Psalmus CXVI
Psalmi Titulus: « Alleluia. »
Laudate Dominum, omnes gentes. Titulus: Alleluia. [Cassiod.] Brevis est iste psalmus, pro sua enim brevitate partes non recipit, omnium primus atomus, id est sine divisione, sed tamen omnes compendio suae locutionis superat. Et est quasi punctus psalmorum. Unde diversae species formantur, et est mira variatio contra taedium salutaria dicere, modo paucis, modulate. [Aug.] Ne quis ergo putaret, ut diximus, per Jerusalem solos Judaeos significari, omnes gentes ad laudem monet, in persona martyrum dicens:
VERS. 1.-- « Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi. »
Laudate Dominum, omnes gentes, [Hier.] id est gentiles. Et laudate vel collaudate eum, omnes populi, id est Judaei. Ideo dicit collaudate, ut sit in unum omnium redacta laudatio, quod est catholicae Ecclesiae. Ideo vere dicit omnes gentes, omnes populi, ne quis praetereatur de toto orbe. [Aug., Cassiod.] Et haec sunt atria illa domus Domini, et ille omnis populus. Unde in praecedenti psalmo egit, non soli Judaei qui illa sibi arrogare conantur. Dico laudate, hac causa:
VERS. 2.-- « Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus; et veritas Domini manet in aeternum. »
Quoniam misericordia, [Hier., Aug., Cassiod.] Christi super nos confirmata est, dato Spiritu sancto, dum inimici etiam cedunt nomini propter quod liberati sumus, cui inimicarum gentium rabida ora cesserunt, Et veritas Domini, id est Christi, manet in aeternum, sive in eis quae promisit piis, sive in eis quae minatur impiis. Vel ita: misericordia ejus, Dei, scilicet reparatio hominis, misericorditer promissa, confirmata est super nos, quia quod per prophetas promisit adventu Christi complevit. Et firmavit misericordiam, ut nunquam moveatur, quia qui dedit, custodit. Et veritas Domini, id est Christus, qui est veritas Patris, manet in aeternum. Si quando enim non fuit filius, aliquando fuit Pater sine veritate.
Collatio In Psalmum CXVI: « Laudate Dominum, Omnes Gentes, » Etc.
VERS. 1.-- Laudate eum, omnes populi. Origenes in cap. Rom. XV, dicit Apostolum scripsisse citantem hunc psalmum: Magnificate, quemadmodum Latina habet editio, et in psalmo legi collaudate, cum tamen utrobique Graeci codices constanter habeant ἐπαινέσατε, ut oportuerit exemplar Origenis habere μεγαλύνατε, in Apostolo. Caeterum in Hebraeo verbum potest interpretari et laudare, et glorificare. Nam et Munsterus vertit, honorate eum, SCABEHUHU.
VERS. 2.-- Manet. Non est in Hebraeo expressum, sed tantum legitur, veritas Domini in aeternum. Septuaginta tamen non otiose addiderunt, id quod et fecit Munsterus inter Neotericos.
Chapter 123 of 157