Psalmus CXXVII
Psalmi Titulus: « Canticum Graduum. »
Beati omnes qui timent Dominum. Titulus: Canticum graduum. [Cassiod.] Nonus gradus est ut pacificus caste timeatur, qui solus aedificat, custodit, exaltat. Intentio: Monet caste timere. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo bona timentis enumerat. Secundo optat bona timenti, ibi, benedicat tibi. Ad timorem ergo Dei monens ait:
VERS. 1.-- « Beati omnes qui timent Dominum; qui ambulant in viis ejus. »
Beati sunt qui timent Dominum. [Cassiod.] Miseri sunt qui mundana timent. Sciendum est quatuor esse timores praeter naturalem, quae omnibus inest, scilicet, mundanum sive humanum, servitem, initialem, castum vel filialem. Humanus timor est, quando timemus pati pericula carnis, vel perdere bona mundi, propter quod delinquimus. Hic timor malus est qui in primo gradu cum mundo deseritur. Sed divinus timor comes est per omnes gradus. [Aug.] Timor servilis est cum propter timorem gehennae continet se homo a peccato, praesentiam judicis et poenas metuit, et timore facit quidquid boni facit, non timore amittendi aeternum bonum quod non amat, sed timore patiendi malum quod formidat. Non timet ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi, sed timet ne mittatur in gehennam: bonus est iste timor et utilis, per quem fit paulatim consuetudo justitiae, et succedit initialis timor, quando incipit quod durum erat amari, et sic incipit excludi servilis timor a charitate, et succedit. Deinde castus timor, quo timemus ne sponsus tardet, ne discedat, ne offendamus, ne eo careamus, timor iste de amore venit. Ille quidem servilis, utilis est, sed non permanens in aeternum, ut iste de quo hic dicit Propheta: Beati omnes qui timent Dominum casto, scilicet timore, et qui sunt isti? Qui ambulant in viis ejus, id est in fide, in bonis operibus. [Cassiod., Aug.] Hoc ideo ait, ut non tantum a malis separemur, sed etiam in fide ambulemus. Et nota quod a pluribus coepit, dicens: Beati. Sed quia omnes unum sunt in Christo, singulariter loquitur.
VERS. 2.-- « Labores manuum tuarum, quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit. »
Labores manuum tuarum manducabis. [Aug.] Quasi dicat: Ita beati sunt qui timent, quia manducabis, labores, etc. Vel sine, quia, lege: quasi dicat: Beati sunt qui timent, et o vos qui timetis, vel o tu qui times; utrumque enim bene dicitur, quia omnes unus homo sunt. Tu inquam, manducabis labores manuum tuarum, vel fructuum tuorum, alia littera. Labores fructuum dicit, cum deberet dicere, fructum laborum; sed quia labores cum gaudio sumuntur, propter spem, et ipsi jucundant, et modo sunt cibus; sed jucundior eorum fructus erit, quando sancti venientes cum exsultatione, portantes manipulos suos; postea de utroque subdit, beatus es, jam in praesenti de labore, et bene tibi erit in futuro de fructu; et tunc vere bene, ubi bene est, omnia bona tibi confluunt ad gaudium suavitatis. Deinde qualiter beatus sit subdit:
VERS. 3.-- « Uxor tua sicut vitis abundans: in lateribus domus tuae. »
Uxor tua, etc. Etsi ad litteram hoc accipi posset, [Alcuin.] tamen nec omni timenti Deum convenit, nec soli, sed mystice bene accipitur, et omni timenti generaliter convenit. Quasi dicat: Ita beatus es, o tu timens, quia uxor tua, id est sensualitas, est sicut vitis abundans in lateribus domus tuae, id est bene est subdita rationi, et sic manens in paradiso, id est in quiete, abundat in bonis operibus Et
VERS. 4.-- « Filii tui sicut novellae olivarum: in circuitu mensae tuae. »
Filii tui, id est opera, sunt sicut novellae olivarum, [Hilar., Cassiod.] quia virent oleo charitatis inuncta, et sunt in circuitu mensae tuae quia qui talia opera faciunt, pane coelesti reficiuntur. Vel uxor dicitur sapientia viri, de qua Salomon: Ama sapientiam tanquam sponsam, et ipsa amplexabitur te (Sap. VIII) , quae ut vitis uvas, jucundos fructus bonorum operum dedit. Domus ergo est cogitatio, cujus parietes sunt duo Testamenta, in quibus mens ut in lateribus domus solidatur. Et est, uxor tua, id est sapientia, est sicut vitis abundans in lateribus domus tuae, id est abundat fructibus bonorum operum, quae procedunt ex bona cogitatione informata et munita doctrina duorum Testamentorum. Et de sapientia uxore nati sunt filii tui. Non dicit filiae, feminino genere, sed filii, pro firmitate, id est imitatores tui. Et hi sunt in circuitu mensae tuae, id est circumdant mensam, id est altare, quando pane satiantur coelesti, scilicet Dominico corpore, et spirituali doctrina; et isti sunt sicut novellae olivarum, [Cassiod.] id est isti comparantur novellis olivis, quae viridiores, et fortiores, et uberiores sunt in fructu. Unde et lumen est, et fessorum levamen. Et notandum quia hic vitis et oliva memorantur, sicut in vulnerato a latronibus infunditur vinum et oleum (Luc. X). In vino, austeritas justitiae est; in oleo, lenitas misericordiae. Illud ad vetus, hoc ad novum Testamentum pertinet. [Aug.] Vel per uxorem intelligitur Ecclesia, et dirigitur sermo ad Christum caput, cum dicitur tua, et, tui: nec tamen mutatur vox vel persona, propter unitatem capitis et corporis. Unus enim homo Christus caput est et corpus, et in capite quisque fidelium haec habet. Dicit ergo Christo, uxor tua, est sicut vitis abundans. Uxor Christi est Ecclesia, quae est fertilis vinea, quae non in omnibus fertilis est et abundans, ut in paleis. Sed in lateribus domus tuae, id est in illis, qui tibi o Christe adhaerent, qui latera tua sunt. Sicut enim dicimus de aliquo qui malis consiliis utitur, mala habet latera: et ita de illo qui bonis consiliis utitur, dicimus, bona latera habet. Ita ergo latera domus Christi dicuntur qui ei adhaerent. Et, filii tui. Idem sunt filii Christi, qui et uxor, id est Ecclesia. Ipsa enim est conjux Christi, et ipsa est filii. Hi filii sunt sicut novellae olivarum, quia pacifici sunt. Oleum enim pacem significat, quia charitatem, sine qua nulla est pax: et hi filii sunt, in circuitu mensae tuae, quia satiantur mensa coelesti. Deinde sequitur conclusio beati.
VERS. 5.-- « Ecce sic benedicetur omnis homo: qui timet Dominum. »
Ecce sic. [Aug.] Quasi dicat: Sed quare hoc? Ecce ex timore Dei, sic enim benedicetur omnis homo qui timet Dominum.
PARS. II. VERS. 6.-- « Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae. »
Benedicat tibi Dominus. [Aug.] Secunda pars, ubi ex pietate postulat benedici timentes. Optat enim hic bona timenti, sed quae non sunt malis communia. Quasi dicat: Benedicentur timentes Dominum, sed, o timens, ne quaeras has benedictiones quae non sunt ex Sion, quae etiam in malis sunt; sed potius benedicat tibi Dominus, benedictione, quae est ex Sion coelesti, id est aeterna benedictione, et ibi positus nunc spe, postea re, videas bona, etc. [Cassiod.] Vel, Dominus progressus ex Sion Judaeorum, benedicat tibi. Et, ita, ut videas bona, non quae transeunt, sed bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae, id est aeterna, quae videbuntur semper: quod non ista possunt, tumulus bonorum, est aeternitas.
VERS. 7.-- « Et videas filios filiorum tuorum: pacem super Israel. »
Et videas filios filiorum tuorum, [Aug., Cassiod.] id est fructum bonorum operum, vel eos qui de doctrina tua generantur. Et ut breviter omnia concludam vel comprehendam. Videas pacem super Israel, omnia illa bona nominantur pax.
( In psalmum CXXVII, nihil est annotandum. )
Chapter 134 of 157