt, sed quietata. Et
VERS. 10.-- « Terminum posuisti, quem non transgredientur; neque convertentur operire terram. »
Terminum, [Aug.] id est finem, posuisti quem non transgredientur. Finem namque impositum non possunt transgredi; neque convertentur, id est redibunt operire terram, id est Ecclesiam, quia etsi leves fluctus assiliunt, terram tamen Ecclesiae diluvio non operiunt, ut jam liceat Ecclesiae libere praedicare. Etsi enim perstrepant adhuc et murmurent pagani, sonitus littorum audio, diluvium non perhorresco. [Cassiod.] Vel ad litteram potest legi, quasi aquae diluvii per ventos terribiles cessaverint, quibus cessantibus ascendunt montes et descendunt campi, id est apparet altitudo montium, et planities camporum, qui prius latebant sub aquis, qui sunt. Vel, apparuerunt in loco, vel locum, quem fundasti, ad litteram, id est competenter, [Alcuin.] ubi de unoquoque disposuit, vel disposuisti. Sicut etiam de aquis diluvii fecisti vel fecit, quod nec terra eis immergitur, nec eis amodo eget. Unde subdit: Terminum posuisti aquis. Hoc de aquis diluvii. Quem non transgredientur aquae, neque convertentur, id est non redibunt, operire terram. Vel aliter: [Haym., Gl. int.] Et accipimus montes in bono, sicut supra, scilicet apostolos et alios praelatos Ecclesiae, per campos subditos, quasi dicat: Aquae persecutionum formidabunt, quae prius operiebant montes, et illis fugientibus eminent montes in salutem populorum. Et hoc est: ascendunt montes, id est praelati exaltati sunt libera praelatione, et campi, id est subditi, descendunt, voluntaria subjectione. Et isti et illi sunt, in loco quem fundasti eis, id est faciunt secundum dona quae contulisti eis; alios enim dedit prophetas, alios evangelistas, et hujusmodi (Ephes. IV). Terminum posuisti aquis quem non transgredientur, neque convertentur operire terram. [Alcuin.] Hoc non tantum de persecutionibus Ecclesiae, sed et de retibus gentilium potest accipi, qui in adventu Christi finiti sunt, ut jam mundum non occupent.
VERS. 11.-- « Qui emittis fontes in convallibus; inter medium montium pertransibunt aquae. »
Qui emittis. [Gl. int.] Ab isto loco mystice persequendum est. Quasi dicat: Terra, id est Ecclesia, nudata est aquis persecutionum, vel ritibus gentilium. [Aug.] Quid ergo sit in terra mundata? Ecce tu es qui emittis fontes aquae vivae salientis in vitam aeternam (Joan. IV), id est Spiritus sancti. In convallibus, id est in humilibus qui dicuntur montes, propter spiritualem altitudinem; convalles propter spiritus sui humilitatem. Et est sensus de humilibus subditis gratiae: Etsi sint montes spirituali altitudine, fluunt fontes Spiritus sancti, qui super humilem et mansuetum quiescit (Isa. LXVI). Et aquae pertransibunt inter medium montium. Per aquas, praedicationes, vel ipsi praedicatores verbi Dei accipiuntur, qui inter medium montium, id est inter medium apostolorum, pertransibunt. Et nota quod ait inter medium: medium commune dicitur, et quod aeque ad omnes pertinet, non proprie cujusquam est. Unde dicitur de aliquibus hominibus: Habent inter se pacem (I Cor. XIX) , et hujusmodi, id est in medio sui est, id est communis illis est: sic aqua Dei, id est doctrina, non propria vel privata alicui est, sed publica. Aliter non est pacifica vel secura praedicatio. Non sit mea vel tua veritas, sed idem sentiamus, non sint in vobis schismata (I Cor. X). Unde Apostolus: Sive ego sive illi sic praedicamus, sic credidistis (II Thess. III) . Et alibi: Deus, inquit, pacis det nobis idipsum sapere et fari (Philipp. IV), et ut id ipsum sapiatis omnes, et non sint in nobis schismata. Nulla ergo de aquis discordet a montibus. Si quis aliud dicit, de suo dicit, non de medio. Et hic talis mons non est audiendus, quia discedit ab aquis per medium currentibus, et aliquid proprium nititur influere [Gl. int.] Et est aquae, doctrinae, pertransibunt, quia non manent, et prophetia cessabit in futuro, [Haym., Aug.] Vel, aquae, id est praedicatores verbi Dei, pertransibunt de gente in gentem praedicando. Aquae dico, percurrentes inter medium, id est commune montium, id est sublimium praedicatorum, qui quantum ad se valles sunt. Et ideo dicit, inter medium montium, quia in eo est certa fides populorum, quod apostoli commune habuerunt. [Cassiod.] Vel montes sunt haeretici, inter quos aquae, id est Scripturae, bene dicuntur pertransire, quia decurrunt, nec eos fecundant, sed transeunt ab eis.
VERS. 12.-- « Potabunt omnes bestiae agri: exspectabunt onagri in siti sua. »
Potabunt. [Aug.] Quasi dicat: Aquae pertransibunt inter medium montium; et aquas has potabunt, omnes bestiae agri, vel silvae, id est gentes, quae sub figura bestiarum intelliguntur, ut patet ex arca Noe, in qua omnes fuerunt, quae figurat Ecclesiam, in cujus compaginis unitate omnes gentes colliguntur. Similiter et omnes fuerunt in disco Petri, ter ei submisso quatuor lineis, qui gerit personam praedicatorum. Quatuor enim lineis vas submissum est de coelo Petro, ubi erant omnis generis animalia: et sonuit vox ei: Surge, Petre, macta, et manduca (Act. X) . Omnes enim mactat Petrus, in eo quod mali sunt; et manducat in corpus Ecclesiae trajiciendo. Quatuor lineis submissum est, in figura quatuor partium orbis, ubi praedicandum erat Evangelium; et baptizandi homines ter submissum est, ut in nomine Trinitatis baptismus fieret. Inde, scilicet ex ternario et quaternario, duodenarius numerus colligitur, qui est praedicatorum. Duodecim enim apostoli collecti sunt, electi a Domino, quorum praedicatione totus orbis, cujus quatuor sunt partes in nomine Trinitatis, vocatur, ut Ecclesia congregetur. Omnes enim erant in arca, omnes in disco, omnes mactat Petrus et manducat, omnes aquam fluentem inter medium montium bibunt, quam aquam exspectabunt, vel suscipient onagri, qui sunt silvestres asini, per quos significantur magni indomiti de gentibus qui sunt sine jugo legis; sed et ipsi feri bibent has aquas cum timidis. Onager cum lepore, magni cum parvis, qui significantur per bestias, sicut per onagros magni. Utrique autem de gentibus accipiuntur. Potabunt dico, vel suscipient, in siti sua, quia alius alio capacius, alius minus, quia in siti sua, id est secundum suam sitim, unusquisque capit. Temperata est haec aqua omnibus, nullum terret, ut sonus Tullianae vocis, et strepitus philosophorum. [Cassiod.] Vel, bestiae sunt gentiles omnes, magni et parvi. Onagri autem sunt Judaei superbi. Et est, exspectabunt onagri, id est Judaei, in siti sua, bibere has aquas, quia superbi Judaei differunt bibere usque in tempus ultimum.
VERS. 13.-- « Super ea volucres coeli habitabunt: de medio petrarum dabunt voces. »
Super ea quae dicta sunt, id est fontes convallium, et hujusmodi. [Cassiod., Aug.] Vel super, illos alia littera, id est montes, volucres coeli habitabunt. Non omnes aves, ad litteram, in montibus habitant, sed per eas significantur spirituales viri, qui non in cordibus suis, sed in montibus, id est in auctoritate prophetarum et apostolorum habitant. Hi sunt aves sacrificii, quas non divisit Abraham. Legitur enim in Genesi quod Abraham in sacrificio suo accepit arietem trimum, et vaccam trimam, et capram trimam, et turturem, et columbam (Gen. XV). Arietem et vaccam et capram divisit, et adversus se partes 225 constituit; aves autem non divisit, et sedit ibi Abraham usque ad vesperam. Et tunc venit caminus et terror, et transiit inter divisa, et fecit haec ad dexteram, illa vero ad sinistram. Mystice aries dux gregis praelatos Ecclesiae significat; vacca autem et capra, subditos. Sed vacca Judaeos propter jugum legis; capra gentiles, qui libere vagabantur, et amaro idololatriae oleastro pascebantur. Aves autem significant spirituales viros, qui libero aere perfruuntur, et gaudent serenitate coeli, quarum aetas ibi tacetur, quia sancti aeterna meditantes mente transeunt omnia temporalia. Hae aves non sunt divisae, quia soli sancti non dividuntur in haereses et schismata. Aries qui praepositos significat, et vacca quae Judaeos sub jugo legis, et capra quae gentiles significat, trina fuerunt, quia tertio tempore gratia revelata est. Haec divisa sunt, et adversus se invicem partes constitutae, quia hi omnes adversus se dividuntur per haereses et schismata. In spiritualibus vero pax est, et eam in aliis, quantum possunt, servant. In vespera, id est in fine saeculi, venit caminus; et terror, id est dies judicii, et transit caminus inter divisa, et facit haec ad dexteram, et illa ad sinistram. Ita et de carnalibus Ecclesiae divisis praepositis, vel subditis, ligna, fenum, stipula comburuntur. Ipsi autem propter fundamentum, cui nihil ante posuerunt, salvi erunt quasi per ignem; alii vero qui fundamenta destruxerunt, in sinistra locati damnabuntur. Et hoc est, super ea, vel illos, id est super montes, scilicet prophetas et apostolos; volucres coeli, id est spiritualia corda. Ideo enim addidit, coeli, ut notet sanctos; habitabunt, quia ibi petras, id est firmamentum praeceptorum inveniunt. Sicut enim illa una petra Christus verbum Dei est, sic multa verba Dei multae petrae sunt, et istae petrae sunt in montibus. Quicunque ergo vult esse spiritualis, ibi inhabitet, non in corde suo aberret; sed ne putes has volucres suam sequi auctoritatem, quia dabunt voces de medio petrarum, id est non de sua, sed de auctoritate verborum Dei, in quibus sonat petra Christus, a quo etiam sui dicuntur petrae. Et quasi quis quaereret, ipsi montes et petrae unde habent? subdit: Ipse est
VERS. 14.-- « Rigans montes de superioribus suis, de fructu operum tuorum satiabitur terra. »
Rigans montes, [Aug., Haym., Gl. int.] id est apostolos et prophetas, de superioribus suis, id est de altioribus arcanis suis, non de aliis petris. Vel ita continua: Emittis fontes in convallibus. Tu dico, rigans montes de superioribus tuis, alia littera. Non mutatur sensus, nisi quod in secunda persona loquitur. Vel secundum aliam litteram, quae est, rigans, etc. Quasi dicat: Emittis fontes, et cum praedicta facis, rigas etiam montes de superioribus suis, id est de altioribus ipsis montibus, id est de his quae sunt altiora ipsis montibus, [Aug., Haym., Aug.] ab eis autem montibus etiam ad terram usque gratia descendit. Unde: De fructu operum tuorum, id est quae tu in omnibus operaris, non enim sunt opera hominum, satiabitur terra, id est conversi. Nemo ergo glorietur in operibus suis, sed qui gloriatur in Domino glorietur (II Cor. X) . Gratia enim Dei saturatur terra, non ergo dicat meritis suis gratiam datam fuisse. Si gratia datur, et gratis datur: si operibus redditur, merces redditur. Gratis ergo accipis, quia impius justificaris.
VERS. 15.-- « Producens fenum jumentis; et herbam servituti hominum. »
Producens fenum. [Gl. int.] Hoc potest referri ad Deum, vel ad ipsam terram; ad Deum, ita: De fructu operum tuorum, o Deus, qui es fenum jumentis producens; ad terram vero refertur, terra satiabitur. [Aug.] Terra, dico, producens fenum, id est temporalia, jumentis, id est praedicatoribus, ut de Evangelio vivant, qui Evangelium annuntiant (I Cor. IX); nisi terra producat fenum, id est temporalia, non est irrigata, sed sterilis. Quod si facit, ipse est fructus. Deinde exponit quod dixerat. Et producens herbam, id est temporalia, servituti hominum, id est praedicatoribus, servis hominum pro Christo. Unde Apostolus: Cum essem liber ex omnibus, omnium me feci servum (I Cor. IX) , quae servitus est ex charitate, quae facit humiles, quales non erant apostoli, tunc quando dictum est eis a Domino: Calicem quidem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam non est meum dare vobis (Matth. XX) , id est superbis, quod modo estis, sed humilibus, qui pro Christo servi hominum fiunt, utilitati fratrum intendentes. Haec sunt jumenta quibus debetur herba ut merces, quia serviunt. De quibus dicitur: Non alligabis os bovi trituranti (Deut. XXV) , et: Dignus est operarius mercede sua (Matth. X) . Debentur enim praedicatoribus temporalia, qui largiuntur spiritualia. Unde Apostolus: Si seminavimus vobis spiritualia, magnum est si carnalia vestra metamus (I Cor. IX) ; pro quibus dicitur: Beatus est qui praeoccupat vocem petituri, id est qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL) . Non enim ita debes agere bovi trituranti, ut medico transeunti; illi, id est mendico das, quia legitur: Omni petenti da (Luc. VI) . Huic vero etiam non petenti dare debes. Vide ergo ne sic indigeat miles Christi, ut petat te, judicet, id est damnabilem ostendat, antequam petat. Sicut enim dicitur de illo qui te quaerit: Da omni petenti, sic de eo praedicatore, quem tu quaerere debes dicitur: Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias justum, cui des (Eccli. XXIV) . Omni petenti ergo quicunque sit da, agnoscens in eo cui des. Sed multo magis da servo Dei, militi Christi, etiam non petenti. Unde et Dominus loculos habebat (Joan. XII), vel habuit in usus eorum qui cum eo erant, et suos et religiosas mulieres, in comitatu quae ministrabant ei de sua substantia (Marc. XV). In his infirmorum personam magis suscipientes; praevidit enim multos infirmos in comitatu futuros, et ista quaesituros, ut et ibi eorumdem personam suscepit. Ubi dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI) , licet talia a suis Paulus non quaereret, et mori optaret. Sublimius tamen egit Christus, quia misericordius, ne infirmos damnaret ista quaesituros, quibus praebuit exemplum necessaria sumendi a subditis. Ut terra producat herbam servituti hominum, ad quid hoc est necessarium?
VERS. 16.-- « Ut educat panem de terra; et, vinum laetificet cor hominis. »
Ut ipsa terra educat panem, [Aug.] id est Christum de terra, id est de dispensatoribus veritatis, id est apostolis, et caeteris adhuc corpus terrenum portantibus, adhuc in terra ambulantibus. Vel ita, o Deus, tu es producens fenum jumentis. Ad hoc utique, ut, per eorum praedicationem, educas panem, id est Christum, de terra, id est de praedicatis, qui per majorum doctrinam credunt et confitentur. Et educat terra de praedicatoribus vinum. [Rem., Haym., Cassiod., Aug., Cassiod.] Vel tu Deus, educas de terra, id est de subditis, vinum, non quod conturbat hominem, sed quod laetificet cor hominis. Hoc vinum sic inebriat, ut sobrios reddat. Haec ebrietas videtur in alienatione mentis a terra ad coelum. Non est ergo hoc vinum actuale, quo male quidam inebriantur; sed spirituale, interiorem hominem reficiens spirituali laetitia, id est Christus.
VERS. 17.-- « Ut exhilaret faciem in oleo; et panis cor hominis confirmet. »
Ut exhilaret. Postquam dixit de pane et vino, quod educit terra de praedicatoribus, vel Deus de praedicatis, subdit etiam de oleo, [Aug.] cujus effectu ostendit, dicens: Ut exhilaret, ubi subintelligi oportet quod supra ostendimus, vel distinximus, scilicet ut educat terra etiam oleum. Vel tu, Deus, es producens fenum, ut educas etiam oleum. Ad quid educas oleum? Ut homo, exhilaret, id est laetificet faciem suam, id est mentem, in oleo, id est in quadam gratia Spiritus sancti, qua gratiosus efficitur apud alios. Unicuique enim datur spiritus, sicut ait Apostolus, ad manifestationem (II Cor. IV). Gratia ergo quaedam, et nitor quidam, qui est ad homines ad conciliandum sanctum amorem; oleum dicitur haec gratia, excellentius fuit in Christo, unde ab omnibus laudatur, etiam ab eis qui se jussa ejus sequi non posse dicunt. Amatur ab omnibus, praedicatur ab omnibus, quia excellenter unctus est. Unde et dicitur Christus, id est unctus. Ecce Christus, id est unctus totus in se in membris, a quo caeteri accipiunt. Ut exhilaretur facies in oleo, et panis educitur. Postquam dixit quid efficiat vinum et oleum, subdit quid efficiat panis, cujus effectus supra non ostenderat. Quasi dicat: Educitur vinum, ut laetificet cor, et oleum ut exhilaret faciem. Et panis educitur, ut confirmet cor hominis, Temporalis panis stomachum confirmat, ventrem replet; sed hic est spiritualis panis, qui confirmat cor, quia panis cordis est. Hic est panis qui de coelo descendit (Joan. VI). Idem est ergo panis et vinum. Panis iste justitia est, vinum illud justitia est, veritas est Christus. Hoc laetificat et confirmat eos semper.
VERS. 18.-- « Saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit; illic passeres nidificabunt. »
Saturabuntur ligna campi. [Aug.] Quid fiat de istis omnibus eductis ostendit hic. Quasi dicat: De istis eductis de terra, scilicet pane et vino, et oleo, saturabuntur ligna, id est plebes humiles prius; et cedri Libani, id est potentes in saeculo etiam postea, quia prius electi sunt contemptibiles et ignobiles, quam sapientes et nobiles. Libanus enim interpretatur candidatio, non tamen aliae cedri, sed quas plantavit Dominus in fide. Sed cur plantatis a se relinquit candorem saeculi? quia illic, id est in cedris, id est in potentibus saeculi, passeres nidificabunt. Haec sunt minuta volatilia, per quae intelliguntur quidam spirituales, scilicet pauperes in saeculo, qui etiam minima sua reliquerunt, ut nudi sequerentur Jesum, ut apostoli, qui non solum dimiserunt quidquid habebant, sed etiam quidquid habere cupiebant; et cum nihil habeant, omnia possident Prorsus totum mundum dimisit Petrus, et totum mundum accepit. Etenim cedri Libani, scilicet nobiles et excelsi hujus saeculi, qui cum timore audiunt: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL) . Attendunt res suas, villas superfluas, copias, et praebent illas servis Dei. Et ita colligunt passeres, ut in cedris Libani nidificent.
VERS. 19.-- « Herodii domus dux est eorum; montes excelsi cervis petra, refugium herinaciis. »
Herodii, [Aug., Alcuin., Aug.] vel fulicae, alia littera, domus, etc. Passeres aedificant in cedris, et si in cedris Libani, id est divitibus saeculi passeres nidificent, non tamen cedri sunt superiores eis, quia fulicae domus non ipsa cedri, dux est eorum, passerum, vel eorum cedrorum, quia et hoc praemisit: quod tamen Latine dici non potest, quia cedri feminini generis sunt: hoc autem ad litteram, nullo modo potest dici. Domus enim, id est nidus fulicae, quae est avis marina, vel stagnensis, quomodo dux est passerum? Sed per hoc innuit spiritualia esse quaerenda. Sciendum ergo quia domus fulicae est petra, quae in aqua est, quae tunsa fluctibus frangit eos, sed non frangitur; fortis est haec domus, sed non est in excelsis. Sic et nostra petra, id est Christus, tanta passus a Judaeis integer mansit, quo nihil est fortius, nihil humilius. Illisi sunt Judaei in illum; fracti sunt, ille integer mansit. Ecce domus fulicae. In cedris ergo, id est in divitibus saeculi muniti spirituales nidificant, propter praesentem necessitatem; sed petram habent Christum ducem, imitantes passionem ejus. Et si forte cedri moventur, volabunt passeres, sed non peribunt, quia fulicae domus, id est petra Christus, dux est eorum passerum. [Cassiod.] Vel, sicut diximus, fulica est avis, quae in aquis habitat. Hi sunt qui in gratia baptismi permanent, quorum domus est baptismus. Et est: quasi dicat: Qui sunt cedri? Qui sunt passeres? Illi qui baptizantur. Et hoc est, fulicae domus, id est baptismus, qui est domus regeneratorum, dux est eorum, passerum, id est Christianorum, ad coelos. Vel aliter secundum litteram nostram, herodii domus. Herodius rapacissima avis est, omnium volatilium major, qui et aquilam vincit, [Alcuin.] per quem intelliguntur rapaces, sed nec tales Dominus deserit. Et est, quasi passeres nidificant in cedris. Et dux eorum, passerum, est domus herodii, id est Christus, qui est domus rapacissimorum, 226 quia nec tales deserit. Vel aliter: per herodium, qui est avis rapax potest intelligi tribus Benjamin, de qua fuit Paulus, de quo dicitur: Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, vespere dividet spolia (Gen. XLIX) , quia Paulus in adolescentia persecutus est Ecclesiam, et in vespere suae aetatis spolia diabolo rapuit, praedicando. Et est: Non mirum si cedri plantantur, et passeres nidificant; quia domus id est genus, id est generatio herodii, id est Paulus, qui fuit de tribu Benjamin, qui dictus est lupus rapax, dux est eorum passerum et cedrorum, quia ipse conversus, alios plures ad fidem convertit. Montes excelsi. [Cassiod.] Quasi dicat: Domus herodii dux est passerum, et montes excelsi, id est altiora praecepta Scripturarum sunt firmamentum cervis. Cervi sunt magni spirituales transcendentes in cursu omnia spinosa saeculi. Hi sunt alti montes, quae scilicet eminent in Scripturis altiora praecepta; cogitant enim sublimia, tenent eminentia, justificantur in summis. Vel montes sunt apostoli, prophetae, ipse Christus qui sunt firmamentum cervis, id est spiritualibus. [Aug.] Quid autem est de humilibus bestiis petra, id est Christus, est refugium herinaciis. Vel, hericiis et leporibus, alia littera, id est timidis, et opertis minutis et quotidianis peccatis. Hericius enim spinosum animal est, et significat peccatores. Lepus animal timidum, et significat timidos. Leporibus ergo et hericiis qui non possunt alta tenere, factus est Christus refugium. Haec petra multiplicem habet usum. In mari enim haec petra domus est fulicae, quia Christus in fluctuatione saeculi est domus illorum qui in gratia baptismi perseverant: in terra est refugium hericio et lepori, id est illis qui aliquo amore adhaerent terrenis, et sunt quasi hericius et lepus. Est refugium herinaciis, in montibus, id est in magnis et spiritualibus est firmamentum. Haec est enim petra, de de qua ut supradictum est, volucres coeli dant voces.
VERS. 20.-- « Fecit lunam in tempora; sol cognovit occasum suum. »
Fecit lunam, ad litteram. [Cassiod., Alcuin.] Post terrena transit ad coelestia, quae tamen terrae faciunt, id est serviunt. Et quia historiae littera manifesta est, allegoricum sensum prosequamur. Sciendum ergo est, quia post tot genera Christianorum, quae per genera animalium significavit, et post praedictam ordinationem praelatorum et subditorum, ascendens subjunxit de Christo et Ecclesia, quomodo scilicet hic est temporaliter Ecclesia, et crescit et decrescit, et quid facit ortus et occasus veri solis, id est Christi. [Aug., Cassiod.] Quasi dicat: Haec praedicta ita ordinavit Deus. Et ipse fecit lunam, id est Ecclesiam, in tempora, quia temporaliter transit, nec semper sic erit. Nec mirum si transit; nam et sol id est Christus, cognovit, id est approbavit, placuit ei. Vel cognovit, id est praescivit, occasum suum, [Aug.] id est passionem, quae bene occasui solis comparatur. Sol enim sic occidit ut oriatur, ita qui dormit, id est Christus, non adjiciet ut resurgat? Occidit quia voluit, nemo tollit animam ejus. Cum autem occidit, tenebrae factae sunt in apostolis, quia defecit spes eorum.
VERS. 21.-- « Posuisti tenebras et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae. »
Posuisti tenebras. [Cassiod.] Quasi dicat: Vere occidit sol, quia eo occidente posuisti tenebras, et facta est nox in apostolis, scilicet ut in Petro, qui negavit. Ad litteram etiam, posuisti tenebras, sexta hora qua crucifixus est Dominus (Matth. XXVII). Et facta est nox, id est obscuritas, quia tenebrae illae densae fuerunt ut nox. [Alcuin., Aug.] Vel ita, occumbente vero sole, posuisti tenebras, id est caecitatem in Judaeis. Et facta est nox in eis, id est obscura mentis obstinatio. Et in ipsa nocte pertransibunt omnes bestiae silvae. Non ita accipiuntur hic bestiae silvae, ut supra. Supra enim accipiuntur bestiae silvae conversi, hic daemones, ut Christus dicitur leo, et diabolus leo (I Petr. V). [Haym.] Quos autem generaliter dixerat bestias, demum in catulos dividit et in leones, dicens:
VERS. 22.-- « Catuli leonum rugientes ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi. »
Catuli leonum petransibunt rugientes, id est frementes. [Aug.] Sunt enim principes daemoniorum, sunt etiam catuli, id est contemptibilia daemonia, quae in tenebris quaerunt seducere animas. Ipse major est leo, qui semper circuit quaerens quem devoret (I Petr. V), pascuntur autem erroribus hominum. Cibus enim serpentis est terra (Gen. III). [Cassiod.] Bestiae et catuli ergo sunt daemones, qui tempore passionis Christi invenerunt corda titubantium apostolorum, ut rapiant. [Aug.] Quasi dicat: Pertransibunt ad hoc utique, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi, quia nec tentare possunt, nisi Deo permittente.
VERS. 23.-- « Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur. »
Ortus est sol. [Alcuin., Cassiod., Aug.] Postquam dixit quid fecit occasus veri solis, subdit de ortu, et quid faciat ipse ortus. Quasi dicat: In nocte pertransibunt catuli sed Christo resurgente, quia in omnibus non possunt, vel in cubilibus, id est in cordibus pertinacium permanent. Et hoc est quod dicit, ortus est sol, id est Christus recepit animam quam posuit, et congregati sunt catuli leonum, quia recedunt a persecutione Ecclesiae in toto orbe clarificato Christo. Quibus enim ortus est sol, non audent eos invadere leones, qui habent signum thau scriptum in frontibus suis, ut illi qui in Ezechiele hoc signo sunt liberati (Ezech. XIX). [Alcuin.] Et nota quia sicut in occasu Christi, pertranseunt catuli leonum, et in ortu congregantur, sic Christo in aliquo occidente per peccatum, vigent mala, eodem resurgente per gratiam fugiunt. Et in cubilibus suis, [Aug.] id est in cordibus infidelium, collocabuntur, nisi jam facient impetus in sanctos.
VERS. 24.-- « Exibit homo ad opus suum: et ad operationem suam usque ad vesperam. »
Exibit homo ad opus suum, [Hier.] ut incipiat bene operari; et ad operationem suam, ut continuet perseverando usque ad vesperam, id est usque ad finem saeculi, quia jam licet in securitate pacis bona operari; sed in vespera, id est in fine mundi, erit contenebratio et gravis impetus.
VERS. 25.-- « Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti; impleta est terra possessione tua. »
Quam magnificata, etc. [Aug.] His omnibus inspectis, omnis homo credens magno exsultat gaudio, admiratur, non potest eloqui. Admirando ergo exclamat: Quia haec praedicta fecisti, ergo o Domine, magnificata sunt, id est magna sunt et multa. Et, quam magnificata! quod non potest explicari, Opera tua quae ad litteram, supra exposita sunt. Vel mystica ubi facta? Unde praecesserunt haec tam magna? Ecce omnia in sapientia id est in Christo fecisti. Et quia multa sunt impleta est terra possessione tua, vel, creatura tua, alia littera. Ad litteram, per Christum Deus Pater creavit quidquid est in terra, et in mari et in coelo (II Cor. V). Sed quod hic dicit melius mystice accipitur de nova creatura, quam eruit a veteri homine Christus: qua implevit orbem terrae, id est Ecclesiam. Granum enim frumenti cadens in terram multum fructum attulit (Joan. XII). Ante singulariter, erat donec transiret (Psal. CXL), sed quando per passionem transivit, drachmam perditam invenit, et ovem errabundam ad gregem reduxit: unde gaudium est (Luc. XV). Sed tamen adhuc est peregrinatio, adhuc saeculum quatitur fluctibus tentationum, et tempestatibus tribulationum. Unde subdit:
PARS II. VERS. 26.-- « Hoc mare magnum, et spatiosum manibus; illic reptilia, quorum non est numerus. »
Hoc mare. [Alcuin., Aug., Haym.] Secunda pars, ubi dicit, quomodo Ecclesiam per mare saeculi Dominus traducit ad littus patriae. Quasi dicat: Impleta est terra creatura tua; sed nondum sumus in terra viventium, ubi est portio nostra, imo mare, id est saeculum adhuc est transeundum. Hoc autem mare magnum est et spatiosum manibus exercendis. [Aug.] Difficile enim est ibi operari; et illic, id est in illo mari sunt reptilia, id est mali spiritus, quorum insidiae serpunt, quorum non est numerus quia innumerae insidiae repunt in hoc saeculo, et incautos occupant, adhuc in his amaris aquis sunt.
VERS. 27.-- « Animalia pusilla cum magnis: illic naves pertransibunt. »
Animalia pusilla cum magnis, [Aug.] id est infideles, pusilli et magni. Multi enim primates saeculi, et multi pusilli saeculi nondum crediderunt: oderunt Ecclesiam, premuntur Christi nomine; non saeviunt, quia non permittuntur. In manus non erumpens, in corde est clausa saevitia. Et licet in hoc mari sint tot pericula, datum est tamen nobis lignum crucis, in quo transnavigemus. Et hoc est quod sequitur. Tamen quamvis sit magnum illic, id est in illo mari, naves id est Ecclesiae pertransibunt, vel, commeabunt. Has naves gubernat Christus ligno crucis. Vigilet ergo Christus in corde nostro, et tuti simus.
VERS. 28.-- « Draco iste quem formasti ad illudendum ei; omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore. »
Draco iste. [Aug.] Et praeter haec animalia est etiam in illo mari, quod superat ea omnia, scilicet draco, qui et leo dicitur, id est serpens antiquus, qui primos parentes dejecit, cujus caput, id est primam suggestionem, Ecclesia conterit, et sic caeteros motus evadit. Ipse observat calcaneum ejus, id est lapsum a via Dei, ut sic possideat. Unde in Genesi dicitur serpenti; Inimicitias ponam inter te et mulierem (Gen. II) ; ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. [Alcuin.] Qui draco alibi dicitur Lucifer, alibi Leviathan, qui caeteris in essentia excelsior factus est, in malitia major; sed nec ipsum draconem timebunt naves, imo illudent ei. Et est sensus: Praeter alia animalia, in hoc mari est draco iste, quem, o tu Deus, formasti, secundum substantiam, in qua bonus erat in empyreo locatus; sed vitio suo inde cadens, factus est hic ad illudendum ei, id est ad hoc cadens de coelo, factus est hic, id est in hac inferiori habitatione, ut illudatur ei ab angelis Dei. Dicitur enim in Job: Illudi Satanae ab angelis Dei, qui sunt praepositi super aerias potestates, ne noceant nobis (Job XL) , omnia, quasi dicat: Haec praedicta sunt in mari, sed haec omnia, id est creatura nova, et reptilia, et animalia, et draco a te exspectant ut des illis escam in tempore, quia nil possunt nisi permittas. Quid exspectant? Ut des illis escam in tempore opportuno, [Aug.] quod quidam interpretes addunt: Habet justus cibum suum; habet draco cibum suum; cibus draconis, terra est, quia dictum est ei: Terram comedes omnibus diebus vitae tuae (Gen. III) ; [Alcuin., Aug.] quia qui terrena amant, cibus diaboli sunt. Cibus autem justi, est verbum Dei. Unde: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV) . Si ergo bene vixeris, cibum Christi habebis. Si vero a Christo recesseris, cibus draconis eris.
VERS. 29.-- « Dante te illis, colligent: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. »
Dante te. [Aug.] Quasi dicat: Exspectant ut des et dante te illis. Vel, cum dederis illis, alia littera, id est daemonibus colligent, ante non possunt colligere, nec tentare. Deinde addit, et de cibo nostro, quasi dicat: Dante te illi colligent, sed aperiente te manum tuam, etc. Manus est Christus, quae aperitur cum revelatur. Unde: Et brachium Domini cui revelatum est? (Isa. LIII.) Revelatio enim apertio est. Et te eum aperiente, id est revelante, omnia implebuntur bonitate, quam non a se habent, quod aliquando probatur illis, scilicet quod non a se habeant, sed a te, quia te averso turbantur. Unde subdit:
VERS. 30.-- « Avertente autem te faciem turbabuntur, auferes spiritum eorum et deficient: et in pulverem suum 227 revertentur. »
Avertente te autem faciem turbabuntur, etc. [Cassiod.] Vel manus est potestas Dei, quae abunde replet omnia. Ergo aperiente te manum tuam, id est potestatem tuam, omnia implebuntur bonitate; Avertente autem te faciem turbabuntur. [Aug.] Multi impleti bonitate Dei, sibi tribuerunt quod habebant, et facti sunt sibi placentes. Volens autem eos probare Deus, quod non a se habent, sed a Deo, ut cum bonitate habeant humilitatem aliquando eos perturbat, avertit ab illis faciem, et cadunt in tentationem. Et ita ostendit illis, quia quod justi erant, et recte ambulant, eo regente fiebat. Sed quare turbas? Ecce per hoc auferes spiritum eorum, id est superbiam; et deficient omnino, ut convertantur, et ut clament: Defecit spiritus meus; et de peccatis poenitentis in pulverem suum revertentur, id est se esse pulverem cognoscent. Invenit enim se homo terram poenitens de peccato, et ablato spiritu eorum,
VERS. 31.-- « Emitte spiritum tuum et creabuntur: et renovabis faciem terrae. »
Emitte, vel, emittes spiritum tuum, [Cassiod.] id est, Spiritum sanctum, qui creat novos. Et nota quia pulvis suus illorum dicitur, quia ex se habent quod sunt pulvis. Spiritus vero Domini, ecce medicina reversis in pulverem [Aug.] Dico emitte spiritum. Et eo emisso creabuntur in operibus bonis. Unde Apostolus: Ipsius figmentum sumus, creati in operibus bonis (Ephes. II): et renovabis faciem terrae, novis hominibus confitentibus, quod a te, non a se, boni sunt. Et quia ex Deo omnia bona, ergo
VERS. 32.-- « Sit gloria Domini in saeculum; laetabitur Dominus in operibus suis. »
Sit gloria Domini. [Aug., Gl. int.] Et non ad tempus, sed in saeculum, id est, in aeternum; et laetabitur Deus in operibus suis, non in tuis, sed in suis, scilicet quae in eis facit. Qua littera illa faciat, subdit, scilicet,
VERS. 33.-- « Qui respexit terram, et facit eam tremere; qui surgit montes et fumigant. »
Qui respicit misericordia terram humanae mentis, [Aug.] quae exsultabat de bonitate sua, et sibi vires opulentiae suae tribuebat, quam Deus respicit, et facit eam tremere. Melior est tremor humilitatis, quam confidentia superbiae. Unde Apostolus: Cum tremore operamini vestram salutem (Philip. II) . Deus enim est, qui operatur omnia in nobis. Et ipse est qui tangit compunctione, vel amissione rerum, montes, id est eos qui superbi erant, jactantes se, et tacti fumigant, id est precem Deo reddunt, qui ante se rogari volebant, et superiorem non rogabant; [Aug.] sed modo rogant, et sacrificium cordis fumigat ad Deum. Incipit etiam flere, quia et fumus excutit lacrymas.
PARS III. VERS. 34.-- « Cantabo Domino in vita mea, psallam Deo meo, quandiu sum. »
Cantabo Domino. [Cassiod.] Tertia pars, ubi promittit se semper cantaturum. [Alcuin.] Quasi dicat: Haec praedicta fecit Dominus, et his inspectis cantabo Domino, id est laudabo Dominum, in vita mea praesenti, et futura, spei et speciei. [Aug.] Modo enim spes est vita nostra; post vita aeterna erit vita vitae mortalis. Spes enim est vitae immortalis. Quidquid ergo cantat, in vita cantat. Psallam Deo meo quandiu sum, quia in illo sine fine sum. Psallam quandiu, scilicet, id est sine fine. Hoc ideo dicit, ne putetur alius esse actus illius vitae, quam psallere, quia non potest venire in fastidium, qui laudatur non venit in fastidium laudare ipsum, sed semper laudatur, semper amatur. Et ut
VERS. 35.-- « Jucundum sit et eloquium meum, ego vero delectabor in Domino. »
Eloquium meum. [Aug.] Quo me ei indico scienti, ut se mihi indicet nescienti, sit ei jucundum, et revera est, quia suavis est Deo confessio tua. Alia littera habet: Suavis est ei disputatio mea, idem sensus. Disputatio enim hominis ad Deum est confessio peccatorum quae suavis est Deo. Confitere ergo Deo, quod es; fac bona opera, et disputas. Unde Isaias: Auferte nequitias ab animis vestris, discite benefacere, judicate pupillo, et venite, et disputemus, dicit Dominus (Isa. IX) . Disputatio est ergo tua, sacrificium humilitatis tuae, quod est Deo suave. Ego vero. Quasi dicat: Hoc est ei suave, quid tibi suave? ecce, Ego vero delectabor in Domino. Ecce bona commutatio. Suavis est tibi ipsius gratia, sicut ei. Tuum eloquium dico, delectabor in Domino, et meo exemplo.
VERS. 36.-- « Deficient peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint; benedic, anima mea, Dominum. »
Peccatores, [Aug., Gl. int.] qui scilicet in se peccant, deficiant a terra, id est a peccatis, ne jam sint quod prius erant auferatur spiritus eorum, ut spiritu Dei recreentur. Et iniqui qui peccant in proximos, scilicet deficiant ita ut non sint quod prius erant iniqui, [Aug., Cassiod.] scilicet vidit hoc iste scilicet quod iniqui et peccatores deficiunt, et impletus gaudio, iterat principium, dicens: Benedic, anima mea, Dominum. Per hoc innuit quod finis bonorum similis est principio.
Collatio In Psalmum CIII: « Benedic, Anima Mea, Domino; Domine, » Etc.
VERS. 3.-- Sicut pellem CAIERIAH, recentiores vertunt, sicut cortinam. Hieronymus est cum Septuaginta. Tandem nulla est discrepantia, cum tentoria solebant pellibus tegi, ob aeris incommoditates.
VERS. 4 et 5.--Versiculi 4 et 5, cur efferant Latini per secundam personam, cum tamen apud Hebraeos et Graecos ponantur pronomina tertiae personae, edisserit D. Hieronymus ad Suniam et Fretellam hoc modo: « Qui facis angelos tuos spiritus, pro quo in Graeco vos invenisse dicitis ὅ ποιῶν ἀγγέλους αὐτοῦ, id est qui facit angelos suos spiritus. A quibus breviter quaerite quomodo cum ad Deum sermo sit, quasi ad alium loquens Propheta repente mutetur, maxime cum sic incipiat: Domine, Deus meus, magnificatus es vehementer, confessionem et decorem induisti, et qui tegis aquis superiora ejus, id est coeli, qui ponis nubes ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum, et statim sequatur: Qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem; qui fundasti terram super stabilitatem suam. Et post paululum: Ab increpatione tua fugient, et a voce tonitrui tui formidabunt, et in loco quem fundasti eis. Qui emittis fontes in convallibus. Et illud: Ut educas panem de terra. Si ergo omnia haec ad secundam personam sunt, id est, ad Deum, quomodo in uno versiculo, tertia persona subito, et extra ordinem inducitur? » Hactenus ille. Etiam si non per omnia quadrant quae nunc sunt in Graecis exemplaribus, quae videre licuit.
VERS. 11.-- In convallibus. Munsterus et interpretes pro Cajetano, vertunt in flumina. Qui emittit fontes in flumina vel fluvios. Hieronymus et alii saepe memorati, stant a Vulgata lectione. Siquidem NEHALIM, ambiguum est.
VERS. 12.-- Exspectabunt onagri in siti sua. Ut appareat Septuaginta legisse IESABERU, quam lectionem indicat punctum appositum in sinistro cornu litterae sin, id est exspectabunt. Alias IISCHBERU, hoc est frangent, sive exstinguent. Vel, ut reddidit Hieronymus, reficiant sitim suam.
VERS. 13.-- De medio petrarum. Cur Septuaginta mutaverint frondes in petras, sensus mysticus quem persequitur Augustinus, pio lectori potest respondere. Siquidem Hieronymus vertit, de medio nemorum dabunt vocem, et caeteri de medio frondium, quae versiones multis modis quadrant cantillationibus avium, de quibus agebat prior clausula. Nec praeterea insolitum est aves nidulari in petrarum foraminibus, ac inde voces emittere. Haebraice quidem legitur APHAIM, quod omnes interpretantur ramos aut frondes, nemora, arbores, quibus gaudent aves. Hieronymus in Commentariis exponit de medio petrarum, hoc est Ecclesiarum. Jam innumera sunt quae auctoritate Spiritus sancti, ut creditur, mutarunt Septuaginta longe ab Haebraica lectione, ut non mirum videri debeat, ubi paululum discedunt, imo sensu constante, quemadmodum hoc in loco. Duo gratia exempli proferemus, in quibus nihil commune habent Septuaginta cum Hebraico. Jonae III: Hebr. habet: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. Septuaginta, adhuc triginta dies, et Ninive subvertetur. Adeo ut D. Hieronym. demiretur unde hoc fecerint. Verum D. Augustinus XVIII De civitate Dei, cap. 44, reducit ad concordiam, referens quadraginta dies ad tempus medium, inter resurrectionem et ascensionem; tres vero dies, ad triduum mortis, accipiendo Ninivem typice pro Ecclesia, per poenitentiam eversa, tandem concludit: Longitudinem fugio, ut non hic per multa demonstrem, in quibus ab Hebraica veritate putantur Septuaginta interpretes discrepare, et bene intellecti inveniuntur esse concordes. Unde etiam ego pro meo modulo, vestigia sequens apostolorum, quia et ipsi ex utrisque, id est ex Hebraeis, et ex Septuaginta testimonia prophetica posuerunt, utraque auctoritate utendum putavi, quando utraque una atque divina est. Alterum exemplum, adducemus ex Isa. IX cap. ubi Hebraei dicunt: Primo tempore alleviata est terra Zabulon: Septuaginta habent, longe diversum: Hoc primum bibe, velociter fac. Quod sic interpretatur Hieronymus, ut prophetice dictum, de primo signo quod edidit Christus, hoc est de conversione aquae in vinum in Cana Galilaeae. Ait ergo: Hoc fecit principium signorum Jesus in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. Unde et in Septuaginta dicitur: Hoc primum bibe, velociter fac, quia terra Zabulon et terra Nephthalim, prima Christi videre miracula, ut prima biberet fidei potionem, quae prima viderat Domini signa facientem. » Haec Hieronymus.
VERS. 18.-- Saturabuntur ligna campi. Loco campi in Hebraeo ponitur nomen Domini tetragrammaton. Hinc Hieronym. vertit ligna Domini. Sanctes tamen et Munsterus interpretantur arbores magnificas et excelsas. Et certe eae sunt in campis nemorosis, ubi procerae crescunt, ac quidem singulare a Domino in sua natura accipiunt.
VERS. 19.-- Herodii HASIADAH, Neoterici transferunt ciconiam. Editio Romana habet fulicam, quae est avis marina. Quam lectionem tenent et interpretantur Augustinus et Arnobius. Hieronymus varius est. Nam, Job XXIX, vertit herodion. Penna struthionis, similis est pennis herodii. Rursus eamdem vocem Levit. XI, transtulit herodionem. Hoc in loco tamen dixit et alibi milvum adeo ut videatur dubitasse quem fuerit avis. Nam in cap. Zachar. V, sic refert opiniones diversas, ut nullam improbet, quin juxta quamlibet accommodat interpretationem, ad illud prophetae: Habebant alas, quasi alas milvi (Zach. V) . Habebant inquit alas juxta Hebraicum HASIDAH, quod Aquila, Symmachus, Theodotion ἔρωδιον, id est herodionem. Soli Septuaginta ἔποπα, id est upupam transtulerunt. Hasidam Hebraei milvum putant, avem rapacissimam, et semper avibus domesticis insidiantem. Herodionum vero hi qui de volucrum scripsere naturis, tria genera autumant. Unum album, aliud stellatum, tertium nigrum, quod et saevissimum et sanguinarium, et pugnans, et ad coitum impatiens, ita ut ex oculis eorum erumpat cruor. Upupam quam nos de Graeci nominis similitudine traximus; nam et ipsi ἔποπα appellant, ab eo quod stercora humana consideret, avem dicunt esse spurcissimam, semper in sepulcris, semper in humano stercore commorantem. Haec, ibi. Sed et ipse ad Suniam et Fretellam, magis probat milvum his verbis: « Pro herodio quod in Hebraeo dicitur HASIDAH, Symmachus ἰκτῖνον, id est milvum interpretatus est. Denique et nos ita vertimus 228 in Latinum, ibi aves nidificabunt. Milvi abies domus est, quod scilicet semper in excelsis, et arduis arboribus nidos facere consueverit. Unde et sexta editio, manifestius interpretata est. Milvo cupressus ad nidificandum. Pro abietibus autem et cupressis, in Hebraeo ponitur BEROSCHIM, quod magis abietes quam cupressos significat. » Haec Hieronymus.
Dux eorum. [Hieron. et alii, pro hoc habent abietes, quod nihil habet commune, cum dux eorum. Caeterum si acceperis BEROSCHIM, ut littera beth sit servilis, non de substantia dictionis, et interpositum aleph quiescens scripseris, nihil mutato sono syllabae, hoc modo BEROSCHAM habetis, quod est in ducibus eorum, eoque sensu quod herodii domus est in ducibus eorum passerum, refert idem quod et dux eorum.
Montes excelsi cervis. Sic Hieronymus et Campensis. Alii pro cervis transferunt damas, capreas aut ibices, IEELIM, hirci sunt sylvestres. Septuaginta ἐλάφοις, cervis iis accedere periculosum non fuerit.
Herinaciis. Vel ut alii volunt, cuniculis, alii leporibus. De hoc sic scribit Hieronymus ad Suniam et Fretellam: « In Hebraeo positum est SCHEPANNIM, et omnes χοιρογυλίους voce simili transtulerunt. Soli Septuaginta lepores interpretati sunt τοῖς λαγωοῖς, id est petra refugium leporibus. Sciendum est autem animal esse non majus hericio, habens similitudinem muris et ursi. Unde et in Palestina ἀρκτόμυς dicitur. Et magna est in istis regionibus hujus generis abundantia, semperque in cavernis petrarum, et terrae foveis habitare consueverunt. » Hactenus Hieronymus.
Chapter 110 of 157