Skip to the text

Psalmus CVIII

Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus Ipsi David. »

Deus laudem meam. Titulus: In finem psalmus David. Titulus patet, psalmus iste est, quintus eorum qui latius de Christi passione agunt. Prophetia enim hic de Christo esse ostenditur in Actibus apostolorum, [Aug.] ubi de Juda prophetatum hoc esse quod hic legitur a Petro dicitur, scilicet Episcopatum ejus accipiat alter (Act. I) . De quo tamen solo non omnia quae hic dicuntur possunt accipi, sed de genere inimicorum Christi, ingratorumque Judaeorum. Ut enim Petrus typum Ecclesiae gerit, ita Judas personas inimicorum Christi portat, quibus congruuntur etiam ea quae de Juda expressa sunt, ut illud: Et episcopatum ejus accipiat alter. [Cassiod.] Intentio. Monet Judae malitiam declinare, et Christi humilitatem imitari. Modus: Tripartitus est psalmus. Primo incipiens Christus a prece increpat Judaeos, qui reddunt mala pro bonis. Secundo prophetat quae mali recipient pro impietate, ibi 239, constitue super eum. Tertio precatur, ut resurrectionem consequatur, et inimici dedecus, ibi, Et tu Domine. [Cassiod.] Christus ergo secundum quod homo orans ad Patrem ait: O

VERS. 1.-- « Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. »

Deus, [Aug.] qui solus verax es ex te, ne tacueris laudem meam ex te, cui laudanti credendum est. Vera est enim laus veracis Dei, ita vero impletum est ut orat, cum praedicatus est unigenitus Filius Dei esse, quia os peccatoris. [Cassiod., Aug.] Ecce decora diversitas. Quasi dicat: Ideo ne taceas laudem, quia iniqui non tacent vituperium. Et hoc est, quia os peccatoris et dolosi super me apertum est. Dum virtus mea operta est, quasi quod dolo tegebatur, a doloso erupit in vocem; sed ei credendum non est, quia falsa vituperatio est mendacis hominis, quod autem dolus erumpat in vocem, ostenditur cum ait:

VERS. 2.-- « Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me; et expugnaverunt me gratis. »

Locuti sunt lingua dolosa, dicentes: [Aug.] Magister, scimus quia verax es, etc. (Matth. XXII). Et hoc fuit adversum me, quia insidiando hoc dicebant. Et deinde circumdederunt me sermonibus odii aperte clamantes: Crucifige, crucifige (Joan. XIX) . Et expugnaverunt me gratis, et sine justa causa. Sicut enim piis per se placet aequitas, sic impiis iniquitas.

VERS. 3.-- « Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam. »

Pro eo ut me diligerent, [Aug.] id est pro eo quod debebant me diligere, detrahebant mihi, negantes me esse Filium Dei, et dicentes quod in Beelzebub ejicio daemonia (Luc. XI). Vel secundum aliam litteram: Pro eo ut me diligerent, interficiebant me, et detrahebant mihi. Ideo enim interfecerunt, quia detraxerunt. Plus enim nocent in membris detrahentes Christo, qui animas crediturorum interficiunt, quam qui ejus carnem mox resurrecturam peremerunt. Et est sensus: Pro bono mala reddebant, quod est deterius. Illi detrahebant, ego autem, econtra orabam, etiam pro ipsis, non solum pro fide discipulorum.

VERS. 4.-- « Et posuerunt adversum me mala pro bonis; et odium pro dilectione mea. »

Et posuerunt. [Aug.] Quasi dicat: Reddebam bona pro malis, ipsi detrahebant mihi, qui orabam pro eis. Et ita posuerunt mala pro bonis, quae mala pro quibus bonis? Ecce: et odium pro dilectione mea. Hic est omnis et magnus reatus eorum. Non enim nocere potuerunt persequentes, non necessitate, sed voluntate morientem, sed totum crimen persequentium est odium, quamvis sit voluntaria poena patientis.

[Aug.] Hic notandum est quod in reddendis bonis vel malis sex differentiae sunt, quae commemoratae animadverti facile possunt, scilicet reddere bona pro malis, non reddere mala pro malis. Haec duo bonorum sunt, et prius quidem melius est. Item non reddere bona pro bonis, et reddere mala pro bonis; et haec duo malorum sunt, et posterius quidem deterius est. Item reddere bona pro bonis, et mala pro malis, et haec duo mediorum sunt, id est eorum qui sunt vel mediocriter boni, vel mediocriter mali, et prius propinquum est bonis, quod Christus non arguit in Evangelio: sed plus oportere dicit, quia et ethnici hoc faciunt (Matth. V). Diligunt enim diligentes se: posterius vero propinquum est malis, scilicet reddere malum pro malo, et convenit tamen et bonis. Unde et lex modum ultionis statuit, oculum pro oculo, dentem pro dente (Exod. XXI) , et hujusmodi: Quae si dici potest injustorum justitia est, non tamen ideo est, quia iniqua sit ultio quam lex statuit; sed quia vitiosa est libido, id expetentis desiderio ulciscendi, magisque ad judicem pertinet hoc inter homines discernere quam bonum hominem sibi expetere vindictam. Hic enim reddet malum pro malo judex vero non, sed delectatione justitiae justum reddet pro injusto, quod est reddere bonum pro malo, quod etiam Deus judex facit. [Cassiod.] Tribus ergo modis omne peccatum contrahitur in hujusmodi redditionibus. Primus gradus est non reddere bona pro bonis. Secundus, reddere mala pro malis, extremus reddere mala pro bonis. Hoc deterius Judaei elegerunt, scilicet ut Christo detraherent, et odium pro dilectione redderent. Contra haec sunt alia tria. Primum est dare bona pro bonis. Secundum, non reddere mala pro malis. Perfectum, reddere bona pro malis, quod Christus orans pro Judaeis fecit (Luc. XXIII).

PARS. II. VERS. 5.-- « Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus. »

Constitue. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi incipit prophetare, quae mali pro impietate recipiant, et legitur hoc prius specialiter de Juda. Supra ergo de pluribus loquebatur. Locuti sunt et circumdederunt, etc. Nunc vero quo digni sunt praenuntians, de uno dicit, intende in eum, id est in Judam, qui se, id est Christum talibus tradidit. Quales erant de quibus ante loquebatur. Quasi dicat: Quia peccator et dolosus aperuit super me os suum, ideo constitue peccatorem, id est diabolum, super eum, qui Christo noluit esse subditus. Et quasi quis quaereret, quem peccatorem? Subdit, et diabolus stet a dextris ejus. Hoc dextrum cuique est quod aliis praeponit. Et hic, id est Judas opera diaboli praeposuit operibus Dei, avaritiam suae saluti. Stetit ergo diabolus a dextris, quando praeposuit avaritiam sapientiae, et pecuniam suae saluti, ut eum traderet a quo debuit possideri, ne a diabolo possideretur. Et praedicit, non optat.

VERS. 6.-- « Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat per peccatum. »

Cum judicatur, exeat condemnatus, id est quia noluit esse talis cui dicatur: Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV) , sit de quo dicatur: Projice eum in tenebras exteriores (Matth. XXII) . Et ne putetur ab imminente damnatione liberari, oratione quam inter apostolos didicerat inquit: Et oratio ejus fiat in peccatum, [Aug.] quia non est per Christum, quem non vult sequi, sed persequi. Notandum quia non est justa oratio, nisi quae per Christum fit. Et non solum non delet peccatum, sed etiam ipsa fit in peccatum. Illa autem oratio non fit per Christum, quae non affectu bono fit, nec bonum petit, sicut e converso. Illa fit per Christum, qua petitur quod petendum est, et eo modo quo petendum est; aliquando autem sic oratur, ut in parte sit oratio per Christum, et in parte non. Quando bonum non bene, vel bene non bonum petitur. Judas autem, nec bonum nec bene petiit. [Aug.] Quando autem Judas ita orare potuerit, ut oratio ejus fieret in peccatum, quaeri potest, credo antequam Dominum traderet, et cum jam de illo cogitaret tradendo, non enim jam poterat orare per Christum.

VERS. 7.-- « Fiant dies ejus pauci: et episcopatum ejus accipiat alter. »

Fiant dies apostolatus ejus pauci, [Aug.] Et, ne sacratus duodenarius numerus sit diminutus episcopatum ejus accipiat alter. Loco enim ejus substitutus est Matthias, ut legitur in Actibus apostolorum (Act. I). [Cassiod.] Nota quod hic primo in Veteri Testamento nomen episcopatus invenitur. Et

VERS. 8.-- « Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. »

Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. [Cassiod., Aug.] Nota Judam uxorem habuisse, et filios, et ita factum fuit, ut hic dicitur. Utique mortuo ipso, et filii ejus orphani, et uxor ejus vidua fuit. Sed dicet aliquis an hoc ad poenam Judae pertinere credendum sit, quod sui passi sunt, an etiam ullus dolor tangat mortuos, de his quae in suis post mortem contingunt, vel quomodo ea quae circa nos aguntur, noverint spiritus eorum mortuorum. Cui respondendo magnam quidem esse quaestionem, nec in praesenti esse disserendam. Verumtamen breviter potest dici, quod est cura mortuis de suis charis, ut de divite legitur: Qui dum tormenta apud inferos pateretur, levavit oculos ad Abraham, et inter alia dixit: Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum (Luc. XVI) . Habent enim mortui curam de vivis, quos sciunt vivere; quia nec in locis poenarum vident eos, ubi dives sine fratribus erat, nec in requie beatorum, ubi Abraham et Lazarum quamvis longe agnoscebat: non tamen ideo consequens est eos scire, quae circa charos illorum aguntur hic, vel laeta vel tristia. [Aug., Alcuin.] Si ergo haec sentiunt, mortui, id est suorum tristia, quod hic dicitur, cumulus est inde malorum. Si vero non sentiunt, formido est vivorum. Possunt enim timere ne pro peccatis suis vel parentum similia eis contingant.

VERS. 9.-- « Nutantes transferantur filii ejus et mendicent; et ejiciantur de habitationibus suis. »

Filii ejus nutantes, [Aug.] id est incerti quo eant transferantur et de habitationibus suis ejiciantur omni praesidio destituti. Et mendicent quomodo hoc totum uxori ejus contigerit et filiis indicat, dicens:

VERS. 10.-- « Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus; et diripiant alieni labores ejus. »

Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus; et diripiant alieni labores ejus. Sed quomodo habuerit substantiam qui cum apostolis Dominum sequebatur? omnia autem quae habuit ita uxori et filiis dimisit, ut adhuc in illis cor habuit, nec vinculum cupiditatis abruperit, et putabat Dominum falli, quando ea quae mittebantur de loculis auferebat (Joan. XII).

VERS. 11.-- « Non sit illi adjutor; nec sit qui misereatur pupillis ejus. »

Non sit illi adjutor. [Cassiod.] Hoc ideo addit, quia et boni tentantur; sed habent Deum adjutorem, de illo autem dicitur, non sit illi adjutor, scilicet ad tuendam ejus posteritatem, unde addit: Nec sit qui misereatur pupillis ejus. [Aug., Cassiod.] Pupilli dicuntur quasi pusilli: unde et pupilla oculi dicitur, quia parva. [Aug.] Sed quia possent sine adjutore filii, licet in aerumnis crescere, et genus propagationis servare, addit:

VERS. 12.-- « Fiant nati ejus in interitum: in generatione una deleatur nomen ejus. »

Fiant nati ejus in interitum. [Cassiod.] Per hoc omnem posteritatis spem tollit. Et in generatione una deleatur nomen ejus. [Aug.] Quasi dicat: Quod de eo generatum est, non generet, et cito transeat. Et

VERS. 13.-- « In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini; et peccatum matris ejus non deleatur. »

Iniquitas patrum ejus redeat in memoriam in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur. [Aug.] Peccata patrum eis redduntur, qui a malis non recedunt eorum; sed non eis qui mutati sunt in Christo, qui jam non sunt filii iniquorum, quia jam non imitantur mores illorum. Si ergo Judas teneret adoptionem quam acceperat, non pertineret ad eum sua praeterita vel patrum iniquitas; sed quia rediit ad mala vetusti generis, rediit iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, ut in eo puniretur. Unde vere dicitur in Exodo: Reddam peccata patrum in filios, etc. (Exod. XX). Quod dictum est de imitantibus iniquitatem patrum. Quod vero dicitur per Ezechielem prophetam: Filius non portabit iniquitatem patris (Ezech. XVIII) , de conversis ad Deum intelligendum est. Et

VERS. 14.-- « Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum, pro eo quod non est recordatus 240 facere misericordiam. »

Fiant semper, [Aug.] pater ejus et mater contra Dominum, non ut Domino adversentur, sed ut Deus mala merita eorum non obliviscatur in isto. Et est, fiant contra Dominum, id est in conspectu Domini, quod et alii sic transtulerunt, Et memoria eorum, id est parentum ejus dispereat de terra deleta progenie, pro eo quod non est recordatus Judas facere misericordiam.

VERS. 15.-- « Et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificare. »

Et persecutus est hominem inopem et mendicum, [Cassiod.] scilicet Christum, pauperes persequi, sola saevitia est; alii vero, pro divitiis vel honoribus interdum hujusmodi patiuntur.

Vel de populo Judaeorum possunt haec omnia accipi. Haec eadem namque congruunt Judaeis, quorum personam Judas gessit. Quasi dicat: Quia reddiderunt odium pro dilectione, ideo constitue peccatorem super eum, populum. Et diabolus stet a dextris ejus, sicut de Juda. Ita de Judaeis haec accipiuntur: Cum judicatur exeat condemnatus, quia Judaei in nequitia sua permanentes thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi judicii (Rom. II). Et oratio ejus fiat in peccatum, quia non fit per mediatorem Dei et hominum Jesum Christum. Et, fiant dies ejus pauci, secundum regnum hoc accipiendum est quod postea non diu stetit, et episcopatum ejus, populi, accipiat alter. Episcopatum Judaeorum, id est Christum, qui ad eos missus erat, accepit populus gentium. Unde, Verbum misit in Jacob Deus, et cecidit in Israel. Fiant filii ejus orphani, amisso regno, quasi patre, vel amisso Patre Deo. Et uxor ejus, id est plebs Judaica, fiat vidua, amisso regno. Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis. Ut saepe in captivitate factum est; et mendicent, sub regibus gentium, et foenerator, id est, diabolus, qui mala commendat, vel Deus qui bona commodat, scrutetur omnem substantiam ejus, [Aug.] id est vitam, singula peccata puniens. Debita enim illorum non dimittuntur, quia in solo Christo dimittuntur quem respuerunt. Et alieni, id est diabolus et angeli ejus, diripiant labores ejus, quia non thesaurizant in coelo. Et non sit illi adjutor: adjutor non est ei, cui Christus deest. Et pupillis ejus, qui amisso regno vel Patre Deo, sic manserunt, nec sit qui misereatur, non dico ad temporalia, sed ad aeterna habenda. Fiant nati ejus in interitu, sempiterno. Et deleatur nomen ejus, ideo quia mansit, in generatione una, id est quia regenerati non fuerunt. Et redeat in memoriam in conspectu Domini iniquitas patrum ejus, quae his malis in malitia perseverantibus redditur. Et non deleatur peccatum matris ejus, id est Jerusalem terrenae, quae servit cum filiis, quae prophetas interfecit. Fiant contra Dominum semper, id est a conspectu Domini peccatum eorum non aboleatur, sed semper puniatur. Et dispereat de terra viventium, id est Ecclesia, memoria eorum, quia cum essent rami naturales fracti sunt (Rom. XI), pro eo quod non est recordatus, vel Judas, vel ipse populus, facere misericordiam; sed melius dicitur de populo, qui non est recordatus poenitendo, ut supra membra Christi saltem faceret misericordiam, sed ea persequitur: Unde ait: Et persecutus est hominem inopem et mendicum, vel Judas ipsum Christum saevissime, et compunctum corde mortificare, id est ut mortificaret. Hoc de Christo in membris dicitur. Compunctus enim corde non solet dici, nisi qui stimulis peccatorum punctus est in dolore poenitendi. Sed quia et hi tales sunt membra Christi, ideo et eum quem crucifixerunt, Judaei persecuti sunt in membris.

VERS. 16.-- « Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. »

Et dilexit maledictionem. [Aug.] Judas de loculis furando, et Dominum vendendo (Joan. XII), vel Judaei dicendo: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVI) . Et veniet ei, et noluit benedicere, [Aug.] sicut quando maledixerunt caeco illuminato, dicentes: Tu discipulus ejus sis (Joan. XXVI) . Et elongabitur benedictio ab eo ad gentes.

VERS. 17.-- « Et induit maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus. »

Et induit Judas, vel populus maledictionem, [Aug:] id est peccata, quae modo delectant, sed dicuntur maledictio, quia tormenta parant, addit sicut vestimentum quod quia corporis est per ipsum, corpus depravatum significatur. Et eadem maledictio intravit sicut aqua in interiora ejus, per quod intelligitur depravata anima, foris enim in corpore, et intus in anima maledictionem habuit, incidens in ejus judicium, qui corpus et animam perdit in gehennam et eadem maledictio fuit in ossibus ejus. Per quod notatur depravata ratio. Addit sicut oleum: per quod ostenditur quia delectat eos modo facere mala. Vel ideo dicit, sicut oleum, quia homines fortes se putant. Ideo quia licet eis modo impune mala facere, sicut agonistae oleo unguntur, ut sint fortiores.

VERS. 18.-- « Fiat ei sicut vestimentum quo operitur; et sicut zona qua semper praecingitur. »

Fiat ei Judae vel populo ipsa maledictio, sicut vestimentum quo operitur. [Aug]. Idem videtur dicere hic quod supra ubi dixit, Induit maledictionem sicut vestimentum; sed differt, quia supradixit vestimentum quo induitur ut tunica. Hic vero dicit vestimentum, quo operitur ut pallio, quod est in conspectu hominum de iniquitate gloriari. Et fiat ei maledictio sicut zona qua semper praecingitur. Zona praecinguntur homines, ut ad opera sint aptiores non impediti sinibus vestium. Maledictione ergo sicut zona praecingitur, qui non repente facit malum, sed dispositum aggreditur; et ita discit male agere ut semper sit paratus. Unde hic ait, semper praecingitur.

VERS. 19.-- « Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum; et qui loquuntur mala adversus animam meam. »

Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum. [Aug.] Non dixit, haec est merces eorum, sed opus. Patet enim quod vestimento et aqua, oleo, et zona opera describit, quibus maledictio aeterna comparatur. Dicit autem pluraliter eorum, qui detrahunt, quia non unus tantum est Judas, sed multi, de quibus dicit: Qui detrahunt mihi apud Dominum, dicentes me non esse eum, quem lex Domini et prophetae praenuntiaverunt, [Alcuin., Cassiod., Aug.] vel apud Dominum specialiter Christo detrahunt, qui dicunt eum non esse ex Patre, vel minorem Patre, et qui loquuntur mala adversus animam meam, dicentes non potuisse resurgere, cum vellet.

PARS. III. VERS. 20.-- « Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. »

Et tu, Domine. [Cassiod.] Tertia pars, ubi precatur, ut liberatus resurrectionem consequatur et inimici dedecus. Quasi dicat: Isti ita, Et tu, Domine, Domine. Geminatio notat affectum orandi. [Aug.] Et nota quod ait, et tu, quia non sine causa praeposita est, Et, conjunctio, ac si diceret: Ideo dico: Et tu, quia et ego facio. Unde sequitur: Fac mecum, quia eadem sunt opera Patris et Filii. Et est sensus: Fac mecum, id est operare ut ego, in vasa misericordiae. Vel, fac mecum, id est adjuva me secundum hominem; et hoc non propter mea merita praecedentia, sed propter nomen tuum: per hoc gratiam commendat. Nullis enim operum meritis praecedentibus in tantam celsitudinem subvecta est humana natura, ut totum simul verbum et caro hoc est Deus et homo, unigenitus Filius diceretur. Hoc autem factum est ut ab illo qui creaverat per id quod non perierat id quod perierat quaereretur. Unde hic sequitur: quia suavis est misericordia tua. Quaeris enim per me id quod perierat.

VERS. 21.-- « Libera me quia egenus et pauper ego sum; et cor meum conturbatum est intra me. »

Libera me. [Aug.] Quasi dicat: Ita utique fac mecum, libera me a passione, quia egenus et pauper ego sum. Egestas et paupertas Christi, est infirmitas ex qua crucifixus est. Et cor meum conturbatum est intra me. Unde: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI) . [Cassiod.] Cor enim potuit turbari, sicut caro crucifigi, in quibus vera natura hominis aperitur. Et

VERS. 22.-- « Sicut umbra cum declinat, ablatus sum; et excussus sum sicut locustae. »

Sicut umbra cum declinat ablatus sum, id est mortuus. Sicut enim ex umbra declinante fit nox, sic ex mortali carne fit mors. Et excussus sum sicut locustae. (Aug.) Hoc jam in membris ejus, id est in fidelibus convenientius existimo intelligi. Unde apertius pluraliter dicit, sicut locustae quam sicut locusta. Excussi ergo, id est fugati a persecutoribus sunt fideles, qui sunt multi sicut locustae, vel salientes de loco ad locum, a simili locustarum. Et

VERS. 23.-- « Genua mea infirmata sunt a jejunio: et caro mea immutata est propter oleum. »

Genua mea infirmata sunt a jejunio. (Aug.) Et hoc apertius in membris intelligitur. Et est genua mea infirmata sunt a jejunio, id est fortes mei pane, id est Christo subtracto, defecerunt, quod in Petro apparuit, sed ne penitus succumbant factum est quod sequitur: Et caro mea immutata est in melius, in gloriam immortalitatis, ut in morte deficientes misso Spiritu confirmaret propter oleum, id est spiritualem gratiam, unde Christus dicitur. Christus enim dicitur a chrismate: chrisma unctio est. Immutata est ergo caro Christi, ut misso Spiritu sancto ungeret discipulos qui ad eos non venisset, si Christus non abivisset. Unde ait ipse: Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad vos (Joan. XVI) . Et Evangelista ait: Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII) .

VERS. 24.-- « Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua. »

Et ego factus sum opprobrium illis, (Aug.) quia factus sum maledictum per mortem crucis. Viderunt me et moverunt capita sua, quia viderunt quando genua mea infirmata sunt, sed non quando caro immutata. Et, ideo moverunt capita sua, (Cassiod.) tanquam furiosi commotione capitis minantur, Ergo o,

VERS. 25.-- « Adjuva me, Domine, Deus meus; salvum me fac secundum misericordiam tuam. »

Domine, Deus meus, adjuva me totum, (Aug., Cassiod.) scilicet caput et corpus. Nota quod Christus rogat ut homo qui praestat ut Deus salvum me fac secundum misericordiam tuam, (Aug.) non secundum debitum operum adjuva me.

VERS. 26.-- « Et sciant quia manus tua haec; et tu Domine, fecisti eam. »

Et per hoc scient vel sciat, (Aug.) hi scilicet pro quibus oravit, qui erant inter illusores, quid scient? Quia manus tua haec, et tu Domine, fecisti eam. Manus Patris est Christus. Unde: Et brachium Domini cui revelatum est (Isa. LIII) . Haec manus est et erat, quia est Verbum apud Deum, et fecit eam, dum Verbum caro factum est. Erat sine tempore secundum divinitatem, et facta est in tempore secundum carnem.

VERS. 27.-- « Maledicent illi, et tu benedices, qui insurgunt in me confundantur, servus autem tuus laetabitur.

241 Maledicent insultantes illi manui tuae Christo. [Aug.] Vana est ergo maledictio malorum. Deus vero cum benedicit, facit quod dicit. Et tu bonus benedices qui insurgunt in me, putantes proficere contra me, confundantur, quod erit cum exaltatus fuero super coelos, et coeperit esse super omnem terram gloria mea. Servus autem tuus laetabitur. Vel in dextera Patris, vel in membris laetantibus. Et

VERS. 28.-- « Induantur qui detrahunt mihi pudore; et operiantur sicut diploide confusione sua. »

Qui detrahunt induantur pudore, [Aug.] id est pudeat eos detraxisse mihi: quod in bono potest accipi, dum corriguntur. Et operiantur sicut diploide confusione sua. Diplois duplex pallium est. Unde alii interpretantur pro diploide, duplex pallium. Et est, operiantur sicut diploide confusione sua, [Gl. int.] id est, confundantur intus et foris, id est coram Deo et coram hominibus. Unde alibi: Duplici contritione contere eos, Domine, Deus noster (Jer. XVII) . Ego autem,

VERS. 29.-- « Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum. »

Confitebor laudem Domino. [Aug.] Hoc in membris nimis, id est valde solet exponi nimis pro plus quam debet, sed et pro valde, accipitur ut hic. Confitebor, dico, in ore meo, quia ore confessio fit ad salutem (Rom. X). Et laudabo eum in medio multorum, id est communi. Hoc est quod alibi dicit: In medio Ecclesiae laudabo te (Psal. XXI) . Vel, in medio multorum laudabo eum, id est in corde multorum, quia corde creditur ad justitiam (Rom. X).

VERS. 30.-- « Qui astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam. »

Qui astitit. [Aug.] Quasi dicat: Confitebor Domino, qui astitit a dextris pauperis. Diabolus a dextris Judae stetit, qui divitias suas augere voluit vendito Christo; sed Dominus astitit a dextris pauperis, ut ipse Dominus sit divitiae pauperis. Astitit enim non ut annos hujus vitae augeret, vel ut fortem, vel ut incolumem, vel ut divitem faceret, sed ut animam salvaret a persequentibus. Unde subdit, ut salvos faceret a persequentibus animam meam, ne paupertate, id est infirmitate succumbat. Hoc autem adjutorium corpori Christi datum est in omnibus sanctis martyribus.

Collatio In Psalmum CVIII: « Deus Laudem Meam Ne Tacueris, » Etc.

VERS. 1.-- Deus, laudem meam ne tacueris. Hebr. referunt laudem ad nomen Deus, non ad verbum subsequens, ut sit Deus laudis meae, quod est interprete Hieronymo: Deus laudabilis mihi. Sive, ut vertit Munsterus, Deus in quo laus mea. Deinde posita diastole, sequitur, ne taceas. Atqui ELOHE THEHILLATHI. Septuaginta acceperunt, ac si non esset in statu constructivo, ceu ELOHIM. Eodem tamen sensus conspirat.

VERS. 3.-- Pro eo ut me diligerent. Quia Hebr. legitur per nomen pro dilectione mea TAHATH AHABATHI. Hinc fit ut ambigue intelligitur dilectio qua diligo, aut dilectio qua diligi debeam. Et Hieronymus vertit pro eo quod eos diligebam. Sic Graecum anceps est, ἀντὶ τοῦ ἀγαπᾷν με. Utrinque autem apte perfidorum Judaeorum ingratitudo exprimitur.

VERS. 9.-- Ejiciantur de habitationibus suis. Hieronymus, quaerantur in parietinis suis. Recte conciliat Faber. Siquidem Hieronymus ponit antecedens, Septuaginta consequens. Caeterum Neoterici Hebraicantes, vertunt active DARESCHU, quaerant vel inquirant devastationibus suis, aut locis desolatis. Potest reduci ad concordiam, si tamen retuleris quaerant ad quos pertinebat tales ejicere filios, etiam si coactius videri possit.

VERS. 10.-- « Scrutetur. Hieronymus et Nebiensis similiter. Alii, Illaqueet aut perdat, quanquam scrutari hic positum sit, ceu qui id facit, eo animo faciat quo perdat, et laqueis suis dolosis omnia involvat quae sua non sunt. Non longe tamen a vero est, positam litteram nun, loco beth, quae interdum non est absimilis, ut sit IEBAQQUESCH, ubi habemus IENAQQUESCH.

VERS. 12.-- Fiant nati ejus. Hieronymus et plerique alii, fiat novissimum ejus AHARITHO. Potest etiam intelligi posteritas, ut reddiderunt Munsterus et interpretes pro Cajetano. »

VERS. 12.-- Hoc opus eorum. Hieronymus: Haec retributio PEULLATH, quidem est, et vertitur opus, sed merces intelligitur teste Munstero ex KIMHI, etiam si aliter exponat Augustinus.

Apud Dominum. Ut respondeat verbo praecedenti, detrahunt mihi, sive ut Hebraei habent, qui adversantur mihi. Deinde ponunt a Domino, et si retributio a Domino. Hebraice habetur MEETH, ubi est nota et ablativi et accusativi simul.

VERS. 23.-- Caro mea immutata est propter oleum. Hieronymus vertit, quod postremum est, absque; oleo, quod intelligunt pinguedinem sive succum, et dicunt: Caro mea exaruit, sive emarcuit a pinguedine. Vel, ut ait Munsterus, propter deficientem pinguedinem. Ad verbum tamen MISCHAMEN, est ab oleo, vel propter oleum, ut nihil agat Faber causatus, quod legi debeat praeter oleum, non propter. Siquidem Graece habetur δι' ἔλαιον.

Chapter 115 of 157