Skip to the text

Psalmus CXXI

Psalmi Titulus. « Canticum Graduum. »

Laetatus sum. Titulus: Canticum graduum. Patet. [Alcuin., Aug.] Tertius gradus est magnum gaudium, quod habet vir sanctus, eo quod se et alios videt in Ecclesia publice pura mente conversari, atque digne Deo in hac peregrinatione militari. Unde suspiramus ad coelestem Jerusalem ad quam duabus alis dilectionis levamur; amor namque, qualiscunque sit, vacare non potest. Nam si terrenus est animam ad concupiscenda terrena inclinat; si vero coelestis est, ad coelestia sublevat, et ad aeterna inflammat. Obligata enim anima terreno amore, viscum habet in pennis, volare non potest; sed amor sanctus ab hoc visco solutam ad superna levat ad coelestem Jerusalem, scilicet ubi sunt concives nostri angeli. Intentio: Monet ad desiderium illius. Modus: [Cassiod.] Bipartitus est psalmus. Primo gaudet se admonitum ire ad coelestem Jerusalem, ubi sancti securi sunt, et cum Domino judicabunt. Secundo ascensuris optat abundantiam pacis, ibi, rogate. Quia ergo iste de coelesti civitate, jam a multis multa audierat, ipsum ad eam velut ad solemnem festivitatem ire monentibus exauditis admodum laetus ait:

VERS. 1.-- « Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi; in domum Domini ibimus. »

Laetatus sum, [Hilar., Aug.] id est spem habui et gaudium in his quae dicta sunt mihi, a Spiritu sancto, et a prophetis et ab apostolis, qui priores viderunt patriam, et invitant ut curramus ad eam. Quot sunt illa? quod, scilicet ibimus in domum Domini, non manufactam. Et cum haec dicerentur,

VERS. 2.-- « Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.

Pedes nostri, [Aug., Alcuin.] id est affectus erant stantes in atriis tuis, o Jerusalem. Haec est domus Domini, in qua jam stabant pedes. Qui currit ita cogitet. Quasi dicat: Jam ibi sit spe, et ibi stet. Stantes ideo dicit, quia omnia ibi stant. Nihil transit vel cadit, ibi non transit Belial, ibi non est macula; ibi Rachel non dolet vel timet. Unde alibi: Qui posuit fines tuos pacem (Psal. CXLVII) . Et nota quod ait, in atriis, a parte totum accipit. [Cassiod.] Atria quidem sunt introitus, sed 278 etiam hic pro penetralibus accipiuntur. In atriis cujus? Jerusalem, [Aug.] non illius quae prophetas occidit, quae servit cum filiis suis, quae corporeis parietibus erigitur, sed illius

VERS 3.-- « Jerusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. »

Jerusalem, quae aedificatur, [Aug., Haym., Gl. int.] non saxorum molibus, sed divinis lapidibus quae virtutum soliditate consurgit, et sanctorum societate nunquam dissolvenda exstruitur ut civitas, id est ad similitudinem civitatis. Non enim est corporalis civitas, sed ei similis cujus participatio ejus est in idipsum, quod de nulla carnali potest dici. Hic enim habent homines diversa bona et deficientia; ibi vero bonum quod fuerit singulorum erit omnium. Ideo ait, participatio ejus est in idipsum. Quid est idipsum? [Aug.] Idipsum est quod semper eodem modo est, id est aeternum. Non potuit expressius dicere. Stabilitatis ergo particeps est illa civitas, quae non est hic in aliqua creatura. Deus ergo est idipsum qui ait: Ego sum qui sum (Exod. III.) Et unde scis quo ibimus?

VERS. 4.-- « Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini; testimonium Israel ad confitendum nomini Domini. »

Enim, [Haym.] hoc est quia illuc ascenderunt, id est ascendit tribus, non omnes, sed tribus quae sunt Domini. Quae sunt Domini? in quibus est testimonium Israel, id est qui se testantur Israel, per bona opera. Vel ita ascenderunt tribus in quibus, scilicet quae ascenderunt, est testimonium Israel, id est in quibus cognoscitur quia vere Israel sunt. Quando enim grana sunt cum palea, totum palea putatur; sed cum separabuntur, tunc erit testimonium Israel. Et quia ascenderunt ad confitendum nomini Domini, non sibi, sicut superbi. Ut enim superbia de se praesumit, ita humilitas confitetur Deo. Et vere ibimus in domum Domini, quia

VERS. 5.-- « Quia illic sederunt sedes in judicio; sedes super domum David. »

Illic sederunt, [Aug.] id est sedebunt, in judicio sedes, id est justi in quibus Deus sedet, et inde judicat quidquid judicat. Unde in libro Sapientiae: Anima justi thronus est sapientiae (Sap. VII.) Quae sunt hae sedes quae sunt super domum David? quia et hi sedebunt cum Christo super duodecim sedes, ut judicent domum David (Matth. XIX), id est familiam Christi, cui dederunt cibum in tempore. Judicabunt autem illi, qui omnia reliquerunt, Christum sequentes (Matth. XXIV), qui fiunt amici de mammona iniquitatis ut recipiant dantes in aeterna tabernacula (Luc XVI). Et haec est pax Jerusalem, dando et accipiendo, ut opera misericordiae corporea jungantur operibus praedicationis. Unde apostolus: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus (I Cor. IX) . Et haec est aequalitas quam Paulus dicit, qua qui multum habuit non abundavit, et qui modicum, non minoravit. [Aug.] Subveniunt enim spirituales hic et in futuro carnalibus, a quibus sumunt temporalium fenum. Unde iste convertit verba ad judices, dicens:

VERS. 6.-- « Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem; et abundantia diligentibus te. »

Rogate [Cassiod.] Secunda pars ubi loquitur ad judices optans eis abundantiam pacis, quam pacem praedicavit amore fratrum. Quasi dicat: Et quia sedebitis, ergo, o sedes Domini, qui sedetis, ut judicetis, rogate, id est, interrogate. [Aug., Cassiod.] Judicium enim est interrogare judicandos, quia judicans debet omnia rimari. Interrogate dico, qui fecerunt quae ad pacem sunt Jerusalem [Aug.], id est opera misericordiae, quae qui fecerunt, sumuntur ad Jerusalem; alii non, quia judicium sine misericordia fecit illi qui non fecit misericordiam (Jac. II) . Caveant ergo sibi omnes interrogandi et quae sunt ad pacem, ea per quae abundantia est in aeternum. Hic enim sunt pauperes omnes, ibi divites, quia hic dederunt sua. Sed quibus est abundantia? diligentibus te, non dicit multa dantibus, sed diligentibus. Qui enim in alio amat bonum quod ipse non potest habere, imputatur ei quasi haberet. Unde, si charitas non habet quid det, det calicem aquae frigidae (Matth. X), et tantum imputatur ei, quantum Zachaeo multa, qui dimidium patrimonii sui donavit pauperibus (Luc. XIX.) Quare hoc? ille tam modicum dedit, ille tam multum dedit, et tantum illi imputabatur, tantum plane. Impar enim facultas, sed non impar charitas. Et ideo, o Jerusalem,

VERS. 7.-- « Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. »

Fiat pax in virtute tua, [Aug.] id est in charitate. Charitas enim est virtus fortis ut mors, cui nil resistit, cum venit; cum regibus et ignibus et aliis possit resisti, quae et occidit quod sumus, ut aliud simus. Et ideo comparatur morti. Haec sic occidit, ut vivificet, unde Apostolus: Vivo ego, jam non ego (Gal. II.) Per hanc reguntur infirmi, a firmis, ideo ait, fiat pax in virtute tua et per hanc virtutem et pacem, fiat abundantia in numero, et in praemio, in turribus tuis, vel in excelsis tuis. Pauci quidem sunt judices, sed multi ad singulos pertinebunt, quos recipient in aeterna tabernacula, et tunc erit abundantia in turribus tuis, Deus autem erit tota abundantia eorum, tam recipientium quam receptorum. Sed, quia charitas est, non nostra, sed quae aliorum sunt quaerere: Ideo, cum de charitate diceret, subdit:

VERS. 8.-- « Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te. »

Propter fratres. [Aug., Cassiod.] Quasi dicat: Fiat pax, et ego jam loquebar, id est hic praedicabam aliis de te pacem, o Jerusalem, et hoc non propter me, sed propter fratres meos et proximos meos, id est, ut fratres et primi vinculo charitatis astringantur.

VERS. 9.-- « Propter Domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi. »

Propter domum Dei nostri, [Aug., Alcuin.] scilicet non propter me, sed propter Ecclesiam, propter peregrinos ut et ipsi ascendant, quaesivi bona tibi, id est praedicavi de te bona, o tu coelestis Jerusalem, quia domus Dei es, et ita in hoc quod te diligo, Deum diligo. Vel ita lege, ut hic versus sit expositio praecedentis. Quasi dicat: Loquebar pacem de te propter proximos et fratres, scilicet quaesivi bona tibi propter domum Domini Dei nostri. Sententia horum verborum non mutatur.

Collatio In Psalmum CXXI: « Laetatus Sum In His Quae Dicta Sunt Mihi, » Etc.

VERS. 2.-- Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi. Pratensis, Sanctes et Munsterus sic reddunt ut significetur communitas laetantium et dicentium. Septuaginta autem et alii, ut laetitia ostendatur dictorum. Etenim illi hoc modo: Laetatus sum cum dicentibus, aut cum his qui dicunt mihi Hieronymus autem, laetatus sum eo quod dixerunt mihi. Diversitas suboritur, ex littera beth, quae modo notat in, modo cum.

VERS. 2.-- In atriis tuis BISCHCARAIIC, hoc est in portis tuis. Septuaginta respexerunt sensum, cum atrium sit prima pars et introitus domus.

VERS. 3.-- Cujus participatio ejus in idipsum. Pratensis et Sanctes aliam lectionem reddunt satis, ut puto, obscuram; ille, quae conjuncta est simul. Clarius habet Munsterus, quae conjuncta est sibi ipsi pariter. Vel, ut habet Hieronymus, cujus participatio ejus simul CHEHUBERAH LAH IACHDAU, quia tamen sancti solent etiam idipsum interpretari de Christo, commodior est, quantum arbitror, nostra lectio.

VERS. 7.-- In virtute tua. Vertunt, in muris tuis, vel antemuralibus BEHELECA. Septuaginta probe figuratam locutionem aperuerunt, etiamsi AHLHAUL, Hebraeis significet fortitudinem ac exercitum. Non enim perpetuo metaphoras ad planum convertunt, sicut quod sequitur: In turribus tuis, sive, ut alii volunt, in palatiis tuis BEARMENOTHAIIC.

VERS. 8.-- Pacem de te. SCHALOM BAC. Hieronymus dicit, pacem tibi, plerique, pacem in te. Sanctes stat a nobis, pacem de te, siquidem hoc vel aliud libere sonat Hebraeis.

Chapter 128 of 157