Psalmus CXX
Psalmi Titulus: « Canticum Graduum. »
Levavi oculos meos. [Aug., Alcuin.] Titulus: Canticum graduum. Idem titulus, qui supra. Et idem sensus, id est canticum ascensionis, ascendere autem est in Deum proficere. Profectus ergo gradus est. Secundus vero gradus est petere divinam defensionem, cui nil posse obviare monstratur, qui congrue praemissum gradum sequitur. Cui enim de mundo exeunti pericula occurrunt, exposcere debet divinum auxilium. Congrue ergo qui supra gemebat inter malorum insidias, hic contra eos orat juvari. [Aug.] Non enim est imperitus et improvidus, sicut ille paterfamilias, qui in Evangelio nescit quando fur venturus sit, et dormit (Matth. XXIV). Et ideo ipsum subito occupat hora, per quem significantur illi, qui praesumentes de cupiditatibus suis et deliciis hujus saeculi diffluentes tument et eriguntur adversus humiles. Hi sunt qui in diebus Noe nubunt, ducunt, et aedificant (Matth. XXIV), id est qui praesumunt de his qui haec Deo praeferunt. Et ideo eos comprehendit hora, sed filios lucis non comprehendit, quia semper vigilant exspectantes Dominum suum quando revertatur (Luc. XII). Talis est iste, qui oculos ad Deum levat. Intentio nos ad idem monens. Modus. [Cassiod.] Bipartitus est psalmus. Primo levat oculos et orat. Secundo quod oravit affirmat, ostendens virtutem auxilii impetrati, ibi, Dominus custodit. Qui ergo supra, quasi inclinatus clamavit, jam respirans oculos ad intercessores sanctos elevat, dicens:
VERS. 1.-- « Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. »
Levavi oculos meos interiores ad montes spirituales, [Hier., Aug.] ad sanctos, qui prius illuminati sunt sole justitiae, per quos apertae sunt Scripturae. Unde veniet auxilium mihi, quia de Scripturis eorum in hac vita auxilium habemus, sed non est praesumendum de illis, imo de Domino suo, quia
VERS. 2.-- « Auxilium meum a Domino: qui fecit coelum et terram. »
Auxilium meum est a Domino per eos, [Aug.] quia et hi de plenitudine ejus accipiunt (Joan. I): in quos tamen nisi leves oculos per Scripturas, non admoveberis, ut ab eo illumineris. Illi ergo ministri: Deus autem auctor est illuminationis, qui est lux vera, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum, qui potest auxiliari. Ipse est enim qui fecit coelum et terram.
VERS. 3.-- « Non det in commotionem pedem tuum; neque dormitet qui custodit te. »
Non det. [Cassiod.] Laetus iste de tali auxilio sibi ipsi loquitur. Quasi dicat: Quia auxilium est Domino, ut ergo firmus sis in gradibus: Non det Dominus pedem tuum, id est cogitationem, in commotionem, ut cadas per superbiam, qua cecidit angelus et de angelo factus est diabolus. Sic enim ad perficiendum non movet pedem nisi charitas, ita ad cadendum superbia. Charitas enim ad celsitudinem 277 humiles provehit, superbia elatos in ruinam vergit. Dico: Non det pedem in commotionem, neque etiam dormitet (quod minus est) qui custodit te, id est non sinat te pigritari in fide, quia, si dormit in te fides, dormit in te Christus. Fides enim in corde tuo, Christus est in corde tuo. [Cassiod., Hilar.] Et dicitur hoc ab humana consuetudine, ut quando fessus custos dormitat, furtum patitur. Dormitat vero Christus, quando in fide tepescimus: talis est ipse nobis quales nos ei. Deinde his duobus duo alia reddit, dicens:
VERS. 4.-- « Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. »
Ecce non dormitabit. [Aug.] Ad hoc enim quod dixit non dormitet, refert non dormitabit; ad aliud vero quod dixit, non det in commotionem, refert neque dormiet. Quasi dicat: Ut autem tibi non dormiat, esto, Israel, quia ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel, id est Christus qui custodit primo per fidem, post videntes per speciem. Si ergo per speciem nondum potes, per fidem vide; si faciem ejus videre non vales, quoniam ibi species, posteriora ejus vide. Hoc enim dictum est Moysi a Domino, quaerenti faciem ejus videre: Non potes videre faciem meam, sed sta in foramine petrae, et protegam te dextera mea, et posteriora mea videbis, cum pertransiero (Exod. XXXIII) . Qui ergo non potest videre faciem, posteriora videat, cum transierit. Pertransivit enim Christus per passionem a morte ad vitam; qui transitus Hebraice dicitur pascha. Pascha quidem putatur graecum, quasi passio; sed vere Hebraeum est, id est transitus. In hoc voluit Christus videri, id est credi, non modo in eo quod mortuus est, ut et iniqui credunt, sed quod resurrexit. Primum ergo est: In principio erat Verbum (Joan. I) ; posterius: Verbum caro factum est (ibid.) . Qui ergo credit quod passus est et resurrexit, Israel est. Et huic non dormit Christus. Vel ita: Non det in commotionem. [Cass., Aug.] Loquitur vir justus sibi ipsi, dicens: Non det in commotionem pedem tuum. Non mutatur sensus horum verborum. Deinde ipsi Dominus respondet ei, dicens: Neque dormitet. Quasi dicat: Oras non moveri pedem tuum. Ut autem non moveatur pes, elige tibi, homo, custodem qui non dormit. Et hoc est quod ait: Neque dormitet qui custodit te. Deinde quaerit vir justus, quis est custos qui non dormit? cui respondet Dominus: Ecce, qui non dormit, ille scilicet qui custodit Israel non dormitabit neque dormiet. Dormitat Christus, adhuc mortalis; dormit moriens, quod non jam Christus. Christus enim resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI) . Ipse est ergo qui vigilat, et nunquam dormit. Unde dicitur ad Jeremiam: Quid tu vides, Jeremia? et ait: Virgam vigiliarum ego video, quia ego vigilo super populum meum, dicit Dominus (Jer. I) . [Alcuin.] Et dicitur hoc a simili virgae, quam fur tenet, ut poma vel vestimenta alterius rapiat. Si dormierit ille cujus sunt vestimenta, fur cum virga vigilat. Si autem vigilat ille, fur dormit, et non rapit. Similiter, si homo custodit vestimenta sua, ne ambulet nudus in via, id est bona opera sua, Christus dormit, id est non punit. Si vero dormit homo, Christus vigilat, id est corripit et verberat. Hic est custos, de quo in Isaia dicitur: Ad me clamat ex Seir, custos qui de nocte (Isa. XXI) , custos qui de nocte? et dixit: Custos venit mane et nox, si quaeritis, quaerite. Convertimini et venite (ibid.) . Hic ergo non dormitabit neque dormiet. [Aug.] Sed, ne adhuc putes de aliquo hominum hoc accipi, subdit:
PARS. II. VERS. 5.-- « Dominus custodit te; Dominus protectio tua, super manum dexteram tuam. »
Dominus custodit. Secunda pars, ubi quod oraverat affirmat, et quasi quis quaereret, quis est ille custos? subdit: Dominus custodit te, quomodo? ecce Dominus est protectio tua, vel, protegit te, alia littera super manum dexteram tuam. Vel sic alii transferunt, super manum dexterae tuae. Non sine causa est quod non simpliciter dicit protegit te, vel dexteram tuam, vel manum dexteram tuam; sed transitive ait, manum dexterae tuae. Et non ait sinistrae, cum ipse nos totos fecerit, et dexteram et sinistram dederit. Aliquid ergo hic occultum absconditur, ad quod pulsando pervenitur. Sinistra ergo quidquid temporaliter habemus, quod etiam a Deo est, dextera aeternum. Illa ergo est consolatio: haec, beatitudo: secundum illud: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. (Cant. II) , etc. Et in Proverbiis: Longitudo dierum et anni vitae, in dextera ejus; et in sinistra ejus divitiae et honor (Prov. III) . Dextera ergo Dei est aeterna felicitas; sinistra mundana, quae et a Deo. Ideoque ad dexteram ejus locandi dicuntur, qui aeterna quaesierunt; ad sinistram, qui terrena. Sed quidam errantes, haec alternant habentes sinistram pro dextera, et dexteram pro sinistra, sicut illi qui dixerunt: Beatum populum cui haec temporalia sunt (Psal. CXLIII) . Contra quos Dominus dicit: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Matth. VI) . Id est pro terrenis bona non facias, sed pro aeternis. [Aug.] Ideo ait, nesciat, ut nec saltem se admisceat, partim coelo, partim mundo serviens. Ecce quid est dextera; per manum vero accipitur potestas, sicut ibi: Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII.) Manus ergo dexterae potestas est, quam Deus dedit credentibus ut sint filii, ut sint ad dexteram secundum illud: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus (Joan. I) . Est ergo sensus: Dominus est protectio tua super manum dexteram tuam, id est super potestatem quam dedit tibi Deus, ut sis ad dexteram, ut sis filius: quae potestas est per fidem; sed non valet, nisi Deus protegat. Vel manus est ipsa fides. Super ergo manum dexterae tuae, id est super fidem qua fiunt filii, Dominus protegit, ut non sinat tentari supra quam possint. Sed quare oportet ut protegat? propter scandala, quae sunt de duobus, quia et duo sunt praecepta charitatis, in quibus tota lex pendet et prophetae, scilicet dilectio Dei et proximi (Matth. XXII).
VERS. 6.-- « Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. »
Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. [Aug.] Deus est sol; dies, sapientia Dei, luna, Ecclesia; nox, caro Christi. Qui ergo errat in Deo, a sole uritur et per diem, quia in ipsa sapientia errat, de qua dicitur: Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII) . Id est perfecti sapientiam perfectis; nox vero nocti indicat scientiam (ibid.) , id est parvulis praedicatur humilis Christi passio quae est quasi nox; sed non relinquuntur in nocte, id est in carnis humilitate; sed ad altiora divinitatis provehuntur, quia lucet et luna in nocte, id est per carnem Christi praedicatur Ecclesia et proficit, quia caro ipsa Christi caput est Ecclesiae. Qui ergo in Ecclesia, id est in carne Christi scandalizatur a luna uritur. Et est sensus: Ideo oportet ut protegat, quia, si te protexerit, Sol non uret te per diem [Aug., Hier., Alcuin.], id est non errabis in divinitate, sive in Dei sapientia; neque luna uret te per noctem, id est non scandalizaberis in Ecclesia, vel in carne Christi. Vel, secundum litteram nostram, Dominus protectio tua super manum dexteram tuam, id est bonam operationem proteget; et non solum operationem proteget, sed et te intus. Ita quod, sol non uret te per diem, id est ita proteget te, ut Christus non scandalizet te in cognitione deitatis suae: neque luna per noctem. Id est ipse idem non scandalizet te in cognitione humanitatis suae, vel unitatis Ecclesiae. Vel, luna, id est Ecclesia, non uret te per noctem, id est non permittet teneri nocte tribulationis. [Hier.] Vel per diem, accipiuntur prospera; per solem elatio, quae ex prosperis venit, per noctem, adversa; per lunam depressio, quae ex adversis aliquando provenit. Et est, sol non uret te per diem, id est non ureris elatione prosperitatis; neque luna per noctem, id est non depressione adversitatis succumbes. Et est hoc dictum a simili beneficii collati antiquo populo, quia, ut olim in columna nubis et ignis praecedebat Judaeos, ita nunc in prosperis et in adversis nos servat. Et quare sol et luna non uret te? quia
VERS. 7.-- « Dominus custodit te ab omni malo; custodiat animam tuam Dominus. »
Dominus custodit te, [Gl. int., Aug.] Vel ita continua, et, ut breviter de omnibus concludam, Dominus custodit te ab omni malo, a scandalis in sole et luna positis, et a persecutionibus. Et custodiat Dominus animam tuam, ne cedat, etsi corpus occiditur, quia martyres occidi queunt, flecti nequeunt. Deinde cuncta concludit, dicens:
VERS. 8.-- « Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum. »
Dominus custodat introitum tuum et exituum tuum, [Cassiod., Aug.] id est bonis initiis bonos exitus adjungat. Sed quis est introitus, quis exitus noster? ecce, quando tentamur, intramus. Unde vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis; quando vincimus eximus. Intrantes custodit, ut sana fide intremus et humiles, ne vento superbiae crepemus, et etiam, dum non sinit tentari supra vires, exitum vero custodit ex hoc instanti, quod nunc est et usque in saeculum, quia et nunc facit cum tentatione proventum; et cum exierimus, ab omni tentatione, jam in aeternum nihil nocebit.
Collatio In Psalmum CXX: « Levavi, » Etc.
VERS. 5.-- « Protectio tua. Sicque Hieronymus. Quod recentiores vertunt umbra tua, hoc est ad litteram TZILLECA. Est enim sole clarius Scripturam accipere umbram pro protectione, ut est illud: Sub umbra alarum tuarum protege nos.
VERS 6.-- Non uret te LO IAKECAH, hoc est, non percutiet. Sed quid tandem esset, solem non ferire, nisi intelligatur de ejus ferventi ardore? Ac saepius ipsi Septuaginta tropos metaphoricos eadem opera explicant. Unde Chaldaeus: In die quando dominatur sol, non nocebunt tibi diurni.
Chapter 127 of 157