Skip to the text

Psalmus CVII

Psalmi Titulus: « Canticum Psalmi Ipsi David. »

Paratum cor meum. Titulus: Canticum psalmi ipsi David [Cassiod.] Iste est sextus psalmus de duabus naturis in Christo, ubi plura eadem continentur, quae supra in duobus aliis psalmis dicta sunt: Quae autem aliter sunt, parum differunt. [Aug.] Ex postremis namque partibus duorum praecedentium psalmorum scilicet LVI, et LIX quorum diversi sunt tituli, hic psalmus componitur. Nam postrema pars LVI psalmi, prima pars est hujus psalmi, usque ad illum versum, ubi dicitur. Et super omnem terram gloria tua. Inde usque terram ad finem. 238 Postrema pars LIX est psalmi. [Aug.] Unde sciendum est titulos, qui de historia poni videntur secundum prophetiam, id est spiritualem intelligentiam debere accipi, et utrumque illum psalmum ad unum concurrere intellectum, non superficie historiae, sed altitudine prophetiae copulatis partibus utriusque in isto psalmo, cujus titulus neutri istorum est similis, nisi quod hic et ipsi David, sicut ibi. Ideo autem hic psalmus qui componitur ex his duobus, quorum tituli sunt diversi intitulatur ipsi David, ut significetur quoniam multis partibus multisque modis olim quae Deus locutus est patribus in prophetis, tandem locutus est nobis in Filio (Hebr. I), quem misit ut compleantur eloquia prophetarum, et mirabiliter, quae in diversis psalmis dicta sunt, in unam veniunt in hoc psalmo convenientiam, ut quasi diversi sapores condiantur in pastum animae. Unde licet etiam cantoribus adhuc multa compingere. Sicut et David legitur in Paralipomenon ante arcam laudes Dei cantasse, diversis partibus psalmorum in unum adunatis (I Paral. VI). Et bene junguntur, quae nullatenus repugnant. Verba autem de duobus praedictis psalmis ad alium intellectum in hoc psalmo ducuntur, quem ibi continent, secundum historiae superficiem. [Aug., Alcuin.] In primo namque agitur de fuga David; in secundo, de victoria et fortitudine ejusdem. Hic vero de alio agitur, de Christi scilicet humilitate, secundum hominem, et altitudine secundum Deum: quod ostendit mutatus titulus. Et est sensus tituli: Canticum istud psalmi quod dicitur canticum, [Cassiod.] quia agit de mentis jucunditate; et psalmi, quia monet ad bona opera: Canticum enim ad divinas res: Psalmus, ad actuales operas pertinet, attribuitur Ipsi David, id est Christo, qui hic loquitur. Intentio monet ut Christum Deum et hominem credamus.

Modus. Bipartitus est psalmus. Primo Christus Patri gratias agit, quia suscipiens passionem resurrexit in gloriam. Secundo dicit quae salus sit facta omni terrae, super quam est gloria Domini, ibi, ut liberentur. Christus ergo secundum quod homo agens gratias Patri, ait: O

VERS. 1.-- « Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psallam in gloria mea. »

Deus, paratum est cor meum ad laudes, [Cassiod.] quia peccatis non tardatur. Et repetit: Paratum est cor meum. Et ideo cantabo in me et in meis Et psallam. Haec duo jungit, quia cum spirituali cantico semper conjungi debent bona opera. [Haym.] Et hoc in gloria mea, resurrectionis, id est consideratione gloriosae resurrectionis. Supra in psalmo unde sumptum est dicitur: Cantabo, et psallam. Exsurge, gloria mea. [Aug.] Sed non est ibi alius sensus ab eo quod hic dicitur, quia et ibi ad hoc dicitur: Exsurge, gloria mea, ut in eo cantaretur et psalleretur.

VERS. 2.-- « Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara, exsurgam diluculo. »

Exsurge. [Gl. int.] Hoc dicit Pater ad Filium, vel Filius ad corpus sibi unitum. Quasi dicat: Cantabo et psallam. [Cassiod.] Ut autem hoc fiat, exsurge, tu qui es psalterium, quantum ad morum probitatem, et cithara, quantum ad passionem. Deinde Filius respondet Patri. Exsurgam diluculo Dominicae diei, et tunc

VERS. 3.-- « Confitebor tibi in populis Domine, psallam tibi in nationibus. »

Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus. [Cassiod.] Et merito,

VERS. 4.-- « Quia magna est super coelos misericordia tua; et usque ad nubes veritas tua. »

Quia magna est super coelos misericordia tua, [Cassiod.] id est spirituales, quia et angeli beneficiis ejus fruuntur ibi. In alio psalmo praecedenti dicitur: Magnificata est misericordia tua usque ad coelos, [Aug.] scilicet ut magna sit etiam in coelis, quod et hic dicitur. Idem enim sensus est in his verbis et in illis. Et veritas tua magna est usque ad nubes apostolicas, [Cassiod.] quas compluere facit populos. Deinde duobus praedictis duo alia reddit. Quasi dicat: Quia misericordia tua est super coelos. Ergo, o

VERS. 5.-- « Exaltare super coelos Deus; et super omnem terram, gloria tua, ut liberentur dilecti tui. »

Deus, Verbum, exaltare, [Haym., Cassiod.] id est altum te ostende super coelos. Ille enim cujus misericordiam habent coeli, jure super coelos debet exaltari. Et quia veritas tua est usque ad nubes, merito. Et gloria tua super omnem terram, est exaltanda. Ut liberentur. Secunda pars, ubi dicit quae salus sit facta omni terrae super quam est gloria Domini. [Cassiod.] Hic etiam humilitas humanitatis Christi, et potentia majestatis ostenditur. [Alcuin.] Quasi dicat: Exaltare, et ut liberentur in futuro dilecti tui, hic in praesenti,

VERS. 6.-- « Salvum fac dextera tua et exaudi me; Deus locutus est in sancto suo. »

Salvum me fac. [Gl. int.] Dicit Christus pro membris, id est salva eos qui mecum unum sunt, ne cadant. Et hoc dextera tua, id est per favorem et propitiationem tuam, et exaudi me orantem pro eis. [Cassiod.] Vel de seipso loquitur Christus, et petit se salvari in resurrectione, ut fideles liberentur, qui tali signo deitatem ejus senserunt. Quasi dicat: Ut cantem et psallam, salvum me fac, [Alcuin., Gl. int.] in resurrectione, dextera tua, id est per Verbum qui est brachium Patris. Ut sic liberentur dilecti tui, et exaudi me. Ordo verborum conversus est. Dicit enim: Salvum me fac et exaudi, pro exaudi, et salvum me fac. Deus locutus est. Quasi dicat: Oro exaudiri, quod non dubium, quia, Deus locutus est in me sancto suo. [Cassiod.] Non ait per sanctum, ne per eum putaretur loqui, ut per prophetas et apostolos. In homine enim Christo, est per gratiam unionis, in illis vero per gratiam adoptionis. Vel propheta dicit hoc de Christo. Quasi dicat: Ita oravit, et quod oravit fiet, quia Deus locutus est in sancto suo, id est in Christo.

VERS.-- « Exsultabo, et diluam Sichimam et convallem tabernaculorum dimetiar. »

Exsultabo [Alcuin.] Loquitur hic Christus in persona Ecclesiae, et ait exsultabo, [Aug.] vel, exaltabor, alia littera. Supra in alio psalmo dixit, laetabor, hic vero exaltabor. Quod satis convenit, quia de exaltatione est laetitia. Et diluam Sichimam et convallem tabernaculorum dimetiar.

VERS. 8.-- « Meus est Galaad, et meus est Manasses; et Ephraim susceptio capitis mei. »

Meus est Galaad, et meus est Manasses. Haec supra plene exposita sunt. Et Ephraim, meus est, [Aug.] id est, mea est fructificatio, quae est susceptor capitis mei, id est haec fructificatio et ex eo quod caput suscepit me. Vel ego ipsum. Supra in alio psalmo habetur fortitudo, pro quo hic legitur susceptio, quod bene congruit, quia suscipiendo fortes nos facit, scilicet cum ipse Christus nos suscipit, vel cum eum nos suscepimus. [Cassiod.] Vel ita, Ephraim, id est fructificatio est, susceptor capitis mei, quia dum spineam coronam caput meum suscepit ultra omnes fructificavit. Totum enim lucratum est mundum.

VERS. 9.-- « Juda rex meus; Moab lebes spei meae. »

Juda, de quo Christus. Et ideo per Judam Christus intelligitur, [Aug.] est rex meus, Moab est lebes spei meae.

VERS. 10.-- « In Idumaeam extendam calceamentum meum; mihi alienigenae amici facti sunt. »

VERS. 11.-- « Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam? »

Quis deducet me in civitatem munitam? [Cassiod.] Loquitur hic Christus. Et quis deducet me usque in Idumaeam? Sicut homo quaerit Christus ut respondeat, negat hoc ab homine posse fieri. Civitas munita infernus est, quam nullus poterat aperire. Idumaea sunt gentes quibus post resurrectionem innotuit. Haec autem a sola deitate poterant fieri.

VERS. 12.-- « Nonne, tu Deus qui repulisti nos? Et non exibis, Deus, in virtutibus nostris.

Nonne, tu Domine, facies hoc, scilicet qui repulisti nos. [Cassiod.] Pluraliter dicit nos, quia haec Christus cum membris patitur; et ipse enim repelluntur, dum tribulationibus exponuntur. Supra vero loquebatur singulariter dicendo, deducet me, etc. Et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.

VERS. 12.-- « Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. »

VERS. 13.-- « In deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. »

In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros, [Aug.] qui supra in alio psalmo dicti sunt tribulantes. Horum omnium expositiones requiro in psalmo LXIX.

Collatio In Psalmum CVII: « Paratum Cor Meum Deus, » Etc.

VERS. 1.-- « Paratum cur meum. Resumitur quod non est in Hebraeo, sed in Septuaginta, ad rei emphasim, quod aliquoties admonitum est. Alia quae facere videntur varietatem conciliata sunt ut potuimus, psalmo LIX, ubi iidem versus sunt qui hic a quinto ad calcem.

VERS. 10.-- « Unum adnotandum, quod Hieronymus ad Suniam et Fretellam scribit illud mihi alienigenae subditi sunt, ut in Latino legitur hic, haberi in Graeco et Hebraeo: Mihi amici facti sunt, psalmo autem LIX, subditi sunt. Dicit enim hic, legi ἐφίλωσαν, id est amici facti sunt. Idque apud omnes translatores, illic autem ὑπετάγησαν, id est subditi sunt cum tamen codicibus, quos videre licuit, utrobique habeamus, ὑπετάγησαν.

Chapter 114 of 157