Psalmus CXIV
Psalmi Titulus: « Alleluia. »
Dilexi quoniam. Titulus: alleluia, id est laudate Deum. [Cassiod.] Hic titulus saepe iteratur, quia laudatio Dei et dignitas operum et pretium laborum, id est et meritum est et praemium. Dicit autem hoc Propheta, quod in hoc psalmo continetur tanquam ovis quae erraverat, humeris pii pastoris ad gregem reportata, et tanquam filius prodigus, post longam captivitatem reversus, adhuc tamen hujus saeculi peregrinus (Luc. XV). [Cassiod.] Et est iste psalmus fidelium consolatio contra dolores saeculi. Intentio. Monet ad laudem. Modus. Bipartitus est psalmus, Primo peccator de fovea peccatorum liberatus, et in petra constitutus gratias agit, quia exauditus est; et contra omnia pericula invocasse se dicit. Secundo iterum clamat, ut liberatus ad requiem veniat, ibi O Domine libera. [Aug.] Propheta ergo in persona captivi reversi, gratias agens Deo, ait,
VERS. 1.-- « Dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae. »
Dilexi, [Cassiod.] non propter temporalia bona mihi data, ut et infideles; [Aug., Cassiod.] sed quoniam Dominus exaudiet, spes futuri dilectionem accendit. Vel, exaudivit, alia littera, vocem orationis meae non parum differt istius dilectio a dilectione infidelium. Diligitur enim Deus etiam ab infidelibus, quia bona eis dat. Unde alibi: Confitebitur tibi cum benefeceris ei (Psal. XLVIII) . Diligitur autem perfecte, cum animus adversis non movetur, sed spe, in charitate magis accenditur, quem modum iste exponit de se dicens: Dilexi, non quia regem fecit; vel prospera dedit, sed quia vocem orationis meae exaudiet, vel exaudivit, in angustiis. Exaudiet,
VERS. 2.-- « Quia inclinavit aurem suam mihi: et in diebus meis invocabo. »
Quia jam inclinavit, [Aug.] ex hoc mihi est spes, aurem suam mihi dum pro nobis Filium suum dedit. [Cassiod.] In hoc indicat iste se credere quae ad salutem sunt, inclinavit autem aurem suam, in incarnatione, in passione Filii, in quo ego expertus misericordiam, invocabo, [Aug.] quod non est sine fide. Unde Apostolus: Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? (Rom. X.) Dum ergo ait, Invocabo, notat quod non otiosus dilector. Et hoc in diebus meis, id est in diebus meae miseriae, quos mihi feci peccando, qui sunt pleni laboris et doloris, et vetustae putredinis, in quibus diebus,
VERS. 3.-- « Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. »
Circumdederunt me dolores. [Aug.] Vel invocabo in diebus meis, id est in diebus salutis meae, tempore plenitudinis. Unde: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI) . Circumdederunt me dolores, [Cassiod., Alcuin.] Quasi dicat: Dilexi, invocabo, et hae sunt causae diligendi. Haec clamare faciunt, quia circumdederunt me dolores mortis, id est peccata unde procedit dolor et mors animae, vel mors aeterna. Et haec, id est mors aeterna, erit in inferno. Unde sequitur: Et pericula inferni, [Aug., Alcuin.] id est debita et reatus poenarum inferni, invenerunt me errantem a te, et expositum malis. Non ego inveni ea gaudens in prosperis saeculi hujus; suffusus enim carnali voluptate non animadverti mala me circumdantia.
VERS. 4.-- « Tribulationem et dolorem inveni: et nomen Domini invocavi. »
Tribulationem et dolorem. [Aug., Alcuin.] Quasi dicat: Mala prius invenerunt me, sed post ego, tribulationem, quod prius pericula dixit, hic tribulationem dicit. Et dolorem quod prius dixit dolores, inveni, id est recognovi, quae latent alios. 249 Vel [Aug.] dolorem et tribulationem, dicit poenalitatem istam, et flagellorum dolorem, quae Deus ad utilitatem infert homini. Unde: Da nobis auxilium de tribulatione, quia per haec exteriora, cognoscit homo suam interiorem miseriam, id est dolores mortis et pericula inferni. Et est sensus: illa me prius circumdederunt nescientem, et invenerunt: sed post, inveni tribulationem et dolorem, id est afflictionem exteriorem esse utilem. Latebat enim me prius tribulatio et dolor utilis, unde nobis est auxilium; et tunc vana seducebant me. Sed per illum dolorem, inveni miseriam interiorem, quam nesciens habebam. Et ideo nomen Domini invocavi, id est sategi ut liberarer a Domino.
PARS. II. VERS. 5.-- « O Domine, libera animam meam misericors Dominus et justus; et Deus noster miseretur. »
O Domine, libera animam meam. [Cassiod.] Secundo, item clamat ut liberatus veniat ad requiem. Quasi dicat: quia haec mala sunt mihi, o Domine, libera animam meam, quia sine Deo captiva est. [Aug., Cassiod.] De hac captivitate liberari clamat Apostolus: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII.) Misericors Dominus, hoc est quod idem Apostolus, subdit, Gratia Dei per Jesum Christum. Quasi dicat: Libero, et nullus dubitet, quia Dominus est misericors, [Aug.] quia primo inclinavit aurem suam, et me vocavit; et justus, quia flagellat. Flagellat enim filium quem recipit (Hebr. XII). Et Deus noster miseretur iterum, quia recipit ad beatitudinem. Nec tam amarum esse debet quod flagellat, quam dulce quod recipit quia
VERS. 6.-- « Custodiens parvulos Dominus, humiliatus sum, et liberavit me. »
Dominus est custodiens ut pastor parvulos, [Cassiod., Aug., Rem.] id est humiles, quos grandes quaerit haeredes et experto credite, quia ego sum humiliatus. Et ideo liberavit me, [Aug., Gl. int.] quasi dicat: Dolor ille non est poenalis, sed salutaris quem secando medicus facit. Vel ita continua: Dominus est justus et misericors, et ideo humiliatus sum et liberabit me.
VERS. 7.-- « Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus beneficit tibi. »
Convertere. [Cassiod., Aug.] Hortatur iste animam suam, ut convertatur ad Deum, unde requies ei. Quasi dicat: Et quia Dominus est misericors, ergo, o anima mea, convertere in requiem tuam, id est ad Deum, ubi etiam hic est requies mentis, non tamen desidia adsit, ut quis cesset operari. Convertere dico, non meritis vel viribus tuis; sed, quia Dominus benefecit tibi, quia dona dedit prius liberato, aliter liberatus non esset. Ita benefacit,
VERS. 8.-- « Quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis: pedes meos a lapsu. »
Quia eripuit per fidem animam meam de morte. [Aug.] Mors est infidelitas. Unde Dominus in Evangelio: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII) . Et illud: Non mortui laudabunt te, Domine (Psal. CXIII) . Hoc jam iste habet, scilicet animam ereptam a morte, eo ipso quod ex infideli factus est fidelis, quia sicut Dominus ait: Qui credit, transit de morte ad vitam (Joan. V) . Et, eripuit oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Haec in spe facta sunt, nondum in re, quia et modo sunt lacrymae, dum et lapsus est pro carne infirma; et in pedibus, quasi in extremis animae partibus, id est in sensualitate lubricum adhuc; sed in futuro,
VERS. 9.-- « Placebo Domino in regione vivorum. »
Placebo Domino perfecte, [Hier., Aug.] quoniam nullus erit lapsus ambulantium pedum, nullum infirmae carnis lubricum. Et hoc, in regione vivorum [Aug., Hier., Aug.] qui vivunt aeternaliter, quod non faciam dum immortali carne vivam. Et notandum quod supra dixit, eripuit a lapsu, non eripiet: et tamen non dicit hic non placeo, sed placebo: secure utique tunc, quod non modo.
Collatio In Psalmum CXIV: « Dilexi, Quoniam Exaudiet, » Etc.
VERS. 3.-- Pericula METZARE. Hieronymus vertit munitiones; alii obsidiones, vel angustias, videlicet inferni. Nihil dicitur quin sonet pericula.
VERS. 9.-- Placebo Domino. Hebraei ambulabo coram Domino, ETHHALLEC LIPHNE ADONAI. Sed tropus est, ambulare coram Domino, illi per omnia placere, sicut Genesis V, Enoch ambulavit cum Deo.
Chapter 121 of 157